M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita Quartus tomus in quo Marci Tullij Ciceronis opera philosophica, nuper ad fidem uetustissimorum exemplarium diligentissime recognita, quorum catalog

발행: 1536년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LIBERI I L I. re uero copulata sunt,eacp oriuntur ex libidine Sc Ietitia. Nam quum est concupita pecunia,nec adhibita continuo ratio,quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditate, Permanat in uenas,& inheret in uisceribuuillud malum,existitq; morbus Sc fgrotatio: que auelli inueterata non possunt, eiq; morbo nomen est auaritia: similitercy ceteri morbi, ut glorie cupiditas ,ut mulierositas,ut ita appelle eam, que grece φιλολπεια dicitur,ceterit similiter morbi aegrotationesP morborum nastiantur. Que autem sunt his

contraria,ea nasci putantur a metu,ut odium mulieru,quale in μLτογυνωα est,ut in hominu uniuersum genus,quod accepimuS de Timone, qui μισανθρωπος apopellatur,ut inhospitalitas est Quae oes aegrotatiOeS animi ex quodam metu nascuntur caru rerum, quas fugiunt Oderunt.Definiunt autem animi egrotationem,opinationem uehementem dere ΠΟΠeXPetenda,ianu ualde expe

teda sit,inhaerentem S penitus insitam. uod aute nascitur ex oflcnsione,ita definiunt,opinione uehemetem de re no fugienda inhaerente S penitus insiotam,tans stigienda. Haec autem opinatio est iudicare se scire quod nesciat. Aegrotationi autem talia quaedam subiectia sun auaritiaAmbitio, mulierosi ras,pervicacia,ligurritio,vinolentia,cupedia,S siqua similia. Elt autem auaritia opinatio uchemes de pecunia,quasi ualde expetcda sit,inhaerens 8c penitus insita.Similis est eiusdem generis definitio reliquarti. Offensionii autedefinitiones sunt eiusmodi. Ut inhospitalitas sit opinio uchemes ualde sugie du esse hospite,cal inhaerens & penitus insita. Similiterq3 definitur Zc mu Iterii odium,ut Hippolyti,S ut Timonis generis humani. A ti ut ad ualetudinis similitudine uenia,eaq3 collatione utamur aliquado, sed parcius si solet Stoici: ut sint alii ad alios morbos procliuiores. Ita P dicimus grauedinosos, quosdam,quosdam torminosos,non quia semper sint,sed quia saepe sint: aluad metum,at 3 ad aliam perturbatione Ex quo in aliis anxietas, unde anxii: in alns iracundia dicitur,quae ab ira differt,E sto aliud iracundum esse,aliud

iratu,ut differt anxictas ab angore.Ne enim Oes anxii qui anguluraliquis do,neq; anxi j semper angutur: ut inter ebrietate Sc ebriositatem interest: alitidi est amatorem esse aliud amantem. At haec aliorum ad alios morbos procliuitas late patet. Nam pertinet ad oes perturbationes. In multis etiam Mitris apparet,sed nomcia res non habet.Ergo inuidi, & malevoli: liuidi 8c timidi,& misericordes,quia procliues ad eas perturbationes, non quia semperscruntur. Hec igitur proeliuitas ad suum quodq; genus a' similitudine corpostris aegrotatio dicitur,dum ea intelligatur ad aegrotandum procliuitas. Sed tisc in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur,in malis procliuitas,ut significet lapsione,in neutris habeat superius nostmen. Quomodo autem in corpore eli morbus,aegrotatio,& uitiu,sic inanistmo. M orbum appellant totius corporis corruptionem: Aegrotatione morobum cum imbecillitate: Vitium quum partes corporis inter se diffident.Ex quo prauitas membrorum distortio, deformitas. Itaq3 illa duo,morbus 8c

aegrotatio ex totius ualetudinis corporis conquaslatione δc perturbatione gignuntur: uitium autem integra ualetudine ipsum ex se cernitur. Sed in anistino tantummodo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere.

Vitiositas autem est habitus,aut aflectio in tota uita inconstas,& a' seipse dissenties. I ta fit,ut in altera corruptione opinionum morbus essiciatur S Groo

202쪽

Τ V s CVLANARV Μ QV A E S T. ratio,in aItera inconstantia S repugnantia. Non enim omne uitium partes habet dissentientes,ut eorum qui non longe a sapientia absunt,assectio est ilola quidem discrepans sibi ipsa dum est insipiens, sed non distorta nec praua. Morbi autem & aegrotationis partes sunt uitiositatis,sed perturbatioes sintne eiusdem partes,quaestio est. Vitia enim assectiones sunt manentes, perturbationes autem mouentes:ut non possint aflectionum manentium partes esese. Atq; ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic S in boonis. Sunt enim in corpore praecipua,pulchritudo,uires,ualetudo,firmitas,uelocitas. Sunt item in animo corporis teperatio,quum ea congruunt inter se, e quibus constamus. Sanitas sic animi dicitur,quum eius iudicia opiniones lconcordant.Eaq; animi est uirtus, quam alii ipsam temperantia dicunt este, ali j obtemperante temperantie prsceptis,& eam subsequentem,nec habente

ullam specie suam. Sed siue hoc siue illud sit,in solo esse sapiente.Est aute qu

dλm animi sanitas,quae in insipiente etiam cadat,quum curatione medicorucoturbatio mentis aufertur.Et ut corporis est quaedam apta figura membroorum cu coloris quada suauitate,ea* dicitur pulchritudo: sic in animo opinionu iudiciorumq3 aequabilitas,& costantia cum firmitate quada &stabilitate uirtutem subsequens,aut uirtutis uim ipsam continens,pulchritudo uocatur. item cy uiribus corporis 8c neruis, S evicacitati similes, similibus i uerbis animi uires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas appellatur,quae eadem ingen a etiam laus habetur propter animi multarum rerum breui temPore percursionem. Illud animorum corporum dissimile est, quod animi Ualentes morbo tentari non possunt,corpora possunt. Sed corporum ostenstsiones sine culpa accidere possunt,animoru non item,quorum omnes morbi& perturbationes ex aspernatione rationis euentui. Itaq; in hominibus soluexistunt. Nam bestiae simile quiddam faciunt, ed in perturbationes non incidunt. Inter acutos autem & hebetes interest,quod ingeniosi ut aes Corinthis iam in aeruginem,sic illi in morbum 8 c incidunt tardius,5 recreantur Ocyus: hebetes non item. Nec uero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit. No enim multa efferata 8c immania: quaedam autem huma nitatis quo habet prima speciem,ut misericordia,aegritudo,metus. Aegro taliones autem S morbi animorum dissicilius euelli posse putantur,ci sumema illa uicia,quae uirtutibus sunt contraria. Morbis enim manentibus uitia sublata esse non possunt,quia non tam celeriter sanantur,u illa tolluntur. Habes ea,quae de pturbationibus enucleate disputat Stoici,qus logica appellat, quia disserutur subtilius .E quibus tana scrupulosis cotibus enauigauit oratio. Reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerismus pro rerum obscuritate. A. Prorsus satis: sed siqua diligentius erunt ci gnosceda,quaeremus alias. Nunc uela,quae modo dicebas,expectamus S cursum, M. Quando Sc aliis locis de uirtute diximus,& saepe dicendum erit. Pleraeq3 enim questiones, quae ad uita mores* pertinensia uirtutis sonte ducuntur.Quando igitur uirtus est assectio animi constans conueniens , lau dabiles est ciens eos,in quibus est,& ipsa per se sua sponte,separata etiam uti litate laudabilis,ex ea proficiscunt honeste uoluntates, sentetiae,actiones,ola recta ratio. uana ipsa uirtus breuissime ratio recta dici potest. Huius igitvirtutis contraria est uitiositas.Sic enim malo ct malitiam appellare eam,qua Graeci

203쪽

LIBER IIII. Greci κα eo appellat. Nam malitia certi cuiusdam uitrj nomen est, uitiositas

Omniv.Ex qua cogitantur perturbationes,quae sunt,ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitati motus, auersi a ratione,& inimicissimi menotis uitarch tranquillae. Important cnim aegritudines anxias at acerbas,am

mos Q assigut&debilitant metu. Iidem inflamant appetitione nimia,quam tum cupiditatem,tum libidinem dicimus impotentiam quandam animi a te perantia & moderatione plurimum dissidentem. QIs si quando adepta est id quod ei fuerit concupitum,tum fert alacritatem,ut nihil esse constet quod

. agat,ut ille qui uoluptatem animi nimia summu esse errorem arbitratur. Eorum igitur malorum in una uirtute posita simatio est. QNid aute est: non miserius solu,sed foedius etiam & deformius, si aegritudine quis afflictus debilita: rusci: iacens Cui miseriar proximus est is,qui appropinqu1s aliquod malum

metuit,exanimatus cypendet animi. Quam uim mali significantes, poetae impendere apud inferos saxum Tantalo seciunt ob scelera animit impotentia S superbiloquentiam .Ea communis poena stultitiae est.Omnibus enim quorum mens abhorret a ratione, semper aliquis talis terror impendet. At ut hae tabificae metis perturbationes sunt,aegritudinem dico 8c metum,sic hilaoxiores ille,cupiditas avide semper aliquid expetens,& inanis alacritas,idest laetitia gestiens,non multum disserunt ab ametia. Ex quo intelligitur qualis ille sit,que tum moderatu alias modestum 8c temperantem, alias constante continentem dicimus. Nonnunu haec eadem uocabula ad kugalitatis noomen tanu ad caput reserre uolumus. Quod nisi eo nomine uirtutes concinerei

tur: nuncl ita per illud uulgatum esset,ut iam prouerbi j locum obtineret,hoominem frugi omnia re ste facere. Quod idem quum Stoici de sapiente dicunt nimis admirabiliter,nimis p magnifice dicere uidetur. Ergo is quisquis est, qui moderatione Sc constantia,quietus animo est,sibiq3 ipse placatus,ut nec tabescat molesti js, nec frangatur timore,nec sitienter quid expetens ardeat desiderio,nec alacritate sutili gestiens deliquescat: is est sapiens quem quaerimus,is est beatus cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittenodum animum,aut nimis letabile ad serendu uideri potest. Quid enim uidea. tur ei magnum i rebus humanis,cui eternitas omnis,totiust mundi nota sit magnitudo c Nam quid aut in studiis humanis, aut in tam exigua breuistate uitae,magnum sapienti uideri potest qui semper animo sic excubat,ut ei nihil improuisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino nouum. . Atq; idem ita acrem in omnes partes aciem intendit,ut semper uideat sedem sibi ac locum sine moIestia at p angore uiuendi,ut quencunque casum sertu'na inuexerit,hunc apte Zc quicte serat: quod qui faciet,non egritudine solum

uacabit,sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. His autem uacuus animus persecte ato absolute beatos esticit. I dem p concitatus S abstraetus ab integra certat ratione,non constantiam solum amittit,uerumetiam sanitaorem. aocirca mollis S enervata putanda est Peripateticorum ratio 8c oratio,qui perturbari animos necesse esse dicunt,sed adhibent modum quenda, quem ultra progredi non oporteat. Niodu tu adhibes uitio An uitium nutolum est no parere ratiot an ratio paru praecipit nec bonu illud esse quod aut cupias ardeter,aut adeptus esseras te insolenter Nec porro malu quo aut OPPressus iaceas,aut ne opprimare,mente uix constes eas ota aut nimis tristia

204쪽

TV s C VLANARVM QVA EST. aut nimis Iaeta errore seri Qui si error stultis extenuetur die, ut quum res ea

de maneat aliter serat inueterata,ali ter recentia,sapienteis ne attingat quidei omnino.Etenim quis erit tandem modus iste: uaeramus enim modu aegritudinis, in qua operae plurimum ponitur. Aegre tulisse P. Rutilium stat is repuliam Consulatus, scriptum apud Fannium est, sed tamen transisse uideo tur modum,quippe qui ob eam causam a uita recesserit. Moderatius igitur serre debuit.Quid si quum id serret modice,mors liberorum accessisset: nastia esset egritudo noua,sed ea modica,magna tamen factaesset accessio. Quid si deinde dolores graues corporis si bonorum amissio si cecitas si exilium si pro singulis malis aegritudines accederent summa ea fieret,quae non siistis neretur. Qui modum igitur uitio querit,similiter facit,ut si posse putet, eum qui se e Leucade praecipitauerit, sustinere se,quum uelit.Vt enim id non potest,sic animus perturbatus & incitatus nec cohibere se potest,nec quo loco uult insistere omnino. Quaeq; crescentia pernitiosa stat, eadem sunt uitiosa

nascentia. Aegritudo autem,ceterae perturbationes amplificatae,certe pestiserae sitiat.igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte uersantur. Etenim ipsae se impellunt,ubi semel a ratione discessum est,ipse sibi imbecillistas indulget,in altum prouehitur imprudens,nec reperit locum consistenodi. Quamobrem nihil interest,utrum moderatas perturbationes approber, an moderatam iniustitiam,moderatam ignauiam, moderatam intemperariotiam. Qui enim uitiis modum apponit, is partem suseipit uitiorum. Quod quum ipsum per se odiosium est: tum eo molestius,quia sunt in lubrico, incitata sernet in procliue labuntur,sustinerit nullo modo possunt. id quod1 jdem Peripatetici perturbationes istas,quas nos extirpadas putamus: non modo naturales esse dicunt,sed etiam utiliter es natura datas: Quorum est talis oratio. Primum multis uerbis iracundiam laudant, cotem sortitudinis euse dicunt,multot in hostem & in improbum ciuem uehementiores iratoorum impetus esse. Leueis autem ratiunculas eorum qui ita cogitarent,praelistum rectum est hoc fieri,conuenit dimicare pro legibus,pro libertate,pro pastiria. Haec ullam habent uim,nisi ira excanduit sortitudo. Nec uero de bellastioribus solum dilputant,imperia seueriora nulla esse putant sine aliqua acersthitate iracundiae.Oratorem dcnique non modo accusantem,sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae. uae etiam si non adsit,tamen

uerbis atque motu simulandam arbitrantur: ut auditoris iram oratoris inceo

dat actio. Virum deni uideri negant, qui irasti nestiat. Eamq; quam lenitatem nos dicimus , uitioso lentitudinis nomine appellant. Nec uero Ium hanc libidinem laudant: est enim ira,ut modo definiui, ulciscendi libido, sed ipsium illud genus uel libidinis uel cupiditatis,ad summam utilitatem esse discunt a' natura datum. Nihil enim quemquam nisi quod lubeat,praeclare fac re posse. Nossitu ambulabat in publico Temistocles, quod somnum capere non posset: quaerentibus, respondebat. Milcladis trophsis se e somno sit sciotari. Cui non sunt auditae Demosthenis uigiliae qui dolere se aiebat, si quanodo opificum antelucana ui His esset industria. Philosephiae denique ipsius principes,nunquam in siris stud is tantos progressus sine flagranti cupiditaote facere potuissent. Vltimas terras lustrasse Pythagoram,Democritu, Plastionem accepimus. Vbi enim quidquid esset,quod disci posset,eo ueniendum, iudicauerunt

205쪽

iudicauerunt. Num putamus haec fieri sine siummo cupiditatis ardore potius se I psam aegritudinem ,quam nOS ur tetram Sc immanem beluam fugienda diximus : non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut omnes caostigationibus, reprehensionibus, ignominius, assici se in deliAo dolerent. Impunitas enim peccatorum data uidetur eis , qui ignominiam S infamisam serunt sine dolore. Morderi est melius conscientia,ex quo est illud e vita duehim ab Asianio. Nam quum dissolutus filius,Heu me miserum,tum seouerus Pater,

, Dummodo doleat aliquid,doleat quod lubet. Reliquas quoq; partes aegritudinis utiles esse dicunt. Misericordiam ad opem feredam,& calamitates hominum indignorum subleuandas. Ipsum illud emulari obtrectare,non esse inutile,quum aut se non idem uideat conse, quutum quod alium,aut alium idem quod se. Metum uero si quis sustulisset omnem uitae diligentiam sublatam fore,quae summa emet in eis,qui leges,qui magistratus,qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda eri fateatur,euelli penitus dicant: nec posse,nec opus esse,ut in omnibus sere rebus mediocritatem esse optimam existiment. QIs quum exponunt,nihilne tibi uidentur,an aliquid dicerer A. Mihi uero dicere ali quid ,irat expecto quid ad ista. M. Reperioam fortasse,sed illud ante,uidesne quanta fuerit apud Academicos uerecundia Plane enim dicunt,quod ad rem pertineat. Peripateticis respondetur a Stoicis. Digladientur illi P me licet,cui nihil est necesse,nisi ubi sit illudquod Derisimillimum uideatur,ans rere. inlid est igitur,quod occurrat in hac quaestione e qua possit attingi aliquid uerisimile,quo longius mens humana progredi non potest Definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto. Ita enim definit,ut perturbatio sit aduersa ratione contra naturam animi co motio: uel breuius,ut perturbatio sit appetitus uehementior. Vehementior autem intelligatur is,qui procul absit a nature constantia. QMid ad has desis nitiones possim dicere Atqui haec plera sunt prudenter acute disseretiatim: illa quidem ex rhetorum pompa,ardores animorum,cotes cy uirtutum.

An uero uir sortis nisi stomachari coeperit,non potest fortis esse ζ Gladiatos rium id quidem, quan si in eis ipsis videmus sepe constantiam.Colloquuntur, congrediuntur, queruntur, aliquid Postulant, ut magis placati,quam irati esse uideantur. Sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc anio mΟ.Ut narrat Lucilius Occidam illum equidem,SI uincam,si id quaeritis,inquit. verum illud credo sor in os prius accipiam ipse, Q, gladium in stomacho,sura ac pulmonibus sisto, Odi hominem,iratus pugno,nec longius quida vobis,u dextrae gladium dum accommodet alter. Vsqueadeo studio atq; odio illius efferor ira, At sine hac gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homestrum Aiacem multa cum hilaritate,quum depugnaturus esset cum Hectore: euius,ut arma sumpsit,ingressio letitiam attulit sociis,terrorem autem hostio hus,ut ipsum Hessitorem qucadmodum c apud Homeruris toto pectore tremente prouocasse ad pugnam poeniteret. Arci; hi colloquuti inter se priusu M.T. Phi. U

206쪽

manum consererent leniter Sc quiet nihilne in ipsa quidem pugna iracunde rabioscuefecerunt.Egone Torquatum quidem illu, qui hoc cognomen inuenit,tratum existimo Gallo torquem detraxisse. Ncc Marcellum apud Clastidium ideo sortem fuisse,quia suerit iratus. De Aphricano quidem,quia noώtior est nobis propter recentem memoriam,uci iurare possum,non illum iracundia inflammatum tum fuisse,quum in acie M. Halienum Pelignum scuto protexerit, gladium hosti,in pectus infixerit.De L. Bruto fortasse dubita,rim,an propter infinitum odium tyranni effrenatius in Arruntem inuaserit. Video enim utrunq; comminus ictu cecidisse cotrario. Quid igitur huc adhihetis iram An sortitudo nisi insanire coeperit,impctus suos no habet auid Herculem quem in coelum ista ipsa quam uos iracundia esse uultis,sustulit sortitudo, iratumnc censes co flixisse cum Erymathio apro,aut leone Nemeeo An etia Theseus Marathonii tauri cornua comprehendit iratus Vide ne sortitudo minime sit rabiosa,sitfp iracundia tota leuitatis. New enim ulla sortitudo,quae rationis est expers. Ontemnende res humanae sunt, negligenda mors est,patibiles & dolores,& labores putandi. Haec quum constituta sint

iudicio atq; sentcntia,tum est robusta illa dc stabilis sortitudo: nisi sorte quae

uehementer,acriter,animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. Mihi ne Scipio quidem ille Pont. Max.qui hoc Stoicorum uerum esse declarauit, nunquam iratum esse sapientem,iratus uidctur fuisse cum Ti. Graccho,tum,quum Consulem languentem reliquit,atq; ipse priuatus,ut si Consul clici,qui Remp. saluam esse uellet, se sequi iussit. Nescio ecquid ipsi nos sortiter in Rep. sece rimus: si q uid fecimus, certe irati non secimus. An est quidquam similius insanie quam ira quam bene Ennius, initium dixit infamar. Color, uox oculi, spiritus, impotentia dicitorum atque factorum, quam partem ha hent sanitatis Quid Achille Homerico foedius Quid Agamemnonem iurgiocNam Aiacem quidem ira ad furorem mortemi perduxit. Non igio tur desiderat sortitudo aduocatam iracundiam: satis est instructa, parata,arsemata per sese. Nam isto modo quidem licet dicere utilem uinolentiam ad sortitudinem, utilem etiam dementiam, quod Zc insani dc ebr a multa faciunt

saepe uchementius.

Semper Aiax sortis,fortissimus tamen in furore. Nam facinus fecit maximum, quum Danais inclinantibus Summam rem perfecit manus,praelium quum restituit insaniens. Dicamus igitur utilem insaniam.Tracta definitionem sortitudinis, intelo liges eam stomacho non egere.Fortitudo igitur est assectio animi legi sumo mae in perpetiedis rebus ob teperans: uet,conseruatio stabilis iudicii in eis rebus quaesormidolosae uidentur, subeundis A repellendis: uel,scientia rerum

formidolosarum contrariarum 43,aut omnino negligedarum,conseruans earum rerum stabile iudiciu: uel breuius ut Chrysippus,Nam superiores defionitiones erant Sphaeri hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici.

Sunt enim omnino omnes sere similes, sed declarant communeis notiones

alia magis alia. Quomodo igitur Chrysippus Fortitudo est,inquit,scientia perserendarum rerum: uet,arte stio animi in patiendo ac perserendo summae legi parens sine timore. Licet enim insessitemur istos, ut Carneades solebat,

metuo ne soli philosophi sint. Queae eni istaru definitionu no aperit,notione

nostram:

207쪽

LIBER IIII.

nostram,quam habemus omnes de sortitudine tectam at* inuolutamet qua aperta quis est qui aut bellatori,aut Imperatori:aut oratori quaerat aliquid, ne eos existimet sine rabie quida sortiter facere posse inaid Stoici,qui omnes insipientes insenos esse dicunt,nonne ista colligunc Remove perturbaotiones,maxime cis iracundiam. Iam uidebuntur monstra dicere,nunc autem ita disiarunt sic se dicere omnes stultoS insenire,ut male olere omne coenum. At non semper commoue senties: sic iracundus non semper iratus est. Lacesi

sciam uidebis seret . inrid ista bellatrix iracundia quum domum rediitet qualis est cum uxore,cum liberis, cum similia An tum quo est utilis Est igitur aliquid quod conturbata mens melius possit sicere, ct constans et Anquisu potest sine perturbatione metis irascicbene igitur nostri quum omnia essent in morbis uitia,quod nullu erat iracudia foedius, iracundos solos morbosos nominauerunt.Oratorem uero irasci minime decet,simulare no dede cet. An tibi irasci tum videmur,quum quid in causis acrius 8 uehementius dicimus auid quum iam in rebus transactis Sc praeteritis orationes scribis muS,Num irati scribimus Ecquis hoc animaduertit: Vincite num aut egisse unu iratum Aesepum,aut scripsisse existimamus iratum Ac cium Agutur ista praeclare,& ab oratore quidem melius,si modo e orator, si ab ullo histrione: sed aguntur leniter,& mete traquilla. Libidine uero lavo dare,cuius e libidinis Themistoclem mihi Sc Demosthenem prosertis. Additis Pythagora,Democritum,Platonem. auidruos studia libidine uoca tis quae uel optimaru rerum,ut ea sunt quae Prosertis,sedata tamen S iraquilla esse debet. Ia aegritudine laudare,unam rem maxime detestabilem,quordest tandem philosophorum At comode dixit Afranius, Dummodo doleat aliquid doleat quod lubet. Dixit enim de adolescete perdito ac dissoluto. Nos aut de costati uiro ac iapiete quaerimus .E t quide ipsim illam ira Centurio habeat aut signifer,uel ceteri,de quibus dici no neceste est,ne rhetoru aperiamus mysteria. Utile e eniuti motu anim qui uti rone no Potest. Nos aut ut testificor saepe,de sepiente quaerimus, At etia aemulari utile est,obtrecitare,misereri. Cur misereare potious,a seras ope,si id facere possis An sine misericordia liberales esse no possumus No enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus , sed alios si possumus leuare aegritudine.Obtrectare uero alteri,aut illa uitiose aemulatione,q riualitati similis est,aemulari,quid habet utilitatis quia sit aemulantis,angi alieno bono,quod ipse no habeat: obtrectatis aut,angi alieno bono quod id et alius habeat. Quis id approbare possit,egritudine suscipe pro experientia si qd habere uelis Na selu habere uelle suma demetia est. Mediocritates aute malom quis laudare recte possit auis eni potes in quo libido cupidi iasue fit,no libidinosus S cupidus esse in quo ira no iracudus,in quo angorno anxius,in quo timor no timidus Libidinosu igit,& cupidu, 8c iracudu, 8c anxiu,SI timiduceiemus esse sepieterDe cuius excelletia multa quide dici, suis fuse late* possint,sed breuissime illo modo,sepictia esse resu diuinarii Schumanaruscietia,cognitione i qcuius rei causa sit.Ex quo essicit,ut diuina imitet,humana oia inferiora uirtute ducat.i hac tu igitur ranu in mare, quod

208쪽

xor . TVSCVL ANA R V Μ co AE SΤ. grauitatem constantiam cp perturbet An improuisum aliquid autrepetinuet Quid potest accidere tale,& citi nihil quod homini euenire possit Na quod

aiut,nimia resecari oportere, naturalia reliqui,quid rade potest esse naturale, quod idem nimiu esse possit Sunt enim omnia ista exerroru orta radicibus, que euellenda & extrahenda penitus no circucideda nec amputanda sui. Sed

quonia suspicor te no tam de sapiente,il de teipso quaerere illum enim putas omni perturbatione esse liberu,te uis I uideamus quanta sint, quae a philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. Est enim quedam medicina certe,nec tam fuit hominu generi insensa at* inimica natura,ut corporibus tot res salutares,animis nulla inuenerit. De quibus hoc etiam est merita melius,quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus,animoru salus inclusa

in his ipsis est. Sed quo maior est in eis praestantia &diuinior,eo maiore indiget diligetia. Ita bene adhibita ratio cernit quid optimu sit, neglecta mul.

tis implicatur erroribus. Ad te igitur mihi iam conuerteda omnis oratio est. Simulas enim quaerere te de lapicte,quaeris aute fortasse de te.Earum igitur perturbationu quas exposui,uarie sunt curationes. Na neq; Omnis aegritudo

una ratione sedatur. Alia est eni lugenti alia miserati,aut inuidenti adhibeda medicina.Est etia in omnibus quatuor perturbationibus illa distinctio utruad uniuersam perturbationc,que est aspernatio ronis,aut appetitus uehemetior, an ad singulas,ut ad metu, libidine,reliquasi melius adhibeat oratio:& utrum illud ne uideatur egre serendum ex quo suscepta sit fgritudo,an omnium rerum toleranda omnino aegritudo: ut si quis aegre ferat se pauperem esse,id ne disputes paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. Nimirum hoc melius, ne si sorte de paupertate non persuaseris,sit aegritudini concedendum. Aegritudine autem sublata proprηs rationibus, quibus heri usi sumus,quodammodo etiam paupertatis malum tollitur. Sed omnis eiusmodi perturbatio animi placatione abluatur: illa quidem quum doceas nec honum illud esse,ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum ex quo aut metus aut aegritudo. Verumtamen hec est certa Sc propria fanatio,si doceas ipsas prurbationes per se esse uitiosas,nec habere quidqua aut naturale aut necessariu: ut ipsam aegritudinem leniri videmus,quum obisscimus moerentibus imbecillitatem animi effoeminati,quumq3 eorum grauitatem constantiam cp laudamus,qui non turbulente humana patiatur. Od quide sos

let eis etiam accidere,qui illa mala esse celent,serenda tame aequo animo arbistratur. Putat aliquis esse uoluptatem bonum,alius aute pecuniam: tamen &ille ab intemperantia,& hic ab avaritia auocari potest. Illa autem altera ratio S oratio,quae simul & opinionem falsam tollit,& fgritudinem detrahit,est ea quidem utilior,sed raro proficit,necp est ad uulgus adhibenda. auaedam autem sunt aegritudines, quas illa medicina nullo modo possit leuare, ut siquis aegre serat nihil in se esse uirtutis,nihil animi nihil ossici j,nihil honesta tis,propter mala is quidem angatur,sed alia quaedam sit ad eum admouenda curatio,& talis quidem qus possit esse omnium,etiam de ecteris rebus discrepantiu philosophorum. Inter omnes enim conuenire oportet, commotiones animorum a recta ratione auersas, esse uitiosas, ut etiam si nec mala sint illa, quae metu aegritudinemve,nec bona quae cupiditatem laetitiamve moueat,tamen sit uitiola ipsa c5motio.Constantem enim quendam uolumus sedatum,

grauem,

209쪽

OBER IIII. Σον grauem,sumana omnla prementem, illum esse,quem magnanimum Sc sor

tem uirum dicimus.Talis autem nec mCerenS, nec rimenS,nec cupiens,nec gestiens esse quisquam potest.Eorum enim hsc sunt,qui euentus humanos superiores,quam Bos animos esse dicunt. Quare omnium philosephorum,ut ante dixi una ratio est medendi,ut nihil quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa perturbatione dicendum. Ira primum in ipse cupiditate, quum id solum agitur ut ea tollatur,non est quaerendum, bonum illud necne sit quod libidinem moueat,sed tibido ipsa tollenda est,ut siue quod honestum

est,id sit silmmum bonu,siue uoluptas,sive horu utrunci' contu stum,sive tria illa genera bonorum,tamen etiam si uirtutis ipsius uehemetior appetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. Continet autem sedationem omnem animi,humana in consperitu posita natura, quae quo facilius expressa cernatur,explicanda est Oratione communis conditio, lexi uitae.

Itam non sine cause quum Orestis sabulam doceret Euripides,primos tris

uersus reuocasse dicitur Socrates. Neo tam terribilis ulla fando oratio est, Nec sors,nec ira coclitum inuictum malum, Quod non natura humana patiendo efferat.

Est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderunt,ferri posse oportere,enumeratio eorum qui tulerunt:& si aegritudinis sedatio 8c hesterna disputatione explicata est,ia in cololationis libro quem in medio fion enim sapientes eramusJmoerore dc dolore coscripsimus: quodq; uetat Chrysippus, ad recetis quasi tumores animi remedium adhibere: id nos fecimus, naturςq uim attulimus,ut magnitudini medicine doloris magnitudo concederet. Sed fgritudini,de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca diocenda sunt. Est enim metus,ut aegritudo praesentis , sic ille futuri malLIta nonnulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant. Alrj autem metum praemolestiam appellabant, quod est quasi dux consequentis moleostiae. Quibus igitur rationibus instantia seruntur, eisdem contemnuntur sequentia. Nam uidendum est in utrisque ne quid humile,summissiim, molo Ie,eMeminatum, fractum abieetumi iaciamus. Sed quanquam de ipsius metus inc5statia,imbecillitate,leuitate dicedu est,tamen multu prodest ea quae metuutur ipsa contenere. I tal siue casu accidit,sive cosilio, perco mode factu est quod eis de rebus quae maxime metuuntur,de morte S dolore primo Scproximo die disputatum est. iniae si probata sunt,metu magna ex parte liberati sumus. Ac de malorum opinione hactenus. Videamus nunc de bonoo rum,id est de letitia 5 cupidita te. Mihi quidem in tota ratione ea quae pertionet ad animi perturbationem, una res uidetur cauum continere, omneis

eas esse in nostra potestate , Omneis iudicio susceptas, omneis uoluntarioas. Hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio: atque ut in mastiis opinatis tolerabilia , sic in bonis sedatiora sunt essicienda ea, quae mastgna & laetabilia dicuntur. Atque hoc quidem commune malorum 8c boonorum, ut si iam dissicile sit persuadere nihil earum rerum quae perturbent

animum, aut in bonis aut in malis esse habendum,tamen alia ad alium motu curatio sit adhibeda aliat ratione malevolus,alia amator,alia rursus,anxius, alia timidus corrigendus. Atque erat facile sequentem cana rationem, quae

210쪽

maxime probatur de bonis 8c malis,negare unquam laetitia astici posse insipientcm,quod nihil unquam haberet boni: sed loquimur nunc more communi.Sint sane ista bona quae putantur,honores,diuitiae, voluptateS, cetera lasnae in eis ipsis potiundis exultans gestiensq3 letitia turpis est. Ut si ridere cocessiim sit,uituperetur t me cachinnatio.Eodem enim uitio est estusio animi in laetitia,quo in dolore contractio.Eadem* leuitate cupiditas est in appetedo,qua laetitiam seuendo.Et ut nimis assileti molestia,sic animi elati laetitia, iure iudicantur leves. Et quum inuidere aegritudinis sit,malis autem alienis uoluptatem capere laetitiae,utrunq; immanitate & seritate quadam propone da castigari lct. Atq; ut co fidere decet,limere non decet,sic gaudere decet, lanari non decet.)uoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus,ulud iam supra diximus, fieri contractionem animi recte nunquam posse,

elatione posse. Aliter enim dilaeuianus ille gaudet Hector,

Lartus sum

Laudari me abs te pater laudato uiro, Aliter ille apud Trabeam Chaerea, Lena delinita argento nutum obseruabit meum,

Quid uelim,quid studeam,adueniens digito impelIam sanuam, Fores patebunt.De improuiso Chrysis ubi me aspexerit,

Alacris obuiam mi ueniet,complexum eXOptans meum.

NIihi se dedet

auam haec pulchra putet,ipse iam dicet. Fortunam ipsam anteibo sortunis meis. Hscletitia a turpis sit,satis est diligenter attendentem penitus uidere. Et ut turpes sunt qui esserunt se letitia,tum quu fruuntur uenereis uoluptatibus, sic flagitiosi,qui eas inflammato animo cocupistunt.Totus uero iste, qui uulgo appellatur amor,nec hercule inuenio quo nomine alio possit appellari, tatae leuitatis est,ut nihil uideam,quod putem conserendum. Quem Cecilius. Deum qui non summum putet,

Aut stultum,aut rerum esse imperitum existimet, Cui in manu sit,quem esse dementem uelit, item sapere,quem insanire,quem in morbum iniici,

uem contra amari, quem accersiri,quem expeti.

O praeclaram emendatricem uitae poeticam,quae amorem sagitii 8c leuimotis authorem in concilio deorum collocandum putet.De Comoedia loquor, quae si haec flagitia non probaremus,nulla esset omnino. id est ex tragoedia princeps ille Argonautarum Tu me amoris magis u honoris seruauisti gratia. id ergo hic amor Medeae,quanta miseriarum incendia excitauit Aloque ea tamen apud alium poetam patri dicere audet,se coniugem habuimIllum,amor quem dederat,qui plus polle potior p est patre. Sed poetas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio uersari ipsum uidemus Iouem, Ad magistros uirtutis philosophos ueniamus, qui amore

negant stupri esse,& in eo litigant cu Epicuro,non multum,ut opinio mea sert,mentiente. Quis est enim iste amor amicitiae cur nein desermem adolestscentem quisquam amat,ne formosum senemcmihi quidem haec in Graeco

SEARCH

MENU NAVIGATION