M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita Quartus tomus in quo Marci Tullij Ciceronis opera philosophica, nuper ad fidem uetustissimorum exemplarium diligentissime recognita, quorum catalog

발행: 1536년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

xu: D E N A T v R A D s o R v Μtrodori sodalis sui fratrem Timocratem,quia nescio quid in philosophia dissentirer,totis uoluminibus conciderit,in Democritum ipsum quem secutus est, erit ingratus. Nausiphanem magistru suu aquo nihil didicerat,ta ma. te acceperit. Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum Syllum,ceteros figebat maledictis,sed Socratem ipsum parentem philosephis, Latino uerbo utens scurram Atticum fuisse dicebat.Chrysippum nunquam nisi Chesippum uocabat.Tu ipse pauloate,quum tanquam Senatum philo/sophorum recitares,summos uiros desipere,delirare, dementes esse dicebas: quorum si nemo uerum uidit de natura deorum,ueredum est ne nulla sit om. nino.Nam ista, quae uos dicitis,sunt tota commentitia,uix digna lucubratio: ne anicularum. No enim senticis quam multa uobis suseipienda sint,si impe traritis ut concedamus eandem hominum esse & deorum figura: omnis culotus & curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini,in gressus,cursus,accubitio,inclinatio,sessio,comprehensio,ad extremum etiam

termo 8c oratio. Nam quod SI mares deos & Qeminas ee dicitis, quid sequatur uidetis .Equidem mirari satis non possum,unde ad istas opiniones uester ille princeps uenerit. Sed clamare non definitis retinendum hoc esse, deus ut beatus immortalis sit. Quid autem obstat quo minus fit beatus,si non sit bipes Aut ista siue beatitas,sive beatitudo dicenda est cutrunque omnino durum,sed usu mollienda nobis uerba suntoVerum ea quaecunque est, cur aut in solem illum,aut in hunc mundum,aut in aliquam mentem aeternam Ggura membris* corporis uacuam cadere non potest: Nihil aliud dicis, nisi nunquam uidi solem, aut mundum beatum.Quid mundum praeter hunc unquam ne uidisti Negabis. Cur igitur non sexcenta milia esse mundorum, sed innumerabilia ausus es diceret Ratio docuit.Ergo hoc te ratio non doce hisiquum praestantissima natura quaeratur,ea beata SI aeterna,quae sola diuina natura sunt,ut immortalitate uincamur ab ea natura. sic animi prestanotia uinci: atque ut animi,item corporis Cur igitur quum ceteris rebus inferiores simus,sorma pares stimus Ad similitudinem enim deo propius accedeo hat humana uirtus quam figura. An quidquam tam puerile dici potest Cuteundem Iocum diutius urgeam quam si ea genera beluarum, quae in rubro mari, India ue gignantur,nulla esse dicamus Atqui ne curiosissimi quidem

homines exquirendo audire tam multa possint,quam sunt multa,quae terra, mari,paludibus fluminibus existut,quae negemus esse,quia nunquam uidiomus. Ipsa uero quam nihil ad rem pertinet,quae uos delectat maxime similis ludo Quid canis,nonne similis lupo Atqui ut Ennius, Simia quam similis turpissima bestia nobis At mores in utroque dispares .EIephanto beluarum nulla prudentior, at Mgura que uastior Debes ηs loquor, quid inter ipses homines nόnne& sio millimis formis dispares mores,& moribus figura dissimilis Et enim si seomel Vellei suseipimus genus hoc argumenti,attende quo serpat. Tu enim sumebas,nisi in hominis figura,rationem inesse non posse: sumet alius nisi interrestri,nisi in eo qui natus fit,nisi in eo qui adoleverit,nisi in eo qui didiceo rit,nisi in eo qui exanimo constet 8c corpore caduco & infirmo, postremo

nisi in homine atque mortali. Quod si in omnibus his rebus obsistis,quid est quod

252쪽

quod te sorma una conturber His enim omnibus quae proposui adiunctis, rationem in homine esse,& mentem uidebas: quibus detractis, deum taomen nosse te dicis,modo lineamenta maneant. Hoc est non considerare, sed

quasi sortiri quid loquare. Nisi sorte ne hoc quidem attedis,non modo in homine, sed etiam in arbore quidquid superuacancum sit, aut usum non habeo at, obstare. Quam molestum est uno digito plus haberer quid ita quia nec speciem,nec usiam alium quinq; desiderant.Tuus autem deus non digito uno redundat, sed capite, collo, ceruicibus, lateribus, aluo, tergo, poplitibus, manibus,pedibus,sceminibus, cruribus. Si ut immortalis sit, quid haec ad uitam membra pertinent quid ipse facies c magis illa, cerebrum, cor,pulse mones, iecur. Haec enim sunt domicilia uitae. Oris quidem habitus ad uitae firmitatem nihil pertinet, & eos uituperabas qui ex operibus magnificis

atque praeclaris,quum ipsiam mundum, quum eiuS membra,coelum,terras,

maria, quum p horum insignia Blem,lunam, stellast uidissent, quum ptemporum maturitates,mutationes uicissitudinest cognouissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantem l naturam , quae haec fecisset moueret regeret gubernaret. Qui etiam si aberrant ar coniectura, uideo taomen quid sequantur. Tu quod opus tandem magnum-egregium habes, quod este stum diuina mente uideatur, ex quo esse deos sulpicere: Habeobam, inquis,in animo insitam informationem quanda dei, Sc barbati qui dem Iouis , galeatae Mineruar. Num igitur esse tales putas et Quanto meolius haec uulgus imperitorum, qui non membra istum hominis deo tribu ant,sed usum etiam membrorum: Dant enim arcum, sagittas, hastam, clyopeum,fuscinam,sulmen. Et si actiones quae sint deorum non uident,nihil agerem tamen deum non queunt cogitare. Ipsi qui irridentur Aegyptii nullam beluam, nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent, consecrauerunt. Velut Ibes maximam uim serpentum conficiunt, quum sint aves excelsae, cruribus rigidis, corneo procero p rostro, auertunt pestem ab Aegypto, quum uolucris anguis, ex uastitate Libyae uento Africo inuectas, interfici unt atque consumunt. E x quo fit,ut illae nec morsu uiuae noceant, nec odore mortuae. Possum de Ichneumonum utilitate, de crocodilorum,de selium diocere,sed nolo esse longus. Ita concludam tamen,beluas a barbaris propter beneficium consecratas: uestrorum deorum non modo beneficium nullum exotare, sed ne factium quidem omnino. Nihil habet, inquit, negotii, profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat. At ipsi laomen pueri, etiam quum cessant, exercitatione aliqua ludicra delectantur. Deum sic seriatum uolumus cesssatione torpere, ut si se commouerit, uereast mur ne beatus esse non possitet Haec oratio, non modo deos spoliat motu,

8c actione diuina, sed etiam homines inertes esticit: si quidem agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest. Verum sit sane ut uultis deus estigies hostminis&imago, quod eius est domicilium c quae sedes c qui locus et quae dein inde actio uitaec quibus rebusOd quod uulti, beatus est Utatur enim suis

bonis oportet, fruatur, qui beatus futurus est. Nam locus quidem qs etiam naturis quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum testneat, hanc inundet aqua, stiperior aether, ignibus altissima ora reddatur. Bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancFires,

253쪽

zs4 DE NATURA DEORUM in utram sede uiuentes. Sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur, appa reanti in ardentibus fornacibus saepe uolitantes. Quaero igitur uester deus

primum ubi habitet. Deinde quae causa eum loco moueat, si modo mouetur

aliquando. Postremo quum hoc proprium sit animantiuiri,ut aliquid appeo tant quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat,ad quam denique

rem motu mentis ac rationis utatur. Postremo quomodo beatus sit,quomoρdo aeternus. inlidquid enim horum attigerit, ulcus est: ita male instituta ratio exitum reperire non potest. Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitast tione,non senis, necesse in ea ullam soliditatem, nem eandem ad numerum permanere: eam esse eius uisionem ut similitudine & transitione cernatur, neq; deficiat unquam ex infinitis corporibus similium accessio: ex eol fieri, ut in hec intenta mens nostra beatam illam naturam & sempiternam putet. Hoc per ipsos deos de quibus loquimur,quale tadem est: Nam si tantummod o ad cogitationem ualent, nec habent ullam seliditatem, nec eminentiam, quid interest utrum de Hippocentauro an de deo cogitemus omnem enim talem confirmationem animi ceteri philosophi motum inanem uocant: uos autem adiiciatu in animos,& introitum imaginum dicitis. Vt igitur T. Gracchum quum uideor concionantem in capitolio uidere de M.Oetauio deseretem sitellam,tum eum motum animi dico esse inanem: tu autem Sc Gracchi& OStauq imagines remanere: quae in Capitolium quum peruenerint, tum ad animum meum reserantur: hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi,ex quo esse beati atque eterni intelligantur. Fac imagines esse qin bus pulsentur animi, species duntaxat obisscitur quaedam : num etiam cur ea beata sit,cur aeternae auae autem istae imagines uestrae,aut undea' Democrioto omnino haec licetia2 Sed S ille reprehensus a multis est, nec uos exitum reperitis,totai res uacillat SI claudicat. Na quid est quod minus probari pose sit,si omnium in me icidere imagines,Homeri, Archilochi, Romuli,Numae, P ythagorae,Platonis,nec ex forma qua illi fuerunt auomodo illi ergo, &quorum imagines Orpheum poetam docet Aristoteles nunquam fuisse,&hoc Orphicum carmen Pythagorei serunt cuiusdam fuisse Cercopis. At Orpheus id est imago eius,ut uos uultis, in animum meum saepe incurrit. Quid quod ciusde hominis in meu aliae aliae in tuu et Quid quo)d earum reru qua Duquam Omnino fuerant neq; esse potuerant,ut Scyllae,ut Chimaeraec Quid quod hominiI,locorum,urbium earum quas nuquam uidimus Quid quo'dsimul ac mihi collibitum est,praesto est imago Quid quod etiam ad dormisentem ueniunt inuocatae Tota res Vellei nugatoria est, uos autem non mostdo oculis imagines,sed etiam animis inculcatis. tanta est impunitas garrienodi,at quam licenter fluentium stequenter trasitio fit uisionum,ut e multis una uideatur. Puderet me dicere non intelligere, si uos ipsi intelligeretis qui ista defenditis. inro modo enim probas continenter imagines serris aut si contionenter,quo modo sterne Innumerabilitas Inqui suppeditat atomorum. Num eade ergo ista faciet,ut sint omnia sempiterna Colagis ad equilibritate: sic enim iboniwim si place appellemus. Et ais quonia sit mortalis natura, immortale etia esse oportere. I sto modo quonia homines mortales sui, sint aliqui immortales:& quonia nascutur in terra,nalcantur & in aqua: 8c quia sunt quae interimant,sint quae coseruet, Sint sane,sed ea conseruent quae simia Deos

254쪽

LIBER. II.

Deos istos esse non sentio: omnis tamen ista reru inigies, ex indiuiduis quomodo corporibus oritur auae ellipsi essent,quae nulla sunt,pellere se ipsa agitari inter se,cocursu fortasse possent,sormare,figurare,colorare, animareno possent. Nullo igitur modo imortale deu efiicitis. Videamus nuc de beato,sine uirtute certe nullo modo.Virtus autem actuosa, Sc deus uester nihil ages,expers uirtutis igitur,ita,ne beatus quidem. Quae ergo uita Suppeditatio,inquis,bonorum nullo malorum interueritu. uorum tande bonorum Voluptatum credo,nempe ad corpus pertinetium. Nullgenim nouistis,nisi prosectam 4 corpore,& redeuntem ad corpus animi uoluptate. No arbitror te Vellei simile esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat earum Epicuri uocum quibus ilIe testatur se ne intelligere quide ullum bonu quod sit seiuno istum a delicatis & obsecenis uoluptatibus : quas quidem non erubescens perosequitur omnes nominatim. Que cibum igitur,aut quas Potiones, aut quas uocum aut floruirarietates,aut quos tactus,quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas uoluptatibus At poetae quidem nectar ambrosia mque epulas comparant,& aut Iuventatem,aut Ganymedem pocula ministratem.Tu autem Epicure quid facies Necp enim unde habeat ista deus tuus uideo,nec quo modo utatur. Loeupletior igitur hominu natura ad beate uiuendum estu deorum,quod pluribus generibus 9uitur uoluptatum. At has leuiores duocis uoluptates, quibus quasi titillatio Epicuri enim hoc uerbum e adhibetur sensibus. uousq; ludiscnam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos molles,& delicatas uoluptates. Summa enim memoria proonunciabat plurimas Epicuri sentetias his ipsis uerbis quibus erat scriptae. Metrodori uero,qui est Epicuri Collega sapietiae,multa impudeliora recitabat. Aceusat enim Timocrate statrem suum Metrodorus, quod dubitet omnia quae ad beatam uitam pertineant, uentre metiri: neque id semel dicit, sed faepius. Annuere te uideo, nota enim tibi sunt. Proserrem libros, si negares. Neque nunc reprehendo, quod aduoluptatem omnia reserantur,alia est ea quaestio, sed doceo deos uestros esse uoluptatis expertes,ita uestro iudicio ne beatos quidem. At dolore uacant. Satin est id ad illam abundantem bonis uitam beatissimam Cogitat,inquiunt,assidue beatum esse se: habet enim nihil aliud quod agitet in mente. Comprehende igitur animo, S propone ante oculos deum nihil aliud in omni eternitate, nisi mihi pulchre est,& ego bea' tus sum,cogitantem. Nec tamen uideo quomodo non uereatur iste deus beast tus,ne intereat, quum sine ulla intermissione pulsetur agiteturq3 atomorum incursione sempiterna, quumi ex ipso imagines semper affluant: ita nec beatus est uester deus,nec aeternus. At etiam de sanctitate, de pietate adouersiis deos libros scripsit Epicurus. At quomodo in his loquitur Vt Coruncanum aut Scaevolam Pontifices maximos te audire dicas,non eum qui sustulerit omnem sunditus religionem, nec manibus ut Xerses, sed rationis bus deorum immortalium templa 8c aras euerterit. auid est enim cur deos ab hominibus colendos dicas,quum dri non modo homines non colant,sed omnino nihil curent, nihil agant: At est eorum eximia quaedam pra stansi natura,ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem. An quidquam eximium potest esse in ea natura, quae sua uoluptate laetans nihil nec aelura sit unquam,nem agat, neq; egerit: aue porro pietas ei debetur,

255쪽

i quo nihil acceperis Aut quid omnino, cuius nullum meritum sit ei deberi potest. Est enim pietas iustitia aduersum deos.Cum quibus quid potest nobis esse iuris,quum homini nulla cum deo sit communitas c Samstitas autem est scientia colendorum deorum. ut quamobrem colendi sunt non intelli go,nullo nec accepto ab iis,nec sperato bono. Quid est autem quod deos ue neremur propter admirationem eius naturae, in qua egregium nihil uideo 'mus Nam superstitione, quod gloriari soletis,facile est liberari,quum sustuleris omnem uim deorum.Nisi sorte Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse negabant, censes superstitiosos esse potuisse. Ego ne Protago

ram quidem,cui neutrum liquerit, necesse deos, necnon esse. Horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt,in qua ineli timor ina

nis deorum,sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur. iid a qui dixerunt totam de diis immortalibus opinionem fictam esse ab homis nibus sapientibus R. P .causa,ut quos ratio non posset, eos ad osticium reli gio duceret,notnne omnem religionem funditus sustulerunt Quid Prodis cus Cius,qui ea quae prodessent hominum uitae,deorum in numero habita esse dixit,quam tandem religione reliquit Quid qui aut sortes,aut claros, aut Potentes uiros tradui post mortem ad deos peruenisse eost esse ipsos, quos nos colere precari uenerarii soleamus,n6nne expertes fiant religionum omniumc auae ratio maxime trassitata ab Euhemero est, quem noster& intero Pretatus, sequutus est prs ter ceteros Ennius. Ab Euhemero autem & mortes, Sc sepulturae demonstrantur deorum. Utrum igitur hic confirmasse

Uidetur religionem,an penitus totam sustulisse et Omitso Eleusinen sanestam illam & augustam,

ubi initiantur gentes orarum ultimae. Praetereo Samothraciam,eacp quae Lemni nocturno aditu occulta coluntur sylvestribus sepibus densa: quibus explicatis ad rationemq3 reuocatis,rerum magis natura cognostitura deorum. Mihi quidem etia Democritus uir mastgnus in primis,cuius sontibus Epicurus hortulos suos irrigauit, nutare uideo tur in natura deorum. Tum enim censet imagines diuinitate praeditas inesse in uniuersitate rerum, tum principia mentes cy quae sent in eodem uniuerso, deos esse dicit,tum animantes imagines qus uel prodesse nobis solent,uel nocere: tum ingentes quasdam imagines,t ritasq3 ut uniuersum mundum complectantur extrinsecus. Quae quide omnia sunt patria Democriti a Democrito digniora.Quis enim istas imagines coprehendere animo potest quis admirari quis aut cultu aut religione dignas iudicare Epicurus uero ex animis hominum extraxit radicitus religionem,quum di is immortalibus S opem,& gratiam sustulit. auum enim optimam Sc praestantissimam naturam dei dicat esse,negat idem esse in deo gratiam, tollit id quod maxime proprium est optimae praestantissimaeq; naturae. Quid enim melius,aut quid praestanstitus bonitate 8c beneficentia qua quum carere deum uult, neminem deo nec deu,nec hominem charum,neminem ab eo amari,neminem diligi uultis. Ita

fit ut non modo homines i deis,sed ipsi dei inter se ab atris alii negligantur. inlato Stoici melius,quia uobis reprehendutur, censent autem sapientes fastpientibus etia ignotis ee amicos Nihil est enim uirtute amabilius,u qui adeptus erit ubicunq; erit gelium,anobis diligetur. Vos autem quid mali datis, quum

256쪽

L I B E R. II. Σ quum imbecilli tatem gratificationem Sc beneuolentiam ponitis et Vienim omittam uim 8c naturam deorum,ne homines quidem censetis nisi imbecilli essent futuros beneficos Sc benignos suisse. Nulla est caritas naturaIis iter bonos harum ipsem uerbum cit amoris,ex quo amicitie nomen est duetiim: quam si ad fructum nostrum reseremus,non ad ilIius commoda quem diligimus non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utiIitatum sitarum. Prata,

& arua,S pecudum greges diIiguntur isto modo,quod fructus ex his capititur: hominum caritas S amicitia gratuita est. Quanto igitur magis deorum, qui nulla re egentes sunt,& inter se diligunt,& hominibus consulunt Quod ni ita sit,quid ueneramur,quid precamur deos Cur sacris Pontifices,cur auospici js augures praesut Quid optamus a drjs immortalibus quid uouemus At etiam liber est Epicuri de sanctitate. Ludimur ab homine non tam saceroci ad scribendi licentiam libero.Quae enim potest esse sanetitas, si dii humaona non curante uae autem animans natura nihil curans c Verius est igitur nimirum illud,quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in Ilobro quinto de natura deorum, nulIos esse deos Epicuro uideri: quae is dedisss immortalibus dixerit,inuidie detestandae gratia dixisse. Nem enim tam desipiens suisset,ut homunculi similem deum fingeret lineamentis duntaxat extremis,non habitu solido membris hominis prςditum omnibus,use membrorum ne minimo quidem , exilem quendam atque perlucidum , nihil cuiu tribuentem,nihil gratificantem omnino,nihil curantem, nihil agentem. Quae natura primum nulla esse potest,idq; uides Epicurus re tollit,oratione relinquit deos .Deinde si maxime talis est deus,ut nulla gratia,nulla hominu caritate teneatur, ualeat. inlid eni dica propitius sit Esse enim propitius potest nemini,quonia, ut dicitis,omnis in imbecillitate est & gratia & caritas. ΜARCI TVLLII CICERONI s DE NATURA DEORUM AD Μ. BRVTVM LIBER S E C VND V S. VAE quum Cotta dixisset, tum Velleius. Nae ego,in

quit,incautus,qui cum Academico & eodem rhetore cogredi conatus sum. Nam neq; indisertum Academicupertimuissem, nec sine ista philosophia rhetorem qua uis eloquentem. Necp enim flumine conturbor inanium uerborum,nec subtilitate sentetiarum,si orationis est siccitas. Tu autem Cotta utra re ualuisti,corona tibi Sciudices defuerunt, sed ad ista alias. Nunc Lucilium si ipsi commodum est,audiamus.Tum Balbus.Eundem equidem,mallem austdire Cottam,dum qua eloquentia salsos deos sustulit eadem ueros inducat.

Est enim δc philosophi δέ Pontificis Sc Cottae de dius immortalibus habere non errantem S uagam,ut Academici,sed ut nostri stabilem certami sentetiam. Nam contra Epicurum satis superi dictum est: sed aveo audire,tu ipse Cotta ad sentias. An,inquit,oblitus es quod initio dixerim, facilius me tali'bus presertim de rebus quid no sentire, uuid sentirem posse dicere: Quod

257쪽

et 8 D E N Α Τ V R A D Ε o R V Μsi haberem aliquid quod liqueret,iamen te uicissim audire uellem quum ipse

tam multa dixissem. Tum Balbus,Gera tibi more,& agam a breuissime potero.Etenim couictis Epicuri erroribus,longa de mea disputatione detracta oratio est.Omnino diuidui nostri tota istam de d ins immortalibus quaestiose ne in partes quatuor.P rimu docet esse deos : deinde quales sint. tum munduab his administrari:postremo cosulere eos rebus humanis. Nos aute hoc sermone quae priora duo sunt sumamus: tertium & quartum,quia maiora sunt, puto esse in aliud tepus differenda. Minime uero,inquit, Cotta, na S otiosi sumus,& ns de rebus agimus quae sunt etiam negoti js anteponendae. Tun Lucilius, Ne egere quidem uidetur,inquir,oratione prima pars. inrid enim Potest esse tam apertum tam ii perspicuum,quum coelum suspeximus, cocleostia contemplati semus,a esse aliquod numen praestantissimae mentis,quo haec regantur Quod ni ita esset,qui:potuisset assensu omniu dicere Ennius Aspice hoc seblime candens, luem inuocant omnes I ouem. Illum uero Sc Iouem,& dominatorem rerum,d omnia motu regentem, Rut idem Ennius,

Patrem diuum p hominum Et presente ac praepotetem deum,quod qui dubitet haud sene intelligo cur non idem sol sit,an nullus sit dubitare possit. Quid enim est hoc illo euidenotius Quod nisi cognitum comprehensemq; animis haberemus,non tam itabilis opinio permaneret,nec co firmaretur diuturnitate temporis,nec una cuseculis aetatibus* hominu inueterare potuisset. Etenim videmus ceteras opiniones fictas atq; uanas diuturnitate extabuisse. Quis enim Hippocentauru sitisse,aut Chimaeram putat quaeue anus tam excors inueniri potest,quae illa quae quondam credebantur apud inferos,portenta extimescat opinionum enim commenta delet dies,naturae iudicia co firmat. I taci3 S in nostro popu=IO,SI in ceteris deorum cultus religionum cis sanctitates exit uni in dics maiores at* meliores: idq; euenit non temere nec case,sed quod praesentiam ispe diui Bam declarant,ut SI apud Regillii bello Latinorum,quum A. Postilium ius Di stator cum Octauio Mamillio Tusculano pretio dimicaretri nostra acie Castor 8c Pollux,ex equis pugnare uisi sent: SI recetiore memori xjdem Tyndaride Persem uictum nunclauerunt, P .enim Vatienus auus huius adolescentis,qtium e Praefectura Reatina Romam uenienti noctu duo iuuenes cum equis albis dixissent Regem Persem illo die captum, Senatui nuri clauit Et primo quasi temere de rep. locutus in carcerem coniectus est . Posha Paulo literis allatis,quum idem dies constitisset,& agro a Senatu S uacastrione donatus est. Atin etiam quum ad fluuium Sagram Crotoniatas Locri maximo pretio deuicissent eo ipso die auditam esse eam pugna ludis Oly mst

Piae memoriae proditum est. Saepe Faunorum uoces exaudita saepe uita soromoe deorum, quemvis aut non hebetem aut impium deos praesentes esse confiteri coegerunt.Praedictiones uero Sc praesensiones rerum seturarum, quid

aliud declarant,nisi hominibus ea quae sint ostendi,monstrari,portendi,praedici,eκ quo illa ostenta,monstra portenta, prodigia dicuntur: auod si ea fiocta credimus h centia fabularum, Mopsem,Tiresiam, Amphiaraum, Calchatem,Helenum,quos tamen augures,ne ipis quidem fabulae astiuissent, si rescino repudiarent,ne domesticis quide exeptis docti numen deoru coproba/

258쪽

am per iocum deos irridens quu cauea liberati pulli no paseerctur, mergi eos in aquam iussit ut biberent,quonia esse nollet: qui risus classe deuicia multas ipsi lacrymas,magnam populo R.cladem attulit. Quid collega eius Iunius eodem bello,ndiane tempestate classem amisit,quum auspici js no paruisset Ita in Claudius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit. C.Flaminium Caelius religione neglecta cecidisse apud Thrasimenum seriobit cum magno R. P .uulnere. Quorum exitio stelligi potest, eorum imperiis remp.amplificatam,qui religionibus paruissent.Et si co ferre uolumus nosti acum externis, ceteris rebus aut pares, aut etiam inferiores reperiemur, reoligione, id est cultu deorum multo superiores. An Attii Nauti lituus ine, quo ad inuestigandum suem regiones uineae terminauit, contemnenduSest Crederem,nili eius Augurio Rex Hostilius maxima bella gessisset. Sed negligentia nobilitatis augurii disciplina omissa, ueritas auspiciorum spreta est,specics tantureteta. Ita* maximae Reip. partes in iis bella quibus Reip.

salus continetur,nullis auspic is administratur,nulla perennia siluantur, nulola ex acuminibus,nulli uiri uocantur, ex quo in procinctu testamenta perieorunt.Tum enim bella gerere nostri duces incipiunt,quum auspicia posuerur. At uero apud maiores tata religionis uis suit,ut quidam Imperatores etiam seipses di is imortalibus,capite uelato,uerbis certis pro Rep. deuoueret. Multa ex Sibyllinis uaticinationibus,multa ex aruspicum responsis comemorare Possum,quibus ea confirmentur,quae dubia nemini debent esse. Atqui & nostrorum augurum,S Hetruscorum, Sc aruspicum disciplinam P. Scipione, C. Figulo COSS. res ipsa probauit,quos quum T. Gracchus COSS. iterurecrearet,Primus rogatorum,ut eos retulit,ibidem est repete mortuus. Gracρchus quum comitia nihilominus peregisset,remi illam in religione populo Denisic sentiret,ad Senatum retulit,Senatus quos ad soleret referendum censtsuit. Aruspices introducti responderunt,non suisse iustum comitiorum rogatorem.Tum Gracchus,ut e patre audiebam,incensus ira. I ta ne uero ego non iustus,qui Sc Consul rogaui,S augur,& auspicatoe An uos Tusci ac barba ri,auspiciorum Populi R.ius tenetis,& iterpretes esse comitiorum potestis: Itaq; tum illos exire iussit,post aute et prouincia literas ad collegium misit, sequum legeret libros,recordatum esse uitio sibi tabernaculii captu fuisse i hortos Scipionis : quod quum pomoerium postea intrasset habendi Senatus causa,in redcundo,quum ide pomoerium transiret, auspicari esset oblitus. Itaq3 uitio creatos COSS.esse Augures rem ad Senatum, Senatus ut abdicarent Costiles,abdicauerui. Quae quaerimus exepla maiora Vir sapietissimus at haud scio an omniu praestatissimus,peccatum situ quod celari posset, con fiteori maluit,s haerere in Rep.religione.C5sules summum imperium statim dest Ponere,si id tenere punctu teporis contra religione. Magna auguru authoritas: quid aruspicum ars nonne diuina Hec innumerabilia ex eodem genere qui uidea nonne cogatur cofiteri deos esse Quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est. Deoru aute interprctes susidcos igitur esse fastteamur. At sortasse no omnia euenitit quae praedicta sunt: ne aegri quide quiano omnes conualescunt,idcirco ars nulla medicina est. Signa ostenduntur a di)s rerum suturaru, In his si qui errauerusinon deorum natura, ted hominu

259쪽

coniectura peccauit. Ita inter omnes omnium gentium constat.Omnibus

enim innatum est, S in animo quasi insculptum, esse deos. asiales sint,uariu est,esse nemo negat.Cleanthes quidem noster quatuor de causis dixit in. ani mis hominum informatas deorum esse notiones. P rimam posuit eam de qua

modo dixi, quae orta esset ex prssensione rerum futurarum. Alteram, quam ceperimus ex magnitudine commodorum,quae percipiuntur coeli temperastrione, ecunditate terrarum,aliarum commoditatum complurium copia. Tertiam,quae terreret animos sulminibus, tempestatibus, nimbis, nitribus,

grandinibus,uastitate,pestilentia,terraemotibus, & scpe fremitibus, lapide=iscp imbribus,& guttis imbrium quasi cruciatis, tum lapidibus, aut repentistnis terrarum hiatibtis,tum praeter naturam hominum pecudum i portentis, tum facibus uisis coelestibus,tum stellis his,quas Graeci Cometas,nostri cino cinnatas uocant,quae nuper bello octauiano magnarum fuerunt calamitatu Praenuncis: tum sole geminato,quod ut e patre audiui,Tuditano S Aquilio COSS.euenerat,quo quidem anno P. Aphricanus sol alter exti His est,quisthus exterriti homines uim quandam esse coelestem S diuinam suspicati sunt. Quartam causam esse,eamq3 uel maximam,sequabilitatem motus, conuersionem coeli,solis,lunae,syderum* omnium distinctionem,utilitatem, pulchriotudinem,Ordinem: quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non elle ea sortuita. Ut si quis in domum aliquam,aut in gymnasium, aut in serum uenerit, quum uideat omnium rerum rationem, modum,disciplinam,no possit ea si ne causa fieri iudicare,sed est eali quem intelligat, qui praesit,& cui pareatur, multo magis in tantis motionibus, tantisq; uicissitudinibus,tam multarum rerum atq; tantarum ordinibus,in quibus nihil una immensa &infinita uetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliqua mente tantos naturae motus gustbernari. Chrysippus quide quest acerrimo ingenio,tamen ea dicit,ut ab ipsa natura didicisse,non ut ipse reperisse uideatur. Si enim,inquit,est aliquid in rerum natura,quod hominis mens,quod ratio, quod uis, quod potestas liust mana efficere non possit est certe id quod illud esticit homine melius. Atqui res coelestes,omnes Q hae quarum est ordo sempiternus,ab homine coficino possunt.Est igitur id quo illa conficiuntur homine melius .id autem quid potius dixeris si deum Etenim si di j non sunt,quid esse potest in rerum natur homine me Iius in eo enim solo est ratio,qua nihil potest esse praestantius. Esse autem hominem qui nihil in omni mundo melius esse si se putet,desipieotis arrogantic est.Ergo est aliquid melius .Est igitur profecto deus. An uerosi domum magnam pulchram uideris,non possis adduci,ut,etiamsi domis

num non uideas,muribus illam dc mustelis edificatam putes. Tatum uero ornatum mundi,tantam uarietatem pulchritudinem rerum coelestium, tanta uim Oc magnitudinem maris atq; terrarum,si tuum ac non deorum immortalium domicilium putes,notiane plane desipere uideare An ne hoc quidem inν relligimus, omnia supera esse meliora terram autem e Te infimam,quam crassissimus circussendat aer,ut ob eam iptam causam,quod etiam quibusdam re gionibus at* urbibus contingere videmus,hebetiora ut sint hominum ingenia propter coeli pleniore naturam,hoc idem generi humano euenerit,quod in terra,hoc est in crassissima regione mundi collocati sint, &tamen ex ipsa hominum solertia esse aliquam mentem :& eam quidem acriorem 6c diuina existimare

260쪽

L I B E R II. Σς Iexistimare debemus. Unde enim hac homo arripuit ut ait apud Xenophootem Socrates. Quin 8c humorem Sc calorem qui est fusus in corpore,& tero renam ipsam viseerum Eliditatem,animum demi illum spirabilem, si quis quaerat unde habemus,apparet quod aliud es terra sumpsimus, aliud ab huo more,aliud ab igni,aliud ab aere eo,quem spiritum dicimus. Illud aute quod

uincit haec omnia,rationem dico,& si placet pluribus uerbis,mentem,consilium,cogitationem,prudentiam,ubi inuenimus unde sustulimus An cetera

mundus habebit omnia hoc unum quod plurimum est non habebit Atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo,nihil prestabilius,nihil pulchrius: nec solum nihiI est,sed ne cogitari quide quidq melius potest. Et si ratiost ne & sapieria nihil est melius necetIe est hec inesse in eo,quod optimum es Ieconcedimus. Quid uero tanta rerum consentiens,conspirans, continuata cognatio,quem non coget ea quae dicuntur a me comprobare Posset ne uno te

Pore florere, dein uicissim horrere terra,aut tot rebus ipsisse immutantibus

solis accessus distessus Q solstit is brumisq; cognosci,aut aestus maritimi frestrorum P angustia ortu aut obitu lunae commoueri,aut una totius coeli couersone cursus astrorum di spares conseruari Haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus prosecto non possent,nisi ea uno diuino SI continuato spiritu continerentur. Atque haec quum uberius disputans S susius,ut mihi est in animo facere,facilius cflugiunt Academicorum calumniam. Cum

autem,ut Zeno solebat,breuius angustius V concludutur,tum apertiora sunt ad reprchendendum. Nam ut profluens amnis aut uix aut nullo modo,coris clusa autem aqua facile corrumpitur,sic orationis flumine reprehensoris uitia diluuntur. Angustia autem conclusae orationis non facile seipsa tutatur. Haec

enim que dilatantur a nobis, Zeno sie premebat. Quod ratione utitur,id melius est a id quod ratione non utitur: nihil autem mundo melius,ratione igitur mundus utitur. Similiter estici potest sapiente esse mundum simiIiter beatum,similiter aeternum.Omnia enim haec meliora sunt, si ea quae sunt his caretia,nec mundo quidquam melius,ex quo esticietur esse mundii deum. Idem Phoc modo. Nullius sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens,mundi austrem partes sentientes sunt,non igitur caret sensu mundus. Pergit idem & uroget angustius. Nihil,inquit,quod animi,quodq; rationis est expers, id genestrare ex se potest animantem compotem', rationis: mundus aure generat animanteS compotest rationis,animans est igitur mundus,composq3 rationis. Idemq3 similitudine ut saepe solet ratione conclusit hoc modo. Si ex oliua modulate canentes tibiae nascerentur,num dubitares quin inesset in oliva tibicioni quaedam seientia auid si platani fidiculas serrent numerose sonantes: idest ilicet censeres in platanis inesse musicam. Cur igitur mundus non animans sapiens P iudicetur, quu ex se procreet animantes atq; sapientes Sed quoniaccepi secus agere atin initio dixeram : negaram enim hanc primam parte egestre Oratione,quod esset omnibus perspicuum deos esse: tamen id ipsum ratiost nibus physicis,id est naturalibus co firmari uolo.Sic enim res se habet,ut Omnia que alantur,& quae crestant,contineant in se uim caloris,si ne qua neq3 alipossciat nec crestere. Nam omne quod est calidum 8c igneu; cietur Sc agitur motu suo: quod autem alitur&crescit,motu quodam utitur certo & aequabili. inu quamdiu remanet in nobis,tamdiu sensus Sc uita remanet: restigerast

SEARCH

MENU NAVIGATION