M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita Quartus tomus in quo Marci Tullij Ciceronis opera philosophica, nuper ad fidem uetustissimorum exemplarium diligentissime recognita, quorum catalog

발행: 1536년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

L I B E R I. Istes,quia sequi noluerant uidebatis. Postremo a Rhodia classe deserti,uerituale suisse sensistis.Exposui q breuissime potui somnia & furoris oracula,que

carere arte dixeram: quoru amborti generum una ratio e, qua Cratippus nO.ster uti selet,animos hominu quadam ex parte extrinsecus esse tractos haustos .Ex quo intelligitur esse cxtra diuinu animum,humanus unde ducatur. Humani autem animi eam partem,quae seritum,quae morum,quae apPetitum habeat,no esse ab aetione corporis sciugata: quae auto pars animi,Gnis atq; intelligctie sit particeps,cam maxime uigere, quum plurimu absit a corpore Itaq; expositis excplis uerarum uaticinationu& Iomniorum, Cratippus sost Iet ratione concludere hoc modo. Si sine oculis no potest extare ossiciu S munuS OcuIoru,Possunt tamen aIiquando oculi no sungi suo munere: qui uel seM mel ita est ustis oculis ut ucra cerneret s habet sensum oculorum uera cerncnstrium. Ite igitur si sine diuinatione non potest Sc ossicium & munus diuinationis extare,potest aute quis quum diuinationem habeat errare aliquando,nec uera cernere: satis est ad confirmanda diuinationem semel aliquid esse ita dio. Dinatu,ut nihil fortuito cecidisse uideatur. Sunt autem eius generis innumera. hillia,csse igitur diuinatione confitendum est. auae uero aut coiecturaeXPli catur,aut euentis animaduersa ac notata sent,ea genera diuinandi,ut supra dixi,no naturaIia,sed artificiosa dicuntur,in quo aruspices, augures, coniectost TeScy numeratur. Haec improbatur a P cripateticis,a Stoicis defendunt, quo trum alia stant posita in monumentis Sc disciplina, quod Etruscorum decla rat&aruspicini,& fulgurales,& rituales libri,nostri etia augurales : alia autesubito ex tempore coniectura explica tiar,ut apud Homerum Chalcas, qui ex Passerum numero belli Troiani annos auguratus est. Et ut in Sisennae scrio. Ptu historia videmus,quod te inspessitate saetiim est,ut quum ille in agro Nolano immolaret ante Praetoriit,ab infima ara subito anguis emergeret,quuquidem C. Posthum ius aruspex oraret illum,ut in expeditionem exercitum

educeret. Id quum Sylla secisset,lum ante oppidum Nolam forentissima Sanitum castra cepit. Facta coniectura etiam Dionysio est paulo ante q regnastre e Pit: qui quum per agrum Leontinum iter faciens,equum ipse demisisset

in flumen,summersus equus uoraginibus non extitit,quem quum maXima cotentione non potuisset extrahere discessit,ut ait Philistus, aegre serens. Quuaute aliquantia progressus esset,subito exaudiuit hinnitu,respexitq3,dc equualacrem laetus aspexit,cuius in iuba examen apum cosederat. Quoa osterum

habuit hac uim,ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit. Quid Last cedaemon 3s paulo ante Leuctrica calamitate que significatio fusta est, quum in Herculis sano arma sonuerut, Herculis oe simulacrum multo sudore manast Ditc Ac eode tepore Thebis,ut ait Challisthenes, in templo Herculis ualuae clausae repagulis subito se ipse aperuerunt,armacii quae fixa in parietibus sierant,ea sunt humi inuenta. Quum p eodem tepore apud Lebadiam Trophonio res diuina fieret,gallos gallinaceos in eo loco sic assidue canere coepisse, it nihil intermitterent.Tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse uio storia,propterea quod auis illa uicta silere solet,canere si uicisset.Eademq; tepestate multis signis Lacedaemoni js Leuctrice pugne calamitas de nunciabatur. Namq3 & Ly sandri,qui Lacedaemonioru clarissimus fuerat,statua quae Delphis stabat,in capite corona subito extitit ex asperis herbis 8 agrestibus:

322쪽

324 DE DIVINATIONE stellaeq; aureae quae Delphis erant at Lacedaemoniis positae post naualem illa ui storiam Lysandri,qua Athenienses conciderunt: qua in pugna quia Caststor & Pollux cum Lacedaemoniorum classe uisi esse dicebantur,corum insignia deorum stelle auree quas dixi Delphis positς, paulo ante Leuctricam Pugnam deciderunt,neq; reperte sunt. Maximum uero illud portentum ii sedem Spartiatis suit,quod quum oraculum ab Iove Dodonco petiuis ciat, deuictoria sciscitantes, Legatit illud in quo inerant sortes collocauisiciat, si mia quam Rex Molossorum in deliti js habebat,& sortes ipsas es cetera que erant ad sortem parata disturbauit,& aliud alio dissipaui t. Tum ca que pre posita erat oraculo sacerdos dixisse dicitur,de salute Laccdcmon ins esse,no deuictoria cogitadum. uid bello punico secundo,nonne C. Flaminius Cosuliterum neglexit signa rerum suturaru magna cum clade reips qui exercitu tu strato,quum Arretium uersus castra mouisset,A contra Annibalem legiost nes duceret,& ipse & equus eius ante singum Iouis Statoris sine causa repete concidit,nec eam rem habuit religioni, obiecto signo ut peritis uidebatur,ne committeret praelium. Idem quum tripudio auspicaretur,pullarius die prael a comittendi disserebar.Tum Flaminius ex eo quesiuit,si ne postea quidem pulli pascerentur,quid faciendum censeret. Quum ille quiescendum respondistet. Flaminius. Praeclara uero auspicia, si estirientibus pullis res geri potestrit,saturis nihil geretur. Ital signa covelli,& sesequi iussit. Quo tepore quia signifer primi hastati signum non posset mouere loco, nec quidu proficerest

tur,plures quum accederent, Flaminius renunciata suo more iacglexit. Italtribus his horis concisus exercitus, at* ipse interfectus est. Magnum illud etiam quod addidit Caelius,eo tempore ipso quum hoc calamitosum praelium fieret,iantos terraemotus in Liguribus,Gallia,compluribus Q insulis,tota cuin Italia factos esse,ut multa oppida corruerint, multis locis labcs factae sint, terret desederint,flumina cy in contrarias partes fluxerint,atq; in amnes mare influxerit. Fiunt certe diuinationum coniecturae a peritis. Midae illi Phry ogi, quum puer esset,dormienti formicae in os tritici grana congesserunt: diuitissimum fore praedictum est,quod euenit. At Platoni quum in cunis partiti'Io dormienti apes in labellis consedissent,responsum est singulari illum sua Ditate orationis sere: ita sutura eloquentia prouisa in infante est. Quid amo res ac delitiae tuae Roscius,num aut ipse aut pro eo Lanuium totum mentiebatur qui quum esset in cunabulis,educareturi in Selonio, qui est capus agri

Lanuini,noctu lumine apposito experrecta nutrix animaduertit puerii dorstmientem circumplicatum serpentis amplexu, quo aspectu exterrita clamore

sustulit: pater autem Roscii ad aruspices retulit, qui responderunt, nihil illo puero elarius,nihil nobilius sore: atque hanc speciem Praxiteles coelauit arogento,& noster expressit Archias uersibus. auid igitur expectamus andum in foro nobiscum di3 immortales, dum inurjsuersentur, dum domi aut quidem ipsi se nobis non offerunt,uina autem suam longe latecti diffundunt,quam cum terrae cauernis includunt, tum hominum naturis implicant

Nam terrae uis Pythiam Delphis incitabat,nature Sibyllam. Quid enim no, videmus quam sint uaria terrarum genera ex quibus Sc mortifera quaedam

pars est, utS Ampsancti in Hirpinis,& in Asia Plutonia quae videmus.Et simi partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae quae acuta ingenia

gignant.

323쪽

LIBER I.

gignant,aliae quae retusa: que omnia fiunt 8c ex cotIi uarietate,& ex disparili aspiratione terrarum. Fit etiam sepe specie quadam siepe u o cum grauitate Sccatibus ut pellatur animi uehemetius,sepe etia cura bc timore,qualis est illa. Flexa anima tanu ly mphata,ut baccha sacris

Commota in tumulis Teucrum commemorans situm.

Atq; etiam illa concitatio declarat uim in animis esse diuinam. Negat enim sine furore Democritus quenquam poetam magnum esse posse. Quod idem dicit Plato. Quem si placet appellet furore, dummodo is furor ita laudetur, ut in Phaedro Platonis laudatus est. Quid uestra oratio in causis inrid ipsa actio potest esse uehemens Sc grauis 8c copiosa,nisi est animus ipse commouetior Equidem etiam in te tape uidi,SI ut ad leuiora ueniamus,in Aesopo fio

miliari tuo tantum ardorem uultuum ato motuum,ut eum uis quaedam abostraxisse ar sensu mentis uideretur.Obηciuntur etiam siepe formae,quae reapse nullae sunt,speciem autem offerunt,quod contigisse Brenno dicitur , eiuslgallicis copi is quum sano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. Tum enim serunt ex oraculo haec satam este P y thiam. Ego prouidebo rem istam, & albae uirgines.

Ex quo factu ut 8c uiderentur uirgines ferre arma contra,& nive Gallorum obrueretur exercitus. Aristoteles quide eos etia qui ualetudinis uitio fureret, dc melacholici diceretur,censebat habere aliquid in animis praesagiens atque diuinu.Ego aut haud scio an nec cardiacis hoc tribucdum sit, nec phreneticis. Animi enim integri,no uitiosi corporis est diuinatio. inia quidem esse re uexa,hac Stoicoru ratione concluditur.Si sunt di j,neque ante declarat homini hiis quae sutura sunt,aut no diligut homines: aut quid euenturu sit ignorant, aut existimat nihil interesse hominu,scire quid sit fi ituru,aut non censent esse

sus maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura,aut ea ne ipsi quided a significare possunt. At ne* no diligunt nos uni enim benefici,generit hominu amiconem ignorat ea quae ab ipsis costituta Sc designata sunt,nelnostra nihil interest scire ea quae euentura sunt Erimus enim cautiores si sciemusJneque hoc alienu ducunt maiestate sua iiihil est enim beneficentia praestantiusJneque no possunt sutura praenoscere. No igitur sunt di j,nec signi fiscat futura. Sunt autem dη,significant ergo,& si non significant,nullas uias dant nobis ad significationis scientia,frustra enim significaret: nec no si dat uias,no est diuinatio,est igitur diuinatio. Hac ratione Sc Chrysippus,& Diogenes,& Antipater utitur. auid est igitur cur dyubitandu sit,quin sint ea qus disputaui uerissima,si ratio mecu facit,si euela,si populi,si nationes, Κ Graeci,s Barbari,si maiores etia nostri,si dentin hoc semper ita putatu est, si summi philosophi si poetae,si sapietissimi uiri,qui respublicas constituerunt,qui urohes condiderunt An dum bestie loquantur expectamus,hominum consenotiente auctoritate contenti non sumus Nec uero quida aliud affertur cur ea

quae dico diuinandi genera nulla sitiat, nisi quod dissicile dictu uidetur, quae

cuiusq; divinationis ratio,quae causa sit. Quid enim habet aruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus S proferat diem Quid augur cur a dextra coruus,a sinistra cornix faciat ratu me Quid astrologus,cur stella Iouis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martis ue contrarias Cur autem deus dormientes nos monear,uigio

324쪽

32c DE DIVINATIONE Iantes negligate Quid deinde causς est, cur Cassandra furens suturai prospiciat,Priamus sapiens hoc idem facere non queatcCur fiat quid i queris, recte omnino,sed non nunc id agitur: fiat nec ne fiat,id quaeritur. Vt si magnetem lapidem esse dicam qui serrum ad se alliciat S trahat,rationem cur id fiat asiserre nequeam,fieri omnino neges uod idem facis in diuinatione,qua dccernimus ipsi,& audimus,& legimus,& a patribus accepimus,neq; antephiolosophiam patefactam,quae nuper inuenta est,hac de re communis uita dubitauit Et posteaci philosephia processi,nemo aliter philosophus sensit,i quomodo esset authoritas.Dixi de Pythagora,de Democrito,de Socrate,excepide antiquis praeter Xenophanem neminem. Adiunxi ueterem Academiam, Peripateticos,Stoicos, unus dissentit Epicurus. uid uero hoc turpius, equod idem nullam censet gratuitam esse uirtutem c Quis est autem,quem non moueat clarissimis monumentis restata consignataq3 antiquitas Calchantem augurem scribit Homerus longe optimum, eumq3 ducem classioum fuisse. At illum auspiciorum credo scientia non locorum. Amphilocus MMopsus Argivorum Reges sue nr,sed iidem augures,lim urbes in ora moritima Cilicis Grecas condiderunt. Atq; etiam ante hos Amphiaraus 8c Tiresias non humiles δέ obscur neq; eorum similes,ut apud Ennium est, Qui sui quaestus causa fictas sustitant sententias, Sed clari Sc praestantes uiri,qui auibus & signis admoniti sutura dicebant.

Quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait sotu sapere,ceteros umobrarum uagari modo. Amphiaraum autem sic honorauit fama Graecia deus Di haberetur,atque ut abi eius solo in quo est humatus, oracula peterentur.

Quid Asiae Rex Priamus,notiane Sc Helenum filium,S Cassandra filiam diuinantes habebat,alterum auguriis,alteram mentis incitatione S permotione diuinae uo in genere Martios quosdam fratres nobili loco natos, apud maiores nostros fuisse scriptum videmus. Quid Polybum Corinthium, nonne Homerus S aliis multa & filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse commemoratMmnino apud ueteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant. Vt enim sapere, sic diuinare regale ducebant, ut testis est nostra ciuitas, in qua Sc Reges augures,& postea priuati eodem sacerdotio praediti Rempub. religionum auctoritate rexerunt. Ea diuinationum ratio ne in Barbaris quidem gentibus neglecta est. Siquidem δέ in Gallia Druidesiunt, e quibus ipse Diuitiacum Heduum hospitem tuum laudato rem cycognovi,qui ct natura rationem, quam Physiologiam Greci appeI Iant,notam esse sibi profitebatur,& partim auguriis,partim coniectura,quae essent sutura dicebat.E t in Persis augurantur diuinant Magi, qui congregantur in fano commentandi causa,ati inter se colloquendi. uod etiam flodem uos quondam facere Nonis solebatis. Nec quisa Rex Persiarum potest esse,qui no ante Magorum disciplina scientiamq3 perceperit. Licet autem uiodere& genera quaedam 8c nationes huic scientiae deditas. Telmesus in Ca ria est, qua in urbe excellit aruspicu disciplina. Itet Elis in Peloponeso familias duas certas habet, Ianudaru una,altera Glutidaru aruspicinae nobilitate pstates. In Syria Chaldaei cognitione astroru solertiat a genioru antecellut Etruria aute de coelo tacta scietissime animaduertit,eadem aterpretatur quies quibus* ostendatur monstris atq3 portentis. uocirca bene apud maiores

nostros

325쪽

LIBER I.

nostros Senatus: tum quum florebat imperium,decretali ut de principum sibi is sex singulis etruriae populis in disciplinam traderentur,ne ars tanta proopter tenuitate hominum a religionis authoritate abduceretur ad mercedem

atq; quaestum. Phryges autem & Pisidar,& Cilices,& Arabum natio, autusignificationibus plurimum obtemperant,quod idem faetitatum in Umbria accepimus. At mihi quidem uidentur e locis quo psis qui a quibusl incolebantur,diuinationu opportunitates essedu star. Ut enim Aegypt 3,ut Basthylon η,in camporum patentium aequoribus habitantes,quum ex terra nihil . emineret quod contemplationi coeli ossicere posset,omnem curam in syderucognitione posuerut .etrusci autem quod religione imbuti, studiosius ς credibrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt: quodU propter aeris crassitudinem de coelo apud eos multa fiebant 8s quod

ob eandem causam multa inusitata , partim e calo,alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu Sc satir,ostentorum exercitatissimi interpretes extiterunt: quorum quidem uim ut tu soles dicere,uerba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt, portendunt,monstrant,praedicunt,ostenta, portenta, monstra prodigia dicuntur.

Arabes autem Sc Phryges,& Cilices,quod pastu pecudum maxime utuntur,campos 8c montes hyeme&aestate peragrantes,propterea facilius canotus auium& uolatus notauerunt.Eadem l , Pisidiae causa fuit S huic noststrae Vmbriae.Tum Caria tota praecipueq; Telmesses quos ante dixi, quod agros uberrimos maximel sertiles incolunt,in quibus multa propter scircunditatem fingi gignici; possunt.in ostentis animaduertendis diligentes sucruta Quis uero non uidet in optima quaque Rep. plurimum auspicia dc reliqua diuinandi genera ualuisse Quis Rex unquam suit,quis populus,qui no uteretur praedustione diuina nem solum in pace,sed in bello multo etiam magis quo maius erat certamen S discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt,nihil sine auspiciis domi habent. Auspicia externa uiodeamus.Namq; 8c Athenienses omnibus semper publicis consitus diuinos quosdam sacerdotes,quos μαντεις uocant,adhibuerunt,& Lacedaemoni3 Reogibus suis augurem assessorem dederunt: item l senibus sic enim consilium publicum appellant JAugurem interesse uoluerunt: iidem V de rebus maioribus semper aut Delpbis oraculum,aut ab Hammone,aut a Dodona peteobant. Lycurgus quidem qui Lacedaemoniorum Rempub.temperauit, leges suas auctoritate Apollinis Delphici confirmauit: quas cum uellet Lysan der commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemonηs,non contenti uigilantibus curis in Pasiphaae fimo, quod es hin agro propter urbem,somniandi causa excubabant, quia uera quietis ora cula ducebant. Ad nostra iam redeo. Quoties Senatus X.uiros ad libros ire iussit 'Nam 8c quum duo uisi soles essent, & quum tres Lunae,& quum si ces, S quum Sol nocte uisus esset,A quum e coelo fremitus auditus ,, quum coclum discesssse uisum est,ati in eo animaduersi globi.Delata etiam ad Se natum labes agri Privernatis,quum ad infinitam altitudinem terra desedis ser, Apulial maximis terraemotibus conquas ata esset,quibus portentis magna Populo R. bella perniciosscp seditiones denuciabatur: in* his omnibus resposa aruspicucu Sibyllae uersibus congruebat. Quid quu Cumis Apollo

326쪽

3Eg DE DIVINATIONE sudauite Capuae Victorias id ortus androgyni, non ne satale quoddam monitrum sulcauid quod fluuius atratus sanguine fluxitc id quum fae.

pe lapidum,sanguinis nonnunquam,terrae interdum, quondam etiam lactis

imber defluxite auid quum in Capitolio ictus Centaurus e coelo est, in Auetino portae & homines,Tusculi aedes Castoris & pollucis, Romae Pieta.

tismonne&aruspices ea responderunt quae euenerunt, &in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt: uoties Senatus Deceuiros ad libros irenissic quantis in rebus,quanquam saepe responsis aruspicum paruit, Cecilis P. somnio Modo Marsico bello templum est a Senatu Iunoni Sospitae restitutum. QIod quide somniu Sisenna quum disputauisset mirifice ad uerbum cu re conuenisse,ium inselenter credo ab Epicureo aliquo inductus disi putat,somniis credi non oportere. Idem contra Osteta nihil disputat, exponit* initio belli Marsici Sc deoru simulacra sudauisse,& sanguine fluxisse,&discessisse coetu,& ex occulto auditas esse uoces,quae pericula belli nunciaret,&Lanui j clypeos,quod aruspicibus tristissimu uisu esset,a muribus esse derosos. Quid quod in annalibus habemus, Veienti bello quum lacus Albanus Praeter moducreuisset, Veientc quendam ad nos homine nobile perfugis se, cu dixisse,ex satis quae Veientes scripta haberet, Veios capi no possedu Iacus is redundaret:& si lacus en ussus,lapi & cursu suo ad mare fluxisset, perniciosum P opulo R. Sin autem ita esset eduetus,ut ad mare peruenire no posset tu sialutaris nostris sere.Ex quo illa mirabilis a' maioribus Albane aque D sta deductio est. Quum autem Veientes bello sessi Legatos ad Senatu missient,tu ex his quida dixisse dicitur,no omnia illu traffugam ausum esse Seonatui dicere. In ηHe enim fatis scriptu Veientes habere, re ut breui a Gallis Roma caperetur,quod quide sexenio post Veios captos factu esse uidimus. Saepe etia Sc in preI as Fauni auditi, Sc in rebus turbidis veridicae uoces ex occulto misse esse dicumr.Cuius generis duo sunt ex multis exepla,sed maxima. Na no multo ante urbem capta exaudita uox est at luco Vestae, qui a Palatri radice in noua uia deuexus est,ut muri portae reficerentur,suturum esse nisῖ prouisucsset,ut Roma caperetur. auod neglectuquu caueri poterat. post accepta illa maximam clade explicatu est. Ara enim Aio loquenti, quam septa videmus exaduersus eu locli,cosecrata est. Atl etia scriptu a multis est,quum terraemotus factus esset, ut sue plena procuratio fieret, uoce ab aede Iunonis ex arce extitisse: quo circa Iunone illam appellata Moneta. Haec igitur Sc adiis significata,&a nostris maioribus iudicata contenimus Neq; solu deoruuoces Pythagorei obseruitauerunt,sed etia hominu quae uocant omina: quae maiores nostri quia ualere censebant, idcirco omnibus rebus agendis,quod

bonum,faustu,selix,sortunatum esset praefabatur: rebus diuinis quae publice fierent,ut fauerent linguis imperabatur:ingi serijs imperadis,ut litibus 8c iurgiis se abstineret. Item l in lustranda colonia ab eo qui eam deducere & quum imperator exercitum,Censor popuIulustraret, bonis nominibus et hostias ducerent eligebantur. uod idein delec tu Costiles obseruat,ut prismus miles fiat bono nomine: quae quidem a te scis &Consule& Imperatore

summa cum religione esse seruata. Prerogatiua etia maiores omnes iustorucomitioru esse uoluerunt. At p ego exempla ominum nota profera. L. Pau

lus Cos. Iter.quum ei bellu,ut cu Rege Perse gereret obtigisset,ut ea ipsa dia

domum

327쪽

domum ad uesperam rediit, filiolam suam Tertiam,quae tum erat admod umparua ostulans animum aduertit tristiculam. inlid est, inquit,mea Tertiae quid tristis es: Mi pater,inquit, Persa periit.Tum ille arctius puellam comoplexus, Accipio omen inquit mea filia: erat autem mortuus catellus eo nomione. L. Flaccum flaminem Martialem ego audiui cu diceret, Caeciliam Metelli,quum uellet sororis suae filiam in matrimonium collocare,exisse in quoddasacellum ominis capiendi causa,quod fieri more ueterum solebat. auum uir go staret, SI Caecilia in sella sederet,neq; diu ulla uox extitisset,puellam delao tigatam petisse a matertera,ut sibi concederet paulisper,ut in eius sella requiesceret,illam autem dixisse, Vero mea puella tibi concedo meas sedes: quod omen res consequuta est. ipsa enim breui mortua est,uirgo autem nupsit cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni,vel etiam rideri praeclare intelliago: sed id ipsum est deos non putare,quae ab his significantur contemnere. Quid de auguribus loquar tuae partes sunt,tuum inquam auspiciorum pastirocinium debet esse.tibi P.Claudius Augur Consuli nunclauit, addubitato salutis augurio,bellum domesticum triste ac turbulentum fore: quod paucis post mensibus exortum,paucioribus i te est diebus oppressium. Cui quidem

Auguri uehementer assentior: solus enim multorum annorum memoria, nodecantandi augurq,sed diuinandi tenuit disciplinam: quem irridebant Collegae tui,eum tum Pisidam,tum Soranum Augurem esse dicebant. Quibus nulla uidebatur in augurqs aut prssensio,aut scientia ueritatis suturae, sapieno ter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones: quod lonoe se cus est.Neque enim in pastoribus illis,quibus Romulus presuit,nec in ipse Romulo hec calliditas esse potuit,ut ad errorem multitudinis,religionis sio

mulacra fingerent, sed dissicultas labori discendi disertam negligentiam reddidit. Malunt enim disserere nihil esse in auspiciis,quim quid sit edistere. uid est illo auspicio diuinius,quod apud te in Mario est,ut utar potissimu

Hic Iouis altisoni bito' pinnata satelles:

Arboris e trunco serpentis saucia morsi, Subigit ipsa seris tramgens unguibus anguem, Semianimum 8c uaria grauiter ceruice micantem: Quem se intorquentem lanians rostro p cruentans, Iam satiata animos,iam duros ulta dolores, Ab icit efflantem,S Iaceratum assigit in unda,' Seq3 obitu a solis nitidos conuertit ad ortus. Hanc ubi praepetibus pennis lapsuq; uolantem

Conspexit Marius diuini numinis Augur, P. D. Dira Anta , . . . Faustati; signa suae laudis reditusq3 notauit, - --

Partibus intonuit coeli pater ipse sinistris, Sic aquilae clarum firmauit Iuppiter omen. Atm ille Romuli auguratus pastoralis non urbanus sist,nee fictus ad opis niones imperitorum,sed a certis acceptus,& posteris traditus. Ita* Romuolus Augur,ut apud Ennium est,cum fratre item Augure,

Curantes magna cum cura,concupientes Regni,dant operam simul auspicio auourio, . -

328쪽

33o D E DIVINATIONE

Hic Remus auspicio se deuouet,at 3 secundam ' . . Solus auem servat: at Romulus pulcher in alto Quaerit Auentino,seruat genus altivolantum. Certabant urbem Romam Remcmne uocarent. Omnibus cura uiris uter esset Induperator, Expectant ueluti Consul quum mittere signum Vult,omnes avidi spe stant ad carceris oras, Qua mox emittat pictis e faucibus currus. Sic expectabat populus,atq; ore timebant Rebus,utri magni uictoria sit data regni. Interea sol albu'recessit in insera noctis. iExin candida se radiis dedit icta foras lux. n. Et simul ex alto Ionge pulcherrima praepes

Laeua uolauit auis,simul aureus exoritur sol. Cedunt de coeIo ter quatuor corpora sancta.

Aulum praepetibus sese, pulchrisq; locis danti l l l si Conjicit inde sibi data Romulus esse priora. Auspicio regni stabilita scamna solum p. Sed unde huc digressa e, eodem redeat oratio. Si nihil queam disputare quas

obrem quid* fiat, S tantummodo fieri ea quae commemoraui doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam auid si etiam ratio extat artiriciosae praesensionis sacillis,diuinae autem paulo obseurioret auae enim extis, quae fulgoribus,quae portentis,quae astris praesentiuntur,haec notata sunt obstruatione diuturna. Affert autem uetustas omnibus in rebus longinqua oboseruatione incredibilem scientiam,quae potest esse etiam sine motu atqi impulsu deorum,quum quid ex quoq; eueniat,& quid quan rem significet, creohra animaduersione perspectum est. Altera diuinatio est naturalis ut ante dixi,que phy sica disputandi subtilitate reserenda est ad naturam deorum,a qua ut doctissimis sapientissimis Q placuit,haustos animos S libatos habemus.

unq3 omnia completa & reserta sint arterno sensu dc mente diuina, neces se est cognitione diuinorum an imorum animos humanos commoueri. Sed uigilantes animi uitae necessitatibus seruiunt,dhungui pse a societate diuina uinclis corporis impediti. Rarum est quoddam genus eorum,qui se a corpore avocent,& ad diuinarum rerum cognitionem cura omni, studioqr rapiantur. Horum sunt auguria non diuini impetus, sed rationis humanae. Nam Mnatura futura presentiunt,ut aquarum fluxiones,& deflagrationem suturam aliquando coeli atq3 terrarum. Alia autem in repub.exercitati,ut de Athenieν si Solone accepimus, orientem tyran idem multo ante prospiciunt, quos Prudentes possumus dicere,id est prouidentes,diuinos nullo modo possumus, non plus a Milesium Thalem,qui ut obiurgatores sitos conuincerct, ostenoderet* etiam philosophum, si ei commodum esset,pecuniam facere posse,omnem oleam anteu florere coepisset in agro Milesio coemisse dicitur. Animaduerterat fortasse quadam seientia,OIearum ubertatem sere.Et quidem idem primus desectionem Solis,quae Astyage regnate secta est,praedixisse sertur,

Multa medici,multa gubernatores,agricolae etiam multa prssentiui,sed nullam eorum diuinationem uoco,ne illam quidem,qua ab Anaximandro physico

329쪽

sico moniti Lacedemonii sunt ut urbem Sc tecta linquerent,armati in agro excubarent,quod terremotus instaret,iu quum Sc urbs tota corruit, S in more Taygeto,extrema montis quasi puppis auulsa est. Ne Pherecydes quidem

ille P y thagorae magister,potius diuinus habebitur quam physicus,qui quuuidisset exhaustam aquam de iugi puteo,terraemotus dixit instare. Nec uero una animus hominis naturaliter diuinat,nisi quum ita solutus est 5 uacuus, ut ei plane' nihil sit cum corpore: quod aut uatibus contingit aut dormientis bus. itaq; ea duo genera a Dicaearcho probantur,& ut dixi,s Cratippo no stro. Si propterea quod ea proficitantur a natura,sint summa sane, modo ne sola. Sin autem nihil esse in Obseruatione putant,multa tollunt quibus uitae ratio continetur. Sed quoniam dant aliquid,idi non paruum, uaticinationes cum somni js, nihil est quod cum his magnopere pugnemus, Presertim quum sint qui omnino nullam diuinationem probent. Ergo & hi quorum animi spretis corporibus euolant atque excurrunt seras,ardore aliquo inflammatiatque incitati,cernunt illa prosecto,quae uaticinantes pronunciant, multis lxebus inflammantur tales animi,qui corporibus non inherent,ut hi qui sono quodam uocia dc Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora sylvessi, multos amnes aut maria commouent,quorum iuribunda mens uidet ante multo

quae sunt sutura. auo de genere illa sunt, Eheu uidete, iudicauit inclytum iudicium t t. I nter deas tris aliquis,quo iudicio Lacedaemonia Mulier furiarum una adueniet. Eodem enim modo multa a vaticinatibus sepe praedicta sunt,neq; soIum uerbis,sed etiam Uersibu',quos olim Fauni vates Φ canebant. Similiter Maritus bc P ublius uates cecinisse dicuntur, quo de genere Apolρ Iinis operta prolata sui. Credo etiam anhelitus quosdam seisie terrarum,quishus inflatae mentes oracula standerent. Atq; haec quidem uatum ratio cst, nec dissimilis sane somniorum. Nam quae uigilantibus accidunt uatibus,eade nobis dormientibus. Viget enim animus in somniis,liberque sensi bus ab omni impeditione curarum,iacente mortuo pene corpore. qui quia uixit ab omni aeternitate,uersatus cp est cum in umerabilibus animis,omnia quae in natura rerum sunt,uidet,si modo temperatis escis modicisci' potionibus ita est affectus,ut sopito corpore ipse uigilet. Haec somniantis est diuinatio.Hic magna qusdam exoritur,nel ea naturalis,sed artificiosa somniorum Antiphoonis interpretatio,eodem l modo S oraculoru Sc uaticinationum. Sunt enim explanatores,ut grammatici poetarum. Nam ut aurum Sc argentum,aes, serorum,frustra natura diuina genuisset,nisi eadem docuisset quemadmodum ad eorum uenas perueniretur: nec fruges terre bacas ue arborum cum utilitate uila generi humano dedisset,nisi earum cultus 8c conditiones tradidisset,mate xicue quid iuuaret,nisi confectionis eius fabricam haberemus sic cum omni utilitate,quam drj hominibus dederunt,ars aliqua coniuncta est, per qua illa utilitas percipi possit. Item igitur somni js, uaticinationibus, oraculis, quod

erant multa obscura,multa ambigua, explanationes adhibite sunt interpre tum .Quomodo autem aut uates aut somniantes ea uideant qugnusu etiam

tunc sint,magna qugstio est: sed explorata si sint ea quae ante quaeri debeant, sint haec quae quaerimus faciliora.Cotinet enim tota hanc questionem ea ra

330쪽

332 DE DIVINATIONE tio,quae est de natura deorum,quae a te secundo libro est explicata dilucide quam si obtinemus,stabit illud quod hunc locum cotinet de quo agimus, esse

deos,& eorum prouidentia mundum administrari,eosdem consulere rebus humanis,nec solum uniuersis,uerumetiam singulis. Haec si tenemus,quae misthi quidem non uidentur post e conuelli,profecto hominibus ad as sutura si gnificari necesse est. Sed distinguendum uidetur quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis iecorum fissis,aut auium cantibus interesse deum : ne

enim decorum est,nec diis dignum: nec fieri ullo pacto potest: sed ita a prino

cipio inchoatum esse mundum ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia

in extis,alia in auibus,alia in siilguribus,alia in ostentis,alia in stellis,alia insomniantium uisis,alia in furentium uocibus.Ea quibus bene percepta sunt, hi non saepe falluntur. Male coniecta maleq; interpretata,salia sunt,non reo rum uitio,sed interpretum in scietia. Hoc autem posito alip cocesso, esse quaodam uim diuinam hominum uitam continentem, non dissicile est, quae fieri certe videmus,ea qua ratione fiant suspicari. Nam & ad hostiam deligendam potest dux essisse uis quaedam sentiens qus est toto consula mundo:& tum, iposam quum immolare uelis,extorum fieri mutatio potest,ut aut absit aliquid

aut supersit. Paruis enim momentis multa natura aut assingit,aus mutat, aut

detrahit. Quod ne dubitare possimus,maximo est argumento,quod paulo ante interitum Caesiaris contigit: qui quum immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit,& cum purpurea ueste processit,in extis bovis opimi, corno fuit Num igitur censes ullum animal quod sanguinem habeat,sine corde esse posse aua ille rei novitate perculsus,quum Spurinna diceret timendum esse ne S consilium 8c uita deficeret,earum enim rerum utrunq3 λ corde Proseficisci,postero die caput in iecore non suit: quae quidem illi portendebantura disss immortalibus,ut uideret interitum no ut caueret. Quum igitur hae partes in extis non reperiuntur,sine quibus uustima illa uiuere nequisset, intelli gendum est in ipso immolationis tempore,eas partes quae absint interisse.Eademi essicit in auibus diuina mens,ut tum huc tum illuc uolent alites . tum in hac,tum in illa parte se occultent,tum a dextra,tum asinistra parte canant ostines. Nam si animal omne ut uult ita utitur motu sui corporis , prono,oblio quo,supinO,membraq3 quocunq3 uult flectit,contorquet,porrigit, cotrahit,

eat ante enicit pene a cogitat,quanto id deo est facilius,cuius numini parent omnia Idem P mittit signa nobis eius generis, qualia permulta historia tradidit,quale lcriptum illud videmus,si paulo luna ante solis ortum desecisset in signo leonis, re ut armis Darius 8c Persae,ab Alexandro Sc Macedonibus prelio uincerentur,Dariusq; moreretur.Et si puella nata biceps esset, seditionem in populo sore,corruptelam 8c adulterium domi. Et si mulier leoonem peperisse uisa esset,sore,ut ab exteris gentibus uinceragor ea resP in qua id contigisset.Eiusdem generis etiam illud est,quod stribit Herodotus,Crcesi filium quum esset infans loquutum: quo ostento regnum patris & domulanditus concidisse.Caput arsisse Servio Tullio dormienti,quar historia noprodidite Ut igitur qui se tradet ita quieti praeparato animo,quum bonis cogitationibus,tum rebus ad tranquillitatem accommodatis,certa & uera ceronit in somniis,sic castus animus purus p uigilantis & ad astrorum,& ad auiureliquorum signorum,& ad extorum ueritatem est paratior.Hoc nimiru

SEARCH

MENU NAVIGATION