M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita Quartus tomus in quo Marci Tullij Ciceronis opera philosophica, nuper ad fidem uetustissimorum exemplarium diligentissime recognita, quorum catalog

발행: 1536년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

LIBER II. sortem quandam cum deorum uoIuntate coniunctam, dolio tantam Stoicos

nostros Epicureis irridendi sui facultatem dediisse. Non enim ignoras si ii aderideant: S quidem illi facilius facere possunt. Deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos 5 perflabiles, & habitantes tanq inter duos

Iucos,sic inter duos in udos propter metum ruinarum reos cy habere putat ea dem membra quae nos,nec usum ullum habere membrorum .Ergo hic circulotione quadam deos tollens,rcete non dubitat diuinationem tollere. Sed non

ut hic sibi constat,item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui,nec alieni negocit,non potest hominibus diuinationem impertiri. Vester autem deus,

potest non impertiri,ut nihilominus mundum regat,& hominibus consulat. Cur igitur uos inducitis in eas captiones,quas nunquam explicetis Ita enim

quum magis properant,concludere solent: Si di j sunt,est diuinatio: sunt autedi j est ergo diuinatio. Multo est probabilius,non est autem diuinatio,non sunt ergo dij. Vide quam temere committant, ut si nulla sit diuinatio, nulli sint di j. Divinatio enim perspicue tollitur,deos esse retinendum est. Atl hac extispicum diuinatione sublata,omnis aruspicina sublata est. Otreta enim seoquuntur S sulgura: ualet autem in fulguribus obseruatio diuturna,in ostenstris ratio,plerum coniectura,quae adhibetur. Quid est igitur quod obseruatusit in sulgure Coclum in XVI partes diuiserunt Etrusci: facile id quidem suo

it,quatuor quas nos habemus dupIicare,post idem iterum facere,ut ex eo discerent fulmen qua ex parte euenisset. Primum id quid interest deinde quid significato Notnne perspicuum est ex prima admiratione hominum,quod tonitrua iactus hi fulminum extimuissent,credidisse ea cflicere rerum omniu prae Potentem Iouem Ita*in nostris commentariis scriptum habemus, Ioue to. Nante,sulgurante,comitia populi habere nefas. Hoc fortasse Reip.causa conostitutum est. Comitiorum enim non habendorum causas esse uoluerunt. Itaoque comitiorum solum uitium est sulmen,quod idem omnibus rebus optimuauspicium habemus si sinistrum fuit. Sed de auspicias alio loco,nuc de fulguribus, quid igitur minus a physicis dici debet, i quidq certi significari rebus incertis Non enim te puto esse eum qui I oui sulmen fabricatos esse Cyclopasi Aetna putes. Nam esset mirabile,quo modo id Iuppiter toties iaceret, quutinum haberet. Nec uero sulminibus homines,quid aut faciedum esset,aut castuendum moneret. Placet enim Stoicis,eos anhelitus terrae qui frigidi sunt, quu fluere coeperint,vetos esse. Quu aute se in nube induerint,eiust tenuissima quaq3 parte coeperint diuidere at* disrupere,id cp crebrius facere &uehemetius,tum fulgores & tonitrua existere: si aute nubium cossietu ardor expressus se emiserit,id esse fulmen. Quod igitur ut naturae,nulla costantia, nullo rato tempore videmus effici, ex eo significationem rerum consequentium

quaerimus Scilicet si ista Iuppiter significaret,ia multa frustra sulmina emitteret. Quid enim proficit,quum in medium mare sulmen ieciae Quid quum in altissimos montes : quod pleru* fit Quid quum in desertas solitudinesc

uid quum in earum gentium oras,in quibus haec ne obseruantur quidemet At inuentum est caput in Tiberi. inrasi ego artem aliquam istorum esse neogem,divinationem nego. Coeli enim distributio quam ante dixi, Sc certarurerum notatio docet unde sulmen uenerit,quo concesserit: quid significet a tem nulla ratio docet. Sed urges me meis uersibus.

342쪽

D E DIVINATIONEn Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo, ν Ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit, Et Capitolinis iniecit sedibus ignes. Tum statua Nattae tum S simulacra deorum,Romulusq; 5c Remus cu altri ce belua ui fulminis icti conciderunt: deci' his rebus aruspicum extitcrunt re sponse uerissima. Mirabile autem illud, quod eo ipso tempore quo fieret indicium coniurationis in Senatu signum Iouis biennio postq erat locatum, in Capitolio collocabatur. Tu igitur animum induces,sic enim mecum agebas, causam istam S contra fac a tua,& contra scripta defendere: fratcres,eo uestreor. Verum quid tibi hic tandem nocet rcsne quae talis est,an ego qui ueria explicari uolo I tam nihil contradico,a te rationem totius aruspicinae peto Sed te mirificam in latebra eoniecisti. Quod enim intelligeres fore ut premerem te quum ex te causas uniuscuiusq* diuinationis exquirerem, multa uerba fecisti,te quum res uideres ,rationem causamo non quaerere,quid scret non cur fieret ad rem pertinere: quasi ego aut fieri concedercna, aut efiet philo δεν

phi,causam cur quid F fieret non quaerere, e eo quidem loco S prognostica nostra pronuntiabas S genera herbarum Scammoneam Aristolochiam a

radice, quarum causam ignorares, uim essiectum uideres. Dissimile totum

Nam & prognosticorum causas persecuti sunt, Boethus Stoicus,qui est a

te nominatus,& nostcr etiam Posidonius. Et si causae non reperiantur istarit rerum ,res tamen ipse obseruari animaduertit potucrunt. Nattae uero statua aut aera legum de coelo tacta,quid habent obseruatum ac uetustum Pinarii Nattae nobiles,a nobilitate igitur periculum. Hoc tamen callide Iuppiter cogitauit. Romulus lassitens silmine ictus. Vrbi igitur periculum ostenditur ei quam ille condidit. in scite per notas nos certiores facit Iuppiter At eodem. tempore signum Iouis collocabatur quo coniuratio indicabatur:&tu scilicet mauis numine deorum id factum si casu arbitrari: SI redemptor qui columonam illam de Cotta S de Torquato conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior suit,sed a dias immortalibus ad istam hora reseruatus est. Noequidem planei despero ista esse uera,sed nescio, discere a te uolo. Nam quEmihi quaedam casu uiderentur sic euenire,ut praediista essent a diuinantibus, dixisti multa de case,ut uenereum iaci posse casu quatuor talis iactis, & quadringentis centum uenereos non posse casu cosistere. Primum nescio cur nopossint,sed non pugno. Abundas enim similibus. Habes Sc respersionem pigmentorum 8c rostrum suis,& alia permulta. Idem Carneadem fingere di cis de capite Panisci,quasi non potuerit id euenire casu, & non in omni marst more necesse sit inesse uel Praxitelia capita. Illaeni ipsa esticiutur detracilio ne, neq; quidq illuc affertur a Praxitele, sed quum multa sunt detracta, & ad lineamenta Oris peruentum est,tum intelligas aliud quod iam expolitum sit intus suisse. Potest igitur tale aliquid etiam sua spo te in lapicidinis Chiorum extitisse.Sed sit hoc fictum quid in nubibus nunq animaduertisti leonis sormam aut Hippocentauri Potest igitur quod modo negabas , ueritate casus imitari. Sed quoniam de extis & de fulguribus satis est disputatum, ostenta restat,ut tota aruspicina sit pertractata.Mulae partus prolatus est a te res mistrabilis,propterea quia non saepe fit: sed si fieri non potuisset,sacta non esier.

At P hoc copra omnia ost in uadeat,nunci quod fieri no pomeritasse sectu;

Diuitia ti, G

343쪽

34 s

tari

ta alia

: LIBER ΙΙ. sin potucrir,non esse mirandum.Causarum enim ignoratio in re noua mirasttionem facit,eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui mulam peperisse miratur, is quomodo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat ignorat: sed quod crebro uidci non miratur,etiam si cur fiat nescit: quod ante non uidit,id si evenerit,ostentum esse censci. Utrum igitur quum concepit mula,an quum peperit ostentum est conceptio contra

naturam fortasse,sed partus prope necellarius. Sed quid plura Urtum uideamus aruspicinae,sic facillime quid habeat auctoritatis iudicabinnis. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi quum terra araretur, λ siulcus altius esset impressus,extitisse repete, 8c eum affatus es se,qui arabat. Is autem Tages ut in libris est Etruscorum,puerili specie dicitur uisis,sed senili suisse prudensilia.Eius aspectu quum obstupuisset bubulcus, lamorem y maiorem cum admiratione edidi siet,concursum esse faetum,totami breui tempore in eum locum Etruriam conuenisse,ium illum plura locutum multis audientibus qui omnia uerba eius exceperint literis mandauerint.Omnem autem oratione fuisse eam qua aruspicinae disciplina contineretur, eam postea creuisse rebus nouis cognoscendis,& ad eadem illa principia reserendis. Haec accepimus ab ipsis,haec seripta conseruant,hunc sontem habent discipline. Num ergo opus

est ad haec refellenda Carneade: Num Epicuro E si ne quisu ita desipies,qui

credat exaratum esse,deum dicam,an hominem Si deum,cur se contra natustram in terram abdiderit, ut patefactus aratro lucem aspiceret auid,idem notnne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere Si autehomo ille Tages fuit, quona modo potuit terra oppressus uiuerer Unde porro illa potuit quae docebat alios,ipse didicisse Sed ego insipientior quam illi ipsi qui ista credunt,qui quidem contra eos tandiu disputem. intus autem ito lud Catonis admodum scitum est,qui mirari se aiebat,quod non rideret arust speX,aruspicem quu uidisset. uota enim qua ψ res euenit praedicta ab istis aut si euenit quippiam,quid afferri potest cur non casu id eueneriti Rex Pruosias quum Annibali apud eum exulanti depugnari placeret, negabat te aude re,quod exta prohiberent. An tu,inquit,caruncular uitulinae mauisu Impestratori ueteri crederecauid ipse Caesar,quum a summo aruspice moneretur, ne in Aphricam ante brumam transmitteret,ndiane transmisit quod ni fecisset,uno in loco omnes aduersariorum copiae conuenissent. Quid ego aruspist cum responsa commemorems possum equidem innumerabilia,quae aut nullos habuerint exitus,aut contrarios. Hoc ciuili bello did immortales q multa luserunt quae nobis in Graeciam Roma responsa aruspicum missa sunt, quae didia Popeio2 Etenim ille admodu extis Sc ostetis mouebatur. Non libet comemorare,nec uero necesse est,tibi presertim qui interfuisti uides tamen omnia fere contra ac dicita sint euenisse. Sed haec hactenus,nunc ad ostenta ueniamus. Multa me Consilear me ipse scripta recitasti multa ante Marsicum bellum a Sisenna colle sta attulisti,multa ante Lacedaemoniorum mala pugnam

in Leuctris a Callisthene comemorata dixisti:de quibus dicam equide sint gulis quoad uidebitur,sed dicedum etia est de uniuersis. Que est enim ista a deis prosecta significatio,& quasi denunciatio calamitatum inlid autem ea Molunt di j immortales primum significantes,que sine interpretibus non possimus intelligere,deide ea qus cauere nequeamus At hoc ne homines quide

344쪽

34d DE DIVINATIONE

probi faciunt,ut amicis impendentes calamitates praedicant, quas illi effuges re nullo modo posssint: ut medici, quana intelligunt saepe,tamen nunquam

aegris dicut illo morbo eos esse morituros.Omnis enim praedictio mali tum probatur,quum ad praedictione cautio adiungitur. Quid igitur aut ostenta aut eoru interpretes uel Lacedaemonios olim uel nupcr nostros adiuueruntet Quae si signa deorum putanda sunt,cur tam obscura fuerunt. Si enim ut intelligeremus quid esset euenturu,aperte declarari oportebat,aut ne occulte quis dem si ea sciri nolebat. Ia uero coiectura omnis,in qua nititur diuinatio,ingcsnris hominum in multas aut diuersas aut etia contrarias partes tape dcducit. Vt enim in causis iudicialibus alia coiectura est accusatoris,alia defensoris, Miamen utriuis credibilis,sic in omnibus his rebus,quae coniectura inucstigari uidetur,anceps reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus assert,nonnuna etia errorem creat simili ludo. Maona stultitia est,earum rerudeos facere encctores,causas rerum no quaerere. Tum uates Boeotios credis

Lebadie uidisse ex gallorum gallinaceorum cantu uictoria esse Thebanorus, quia galli uicti silere solerent,canere uictores. Hoc igitur per gallinas Iuppio ter tantae ciuitati signu dabat An illae aues nisi quum uicerint canere non lostlent at tum canebant, nec uicerant. Id enim est,inquies ostentiam,magnu ueyro,quasi pisces non galli cecinerint. Quod autem est tempus quo illi non caritent,uel nocturnum,uel diurnumc auod si uictores alacritate 8c quasi laetiotia ad canendu excitiuur,potuit accidisse alia quoq; laetitia,qua ad catu moverentur. Democritus quide optimis uerbis causam explicat,cur ante lucem galli canant. Deput so enim de pectore dc in omne corpus diuiso 8 mitificato cistho,cantus edere quiete satiatos. ut quide silentio noctis: ut ait Ennius,faucto faucibus,russis cantu plausuq3 premunt alas. Quum igitur hoc animal tamo sit canorum sua sponte,quid in metem uenit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse catandi,quum id uel natura,vel casus efficere potuisset: Sanges ne pluisse Senatui nunciatum est,atratum etia fluuium fluxisse sanguine,deos rusudasse simulacra,num censes 3s nunc 3s Thalem, aut Anaxagoram, aut quena physicum creditur u fuisse Nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed Sc decoloratio quaedam ex aliqua cotagione terrena maxime potest sanguinis similis esse,& humor allapsus extrinsecus,ut in tectoriis videmus, au stro sudorem uidetur imitari. Atq; haec in bello plura dc maiora uidentur ii mentibus,eadem non tam animaduertutur in pace. Accedit illud etiam quod in metu 3c periculo cum creduntur facilius,tum finguntur impunius. Nos autem ita leues atq; inconsiderati sumus,ut si mures corroserint aliquid, quora est opus hoc unum,monstru putemus. Ante uero Marsicum bellu,quod clypeos Lanuuia,ut a te est dictum mures nocte essensimaximum id portentum aruspices esse dixerunt. Quasi uero quida intersit,mures diem noctem alia a rodetes,scuta an cribra corroserint. Nam si ista sequimur,quod Platonis Politiam nuper apud me mures corroserunt,de Repub.debui pertimescere. Auesi Epicuri de uoluptate liber rosus csset,putare annonam in macello cariorem fore. An uero illa nos terrent,si quando aliqua portentosa,aut ex pecude, usex homine nata dicuntur auorum omnium ne sim longior una ratio est. Quidquid enim oritur qualecunq; est,causam habeat a natura necesse est: ut etiam si praeter consuetudinem extiterit, praeter naturam tamen non possinexistere

345쪽

34 LIBER II. existere. Causam igitur inuestigato in re noua atq; admirabili si poteris: si nullam reperies,illud tamen exploratum habeto,nihil fieri potuisse sine cauosa: eum p errorem quem tibi rei novitas attulerit, naturae ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus, nec coeli discesius, nec lapideus aut sanguineus imo ber,nec traieetio stellar,nec faces uita terrebunt. Quarum omnium causas si a Chrysippo quaeram,ipse ille diuinationis author nuna illa dicet sacta sortui, to,naturalem rationem omnium reddet. nihil enim fieri sine causa potest,

nec quida fit,quod fieri non potest: nec si id factum est quod potuit fieri portentum debet uideri. Nulla igitur portenta sint. Nam si quod raro fit id por

tentum putandum est, sapientem esse,portentum est: ispius enim mulam peo perisse arbitror si sapietem fuisse. Illa igitur ratio concluditur,nec id quod nopotuerit fieri factum unci esse: nec quod potuerit, id portentum esse: ita monino nullu esse portentu. Quod etiam coniector quida,& interpres portenotorum non inscite respodisse dicitur ei, qui quum ad eum retulisset quasi osteorum,quod anguis domi uectem circuieetus suisset.Tum esset, inquit, ostetitis anguem uc stis circuplicauisset. Hoc ille responso satis aperte declarauit nio hil habendu esse, quod fieri posset ostentum C.Gracchus ad M. Pomponiuscripsit duobus anguibus domi comprchensis,aruspices a patre conuocatos. Qui magis anguibus il lacertis a muribus Quia sunt hec cotidiana, angues Non item. Quali uero reserat,quod fieri potest v id siepe fiat. Ego tamen mioror si emistio sceminae anguis,mortem afferebat Ti. Graccho,emissio autem mariS anguis erat mortifera Corneliar,cur alteramutram emisit. Nihil enim scribit respodisse aruspices,si neutcranguis emissus esset,quid esset futurum. At mors insecuta Gracchum est: causa quidem credo aliqua morbi grauioo Tis,non emissione serpetis. Neq; enim tanta est infelicitas aruspicum,ut ne capsu quidem nunquam fiat,quod futurum illi esse dixerint . Nam illud mirarer si crederem quod apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum.de cuius coniectura sic apud Homerum, ut

nos ociosi conuertimus,loquitur Agamemnon, Ferte uiri 8c duros animo tolerate labores, Auguris ut nostri Calchantis sata queamus Scire, ratos ne habeant an uanos peistoris orsus. Nanq; omnis memori portentum mente retentant.

Qui non funestis liquerunt lumina fatis, Argolicis primum ut uestita est classibus Aulis, i l hQuae Priamo cladem Troiae pestem y serebant,

Nos circum Iatices gelidos sumantibus aris,

Rurigeris diuum placantes numina tauris: l bE Ti. . pSub platano umbrisera sons unde emanat aquai, Vidimus immani specie tortu draconem . l l a P Terribilem, Iouis ut pultu penetraret ab ara: Qui platani in ramo soliorum lcgmine septos Corripuit pullos: quos quum consumeret octo. Nona seper tremulo genitrix clangore uolabar, Cui serus immani laniauit uisceran or M. Hunc ubi tam teneros uoluaes macrcmq i r m si'

iet iis a

346쪽

343 D E D I V I N ADT 1 o N EQui suci ediderat genitor Saturnius idem Abdidit,& duro formauit tegmine saxi.

Nos autem timidi stantes mirabile monstrum vidimus in med is diuum uersarier aris.

Tum Calchas haec est fidenti uoce locutus, Quidnam torpentes subito obstipuistis Achiuic Nobis haec portenta deum dedit ipse creator, Tarda & sera nimis,sed fama ac laude perenni. t

Nam quod aues tetro mactatas dente uidetis, a Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos.

Quae decumo cadet Sc poenis satiabit Achivos. Edidit haec Calchas,quae iam matura uidetis, Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius Q aut mensium aut dierum Cur autem de passerculis coniecturam facit,in quibus nullii

frat monstrum: de dracone silet,qui id quod fieri non potuit lapideus dici tur faenus Postremo quid simile habet passer annis Nam de angue illo,qui Syllc apparuit immolanti,utrum cy memini,& Syllam quum in expeditione

uetia rus esset immolavisse,S anguem ab ara extitisse,eol die rem praeclastre esse gesta non aruspicis consilio. sed imperatoris. A tq; haec ostentoru genera mirabile nihil habent,quae quum saeta sunt,tum ad conteisturam aliqua in terpretatione reuocantur: ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta: ut

apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri,non tam mirabilia sint si coniecta belle,quae tamen uel ipsa salsa esse,uel ea quae praedicta sunt sortuis to cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem em falsiim,ut circuligatus fuerit angui,sed ut in cunis fuerit anguis,non tam est mirum in So lonio presertim,ubi ad secum angues nundinari selent. Nam quod aruspices responderint,nihil illo clarius,nihil nobilius fore,miror deos immortales hisirioni suturo claritatem ostendisse,nullam ostendisse Aphricano. Atl etiaa te Flaminiana ossenta collecta sunt,quod ipse δέ equus repente concideri non san mirabile hoc quidem: quod euesti primi hastati signum non potuestrit,timide sortasse signifer euellebat,quod fidenter infixerat. Nam Dionysii

equus,quid attuli t admirationas quod emersite flumine,quodq; habuit apes in iubar Sed quia breui tempore regnare coepit,quod Rcciderat casu uim haPhuit ostenti. At Lacedaemoni js in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdem ldei Thebis ualuae clausae subito se aperuerunt,ea scuta quae fuerant sublime fixa,sunt humi inuenta. Uo runa quum fieri nihil potuerit sine aliquo motu,

quid est cur diuinitus ea potius a casu facta esse dicamus At in Lysandri stae

tuae capite Delphis extitit coron exasperis herbis, & quidem subita. Ita ne censes ante coronam herba e*titisse,a conceptum esse semen c Herbam autea eram credo avium congestu,non humano satu. Iam quidquid in capite est,id coronae simile uideri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureast

Castoris Sc Pollucis Delphis positas decidisse,nel eas usq repertas esse diristi, serum id magis faetiam. u deorum uidetur Simiae uero Dodoneae imν probitatem historiis Graecig m ndatam esse demiror. Quid minus mirum uillam mostruosissima bestia urna euertisse,sertes dissipatiisse Et negat histo

rici Lacedemon is ullum ostentu hoc tristiuν ccidisse Naill p dusta vis

. lentium,

347쪽

LIBER II. sentium,si lacus Albanus redundasset,isi in mare fluxisset, Romam perituram,si repressus esset, Veios: ita aqua Albana deducta ad utilitate agri sebo

urbani non ad arcem urbem p retinenda. At paulo post aud ita uox est monetis,ut prouiderentne a Gallis Roma caperetur: ex eo Aio loquentiaram in noua uia consecratam. Quid ergo Aius iste loquens,quum eum nemo norat,& aiebat,& loquebatur,& ex eo nomen inuenit: postea I 8c sedem, Zcaram,& nome inuenit,obmutuite Quod ide dici de Moneta potest,a qua praeterude sue plena quid unu moniti sumus Satis multa de ostentis. Auspicia restist

8c sortes hae quae ducuntur,no illae quae uaticinatione landutur, quae oracula uerius dicimus,de quibus tum dicemus,quum ad naturale diuinationem ueorierimus. Restat etiade Chaldaeis. Sed primum auspicia uideamus. Disticilis auguri locus ad contradicend si Marso fortasse. Sed Romano sicillimus. Noenim sumus ii nos Augures,qui auium reliquorumve signoru obseruatione, sutura dicamus.Et tamen credo Romulum qui urbem auspicato condidit habuisse opinione,esse in prouidendis rebus augurandi scietiam.Errabat enim multis in rebus antiquitas,qua uel usia iam uel doctrina, uel uetustate immutatam videmus. Retinetur autem Sc ad opinionem uulgi,& ad magnas utilita tes reip. mos,religio,diseiplina,ius auguru,collegη auctoritas. Nec uero non omni lupplicio digni P. Clodius,L. Iunius Coss. qui contra auspicia nauigaouerunt. Parendum enim religioni fuit,nec patrius mos tam contumaciter reo

Pudiandus. Iure igitur alter populi iudicio damnatus est,alter mortem sibi ipse conscivit. Flaminius non paruit auspiciis,ilao perqt cum exercitu. At anno post Paulus parust,num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercituet Etenim ut sint auspicia,quae nulla stini,hec certe quibus utimur,sive tripudio, siue de coelo,simulacra sui auspiciorum,auspicia nullo modo. a Fabi te mihi in auspicio esse uolo: respondet audivi. Hic,apud maiores adhibebatur peristus,nunc quilibet. Peritum autem eme necesse est eum, qui silentium quid sit intelligat. Id enim silentium dicimus in auspiciis,quod omni uitio caret. hoc intelligere persecti auguris est. Illi autem qui in auspicium adhibetur,quum ita imperauit is qui auspicatur,dicito,silentium esse uidebitur,nee suspicisinoe circunspicit,statim respondet silentium esse uideri.Tum ille, dicito si pastuno tu Pascuntur. uae aues,aut ubic Attulit,inquit,in cavea pullos is qui ex eo ipso nominatur pullarius. H ae sunt igitur aues internunciae Iouis, quae passcantur nec ne quid resert et nihil ad auspicia: sed quia quum pastuntur necesi se est aliquid ex ore cadere,& terram pauire,terripauium primo, post terris pudium dieitam est, hoc quidem iam tripudium dicitur. Quum igitur ossa cecidit ex ore pulli , tum auspicanti tripudium solistimum nunciatur. Ergo hoc auspicium diuini quidquam babere potest, quod tam sit coactum Scexpressum c quo antiquissimos augures non esse usos argumento est, quod decretu collegη uctus habemus,omnem auem tripudiu facere posse. Tumsitur esset auspiciii,si modo esset ei liberu se ostedisse,ium auis illa uideri posset interpres & satelles Iouis. Nuc uero inclusa in cavea,&fame enecta si i ossam pultis invadit,& si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium, aut hoc mostdo Romulum auspicari solitum putas et Iam de coelo seruare non ipsos censtses solitos qui auspicabantur nunc imperant pullario,ille renunciat. Fulmen sinistrum auspicium optimum habemus ad omnςs res praeter quam ad comi M. T.Phi. . ggg

348쪽

3 o D E DIVINATIONE tia: quod quidem institutum reip.causa est,ut comitiorum uel in iudicris poν Puli,ueli iure legum,uel in creadis magistratibus principes ciuitatis estentiri=terpretes. At Ti. Gracchi literis Scipio & Figulus,quod tum augures iudio callent eos uitio creatos esse,magistratu se abdicauerunt. Quis negat Augurum distiplinam esse diuinationem Nego. At Aruspices diuini, quos quum

Ti.Gracchus propter mortem repentinam eius qui in praerogatiua reserenν da sit bito concidisset, in Senatum introduxisset, non iustum rogatorem coomitiorum fuisse dixerunt. Primum uide ne in eum dixerint,qui rogator ceσturiae fuisset. Is enim erat mortuus. Id autem sine diuinatione coniectura poterat dicere: deinde fortasse casu,qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. Quid eni stire Etrusei aruspices,aut de tabernaculo recte capto, aut de Pomeri j iure potuerunt quidem assentior C. Marcello potius quam Appio Claudio,qui ambo mei Collegae fuerunt,existimoq3 ius Augurum,dc si di

Dinationis opinione principio constitutum sit,tamen pollea reip. causa constseruatum ac retentum.Sed de hoc loco plura in aliis,nunc hactenus. Exterona enim auguria,quae sunt no tam artificiosa quam superstitiosa, uideamus.

Omnibus sere auibus utunt,nos admodu paucis. Alia illis sinistra sunt , alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurq distiplinam,ego ex illo sui. dii immortales, quantum disserebat,ut quaedam essent etiam constraria: atq; ille his semper utebat. Nos nisi dum a populo auspicia accepta haν hemus,u multum his utimur Bellicam rem administrari maiores nostri ni si auspicato noluerunt. Quam multi anni sunt quum bella a Proconsulibus N Propraetoribus administrantur,qui auspicia non habent. Itaque nec amyneis tranteunt auspicato,nec tripudio auspicantur: nam ex acuminibus quio

dem,quod totum auspicium militare est,iam M. Marcellus ille qui quies Cosul totum omisit, idem I mperator,idem Augur optimus. Ubi ergo avium di Uinatio quae quoniam ab iis qui auspicia nulla habent,bella administrantur, ab urbanis retenta uidetur, a bellicis esse sublata. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere uellesine impediretur auspiciis,leetica operta sacere iter se solere. Huic simile est,quod nos Augures precepimus,ne iuge auspicium Oboueniat,ut iumeta iubeat diiungere. Quid est aliud nolle moneri a Ioue,nisi euficere,ut aut ne fieri possit auspiciu aut si fiat uideri Nam illud admodum risdiculum,quod negas Deiotarum,auspiciorum quae sibi ad Pompeium proficiscenti, facta sunt,non poenitere,quod fidem secutus amicitiam* Populi R. iunctus sit ossicio. Antiquiorem enim sibi suisse Iaudem S gloriam a regnui& possessi oes suas.Credo id quide,sed hoc nihil ad auspicia. Nec enim ei corniX canere potuit recte eu sacere,quod Populi R.libertatem desendere parao .ret: ipse hoc sentiebat sicuti sensit. Aues euetus significat aut aduersos,aut secuidos. Uirtutis auspiciis uideo esse usum Deiotarum,quae uetat spectare fortuona dum praestetur fides. Aues uero prosperos euentus ostenderunt,certo sesellerunt. Fugit e prelio cu Pompeio, graue tempus: diseessit ab eo,luctuosa res:

Caesarem eo de tempore hostem dc hospitem uidit. Quid hoc tristiuscIs quia ei Troginorii tetrarchiam eripuisset, dc asseculae suo Pergameno, nesciocui dedisset eidem l detraxisset Armenia a Senatu data, quum m ab eo magni ficentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit 8c hospitem& Reogem.Sed labor longius,ad propositum reuertar. Si euenta quaerimus quῖα. ι . i i exquiruntur

349쪽

L I B E R I I. 3 si exquirutur auibus nullo modo prospera Deiotaro: sin ossicia,c uirtute ipsi. us non ab auspic is petita senti Omitte igitur lituum Romuli,quem in maxiomo incendio negas potuisse comburi.Contemne cotem Atti Naui3,nihil de

hei esse in philo phia commentit is fabellis loci. Illud erat philosephi totisus auguri primum naturam ipsam uidere,deinde inuentionem,deinde conmatiam. Quae est igitur natura,quae uolucres huc & itIuc passim uagantes essicio at,ut significent aliquid,& tum uetent agere, tum iubeant,aut cantu aut uolao tu Cur autem ali js a laeua, alqs a dextra datum est avibus, ut ratum aruspicio um facere possint: Quomodo autem haec,aut quando,aut a quibus inuenta dicemus Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae, nos quemc Attium ne Navium at aliquot annis antiquior Romulus S Remus,ambo Augures ut accepimus. An Pisidarum,aut Cilicum,aut Phryguista inuenta dicemus Placet igitur humanitatis expertes, habere diuinitatis auctores At omnes Reges, populi,nationes,utuntur auspici js. Quasi uero

quidquam sit tam ualde si nihil sapere uulgare: aut quasi tibi ipsi in iudicanodo placeat multitudo. Quotus qui'; est, qui uoluptatem neget es se bonum Plerim etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequentia Stoici de sententia deterrentur aut num plerisq; in rebus sequitur eorum auctoritastem multitudo auid mirum igitur si in auspici)s,S in omni diuinatione imbecilli animi seperstitiosa ista concipiant Verum dispicere no possint. ae autem est inter Augures conueniens,& coniuncita constantia ad nostri auguri j consiletudinem Dixit Ennius. Quum tonuit laeuum bene tempestate serena. At Homericus Aiax apud Achillem querens de serocitate Troianorum, nescio quid hoc modo nunciat.

Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit.

Ita nobis sinistra uidentur, rarjs & Barbaris dextra meliora . sis haud ignoro quae bona sint, sinistra nos dicere,etiam si dextra sint. Sed certe noostri sinistrum nominauerunt,externiq; dextrum,quia plerun* id melius uia debatur. Haec quanta dissensio est Q id quod ali js auibus utuntur,aliis sistgnis,aliter obseru nt,alia respondent: Non necesse est fateri partim horum errore sit sceptum esse,partim superstitione multa fallendo. Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adlugere, Aemilia Paulo persam perisse se,quod pater omen accepit. Caecilia sororis filiae sedes suas tradere. Iam illa, Favete linguis,& praerogatiuum omen comitioru: hoc est ipsum esse contra se copiosum S disertum. Quando enim ista obseruans quieto & libero ani mo esse poteris,ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed ratione ducem Ita ne si quis aliquid ex Sare. t ex suo sermone dixerit,& eius uerbum aliquod apte ceciderit ad id quod ages aut cogitabis,ea res tibi aut timorem afleret,aut alacritatc auum. M. Crassus exercitum Brundisii imponoret,quidam in portu caricas Cauno aduecitas uendens,Cauneas clamitabat.

Dicamus si placet monitu ab eo Crassum caueret nE iret non fuisse perituru si omini paruisset. uae si suscipiamus pedis ossensio nobis,& abruptio corriogiae,& sternutameta erut obseruanda.Sortes restant 8c Chaldei,ut ad uates

ueniamus & ad somnia. Dicedu igitur putas de sortibus uid enim sers ecIdem propemodu quod micare,quod talos iacere, quod tesseras: quibus in

350쪽

rebus temeritas cases,no ratio nec cosilium ualet. Tota res est inuenta sit. lac Js,aut ad quaestu, aut ad superstitionc, aut ad errore. Atq; ut in aruspicina secimus,sic uideamus clarissimaru sortium quae tradatur inuetio. Numerium Sufiustium Praenestinorum monumenta declarant, honestiam hominem Sc nobilem somniis crebris ad extremum etiam minacibus,quum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum uisis,irridentibus suis ciuibus id agere

coepisse. Iram perfracsto saxo sortes erupisse in robore insculptis priscarum lis

terarum notis. Is est hodie locus septus religiose, propter Iouis pueri, qui lape ens cum I unone Fortune in gremio sedens mammam appetens, caltisIἰme colitur a matribus.Eodem tepore in eo loco ubi Fortunae nuc sita est aedes, mel ex olea fluxisse dicut aruspices* dixisse, summa nobilitate illas series se tiaras,eorumcp iussu ex illa olea arcam esse facta,eam conditas series,quae hos die Fortune monitu tolluntur. Quid igitur in ηses lepotest certi,quae Fortune monitu pueri manu miscentur at* ducuntur Quo modo aute istie posite in illo loco quis robur illud cecidit,dolavit,iscripsit Nihil est,inquiui,quod deus cilicere no possit. Utina sapietes Stoicos effecisset, ne omnia cu supersti tiosa solicitudine Sc miseria crederent. Sed hoc quidem genus diuinationis uita iam communis explosit Fani pulchritudo& uetustas Praenestinarum erisam num retinet sertium nomc,atq; id in uulgus. Quis enim magistratus,aut quis uir illustrior utitur sertibus c Ceteris uero in locis series plane refrixest runci uod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum,nuiquam se sorotunatiorem si Praeneste uidisse Fortuna .Ergo hoc diuinationis genus omitotamus. Ad Chaldeoru monstra ueniamus,de quibus Eudoxus Platonis auoditon in astrologia iudicio doetissimorum hominum facile princeps,sic opis narur,id quod scriptum reliquit,Chald eis in praedictione cu in noratione cuius Puttae ex natali die,minime esse credendum. Nominat etiam Panaetius,

qui unus e Stoicis altrologorum praedicta reiecit, Anchialum& Cassandrusummos astrologos illius artatis qua erat ipse, quum in ceteris astrologiae Partibus excellerent, hoc praediistionis gencre non uses. Scylax Haly carna se 1cus familiaris Panaeth, excellens in astrologia, idem l in regenda sua ciuis late princeps,totum hoc Chaldaicum predicendi genus repudiauit. Sed utratione utamur omissis testibus, sic isti disputant, qui haec Chaldeorum natalitia praedicta defendunt. Vim quandam esse aiunt signifero in orbe qui grae

ce ζωδαλος dicitur, talem, ut eius orbis unaquari Pars alia alio modo moueoat,immureti ccclum,perinde ut quaeip stellae in his finitimis Q partibus sint

quoque tempore,eamq; uim uarie moueri ab rjs syderibus, quae uocentur erorantia. Quum autem in eam ipsam partem orbis uenerint, in qua sit ortus eius qui nascatur, aut in eam quae coniunctum aliquid habeat,aut consentiρens , ea triangula illi& quadrata nominent. Etenim quum tempore anni tempe ista tum P coeli conuersiones commutationes* tantae fiant accessu stellarum & recellis: quumq; ea ui solis efflciantur, quae videmus,non uerisimile solum, sed etiam uerum este censent, perinde utcuno temperatus fit aer, ita Pueros orientes animari atq; sermari,ex eoqὲ ingenia, mores , animum comPUS,acti onem uita cases cuius 7 euentus p fingi. O delirationem incredibiolem. Non enim omnis error stultitia dicenda est. Quibus etiam Diogeo

SEARCH

MENU NAVIGATION