장음표시 사용
191쪽
gnosci non potest; qualis est v. g. esseclus praeter naturae ordinem divina et supernaturali virtute producendus; ved res omnino contingentes, quae ab hominum nondum existentium libera determinatione, imo ex innumerabilium voluntatum consensione earumdem cum infinit. serie causarum physicarum conjunctione dependent. Atqui res ejusmodi is solus praevidere potest, qui rerum omnium ordinem tum physicum tum moralem ipse constituit, cui cogitationes hominum, et consilia omnia nota sunt ab
aeteruo. Ergo etc. Pκοa. II. Ex communi μνulorum consensu. Hanc esse christianorum, judaeorum et maliumetanorum persuasionem , in manifesto est. Quod vero eadem fuerit omnium populorum etiam gentilium opinio: multis antiquorum testimoniis probat Huetius axiomate. testatur Cicero initio libride divinatione, ubi ait: veterem esse OPinionem ab heroicis ductam se oribus, eam et ρνuli romani, et Omnium gentium consensu firmatam , Mersariqtuum iam inter homines scientiam rerum futurarum eamque non ab ingenio humano , sed a Diis proficisci .... Merito igitur in scripturis rerum saturarum cognitio et praedictio, tamquam proprius veri Dei
character praedicatur. Sic. Isa. XII. 22. dicitur . . . Annuntiate quae Menturia sunt in futurum , et sciemus, quia Dei estis pos . . . Et cap. XLVI. 6. Io . . . . Recordamini quoniam ego eum Deus , et non est ultra Deus, nec est similis mei annunsians ab eonaeo
novissimum, et ab initio, quae necdum facto ounti
192쪽
Prophetiae sunt certum diuinae repelationis
Paos. Solus Deus est auctor prophetiae propriudiciae, ut propositione II probatum est. Ergo etc. Consequentia patet, quia alioquin error, in ipsum Deum tanquam illius causam resunderetur.
Reguloe discernendi peras prophetias a fatiis. REGULA I.
Veritas ρωρhesiae dis dicanda est ex eventu. Pgos. Nemo dubitare potest salsam esse pro-pti etiam, si res graedicta non evenerit; si , autem effectus, qui a creata ratione praesciri non potuit, eo tempore, e*que modo, quo praedictus est, evenerit; dubitari non potest, praedictionem eum habuisse auctorem, qui solus sutura omnia cognoscit. Haec regula con minus scripturae quam rationi consentanen est . . . Propheta qui Maticinatus est Pacem , ait Ierem. XXVIII. cum veneris Mectum ejus, scietur proρheta, quem misit Dominus in ve-Lina. Tore. I. I 3
193쪽
ritate . . . et Deut. XVIII. aa. quod in nominσDomini ille Pro heta praedixerit, et non evenerit, hoe Dominus non est locutus.
Prophetia miraculis confirmata certo vera est. Paos. Miraeulum est indubitatum veritatis argumentum , ex Art. a.' Ergo etc.
Falsa est ρ ρhetia quae doctrinae aduersatur, cujus Meritas ex ratione naturali, seu ex Praecedente re latione jam certa est. Paos. Deus non potest sibi contradicere; atqui Deus secum pugnaret, si prophetia, cujus ipse est causa officiens, aliquid involveret, quod vel rationi, vel verae et divinae revelationi esset contrarium. Ergo ele.
Prophetia non sit ex omni parte obscura. PROB. Deus cum sit summe sapietis, uihil stra agit; atqui inutiles essent et steriles prophe-
194쪽
liae, quae ex omni parte demissimis Involutae essent tenebris; quid enim ex illis in Dei gloriam et hominum salutem redundaret ΤNMa. Dari tamen possunt Prophetiae ante eventum obseurae, modo Per eventum clarae et perspicuae fiant.
ta fabae merito habentur ρrophetiae, si Propheta inoaticiniis suis enuntiandis usu libertatis et rasionis
Paos. Deus, qui tam suaviter omnia disponit, nihil potest inordinate agere; atqui ita ageret, si hominem prophetantem libertatis et rationis privaret . . . Proprium est falsi ρ Phetae, ait S. Chrysost. Hom.
29. γ. I. ad Cor. emotae esse mentis, vim pati, ac necessi sate Pelli, trahi, nutari tamquam furentem. Verus autem ρ ρheta non sic a sed cum mente εο-bria, et cum modessia et te erante constitutione, et sciens quae loquitur, dicit Omnia ... Concordant huic regulae scripturae. I. Cor. XIV. Rit APOst . . . Diritus Prophetarum ρ ρhetis subjecti sunt. . . . Scimus etiam ex veteri testamento Prophetas sua vatieinia edidisse non furentium more, ut pagani de suis vatibus narrant; sed animo libero et pacato. Ierem. XXXVI. t 8. Baruch principibus ait. . . Ore suo loquebatur Ieremias. quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in Dotamine
atramento. Diuiti co by Corale
195쪽
Ut prophetia certum veritatis argumentum esse posset , requireretur; ut idem , qui audivit prophetiam , testis quoque esset eventus ; ut levium esset, non casu evenisse quod praedictum est et atqui hare in eadem prophetia concurrere non possunt et ergo etc. Bra. I. NEG. MAI. Quaenam haec est philosophandi ratio, cum primum conditiones ponuntur pro arbitrio; ut, cum non adesse deprehenduntur , explodatur argumentum pΕrgo nihil credere possumus ab aliis factum , nisi ipsi videamus ; nihil dictum , nisi ipsi propriis auribus audiamus ξ Ergo nulla erit fides historica, nulla certitudo Τ liceat ita desipere Musseauvio; homini saupo mentis id certe noti licebit.
RESP. II. NEG. MIN. Quamvis ea, quae De ista noster exigit , non in omni prophetia conjuncta reperiantur . falsum tamen est eorum concursum esse impoςSihilem. Contrarium multis exemplis prohari posset. Sic resurrectio Christi iisdem apostolis praedicta suerat, qui postea
Christum vivum propriis oculis viderunt; rem autem non casu aut naturali virtute factam esse satis per se Patel. FOMICIUNT. II. Vaticinia non sunt solius Dei opus, si detur naturalis vaticinandi saeuitas; atqui dari eiusmodi facultatem insignes philosophi docuerunt: inter alios Aristoteles, Plutarchus. Ergo ele. RESP. NEG. HI . Illa gentilium testimonia nihil aliud probant; quani communem omnium persuasionem , di vinationem existere I cujus cum veram ' originem nota cognoscerent, ad incertas ejusmodi suppositiones confugerunt, neque enim Potest aut ex ratione aut ab expe-
196쪽
ρihntia aliquod asserri argumentum , quo hare opinio probaretur. Loquimur Scilicet de prophetiis proprie dieiisnbn de praesensionibus quibusdam ex causis naturalibus ortis, aut de praesagiis, quorum rationes sussicientes in praesentibus, si ut praeteritis iam contineutur. Hinc neeesse Non est, pauca quaedam exempla, quae in probationem afferri possent, discutere. Quis enim antentici latein id genus his loriarum probavit i quis asserere potest, quod non potuerit casu contingere, quod praedicium erat Sententia certis argumentis semel stabilita conetelli non potest per facta quaedam dubia, aut paucos aliquos casus propter temporum distantiam , et ignorantiam circum inflantiarum inexplicabile ossic UAT. III. Etiam pagani sua habuerunt vaticinia nemo enim nescit celebratissima fuisse pluribus in locis oracuIa, quibus esseclus suturi annuntiabantur. Ergo
prophetiae non sunt certum veritatis argumentum.
BrsP. DIST. At r. Et illa oracuIa erant vel fraudis , vel daemonis opus, cono. verae erant prophetiae , quales ad probandam veritatem requiruntur , neg. Duplex est eruditorum circa haec vaticinia sententia; in uirinue
.v plures eum Vandalo medico, et D. Fontenelle in libro , cui titulus : histoire des oraclis , contendunt , daemones in paganorum oraculis nullas habuisse paries, omnemque divinationis artem sacerdotum fraudibus attribuunt. Id probant variis argumentis et testimoniis. oracula edebantur in regionibus montanis, in antris et speluncis, in quibus omnia ad fraudem composita erant. Modus ea edendi diversus quidem erat, sed ita semper comparatus , ut abesse nullibi possit fraudis suspicio rvel enim per furores fatidicos dabantur, qui saetis finisgi poterant , vel per sortes quas versabunt, et pro libitu interpretabantur sacerdotes: vel per statuas cavas
p rietibus applicatas, ex quibus sacerdotes respou a dabant;
197쪽
i 8a vel per schedulas obsignatas, in quibus Suas quaestiones scripserant. consultores. Lucianus in Pseudomatile varias sacerdotum describit artes, quibus utehantur, ut libellos recluderent. et iterum obsignarent. Non raro etiam deis lectae sunt eorum nefariae fraudes s Vid. DanieL XIV. ὶ imprimis cum diruta sunt paganorum temta temporo
Constantini magni. Ipse Herodotus t Lib. 5. 6. 7. et 8.
decipiendi aries ejusmodi plurimas refert. Idem cum aliis pluribus ipsoque Plutarcho testatur, sacerdotes ad edenda oracula mercede conductos suisse. Hinc illud Demosthenis: Arthonissa philimitat; et Caesaris, cum ipsi auguria laeva
nuntiata essent 'i futura letiora, cum pellet. Adde eiusmodi oracula saepe exitum non habuisse, plerumque autem suisse ambigua et ad omnem eventum temperata.
Multi alii . imprimis theologi catholici censent
nou Omnia Paganorum oracuIa humanis artibus esse
adscribenda; plura etiam a daemonibus edita fuisse. Hanc suutentiam multa eruditione, gravissimisque rationibus probavit Pater Baltus in opere, quod inscribitur et reponse a P histoire des oracles de M. de Fonteneri. Praetermissis iis quae ex veteri testamento asseruntur; unicum ex novo testamento locum adducimus Act. XVLithi legitur apostolum ex puellii, quae spiritum pythonis habebat, daemonem ejecisse. Nec desunt patrum testimonia quam plurima; unicum allegabimus Cyprianum , quili, lib. de idolorum vavitate sic habet . . . Hi ergo πλritus sub statuis atque imaginibus delitescunt; hi assa fusus patum pectora inspirant: Oracula fiesunt. . . . Porrotion videtur humana arte essici potuisse omnia illa, quae de oraculis paganorum narrat historia. . Jam si prima sententia ad millitur , manifestum est, oracula paganorum a veris prophetiis toto coelo differre. Qui autem secundam. Santentiam. tenent, Prophetias,
sicut et miracula distinguunt in proprie, et improprie , dicias. Priores soli Deo adberibuni; at secuti di generiβ
198쪽
iicinia dicunt etiam a daemone edi posse permittente Deo. In hac quoque sententia certum manet, facultatem praedicendi sutura valde remota , aut quae praeter Maturae ordinem contingere debent, sicut ei cognitionemeerlam futurorum contingentium et liberorum ad solum Deum Perlinere: quamvis spectata daemonum intelligentia sagacitate, et natura mere spirituali negari non possit, os multa seire . ideoque et vaticinari posse, quae hominum admirationem excitani. Possunt, ut sjunt M. Patres, praedicere mala, quorum suturi sun auctores, Possunt ea, quae modo fiunt, in alia remo issi ina regione
eodem quasi momento manifestare; Possunt ea praesentibus sua sagacitate quaedam proxime sutura conjicere. Verum , cum eventus etiam proxime suturi ab hominum libera determinatione, et variarum rerum concursu
dependent, qui ex causis naturalibus certo praevideri non possunt; nihil certi praedicere possunt. Ideo oracula cum de ejusmodi eventibus consulerentur, partim salsa erant, ui observat Cicero, partim casu vera , parit m nexiloqua et obscura , ut interpres eguisset interprete. INST. Celeberrima semper fuerunt non apud gentiles tantum , sed etiam apud antiquos ecclesiae patres si I- Iarum carmina, quibus multa sutura praedicuntur. Ergo vera erant apud paganos vaticinia.
Brap. I. Quod oracula sibyllina attinet, ea jam duis dum vi luerunt eruditis; nam I. λ de si hillarum origine, numerum , vitae ratione , aut tempore quo floruerint. nihil eorti dici potest. a.' Ex historia certum est, anti quos sibyllarum libros , quos ut sacros summa cura in capitolio servabant Romani, im circiter ante Christum annis flammis fuisse consum plos. Missi sunt quidem a senatu Romano legati in Asiam, Asrieam, Siciliam. etc. qui ea , quae tunc ferebantur sibyllina carmina , contingerent; at hujus collectimiis apud Romanorum doeii Eimos nunquam magna fuit auctoritas; neque ex illa
199쪽
quidquam ad nos pervenit, praeter si aginenla, quae' spud Plutarchum aliosque scriptores reperiuntur. Quod verum attinet eoilectionem illam sibyllinorum carminum,
oeto libris contentam, quae in bibliotheca patrum repe ritur; nemo iam dubitat illam in multis partibus, imo
serme totam esse commentitiam.
REsP. II. Etiamsi admitteretur carminum illorum autheliticitas, nihil exinde contra nostram de prophetiis doctrinam inferri posset. Nihil enim in illis praesidii re Peril pagana superstitio; cum econtra multa mulineant antiquae traditionis monumenta, multa de Christo ejusque religione vaticinia. Ideo libenter et eum laude sibyllarum oracula citarunt plures ex SS. Patribus, quod iis magis confirmari viderent religionem, quam infirmari. OBIIC. IV. Contra res tilas discernendi Prophetias. Ex eventu non potest disiudieari plophetia , si I 'eventu compleri potest, quin sit vera. Si u.' eventus non Semper sequitur prophetiam Dei nomine factam. Si S.' eventus nonnisi post longum tempus ali nuncia ius non potest esse veritatis argumentum. Atqui etc. ergo eic. PROB. MIN. I .m Patet ex textu Deut. XIII. Si fur. rexerit in medio tui propheta, et praedixerit signum atque 'ortentum p et eoenerit, quod locutus est', et dixerit tibi, eamus et sequamur Deos alienos . . . non audies
Uerba Pro'hetast illius . . . u.m Variis exemplis probari Polest. Sic Isaias praedixit Exechiae mortem in crastinum suturam. Si e Ionas Ninivas subversionem annuntiavit. 5. in demum ex innumeris prophetiis certum est. RESP. AD. I. Valet r. regula caeteris paribus. Qu uiam aulem ex regula. I. a Decessario salsa est Prophetia, quae certae veritati repugnat; sequitur illam, de qua in Deuteronomio agitur, ut veram et proprie dictam prophetiam haberi non posse, et leventum vel naturaliter εο- quosci potuisse, vel casu seculum esse. Alii interpretes
Pui ut, ea verba bypothesin impossibilem. continere,
200쪽
ad rem sortius exprimendam. Eiusmodi hypotheses in
vulgari sermone non raro adhibentur. Simili argumento utitur Apostolus ad Gal. I. . . . Licet angelus de coelo eoιIngelizet Mobis, Praeterquam quod mangelizarimus pobis mathema sit . . . Demum nihil impedit verba illa intelligere de propheta, qui cum veras edidisset Prophe tias, postmodum in idolatriam lapsus auctoritate sulabuteretur ad fidem populi corrumpendam. AD II. Illae praedictiones non erant vaticinia in couo
firmationem alicujus doctrinas edita, sed comminationes factae peccatoribus, quae, ut Maimonides ex majorum suorum dictis observat, ut plurimum sunt condition alae. AD III. Prophetia, longo post tempore esse tu com-Plenda, non poterat esse veritatis argumentum iis qui Prophetae tempore vivebant, sed iis qui eventum viis, dorunt. Sic prophetiae, quae Messiam concernebatit, nihil probare debuerunt Iudaeis Isaiae aut Ieremiae tempore existentibus; sed iis, qui tempore Messiae ex prophetiis convincendi erant. Porro Prophetae semper res etiam proximh suturas praedicebant, ut priorum Pr phetiarum eventus fidem conciliaret posterioribus.