Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1830년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

dogmata et articulos fidei , hos que dicunt praecipua quaedam fidei capita esse , in quibus alia dogma lacontinentur.

Dogmata alia Pura vocantur, alia mixta. Pura sunt quae sola Dit utitur rqvelatione divini, et alio nomino Mysteria vocantur. Mixta dicuntur illae fidei veritales, quae non tantum ex revelatione probantur . sed etiam ex ratione naturali, qualis est doctrina de unitate Dei, ei immortalitate animae. Ubi tamen notaudiam . eas tum tantum veritates fidei esset , eum ex

fidei priueipiis deducuntur. - Porro quaestiones theo-- Iogicae, quae ad fidem propri. non pertinent, et ideo salva ortodoxia in utramqne partem ventilari possunt.

adivhorae vocantur, et non raro scholasticae. Sed et inter has discrimeta pouendum est. Aliae cum dogmate connexionem habent, eique explicando et illustrando plurimum serviviit; aliae curiosae magis sunt, quam utiles: hae iterum stricte scholasticae dicuntur , illae dogmaticae lationi sensu. Ex quaestione theologica st conclusis , si illud.

quod in quaestionem vocatum ost, ratiocinatione evol-

vhur. Conclusiones theologicae duplicis generis sunt; nam vel ex utraque praemissa ad fidem pertinente , vel ex unὶ fidei, altera naturali lumine nota re th, ..colligitur. Primi generis est ista conclusio : μ qtii. Filius Dei est, ese haeres s suae arterrim: atqui Per Christum flii Dei facti. sumus: ergo et haeredes olim oriurnae is. Secundi generis est illa' de duplici volutitate et operatiotie Christi , hoc modor in Curtalo ε- ι ini naturae perfectae, diuina et humanae: Omnis yerfecta 'ropriam habet O erationem κι ipsi untatem t ergo in 'Christo 'leae est voluntas ,

52쪽

Quae per ejusmodi conclusionem theologicam, vel ex duplici praeinissa de fide, vel ex uua saltem quae de fide sit, per ratiocinia legitima eruuntur, vocantur veritates Piritialiter, vel mediate, vel implicite rei elatre; quamquam, qui accuratius loquuntur, veritates virtualiter revelatas ab implicite revelatis distinguunt. I irtualiter reuelatae illae sunt , quae necessariam hahent cum fidei veritate connexionem. Sic veritas haec, Christum in Eucharistia adorandum esse, virtualiter continetur in dogmala praesentiae realis. I licite autem reuela a dicuntur, quae dogmatibus jam insunt. et cum ipsis revelantur licet disertis verbis Noli exprimantur. Sic Christum habere mentem humanam, in ipso hoc dogmale, quod verus sit homo, conlinetur. Quaeritur nunc, an conclusio theoloeica ad fidem quoque pertineast Bespondemus, conclusionem ejusmodi, quae talis est, non esse fidei articulum, nisi aliunde suerit immediate revelata, aut ecclesiae judicio constet, eam esse in revelationis principiis con- lentam. Omnis scilicet conclusio, quae propositionem unam ex alii ratiocinando eruit, humanae rationis opus est. Verum homo quantumvis eruditus salii potest, et in doctissimis remanet saepe aliquis dubitandi

locus , an recte concluserint. Si tamen conclusio ex

fide deducitur per evidentem consφculionem, ad fidem pertinere dicenda est mediate saltem et in directh, et theologus , qui vim argumenti. comprehendit, ei ut ad fidem spρ tanti assentiri debet. Neque dicas, rationem igitur fidem esseere. Nam ejusmodi conclusio non ideo ad fidem pertinet, quia legitima consequentia e,' praemissis 'deducitur: sed quia hac di serendi ratione apparet, eam in praemissa revelata

esse contentam. Consequentiam videt ratio, consequens

sides amplectitur tanquam in revelationis Ionlib '

53쪽

contentum. Igitur ratio medium tantum est et instrumentum quo mihi certum essicitur, conclusionem in dogmate directe revelato contineri, quod ubi mihi compertum est, an ei propter Dei revelantis auctoritatem firma fide adhaereo. Quemadmodum si j risconsultus legem aliquam a. lenebris erueret, eique obtemperandum esse ostenderet; ratio obediendi noti esset iurisconsulius, qui legem detexit, sed auctoritas legislatoris.

q. V. De Missus et osciis docentium , et smositis

in hisce Mitiis.

Quae de theologiae tradendae methodol hucusque

diximus, ad ipsam systematis compositionem, et expolitionem pertinent, qua opus publicis praelectionibus destinatum potissimum se commendetiVerum muta haec sunt et quasi spiritu carentia, parumque ad instituendos iuniores clericos valent, nisi viva magistri vox accedat, quae ad scientiam erudiat indoctos, et sollicita ductoris manus, qua ad sacratissima divinae hujus scientiae penetralia ducantur. Hic si habeatur, iis quae tanto tamque dissicili muneri eonveniunt dotibus instructus, nihil solidae candidatorum instructioni nocebit opus doctrinae quamvis imperfectum; cum e contra ex libro scholastico etiam optimo exiguos aut nullos omnino fructus colligent si magistro utantur, qui sit ossieti sui incuriosus et negligens, non satis doctrina m rum, et dogmatum imbutus, aut in hirte doeendi

minus exercitatus.

54쪽

' ὶ Paedagosias regulas tum generales , tum speciales,

cum toto novae hujus disciplinae apparatu hic exponere res esset nimis dissusa et operosa, nec tantae puti communiter pulatur, utilitatis. Quem paternus indiscipulos allectus , quem sincerum doctrinae et v ritatis studium, quem religionis amor, desideriumque Pietatis non accendunt; quem non erudit internus ille, quem definire non possumus, gustus, aut instinctus,

qui, quid jam nunc dicendum , quid omittendum , - nunc hoc nunc alio modo dicendum , doceat; hunc nullae regulae juvant. Prima si quidem in hac tam

eximia arte regula est, nulli regulae fixe et tenaciter inhaerere; non enim discentium animos ad theoreticas methodi leges accommodare Possumus , sed animis consorinandae sunt leges.

Igitur in theologicis studiis vix aliquem prosectum

sperare licet, si ille , cui magistri ossicium coner ditum est, ipse religionis christianae scientiam solidam , eruditamque non habeat; si . formandis juni rum animis, expoliendisque ingeniis parum idoneus sit; vel quia pietate et zelo desii tutus, Propriae tranquillitatis et otii amans , sine cura et sollicitudine muneri suo praeest; vel quia caret illa arte docendi, qua non raro clarissima etiam in geuia destituuntur. Quoties enim nec faciliora fiunt ad intelligendum, nec clariora, quae etiam a doctissimis dicuntur7 quare non raro evenit, candidatos , qui ad theologicas Praelectiones conveniunt, ut quasi quotidiano cibo aliti crescant quotidia in rerum divinarum scientia, audito magistro plerumque ieiunos et inanes discedere. Fateor , quod cum alumnos audio , eiusmodi praelectionibus institutos iam confidenter asserere, se theologiam audiuisse, statim mentem subeat haec

55쪽

- cogitatio: mallem didicisses. Maius adhuc ex institutione malum imminet, si animus doctoris vitiis et malis cupiditatibus corruptus sapientiam a se repellit, quam propinare aliis deberet: si speciem inanis gloriae vehementius appetens, ponendam sibi ut plurimum operam existimat in iis , quae splendore aliquo novitatis alliciunt. Sunt etiam non raro inter theologiae magistros Viri, qui quamvis fidei et morum integri sint, carent tamen christiana illa prudentia animi solertia , quae

caule et paulatim lumen inseri mentibus, . quantum id patitur infirma acies I sollicita non errorem tantum removere a discentium animis, sed etiam erroris periculum. Facile enim fieri potest , ut quos ab uno errore retrahimus , hos ad alium oppositum impellamus. Cum enim in errores et praeiudicia quae clam inconsulto et acriori gelo irruimus: nascituh in

levioribis animis liberior cogitandi, iudicandique

Pruritus, moxque extra terminos excurrent, etiam non Volente magistro, petulantia ingenia, quae saPere non didicerunt ad sobrietatem. Sic improvida manus scintillas proiicit multum nocituras, nec ignis eum exarserit, impetum cohibere potest Ιηὶ

in omnino superfluum ducimus, theologiae trae lalo

res monere, ut a veterum scholarum systematibus

abstinea ut se. Non enim timendum iam est, ne theologiam thom isticam , aut scolisticain exoriri videamus. Mullo praesentius adest periculum ex nova lihilosophia, quae non tantum peripateticam terminorum multitudine et dictionis obscuritate multum superat, sed quod petiis est, ipsum revelatae religionis aedificium convellit, et . . a Hersatur et extollitur

56쪽

svra omne quod aeritur Deus , aut quod colitur pita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit

Imago boni magistia Multa alia, quae diu iam animum nostrum Occupant , adjicere possemus, si id tempus permitteret ; verum ad finem properandum est. Sumeiat igitur, ut tamen aliquid voluntati nostrae indulgeamus, quaedam adhuc boni magistri lineamenta exprimere. Scit ille finem omnium studiorum ultimum religionem esse, hanc qualem ipsam a Deo

accepimus sartam tectam servare, praecipuum esse

thoologi officium. Ab omni igitur inanis gloriae studio , ab omni proprii commodi et turpis avaritiae

contagio alienus, non novitatis improvidus sectator, ad id omnes conatus intendit, ut avitae doctrinae depositum tueatur; hoc divitias, hoc gloriam, hoc maximam nobilitatem reputans. Non minor ipsi de moribus et pietate cura, ideoque incorruptam religionis doctrinam sanctissimis ubique virtutum praeceptis quasi condimento conspergit, parum reputatas, si doctos efficeret discipulos, nisi et probos et sanctos fingeret. Singularem hunc religionis aepietatis gelum mirὁ exornant ingenium acre et vividum , blanda animi modestia, ab omni ostent tione abhorrens , gravitate aspersa comitas, atque eximiae eruditioni adjunctus sinceritatis candori ni

57쪽

qui viri doetrinam et ingenium mirantur, magis tamen ament indolem. Nunquam illi desunt solida

doctrinae nutrimenta, quibus explere et alere possit discipulorum mentes, neque necesse illi est, rab Iam agere, et doctrinae suae ambitiosum ostentat rem , et vanis naratiunculis, et convitiis implere vacua lectionum. In eo imprimis non exiguam ingenii moderationem et solertiam ostendit, quod non

omnia, quae ipsi longa meditatione collegit, e th

sauro suo Proserat, optimἡ noscens, non obruendos esse animos, sed nutriendos; primum firmissima ponenda esse fundamenta, jacienda vera et sincera scientiarum semina, ex quibus laeta postmodum seges pulluleti Tot egregiis dotibus aceedit

ars docendi, ac mira in rebus explicandis sagacitas; ut possit in ivarias se sormas vertere, et summittere se ad mensuram audientium. Ab omnibus quae ad fidei et morum doctrinam non pertinent se abstinens, in iis quae necessaria sunt, enucleandis diligentius versabitur; certa firmaque manu ducet prima totius scientiae lineamenta, et imbuta solidis notionibus ingenia acuet crebriori exercitatione. omnia demum eo reducet, quo exierunt, ad Dei scilicet gloriam et religionis emolumentum. Vana quippe est omnis etiam de divinis disputatio, nisi scholis intersit, et praesideat unus magister hominum Iesus Christus.

58쪽

43 ARTICULUS SECUNDUS.

De theologia rite addiscenda.

q. v N I c u sDe docendi ratione et docentium ossiciis hucusque Iocuti, ad eos accedimus, qui se sacrae doctrinae studio mancipant, et quibus totum hoc opus theologicum, omnesque laborum nostrorum, et Studiorum fructus consecramus. Multa' sunt et varia, quae ad hanc rem pertinent, praecepta; verum

pleraque ex illis, quae hucusque dicta sunt, colligi possunt. Nam multiplices theologiae universae divisiones vidimus, variasque disciplinas, quibus illa in suas veluti partes distinguitur; vidimus, quibus illa scientiis juvetur et illustretur, quae propius cum ea, quae remotius counexa sint. Ex his jam intelligitur, quae theologo ineunda sit studiorum via, quae mentem praepurent ad coelestem religionis doctrinam, quae necessario cum illa conjungi debeant scientiae , quae utiliter addiscendae, si tempus suppetat. Porro ex docendi ratione dissicile non est discendi regulas deducere, et ad optimi magistri imaginem optimum essingere discipulum. Unde utilissimum discentibus existimamus, quales esse debeant, paucis dicere, ut autem tales sint, eupidissimo animo, et constanti labore essicere.' 3 Quod modum attinet discendi, prima procul dubio

59쪽

lex est, ordinem quemdam studiorum esse servandum. Nec omnia simul sibi discenda proponant

candidati, nec ad unum tantum mentem continenter applicent; nimia rerum multitudine mens obruitur,

uni autem longiori lempore assxa hebescit post quam acuitur. Ita igitur inter varias theologiae disciplinas horae dividendae sunt, ut varietate juvetur

intellectus. Praeler tempus orationi, et rerum divinarum meditationi consecratum, nulla dies sine sacraescripturae lectione praetereat, nulla sine dogmaticae et moralis doctrinae studio. Reliqua autem, quorum cognitionem gravissima status ecclesiastici munia vehementissime postulant , ita distribuantur, ut quae supersunt temporis intervalla impleant, et si non omnia quoli die pertractentur , flatu tum tamen per hebdomadem tempus habeant. Discant autem serventer et costanter; ne animos frangat amor

otii et rerum inanium cura. Nihil solidae instructioni magis obest, quam inquieta illa mentis curiositas aut potius levitas, quae omnia obiter percurrit, et cum ex una disciplina paululum aliquid degustavit,

ad aliam properat, mox iterum relinquendam. Legant auctores non multos, sed optimos, et quae in his sutit optima sed illa lectione et meditatione digerant, mentemque nutriant vitali succo. Ad publicas praelectiones semper. accedant praeparati , et quae audierunt Posti nodum mente retractent. Scriptioni assueti et semper calamo quasi armali , annotent quae audierunt meliora, excerpantque legendo. Omne demum tempus perire arbitrentur , quod nota religionis exercitiis aut studiis imperii retur. Ita thesaurum sibi colligent eximium , ex quo aliquando tanquam scribae docti in regno coelorum proferre

60쪽

, Porro vires suas tentare , quam maxime oportet in studiorum delectu , et videre , quid valeant humeri, quid ferre recusent. Plures sunt, quibus Salis sit necessariis sedulo incumbere: magnum scilicet damnum est , etiam utilibus aludere, necessariis neglectis.

Noa decipiat eandidatos spes compensandi in posterum studia, quae hac juvenili aetate, qua nulla e , t ad discendum magis idonea, neglecta suerint. Quippe magis semper invalescit laboris fastidium , qt o mollius ipsis indulgetur; et experientia certum e lnihil in sacris disciplinis proficere virum, qui animum studiis adjungere non consueverit juvenili tela te. Vix autem dici potest , quod fructus ex hac laboris consuetudine semel assumpta excrescant; quot sibi delietas praeparet clericus, cum sanctissimis religionis doctrinis explere possit quotidie incitatam semel et erectam discendi cupiditatem; quanta exinde sacro ministerio concilietur reverentia, quantum praesidium adversus tentationes et salutis Pericula , quae animum vacuum et torpentem obruunt. Hoc igitur ante omnia animae imprimant theologi , religionis scientiam clerico esse prorsus necessariam, et sicut sacrum , cui se addicere intendunt, ministerium aliis longe antecellit, ita et eos oportere aliis doctrina et ecelesti sapientia antecellere; atque si hac

fuerint destituit ad eos pertinere illa Christi Matth.

XV.ὶ Coecus si caeco duca tum yristet, ambo in f eam cadunt. .: Nunquam autem' spem sibi faciant HSsequendae verae solidaeque doctrinae, si ad religionis studium accedant frigidh et oscitanter, quasi aliud omnino agentes aliisque occupati curis , nec satis

animo, et cogitatione complexi illius rei magnitudi

SEARCH

MENU NAVIGATION