Theologia moralis seu Resolutio casuum conscientiae, juxta Sacrae Scripturae, canonum, et sanctorum patrum mentem jussu eminentissimi ac reverendissimi Stephani Cardinalis Le Camus ... Gallica primo lingua, & deinde Latina exarata. Authore Francisco

발행: 1703년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Dici nullatenus potest , haec Apostoli verba accipienda esse figurative, ut notat lanctus Bonaventura , qui exponens haec Apostoli vers. Bonat . in ba, Panis quemfrangimus Corpus Domini est, . dist. ro. ait: Ergo etsi dicas quod hoc similiter dicitur l/' per significationem ; contra Apostolus postea infert cap. II. Itaque qui manducat bibi ι indigne , reus est Corporis o sanguinis Domini. Sed si hoc verum esset, quia signum: tuno similiter quin hac vox , Christus , est signum,

qui pronuntiaret in peccato , esset reus Corpo-

ris se sanguinis Domini ii quod falsum est.

Et Divus Chlysostomus explicans praefata. verba, Calix benedictionis,ait; Horum verbo- Epist. i. ad sententi est, quoa est in Calice, id

Corinth, est, quod a latere fluxit,hillius sumus participes. ι

Sufficit pro nunc , ne ' dicamur velle texere controversiam , afferre unam sancti Augustini authoritatem , quem praecipue Patrem vellent

Haeretici in suas pertrahere partes. lHic igitur Ecclesiae Doctor explicans haecs Aut Con a SqiUum ρρrtavit in manibussuis, eione ζ. in habentur in Versione Io. lib. I. regum cap. 33. ΣΟ. ait: Hoc vero Fratres , quomodo fieri posin homine , quis intelligitur ' fluis enim j portatur in manibus suis r Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur : quomodo intelligatur in ipso Damid, secundum litteram non tinvenimus ; in Christo autem inNenimus; fcrebatur enim Christus in manibus suis , quando commen ans ipsum Corpus suum ait , Hoc est Corpus meum: fere-- bat enim illud Corpus in manibus . .

His verbis aperte declarat sanctus Augustinus, neminem posse se ferre in manibus suis, id solum posse competere Christo Domino, qui id tunc fecit, cum hoc Sacramentum

172쪽

De Sacram. Euchar. Cap. V. I '

. Instituit , qui Corpus suum portavit, com hoc Sacramentum portaret; quod clare satis ostendit , Eucharistiam secundum hujus Ecclesiae Doctoris mentem , non esse solum Corpus in figura , sed vere atque realiter : nam si soret tantiὶm Corpus Christi in figura, omnis homo taposset ita seipsum portare , quia uinisquisque potest suam gestare figuram : Sanctus tanren Augustinus ait , id intelligi non posse nisi de solo Christo Domino , clim nullus alius eo modo portare se posset, quo seipsum ipse

portavir.

Idcm sanctus Augustinus in libro quem scripsit contra Donatistas ait digne quisque su- s. August. lib.

mens Dominicum Sacramentum , non s.confra o

ut quia ipse malus ε ut , malum si, aut quia ad salutem non accipit, 'nihil acceperit: Co; pus enim Domini sanguis Domini nihilo --nus erat, etiam illis quibus dicebat Aposto . Ius t aeui manducat indigne , iudicium sibi manducat, bibit. Ex quibus evidenter constat, quod Christus Daminus non est in hoc Sacramento , virtute Fidei illius qui eum recipit , cum Christus Dominus sit vere &realiter in hoc Sacramento , etiamsi indigi esumatur, & ab homine non habenti sidem. Verum clare videmus 'in Generali Concilio Nicaeno , hanc semper fuisse Ecclesiae Catholicae fidem : Nullus enim, ait, aliquando tu- barum Spiritus, sanctorum videlicet Apostolo- D. actio ae s rum, aut illustrium Patrum nostrorum, in- Tom. 3. cruentum sacrificium nostrum . quod in commemorationem Chri ti Dei nostri ac omnis disepensationis ejus efficitur , dixit imaginem

Corporis ejus: neque enim acceperunt a Do-

mino sic dicere υet comiteri sed audiunt

Eυangelice dicentem eum ; N si manducaveritis carnem Filii hominis, & biberitis eius fin-

G iij

173쪽

iso TRACTAT us IV.

guinem , non intrabitis in regnum coelorum: , Qui manducat meam carnem , & bibit meum languinem , in me manet, & ego in eo. Et alibi: Accepto pane , gratias agens fregit& dedit discipulis luis , & ait: Accipite & comedite , hoc cst Corpus meum. Et accipiens Calicem gratias egit, & dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes a Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorii ni Et non dixit : Accipite o comedite imaginem Corporis mei. Sed patitus Divinus Apostolus, ex divinis Domini motibus hauriens , ait: Ego acceps a Domino quod & tradidi vobis, quoniam in qua nocte tradebatur , gratias agens fregit& dixit: Accipite & comediter Hoc est Corpus meum quod pro vobis frangitur : Hoc

facite in meam commemorationem. Similiter Calicem postquam coenavit, dicent: Hic Calix novum Testamentiam est in meo sanguine : Hsc facite quotiescumque biberitis, in meam commemorationem. Quotie cumque enim

manducabitis panem hunc , & Calicem huinc bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veni t. Ergo liquido demonstratum est , quod nusquam Dominus, Vci Apostoli, aut Patres imaginem dixerunt sacrificimus ne sanguine, quod per Sacerdotem obsertur, sed ipsum Corpus , ipsum sanguinem. . t. a. Q modo confutari potest error

Haereticorum a serentium pronomen Noe informa consecrationis designare panem 3Reo. Patet illud , Hoc, non ex se designare panem , ut haeretici volunt, idque non inlumquia esset falsa oratio, sed quia ipsa verba repugnant ; dicendum enim fuisset Hie, praesertim chin immediate Panis praecessisset: De-sgnat igitur Corpus secundem rectissimam

174쪽

De Sacram. Euchar. Cap. V. III& usitatissimam locutionem , quia in mundi'. exordio Adam dixit, Hoc nunc os ex ossibus meis , & Moy es Exodiis v. is. Iste est Panis ; & Iudaei Matth. 2. Hic est hε res. Et cap. 3. U. II. Deus Pater ait, Hic est Filius mόus

dilectus: Et infinita alia , quibus Scriptura, &usius quotidianus plenus est: nam in his omnibus subjectum , & praedicatum idem significant , quod omni propositioni affirmativae commune est , alioquin esset falsa; sed alio

modo subiectum nomine communi demonia trans talem praesentiam : praedicatum nomine specifico , & particulari : nam quod objiciunt cum dicitur , Hoc , nondum esse Corpus , parvi momenti est : Propositio enim operativa qualis est ista , quae mutatione quadam afficit quod signtificat, sicut non habet veritatem, nisi integre pronuntiata , ita quo- eque demonstrat , iὰ quod adest non eo momento quo subjectum profertur , sed quod

aderit in termino pronunciationis r sicut si Christus aquam in vinum mutasset in nuptiis Galileae, his verbis , HIc est vinum , vel costam in mulierem istis verbis , Haec est mu- 'Iter , non fuisset necesse rem demonstratam esse praesentem , nisi absolIrta tota oratione. . Atuis. 3. Quomodo confutati potest error, dicentium verbum estis forma consecrationis, idem esse ac significat, ita ut sensus sit, Hac significat Corpus meum λResp. In hoc verbo Zuinsitus figuram inesse voluit , ut idem sit quod significat, sed eontra linguarum usum : nulla est enim lingua neque Latina , neque Graeca , neque Hebraica , in qua est aliter habeat significationem quam esse, seu ut Philosophi loquuntur, nudam unionem extremorum, est enim verbum

uti comminiissime signifieans, ita ut sinapi

G iiij

175쪽

cissime,in quod omnia alia resolvuntur ; ipsium vero in nullum aliud resolvi potest ; sic enim resolvis,Christus patitur , id est patiens; iptum vero ut inclusum , non potest resolvi ulterius, nisi re silvas in seipsum. Unde impossibile est in eo suis se tropum : quia vero si num esse non est aliud qu.un significare, hinc fit, ut unum signum de signo praedicetur , vel res significata de aliquo signo parabolico sitne ullorropo solcamus , est, eXplicare per significat, ut elisis est gladius , septem boves septem annistini, lemen est verbum Dei: Denarius est vita aeterna , & similia. Itaque error ille Zuinglii

ex imperitia natuS est..

. Quomodo consulari potest error Calvini asserentis esse tropum in praedicat Corpus meum , ut sit idem quod signum , seu figura Corporis mei λResp. Posito Calvini errore , illud Hoc demonstrare dcberet Panem , quod si*ra rejeci-imis; deinde Graece additur articulus m μι

istud Corpus quod habet vim exprimendi veri Corporis , & distinguendi ab omni alio, quoiuetiam nomine Corporis significari potest , scilicet Corpus mystichim quod est Ecclesia, ac

proinde ipsissum um illud verum Corpus meum quod multo esticacius postulant verba sequentia apud Lucam & Paulum , quod pro vobis ditur , quod verbo Graeco γ , quasi diceret Corpus datum : coniungitur enim adiectivum in rccho, cum substantiva Corpus, ita ut illud ipsum , quod vocatur in recto Corpus , sit datum : figura autem Corporis non est data pro nobis, neque in Coena neque in Cruce. Evidentius autem id postulat forma Calicis apud Lucam cap. 22. v. 2 o. Hices Calix noυum Testamentum in sanguine meo,

qui pro Cobis fundetur, ubi ipse Calix sanguD

176쪽

De sacram. Euchari Cap. V. Is

nem scilicet continens pro nobis effusus dicitur , quod de figura vel Calicis vel sanguinis nullo modo dici potest. Et sane eum Agnus Paschalis figura fuerit

Christi in Cruee offerendi, ut patet Joannrsas. Si Corpus non est aliud, nisi figura Corporis in Cruce osserendi , profecto figuram figurae substituit, cum tamen voluerit figuris finem imponere. Hinc nequis hic tropos, figu-xas , parabolas imaginaretur, Cathegorica locutione usus est verbis lucidissimis , quibas apertiora , aut simpliciora si: igi nequeunt. Hinc cum Evangelistae in aliis recensendis plerumque verbis discrepent , hic e contrario tres Evangelistae & unus Apostolus Paulus, cum diversis temporibus , ac locis scribereiar,

in nullo omnino discrepant. Et tamen, ut ala Doctissimus quidam Evangeliorum commentator , tenebriones Haeretici qui ubique scripturas apertas esse clamitant, hic tantas tenebras inveniunt, vel potius asserunt, ut sententiam quasi solis ipsius radiis seriptam in ducentas expositiones laceraverint; contra quos

omnes, & si in verbis esset aliqua obscuritas, sufficere deberet unanimis totius Ecclesiae , de omnium Patrum consensus.

177쪽

ct Divi Augustim loca , quibus

abutuntur Haretici. suas . r. V o M o D o intelligendum est v I quod refertur Joannis cap. 6. V. 1 . ubi postquam dixisset Christus, Nisi

manducaveritis carnem Filii hominis, beritis ejus sanguinem non habebitis υitam inviobis. Multi ex dscipuli ejus dixerunt: Durus est hic sermo , is quis potest eum audire. inibus re pondit: Spiritus est , qui vivificat: Caro non prodest quidquam ; verba , quε ego locutus sum vobis , Spiritus vitta sunt . Ex

his autem videtur concludendum, non manducari neque bibi realiter & corporaliter, Co

pus & sanguinem Filii Dei, sed spiritaliter tam tum , dc per fidem 3 Res . Hanc locum Divi Joannis ref E explis. Auo tract. eat Di Vus Augustinus. Caro, inquit, non pro I. iii Ioam quidquam sed quomodo illi intellexs-nςm. runt: Carnem quine sc intellexerunt quomodo in eadavere dilaniatur, aut in macello menditur, non quomodo Spiritu vegetatur raraedat Spiritus ad carnem, prodest plurimum: nam si caro nihil prodesset , Verbum Caro non βιret, ut habitaret ira nobis. Voluit igitur Christus eos damnare, qui credebant eum velle praebere proprium Corpus manducandum , eodem modo quo comeditur Caro in macello divendita ; non vero credentes manducari vere , & realiter Corpus Filii Dei, quamvis spiritualiter quantum ad modum sumendi. Accedat , ait Divus Augustinus

178쪽

De Saeram. Euchar. Cap. VI.

νitus a a earnem, sumatur scilicet spiritualiter quantum ad modum ,'prodest plurimum; nisi enim manducantibus pro/esset Caro, quO- modo ipsemet Christus Dominus addere potuisset in eodem loco ; Nisi manducaseritis Carnem Filii hominis ,-biberitis ejus sanguinem , non habebitis miram in moris. si uimanducat meam Carnem , bibit meum sanguinem, habet vitam a ternam Z Modus igitur sumendi Christum spititualiter, non excludit realem eius manducationem. Atuast. 2. Quomodo intelligenda sunt haee verba Joannis Is Relinquo mundum, se vado ad Patrem : Ergo inquiunt Haeretici Chris tus non est amplius in mundo , nec consequenter in Eucharistia λResp. Sic intelligi debent, quod Christus

reliquit muhdum , quantiim aὸ praesentiam visibilem , quamvis mundum non reliquerit quantum ad praesentiam invisibilem in Sacramento Eucharistiae, eo modo , quo intelligi debent verba ejusdem Christi Domini Lucae 2 . V. 46. Hac sunt verba , qua locutus sum ud vos, cum adhκc essem mobiscum ; licet dum eis loqueretur esset cum ipsis ; sed tantsim ostendit his versis, tunc cum eis non esse, eodem modo , quo ante Resurrectionem ; sedum ait : Ego relinquo mundum , intelligit se relinquere quantum ad hunc modum vis bilem inter eos manendi , licet semper adsit

Sacramentaliter.

6S J. 3. Quomodo exponendum est quod dicitur Matth. cap. 26. Semper pauperes habetis vobiseum , ma autem non semper habebitis : Ergo Christus non est nobiscum in Sacramento Eucharistiae 3 Resip. Patet in his verbis Ioqui Christum Dominum tantum de praesentia corporea vis

179쪽

bili , & in eo statu , quo recipere posset commodum aliquod corporale ab hominibus , ut accipiunt pauperes non vero de praesentia invisibili in Sacramento ; quod evidentius apparet ex verbis Cluisti Marci I . Semper pauperes habebitis υobiscum , γ cum volueritis, potestis illis benfacere : me autem non semper habebitis. . Qimmodo intelligendum est, quod ait Apostolus , Patres nostri omnes eandem escam spiritualem manducaverunt , omnes eundem potum spiritualem biberunt: Ex quo videtur conclu)endum nos non manducare , neque bibere , nisi per fidem Corpus& s anguinem Jesu-Christi , cum certum sit

eos non manducasse corporaliter carnem

Christi, sed tantum per fidem Reo. Intelligit Apostolus , quod Hebrari illius temporis, sive boni, sive mali fuerint,

eandem inter se escam manducaverint, non vero quod eandem nobiscum escam manducaverint , ut interpretantur Chrysostomus &Theophilaetas, quod & textui satis conforme videtur : Attamen quia Divus Augustinus, Traist. 26. in Joannem , conclusit ex hoc loco . Apostoli , nos, & Hebraeos eandem escam 'manducasse, responderi secundo potest , antiquos Patres eandem escam manὸucasse, sed

non eodem modo; esca antiquorum Patrum,

S nostra idem Christus est , sed diverso modo sumptus ; nam Corpus Christi Domini non nisi spiritualiter per fidem , & in figura manducaverunt , nos autem realiter & corporaliter illud manducamus. Antiqui Patres manducaverunt Corpus Christi Domini in figura, quemadmodum lex vetus tantum erat figura Legis novae ; & nos vere mani ucamus iuxta Legem novam , quae non est amplius figura.

180쪽

sed veritas ; ut enim ait Divus Augustii uis.

Idem in m erio cibus o potus illorum ct s. August. in noster; sed significatione idem , non specie ;quia i m ipse Christus in petra figuratur,

nobis in carne manifestatus.

Sua t. s. Qimmodo exponi debent hare Divi Augustini verba : Vt quid paras et entrem Tracti M. imo denter; crede , ct manducasti: Ex quibus videtur concludendum a nobis non sumi realiter & ore corporeo Corpus Christi Domini, sed spiritualiter tantum per fidem Re'. Nullo modo loquitur Divus Augustinus in hoc loco de manducatione Corporis Christi , sive in Eueharistia , sive extra ; sed de meditatione verbi Dei, quo3 est mentale animae pabulum, & de fide , quae haberi debet in Christum incarnatum. Divus Augustinus

postquam retulit verba Salvatoris arguentis Iudaeos quod ipsum tantum quaererent, ut ab eo pascerentur corporaliter, propter miraculum multiplicationis quinque Panum & duo rum piscium. fruaritis me , inquit Christus Ioan .eap. Dominus , non quia Vidistis signa, sed quia v. λε.

manducastis ex panibus , o saturati estis. Operamini non Cibum qui perit, sed qui permanet in vitam a ternam. Dixerunt ergo ad eum t Quid factemus , ut operemur opera

Dei e Respondit 'sus ,-dixit eis : Hoc es

opus Dei, ut credatis tu eum quem misit ille. Ad haec verba exclamat Divus Augustinus contra plebem Iudaicam , quae post panes &pisces, quibus enutriti erant a Christo Domino anhelabat, ac dicit: Hoc est ery mandu- S.August. ibia care Oibum , non qui perit, sed qui permanet dini in vitam ἀternam. Ut quid puras ventrem dentes ' Crede , ct manducasti: Arguens non quidem Christianos , qui afferunt animam id

Corpus ad manducandum Corpus Christi, seA

SEARCH

MENU NAVIGATION