Theologia moralis seu Resolutio casuum conscientiae, juxta Sacrae Scripturae, canonum, et sanctorum patrum mentem jussu eminentissimi ac reverendissimi Stephani Cardinalis Le Camus ... Gallica primo lingua, & deinde Latina exarata. Authore Francisco

발행: 1703년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 3 8 Casius practici , ex Tractatu

inquit sanctus Thomas, ibid. .ad ,. de panι totaliter corrupto nan potest confici hoc Sacramentum , ita nec de aceto ς potest tamen conseide Uino acescenti , scut de pane , qui sin vita ad corruptionem, licet peccet consteimi. CAsos IV. Petrus Sacerdos alteri in Tribunali eonfi- ietur , se aquam in Calice semel in Missae Sacrificio non posuisse t quaeritur igitur , utrum 4nvalidE eonsecraverit

Resp. Licti quidam Theologi aliter sentiant,

attamen videtur dicendum , quod valide con- .secravit Petrus 3 quia nullum adesse videtur

Praeceptum divinum aquam adhibendi; undὸ sie habetur in Rubriea Missalis, tit. De defectu vini. Si advertat ealebrans post consecrationem CaIleis , non fuisse appositam aquam,

nullo modo apponat , -quia non est de necessi te Sacramenti. sed Petrus graviter peccavit, si de industria aut de nestigentia crassa, Mum apponere omisit; quia violavit grave Praeceptum Eceleste. Nam in Concilio ΤΗ- dentino , seT 11. cap. II. Monetsancta n dus , praceptum esse ab Ecclesia Sacerdotibus, rex aquam vino in Calice offerendo misce o

C A s u s V. t Ouid est Transsubstantiatio 37 RUρ. Transubstantiatio est eonversio Paul nutatio totius substantiae in aliam substantiam. Haee autem fieri non potest , nisi virtute divi- .na; nam in omnibus aliis mutationibus, quaei sine miraculo, & naturaliter fiunt, remanet

semper aliquid de prioris substantiae materia, aut forma , quod in sola transubstantiatione . Bon occurrit. Haec veth sit per eonsteratio.

372쪽

nem ; unde sancta Tridentina synodus declarat, sess. I . cap. 4. Per consecrationem panis ,'mini conversonem fieri totius substantia panis , in substantiam Corporis Christi Domini: totius subgantia vini in substan- tiam sanguinis ejus I qua conversio convenienter , Θ roprie a sancta Catholica Ecclesia Tra ubstantiatio es appellata. Jacobus Ruri habitat .s a vigilanti Confessario de praecipuis fidei articulis interrogatus, inter alia super Eucharistia respondit, 1e credere , pasem remanere cum Corpore, & sanguine Christi post consecrationem , quia aliquando Eucharistiam a Parocho audierat appellari panem consecratum, & illum etiam post conssecrationem sumptum nutrire sicut prius. Hoc posito , quaeritur , utrum Rusticus ille erraverit in fide, & quomodo instruen- dus sit 3 Resp. Erravit proeul dubio, nam in Concilio Tridentino, sessi I3. Can. 2. habetur, quod Si quis dixerit in Sacro ancto Eucharistia Sacramento remanere substantiam panis ,-vini, una cum Corρ re, e, fauuine Domini nostri sinu-Christi anathema sti. Docendus autem est Jacobus ex S. Ambrosio, Iib. de Initiandis, cap. s. Si tantum valuit sermo Elia, ut ignem e Caelo depromeret, nonialebit Christi sermo , utoecies mutet elementorum i Et iuxta expositionem Catechismi Romani: Mirandum non est si post consecra-

. tionem panis etiam vocetur. Hoc enim nomine

Eueharistia appellari consueυit : tum quia panis speciem habe t; tum quia naturalem alendi ,'nutriendi corporis vim, qua, panis propria est, adhuc retineat. Eam autem esse Sacrarum litterarum consuetudinem , ut res

ita κvellet cujusmodi ossa videantur , satis

373쪽

3 o Caseus practisi, ex Tractatu

os .ndit: quod in Genes dictum est, tres viros Abraha apparuisse. , qui tamen tres Angeli arant: c, 4uo illi qui Apostolis , ascendente iis caelum Christo Domino apparuerunt , cum sent Angeli, Viri dicuntur. Species autem , seu accidentia post e secrationem remanentia nutriunt , quia juxta S. Τhomam , pari. 3. q- 77. art. 4. in corp.

Datur quantitati dimensiva omne illud quοέ ad materiam pertinet: , ideo quidquid posset generari ex mutoria panis , vel vini, si ades fet, totum potest generari ex pradicta quantitate dimensius panis, vel vini, non qu dem novo miraculo , sed ex vi miraculi priissfacti. C A s ti s VI. suas . Quis est Minister Saeramenti Eu eharistiae Ras . Potest distingui Minister eonfectioni seu conse attonis Eucharistiae, a Ministro distributionis , seu administrationis ejusdem S

cramenti. Solummodo, ut dicitur in Can. periectis. 14. Ad Pre10terum pertinet, S

eramentum Corporis , , sanguinis Domni in Altario eonsirere. olim non solum PremPter , sed etiam Diaconus poterat esse Ministra

distributionis Eueharistiae, talem sub vini spocie. Sed hodie id insolitum est , & nisi in gravi neeessitate fieri non debet a Diacono, pr ut etiam in Concilio Eboracensi ann. Icis . statuitur his verbis. Deeravimus, ut non nisi sumnia ,'gravi urgenu necestate, Diaconus Corpus Christi cuiquam eroget. Petrus Sacerdos in peeratum mortale Iapsius.

Iicti dum in eo miserabili statu esset , Missae.

Saetificium non eelebraverit; tamen ad communicandum vocatas, Eqpharistiam ad tu

374쪽

travit. Nunc vero ad Poenitentiam recurrere desiderans, petit, utrum in ea ministratione Eucharistiae mortaliter peecaverit 3 Res . Juxta s. Augustinum relatum in Can. Baptismus. De Consecrat. dist. a justos opor-ret esse Ministros, si ministrarejuste voluerint. Unde etiam S. Antoninus , is Confessionali. pari. 3. Interrogatorii de Clericis, cap. II. docet, quod otiescumque quis exequitur inficium alicujus ordinis in mortali, id mor, tale est. Et ex S. Thoma. in . sent. dist. I 3. q. I. art. 3. quaestiun. I. ad h. Ad reυerentiam ipsius, in dispensante hoc Sacra entum ex ritur sanctimatio morum. Et ideo, juxta eundem. pari. 3. q. 64. art. c. in corp. Non est

dubium, quin mali exhibentes se Ministros Dat se EeeIsain dispensatione Saeramen

torum , peccent. Et quia hoc peecutum pertinet ad irreverentiam Dei, contaminationem

Sacramentorum , quantum est ex ρarte ipsius Peecatoris , consequens est, quod tale peccatum ex gene a suo sit mortale. CAsos VII. Joannes a paucis diebus Sacerdos, & Paro ehus factus , ab antiquiori, & vere prudenti,& pio ejusdem Dioecesis Parocho petit, utrum Eucharistiam omnibus petentibus administrare

teneatur

Rest. Varii Casius occurrere possunt in quibus , iuxta Ecclesiae disciplinam , deneganda est Eucharistia. Unde S. Joannes Chrysostomus , hom. 83. in Matth. asserit, quod Non parυa Sacerdotibus imminet poena , si quem aliqua improbιtate teneri scientes , ei hujus Mensa partie ationem permittant; sanguis enim ejus ex illorum manibus requiretur. Sanctus Bonaventura, & S. Thomas,

375쪽

, et Casus practisi, ex Tractatu

in . dist. s. art. s. in Iesp. ad I. quaest. d ' cent, quod Si peccatum est manifestum , debet denegari Eucharistia ,sυe in occulto , si υe in manifesto petat. Caeterum ex Rituali Romano, &ex S. Carolo , Actor. pari. 4. De Sacramento Euchar. habetur , quod Non admiserantur ad Communionem Haretici, schismatici , excommimicati, interdicti, publiei Chν minosi , manifesteque infames , ut meretrices, publiei concubinarii, feneratores , magi, sortilegi , blasphemi, alii id generis facinorosi

homines. Non debet etiam administrari Eucharistia foeminis, quae cum pectore nudo, aut brachiis nudis, ad eam accedunt, ut habetullin Decreto jussu summi Ρontificis edito I3. Novembr. I 683. quia eorum peccatum ma nifestum est , sicut etiam peccatum Histrionum 3 unde S. Cypr anus relatus in Can. Pro.Aea. De Consecr. dist. I. de illis sic loquitur : Ego puto de Histrione , nee Majestati Dimina, nec Evangeliea disciplina congruere, ut pudor, e, honor Ecclesia tam turpi,

infami contagione findetur per Communionem occultos υero peccatores , inquit Rituale Ro- manum , si occulte petant, non eos eme datos agnoverit, repellat : non autem si publice petant, , sne scandalo ipsos praterira

nequent

C Asus VIII. Guillelmus Parochus, cum apud Scriptores Eeelesiasticos legisset, olim Eucharistiam mi- . nistratam fui sse etiam Pueris usu rationis carentibus , illam aliquoties talibus ministravit ; donee , re ab Episcopo cognita, severe reprehensus fuit: ille huic Superioris reprehenuonii humiliter obedivit ; attamen quietandi animii ' , causa, quaerit utrum in tali ministratione illi-

cite egerit

376쪽

de Euehari a. 343

Reo. Etiarnsi constet , animuitus variis in Ecclesiis Eucharistiam concessam pueris fui se , nihilo tamen minus, cum talis usus a multis sareulis non immerith sublatus sit, rem illucitam fecit Guillelmus r unde S. Carolus. Actor. pari. 4. De sacramento Eucharistiae, Parochum monet his verbis : Pueris, qui propter alatis imbecillitatem, nondum hujus Sacramenti cognitionem, oe gustum habent, Sa- eram Eucharissiam non ministrabit. Quod fusius explicatur a S. Thoma, iq 4. sent. dist. s. art. F. in resp. ad . quaest. inquit, carentibus usu rationis, qui non possunt disinguere inter cibum spiritu lem , corporalem, non debas Euehars a dari ; quia ad Eucharistia sumptionem exigitur actualis d votio, quum tales Pueri habere non possunt 3 Pueris antem jam incipientibus habere discretionem, etiam ante perfectam Atatem, puta cum snt

decem , vel undecim annorum , aut circa hoc,

potest dari, si in eis signa discretionis appa

reant, deυotionis.

CAsus IX. Jacobus Parochus, cum intra fines suae Parochiae tres amentes reperiantur : quorum primus non omnino mentis inops dici potest, licet cognitionem , & rationem valde debilem habeat. Secundus, omnino demens est a nativitate. Demum tertius a paucis mensibus in

amentiam incidit. Petit idem Jacobus a Vicario Generali , quomodo se gerere debeat cum his tribus dementium speciebus, circa administrationem Sacramenti Eucharistiae Re p. Sanctus Thomas apposite , & clare huic triplici dubio respondet, in . sent. dist. 9.art. s. in Iesp. ad 3. quaest. his verbis : Dicen-ἡum . quod de Amentibus distinguendum est:

P iiij

377쪽

344 Casus practici, eae Tractatu

quidam Onim ascuntur large amentes , quia

debilem mentem habent; scut dieitur invis-bila , quod male videiur , ct tamen sunt aliquo modo docibiIes eorum qua ad fidem, es

devotion/m Sacramenti pertinent ,'talibus non oportet Corpus Christi dentauri. Leuidam υενο sunt omnino carantes judicis rationis: e, si vel fuerunt tales a nativita- se ; ct tunc eis non debet dari, quia non possunt ad devotionem induci, qua requiritur ad hoc Sacramentum ; vel inetiarunt in amen-

Ium , vel da vomitu, vel de expulsione , aut aliquo hujusmodi. tam Dominam, circa ultimum easum , hausit S. Thomas a Concilio Carthaginenfi 4. relato in Can. Is qui . 26. q. s. his verbis. Is qui poenitentiam in infirmiat tepetit, se casu dum ad eum Sacerdos invitatus venit , oppressus infirmitata obmutuerit , vel in phrenesim versus fuerit et dent ltestimonium , qui eum audierunt , accipiat poenitentiam; os continuo creditur moriturus , reconcilietur per manus impositionem, is infundatur ori ejus Eucharistia. Ethaee resolutio conformis est Rituali Romano,& Decreto S. Caroli. Actor. pari. 4. De Sacr. Euchar. in quo sic habetur : Amentibus pra-terea hoc Sacramentum non ministrabit: quamvis se antequam in insaniam inciderint, piam, c, religiosam animi voluntatem pra seiulerint: licebit in fine vita ex Decreto Con-eilii Carthaginensis, modo υomitionis , vel alterius indignitatis, o incommodi periculum

non fit.

Dum Paulus confessarius de silete animis

378쪽

rum ad se venientium vere sollicitus , in quodam Castello, occasione Missionis , Confessiones audiret : Poenitentes suos in matrimonioeonstitutos , super educatione familiae interr gans , aliquos reperit, qui non adhue ooraverant, ut, post competentem instructionem Eucharistiam sumerent filii , & filiae, lices ad

decimum quartum . & quintum annum perveniMnt : Paulus tales serio admonuit . ut quam primiim id eurarent, quia ad id tenebantur. Sed eum pauid post abiisset Paulus, alius Confessarius superveniens asseruit,id nimis scrupulose dictnm fuisse. Hoc posito , quaeritur, utrum in hoc Cassi paulus nimis severEPoenitentes monuerit λResp. Constat primo adesse praeeeptum Divinum sumendi Eucharistiam , & ex S. Thoma, pari. 3. quaest. I. art. H. in corp. Manifestum est, quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesia, sed ex mandato Domini dicentis Luc. 2. Hoc facite in meam commemorationem. Ex statuto autem Ecclesia sunt determinata tempora

exequendi Christi praceptum. Constat etiam quod hoc praeceptum obligat, saltem semel in anno , eos qui ad annos discretionis , id est ad verum usium rationis pervenerunt .; nam in eap. Omnis. De Poenit. & remissionibus habe tur , quod omnis utriusque sexus Fidelis, postquam ad annos discretionis permen erit, suscipiat reverenter ad minus in Pascha Euch νsia Sacramentum. Et in Concilio Tridentino expresso licitur. Si quis negaverit, omnes ,-singulos Chrigi Fideles utriusque sexus , elim ad annos discretionis pervenerint. . teneri singulis annis, saltem in Paschato ad communicandum juxta praceptum Ecclesia.

Anathema sit. Hispositis, nullus iustEdubis

379쪽

3 4s Casus practici , ex Tractatu -

tare potest , quia pater, & mater teneantur ad curandum , ut filii, & filiae, cuni ad annos discretionis, id est circiter ad decimum, aut undecimum annum pervenerunt , illud praeceptum debito modo adimpleant. Et ita constat , Paulum optime fecisse , dum serio monuit tales suos poenitentes de hae obligatione. C A s u s XI.

Benedictus Confessarius, novis Casuistis legendis assuetus , petit quo pacto possit fieri, ut ille qui sacrilege communicat in Paschate, non adimpleat Ecclesiae praeceptum, eum Calaistae passim doceant, quod Ecclesia non potest pro

cipere actus internos , sed tantdm externos , de aliunde sacrilegus ille actum externum ab Ecclesia praeceptum adimpleat 3 Resp. Nunc omnino indubitatum est , quoJ ille, qui sacrilegh communieat in Paschate,nota, adimplet praeceptum Ecclesiae, clim summus Pontifex, id expresisE declaraverit, damnando in suo celebri Decreto contra 6 s. prop'siti nes, edito die L. Martii 1679. propositionem 3 s. his verbis conceptam: Pracuto Communionis annua . satisfit per sacrilegam Domini manducationem , sed ad solvendum Benedicti dubium , dicendum est , quod etiam si Ecclesia non praecipiat directe actus internos , tamen illos indirecte praecipit, quatenis necessarii sunt ad adimplendos debito modo actus externos expresse ordinatos in suis praeceptis di Et hoc modo. Ecclesia praecipit indirecte actus internos, dum imperat , ut Fideles audiant Missam diebus Dominicis, & Festivis ,. ut semel in anno confiteantur, & in Paschate communicent , quia illi actus externi non possunt fieri debito modo , sine actibus internis co

uitionis Fidei, & similibus.. i

380쪽

de Eucharistia. 3 7

Clim Bartholomaeus Laicus circa Festum Paseliae Eucharistiana accepisset , paucis die bus elapsis , in morbum periculosum incidit, ita ut crederetur morti proximus. Illius autem morbi occasione, quaesitum fuit ab aegroti Confessiario, utrum Bartholomaeus teneretur in hoc vitae periculo denub Eucharistiam sumere Res i. Etsi Bartholomaeus Ecclesiae praecepto in Paschate satisfecerit, tamen dubitari non debet, quin superveniente, etiam post modicum temporis spatium, periculo mortis, teneatur praecepto divino satisfacere , sumendo Eueharistiam per modum Viatici. Nam duo adsunt praecepta distincta ; unum sumendi Eucharistiam in Paschate ; alterum sumendi in periculo mortis. Igitur Bari holomaeus satisfaciendo primo praecepto , antequam esset in periculo mortis , non liberatur superveniente periculo , a gloriosa , & utilissima obligatione satisfaciendi secundo praecepto, sumendo reverenter Sacro sanctam Eucharistiam per modum Viatici, ut, juxta Concilii Nicaeni verba, Necessario vita sua Viatico non defraudetur e cujus vigore eonfortatur, ex hujus misera peregrinationis itinere ad coelestem Patriam pervenire valeat, ut habetur in Concilio Τridentino, sess. 33. cap 8. t

Casus XIII. Dominieus, homo prudens, & solide pius, lectionique sacrae Seripturae saepius incumbens, quaerit a Theologo siuae Civitatis , unia factum sit quod, lic)t Salvator noster in coena EuchaΘvj

SEARCH

MENU NAVIGATION