Theologia moralis seu Resolutio casuum conscientiae, juxta Sacrae Scripturae, canonum, et sanctorum patrum mentem jussu eminentissimi ac reverendissimi Stephani Cardinalis Le Camus ... Gallica primo lingua, & deinde Latina exarata. Authore Francisco

발행: 1703년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

318 Caseus practici, ex Tractatu

Cum Bernardus Iuvenis Clericus, aliquoties pollutionem nocturnam dormiens patiatur, quaerit, utrum ea de causa abstinere debeata perceptione Eucharistiae die proximὸ sequenti Resi. Hic easus a sarcho Gregorio Papa re-sblutus fuit in responsionibus ad Augustinum Angliae Primatem ,& a sancto Thoma illius sancit Pontificis sententia fuse declaratur, in

. sent. dist. 9. art. 4. quaest. I. in resp. ad 2. quaest. Ex cujus verbis concludi posse videtur in praxi, quod dum poIlutio nocturna ex aliquo praecedenti peccato , praesertim gravi, Ortum habuisse ereditur, aut etiam dubitatur ;tunc a Communione Onimino abstinendum est

in die proximὸ sequenti. Et ita si quis , propter nimiam crapulam , aut ebrieratem , aut

cogitationes turpes, in quibus vigilans voluntariE delectatus est , aut etiam , a fortiori, propter actus aliquos praecedentes castitati contrarios , pollutionem dormiens patiatur, I pereeptione Eucharistiae abstinere debet. Si vero sine aliqua praecedenti culpa id accidat: tunc si imaginatio . seu phantasia inhonestis repraesentationibus nimium turbata remaneat, communicare non convenit , nisi aliqua necessitas adsit. Quod si neque culpa praecesserit, neque turbatio aut distractio magna citea turpia, secuta sit et tune suo est relinquendus

judicio, qui talem pollutionem passus est , 3ea perceptione Eucharistiae, ea de causa, or diu se prohiberi non debeti

392쪽

ῶ Eucharistis. 33'

' Petro, qui a paucis mensibus Consessiones in magna Italiae Civitate excipit, aliquoties evenit, ut dum poenitentibus peccatorum mortalium reis , absolutionem , iuxta sancti Carolinumquam satis laudatas instructiones, disser-jet , quia eos verum de peccatis dolorem , &firmum ea imposterum vitandi propositum habere non putabat: Illi, tam salutarem dilationem graviter serentes , responderint, se eadem ipsa aie ad Eucharistiam accedere velle ; qua

de causa petit Petrus, utrum expediat, ut peccatorum mortalium rei, statim post Confessionem ad Communionem accedant Reis. Angelicus Dochor hunc casum resolvere videtur, dum dicit in . sent. dist. 9.art. 4. q. I. in resp. ad h. quaest. Leuod non

esset consulendum alicui, quod statim post peccatum mortale , etiam contritus, confessus

ad Eucharistiam accederet ei sed deberet , nisi magna necessitas urgeret, per aliquod tempus, propteν re erentiam abstinere. Et sanctus Ambrosius, in Can. NonnuIli. De Poenit. dist. I. sie Ioquitur. ideo poscunt paenite tiam , ut statim sibi reddi Communionem υelint f hi non tam fe solvere cupiunt , qu mSacerdotem ligare , suam enim eonscientiam non exuunt, Sacerdotis induunt, cui praceptum est : Nolite Sanctum dare Canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcose Hoe est immundis spiritibus sacra Communionis non impendenda consortia. aod etiam a

sancto Isidoro Hispalensi, lib. 1. De officiis Eeelesiast. magis dilucidE explicator his verbis : Si talia sunt peeeata , qt- quasi mor-rΗum removeant ab Altari , priks agen a

393쪽

3 6 o casus practici, ex Tractatu

poenitentis s , se sie deinde hoc salutiferum' medicamentum suscipiendum: qui enim manducat , & bibit indignE , Judicium sibi mandu- eat , & bibit; Hoc est enim indigne accipere,

si eo tempore quis accipiat, quo debet uera poenitentiam. Eadem planὰ habentur apud sanctum Ausustinum , Epist. Ω8. & 1anctum Anselmum , in Comment. in Epist. r. ad Corinth. cap. Ir. Et ita Petro respondendum via detur , quod licEt, qui verE sine peceato moris tali est, non teneatur neeessarid abstinere ab Eueharistia, tamen in praxi saeptius non expedit , ut qui peccata evidenter mortalia commiserunt, statim, etiam post Confessionem, ad Meharistiam simendam , aut etiam celebrandum accedant f & ut plurisum melius, 3e utilius est , ut per aliquod tempus peccata, ει is humiliter ad commuin dum

394쪽

DE SACROSANCTO

MISSAE SACRIFICIO.

CV M Guilles mus Laicus homo, sed doeiatus , & lectioni sacrae Scripturae assuetus, legis set in Apocalyps, cap. I. aeuod Christus da υit nos peccatis nostris insanguine suo fecit nos Regnum , Sacerdotes, Deo, Patri suo : QDdque in Epist. I. Petri. Cap. 2. omnibus Fidelibus dicitur: Usi tanquam lapides Vivi supera discamini domus spiritualis, Sacerdotium Sanctum, ossarre spirituales hosetias Deo ρer fisum-Christum : petiit a suae Civitatis Theologo , quomodo haec Sacri te ius verba intelligerentur , & utrum omnes Fideles Sacrifiuium Missae Deo offerre debe

Resp. In oblatione Sacrifieii . aliud est exterius , & visibile , aliud interius , & invisibile rid quod in oblatione Sacrificii interius est , 3e invisibile, competit cuilibet Christiano ,& sub

hae ratione omnes in Iocis citatis dicuntur Sacerdotes s quia omnes tenentur se, & sua osterre Deo ex toto corde, & hoc modo agnoscere supremum Creatoris in omnes creaturas dominium. Oblatio autem externa Sacrosancti Missae Sacrificii, qua significatur obla-

- tio interna, non competit modo eXterno , &

visibili, nisi Sacerdotibus constitutis a Deo tanquam Ecclesiae Ministris , Iiehi oblatio Tomus m.

395쪽

36α Casius prassici, ex Tractatu

et iisdem Sacrificii modo invisibili, & in eorde fieri debeat a cunctis Fidelibus , qui Sacrosanctam hostiam Deo osserunt dum se Sa-eerdotis, & ipsiusmet Christi osserentis intentioni conformant. Unde etiam in Missa S cerdos ad Fideles adstantes conversus, sic loquitur : Orate Fratres , ut meum, ac vestrum Sacrificium acceptabile fiat apud Deum P trem omnipotentem. Et sanctus Petrus Dami

nus , in opusculo de Dominus vobiscum. cap. 8. asserit , quod A eunctis Fidelibus , non solum miris , sed etiam mulieribus Saeri iam illud laudis ossertur, licet ab uno speeialiurosserri Sacerdote videatur. Quod etiam e pressis verbis habetur in Tract. de Mysteriis Missae ab Innocentio Papa III. composito, lib. 3. cap. 6. Non sot m , inquit, offerunt Sa-eerdates , sed universi Fideles ; nam quod Datialiter adimpletur Ministerio Sacerdotum, hos univirsaliter Agitur voto Fidelium Casus II. Non ita pridem aeeidit, ut Simon Saeerdos, ob grande scelus, capitali poena dignus, so- lemni ritu ab Episcopo degradaretur, & postmodum Curiae saeculari traderetur : ille sequenti nocte, ruptis alicujus fenestrae cancellis , E carcere aufugit e Comque in longinquam regionem pervenisset, ibique plane ignotus esset, Missae Sacrificium aliquoties celebrare ausus

est: quae res, cium postmodum a multis cogni- ta fuisset, variarum quaestionum occasionem

dedit, & in primis quaesitum suit, utrum Simon degradatus valide consecrasset, & eel brasset

Rrst. Dubium esse non potest, quin in tali

396쪽

de Sacr. Missa.

consecratione Simon gravissimδ peceaverit ;attamen dicendum est, eum nihilominias illieite quidem , sed validὸ consecrasse , & cele- brasse ; quia, ut docet sanctus Thomas. pari.

3. q. 82. art. 8. Potestas consecrandi Eucharistiam pertinet ad characterem Sacerdotalis ordinis : eharacter autem quilibet, quia cum quadam consecratione datur , indelebilis est, sicut , ese quarumcumque rerum consecrationes perpetua sunt, nee amitti , nec reiterari

possunt. Vnde manifestum est , quod potestas

sonsecrandi non amittitur per degradationem, sic patet , quod Sacerdos degradatur potest conficere hoς Sa amentum. Casus III. Iaesius eujusdam Ecclesiae Cathedralis Canonicus , cum a sex , & amplius mensibus morbo epileptico , seu ut vulgo dicitur, morbo caduco Iaboraret , Missae Sacrificium celebrare non audebat sed cum per aliquot dies illius morbi violentia intermissa plaud videretur, Jacobus liberum se putans, celebravit,& dum ultimum Evangelium legeret, epilepticam syncopem passus est , ita ut necesse fuerit , eum subito plurium manibus in locum

viciniorem ferri. Hacque occasione, quaeritur , utrum epileptico morbo laborantes celebrare licite possint, & utrum Jacobus in tali

casu peccaverit ZResp. Dicendum, cum S. Thoma, pari. 3. quaest. 82. art. Io. ad 3. Leuod debilitas , vel agritu superveniens ordini Sacerdotali, Ordinem non tollit, executionem tamen ordinis impedit quantum ad consecrationem Euehα-rsio , quandoque quidem propter impossibili-

397쪽

364 practici, ex Tractatu

tatem executionis, s privetur oculis , aut d gitis , aut usu lingua. Atuandoque autem

propter periculum , sicut patet de eo qui pati

que alienationem mentis. Et ita qui epileptico morbo laborant licite celebrare non possunt, ut habetur etiam in Epistola Deeretali Alexandri papae II. Can. In tuis litteris. 7. q. h. his verbis: Consulimus , ut si frequenter hoc morbo tangitur , a Musarum celebratione modis omnibus prohibeatur ; indecens enim est, periculosum ut in ponsecratione Eucharistia morbo victus vilepiaeo ea t. Igitur in praxi videndum est, utrum adsit probabile periculum , in quo casu a celebratione abstinere omnit o debet Sacerdos, nec facit E1e tali discrimini.eommittere, etiam si per aliquod tempus nihil passus sit. Et ita concludendum est, quod peccatum Iacobi in casu proposito , aestimari debet secundum rationem periculi, cui se exposuit in eelebrando ; quia scilicet majus peccatum commisit si majori

periculo se exposuir, minus vero si minori. Saltem ex tali cassi hunc fluctum sum ei e debet, ut scilicet, proprio damno cautior effectus, a celebratione Mislla omni o abstineat.

Casus IV. In magna Italiae Civitate accidisse dicitur, ut intra paucos dies Ioannes Sacerdos in para-Iysim laberetur is ipsa celebratione Missae,

antequam ad consecrationem pervenisset. Paulus vero post consecrationem , sed ante consummationem , subito moreretur.. Post sedatum utcumque tumultum in Ecclesia ex talibus casibus exortum, quaeritur quid tandem

398쪽

de Sacri Missae. 3ss

in utroque faciendum sit, quidve de utraque Missa statuendum Rest. Utrique casui ab Ecclesia opportu-nnm remedium assignatum est juxta mentem Concilii Toletani, relati in Can. Nihil. 7. q. a. Sique Sacerdotes, in quorum Ecclesia talia acciderunt , in Missalis Rubriea versati fuissent, eamque saepius percurrissent, ut eXOfficio debebant, statim sne ulteriori inquisitione , his casibus occurrentibus, eum populi aedificatione providissent. Decernitur enim in

prima Rubrica Missalis, tit. de Defectibus in Ministerio ipso occurrentibus. Euodsi Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur,

mel insyncopem inciderit, aut moriatur , pra- termittitur Missa. Si post consecrationem Comporis tantum, ante consecrationem sanguinis, vel utroque consecrato , id accidit : Missa poralium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi illa desiit, . in casu necessitatis , etiam per non jejunum.

CAsvs V. Requiritur-ne necessario ad consecrationem , ut male ita consecranda sit praelena

Sacerdoti consecranti λResp. Requiritur omnino, nee materia , quae praesens non est , ullo modo consecrari potest, quia forma ei non applicatur, nisi quatendsest praesens. Praeterea , ut docet S. T homas, in . sent. dist. II. Ipsa forma pronomine demonstrativo utens, ostendit quod materia consecranda delet esse coram Sacerdote ; unda

Sacerdos eximns in domosua , non posset con secrare pΑnem, qui est in altari

399쪽

Casius practici , ex Tractatu

C A s vs VI.Csim Gregorius Sacerdos in die Paschatis snamplae Parochiae Ecclesia celebratit, multae Hostiae in Vase, seu Pixide inclusae, a Ministro ei ante oblationem traditae sunt, ut eas consecraret : ille nesciens in Rubriea Missalis dici, quod ante consecrationem hujusmodi Hostiarum , discooperiendum est Vas in quo continentur , illud coopertum reliquit, licet tales Hostias consecrare intenderet. Hoc posito , quaeritur utrum illae Hostiae censeantur, ita fuisse praesentes Sacerdoti, ut illarum conse-eratio valida fuerit Ut hujusce casus resolutio cIar revadat , notandum est , requiri praesentiam

moralem in consecratione cum aliqua adve tentia consecrantis : praesentia autem moralis tune adest . quando, secundum communem aestimationem , res non est multum a nobis remota di & ita Hostia quae est super altari, dum Sacerdos celebrat, dicitur moraliter praesens, quia moraliter loquendo non multum distat IS acerdote, qui advertit illam esse in altari. His positis, dicendum est , Gregorium validὰ consecrasse, quandoquidem illae Hostiae, quantumcumque in vase cooperto incluta , verE erant ei moraliter praesentes 3 neque enim necesse est ab blutE tales Hostias videre : unde Sacerdos caecus Hostiam manu tenens, validὰ proculdubio consecraret, & ille qui magnum Hostiarum numerum consecrat, non debet ne cessario omnes individualiter videre , aut tangere. Attamen Gregorius peccavir, si scientcir, aut ex negligentia , & ignorantia earum

rerum, quae ad propriam statum pertinent,

400쪽

de Sacri Missae. 367

tale Vas Hostiis pletium ante consecrationem aperire omisit ; dieitur enim in Rubrica, se adsit vas eum aliis Hostiis consecrandis, antequam accipiat Hostiam, discooperit manu dextera Calicem seu vas aliarum Hostia

rum.

eharistia consecratur Rεθ. A sianctis Evangelistis Matthao , 'uca , itemque ab Apostola docemur illam esse formam, Hoc est Corpus meum. Ut habetur in Cathechismo Romano. Hieronymus Sacerdos , Sacrum Missae Sacrificium, in cujus conspectu Angeli contremiscunt, celeriter nimis , & festinanter celebrare , miserabiliter, de per summam caecitatem , assuetus , ipsia consecrationis verba siue particula Enim aliquoties protulit. Demum post aliquot annos, raro inter Sacerdotes inde- votos exemplo, de vita in melius mutanda serio cogitans , petit quid de tali omissione dicendam sit, & utrum , ea tion obstante , valide consecraverit Reo. Valida fuit consecratio , quamvis partieula Enim, fuerit omissa ; sed Hieronymus, qui ex nimia festinatione , & negligentia, illam omisit, graviter peccasse censendus est :D, enim, sublatum , inquit S. Thomas, parr.3. q. 6 o. art 8. in corp. Non tollit debi tirusenstim verborum, ideo non impedit perfectionem Sacramenti, quamvis post contingere , quod ille qui prAtermittit, peccet ex negligentia vel contemptu.

. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION