Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

Utrum 'tantas moueatur ab inteliectu .

AD Primum sic proceditur .. Videtur , quod V luntas non moveatur ab intellectu. Dicit enim Augusti laeer illud Psal. II 8. Concupavit anima mea desiderare suffeationes tuas r c eone. 8. prope Mn. sum. 8. 3 Pr olae intellectias, sequitur tardus , auxinultas assectus: si s bonum , nee desectae agere:

Hoc autem non esset, si voluntas ab intellectu moveretur ; quia motus mobilis sequitur motionem moventis . Ergo intellectus non movet volunta

I. Praeterea . Intellectus se habet ad voluntatem ut demonstrans appetibile e sicut imaginatio demon strat appetibile appetitui sensitivo: Sed imaginatio demonstrana appetibile non movet appetitum sensiativum': inuno quandoque ita nos habemus ad ea quae imaginamur , sicut ad ea quae in pictura nobi ostenduntur , ex quibus non movemur , ut dicitur in lib. a. de anima. eex II to. a. Ergo neque etiam intellectus movet voluntatem. Oeterea. Idem respecta eiusdem. non est m vens , & motum : Sed voluntaς movet intellectum rintelligimus enim, quando volumus . Ergo intellectus non movet voluntatem.

Sest Contra est, quoa Phil. dicit in 3. de anima, c rex. tom. a. J quod appetibile intellectum es

movens non motum c voluntas autem es movens

motum a

Respondeo dicendum, quod intantum aliquid indiget moveri ab aliquo , inquantum est in potentia ad plura. Oportet enim , ut id quod est in potentia , reducatur in actum per aliquid , quod est actu :& hoe est movere . Duplicite' autem aliqua vis animae invenitur esse in potentia ad diversa . Uno. modo, quantum ad agere, vel non agere ia Alio m do , quantum ad agere hoc , veI illud : Sicut visus quandoque videt actu, & quandoque non videt ς &quandoque videt album , & quandoque videt nigrum. Indiget igitur movente quantum ad duo , scilicet qua tum ad exercitium. vel usum actus, & quantum ad determinationem actus . Quorum prim&m est ex Pam e subjecti, quod quandoque invenitur aSens, quR -- doque

172쪽

doque non agens . Aliud autem est cx parte obie eii, secundum quod specificatur actus. Motio autem ipsius subiecti est ex agente aliquo. Et cum omne agens agat propter finem , ut supra ostensum est , I. a. 2. J principium huius motionis est ex fine. Et inde est, quod ars, ad quam pertinet finis, movet suo imperio artem, ad quam pertinet id, quod est ad finem r sicut nubernatoria ars imperat navifactivae, ut in a. Physic. cnλ a. b dicitur. Bonum autem in communi , quod

habet rationem finis , est obiectum voluntatis r Et ideo ex hae parte voluntas movet alias potentias anmae ad suos actus . Utimur enim aliis potentiis eum volumus. Nam fines, A perfectiones omnium aliarum potentiarum comprehenduntur sub obiecto Voluntatis , sicut quaedam particularia bona. Semper autem ars, Vel potentia , ad quam pertinet finis universalis, movet ad agendum artem, vel potentiam, ad quam pertinet finis particularis sub truis universali comprehensus : sicut dux exercitus , qui intendit bonum commune , scilicet ordinem totius exercitus , movet suo imperio aliquem ex tri bunis, qui intendit ordinem unius aciei. sed obiectum movet determinando actum ad modum principii formalis, a quo in rebus naturalibus actio specificatur ; sicut calefactio a calore . Primum autem principium formale est ensis & Verum uni

versale, quod est obiectum intellectus. Et ideo Momodo motionis intellectus moυet voluntatem , secus praesentans ei objectum suum. Ad primiam ergo dicendum , quod ex illa auctoritate non habetur , quod intellectus non moveat , sed quod non moveat ex necessitate.

Ad secundum dicendum , quod sicut imaginatio

sermae sine aestimatione convenientis , vel nocivinon movet appetitum sensitivum ; ita nec apprehensio veri fine ratione boni, & appetibilis. Unde intellectus speculativus non movet , sed intellectus practicus , ut dicitur in 3. de anima. c tex. 46. σ

- Ad tertium dicendum , quod voluntas movet intelles iam quantum ad exercitium actus ; quia & is um verum , quod est perfectio intellectus , continetur sub universali bono , ut quoddam bonum

particulare . Sed quantum ad determinationem M

us , quae est ex parte obiecti , intellectus movet voluntatem ; quia & ipsum bonum apprehenditur secundum quandam speetalem rationem comprehen sim sub uuiversali ratu,ne exi. Et sic patet, quod . . G s non

173쪽

non est idem movens, & motum secundum idem

APPENDI

EX art. habes primo : quomodo per rationem &ostendas , & recte intelligas , merito insinu tum fuisse a stripturis , quod intellectus movet v luntatem , & voluntas movet intellectum. Ut de i tellectu respectu voIuntatis , per hoc , quod dieituνmfer ' ausurrexit, ut rogaret Hester reginam pro anima sua: intellexit enim a rege seri paratum ma tam . I ta ly enim . Quasi aperte dicatur : mare surrexit Aman ad rogandum reginam i Quia inte

init in rege , sebi , &c. Scholastice igitur per hoc

dicit scriptura: quod intellectus movet voluntatem puta ad surgendum , ad rogandum - De voluntatae autem respectu intellectus V. ut per hoc , quod, dic, tur Plat. 35- Nestiis intelligere , ut bene ageret Ac si dicatur aperte : Voluntas noluit movere intellectum ad intelligendum: quod esset benefacie dum . stem per hoc , quod dicitur Isa. Seire vias meas Norunt. Ecce quod Voluuias movet intellectum ad operationem eius, Puta. ad sciendum ia eundo vides: quomodo, &c.

AD Secundum M proceditur. Videtur,. quod vo Iunim ab appetitu sensitivo moveri non pocst. Movens enim, & agens est praestantius patienae , ut August. didit Ia. super Gen. ad literam: ce 26. eisem med. tom. 3. J Sed appetitus senstitvus est inserior voluntate , quae est appetitus intellectivus xficut sensus est inserior intellinui. Ergo appetitus.finsitivus non movet intellectum. a. Praeterea . Nulla virtus particularis potest facere eflectum universalem et Sed appetitus sensitivus est virtus particularis e consequitur enim, particula. m sensus apprehensionem . Ergo non potest causare motum voluntatis , qui est universalis , velut Consequens apprisensionem universalem. intellectus.

3. Praeterea . Ut probatur in ru Ρhysic. c, 4o.so. movens non movetur ab eo, quod movet ,

ut sit. motis reciproca z. Sed voIuntas movet appetitu

174쪽

titum sensitivum , inquantum appetitus sensitivis obedit rationi . Ergo appetitus sensitivus non mo

vet voluntatem.

Sed Contra est, quod dicitur Iacobi 3. Unusquisque tentatur a eoncupiscentia sua absim sus , est u- Iectus: Non autem abitraheretur quis a concupisce tia, nisi voluntas eius moveretur ab appetitu sensitivo , in quo appetitu est concupiscentia. Ergo ain petitus sensitivus movet Voluntatem.

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum est, c ρ r. praeci id quod apprehenditur sub ratio

ne boni , & convenientis , movet voluntatem Per modum obiecti . Quod autem aliquid videatur bonum , & conveniens , ex duobus contingit , scilicet ex conditione ejus quod proponitur , & ejus , cui

Proponitur. conveniens enim secundum relationem dicitur . unde ex utroque extremorum dependet is

Et inde est, quod gustus diversimode dispositus nore eodem modo accipit aliquid uc conveniens , & ut non conveniens. Unde Plillos. dicit in 3. Ethicis c cap. 3. a med. to. I. uualis unusquisque es , talis suis videtur ei. Manifestum est autem , quod secundum passi nem appetitus sensitivi immutatur homo ad aliquam di sitionem . unde secundum quod homo est in passione aliqua , videtur sibi aliquid conveniens , quod non videtur ei extra passionem existenti : mcut irato videtur bonum , quod non videtur qui to . Et per hune modum ex paris objecti appetitus senserisus moυet votistatem. Αd primum ergo dicendum, quod nihil prohibet, id , quod est simpliciter , & secundum se praestantius , quoad aliquid esse debilius . voluntas igitur simpliciter praestantior est , quam appetitus sensiti, vus et sed quoad illum , in quo pastio dominatur , inquantum subjacet passioni , praeeminet appetitus sensitivus. Ad secundum dicendum , quod actus , R electi nes hominum sunt circa singularia . Unde ex hoc ipso quod appetitus sensitivus est virtus particularis , habet magnam virtutem ad hoc., quod per ipsum sic disponatur homo , ut ei aliquid videatur sic, vel aliter, circa singularra. Ad tertium dicendum , quod , sicut Philos dicinire I. Polit. c 3. pose med. to. 3. ratio , in qua est voluntas , movet suo imperio irascibilem , Mconcupiscibilem; non quidem despotico principatu, sicut movetur servus a domino ; sed principatu regali . seu nolitico et sicut liberi homines reguntur . G 6 su μ

175쪽

QUAEST. IX. ART. III.

gubernante, qui tamen possunt contra movere. Unde & irascibilis , & concupiscibilis possunt in eo trarium movere voluntatem: Et sic nihil prohibet,. voluntatem aliquando ab eis. moveri is

APPENDIX. EX articulo habeς primo: quomodo per rationem

ostendas , merito a scripturis insinuatum esse , quod appetitus sensitivus movet voluntatem ex parte obiecti . Ut per dictum Danielia I 3- Gnωρθω eis subinnis eoρ eiatim , idest voluntatem tuam. I tem per illud χἀ Reg. II. Vidit mulierem Iavanteis se et erat autem mulier puleisa valde: mst, oe e De eam , ω dormivit eum ea . Ac si per ista sch lastice a scripturis dicatur: Appetitus sensitivus v luntatem movet ex parte obiecit; quia enim mulier vidit pulchritudinem pomi , quod est Objectam sensus, quia senes concupierunt sensualiter Susannam, quia David mulierem pulchram aspexit , ideo v luntas eius mota est in tollendum de ponto , S ustorum ad provocandum Susannam, & huius ad do miendum cum Bersabee . Serendo. vides : quomodo ex iis bene pensatis , I applicatis doctrina praesens Angeliea vicissim declaretur, atque confirmetur.

Utrum volantas moveat seipsam.

AD Tertium sic proceditur . Videtur , quod U

Iunias non moveat seipsam . omne enim movens , inquantum hujusmodi , est in actu e quod a tem movetur, est in potentia. nam motus es a sexisentis in potentia , snquantum huiusmodi : Sed non est idem in potentia , & in actu respectu eiusae Hem . Ergo nihil movet seipsum . neque ergo v luntas seipsam movere potest ἀa. Praetereaia Mobile movetur ad praesentiam moventis: Md voluntas semper sibi est praesens. Si ergo seipsam moveret , semper moveretur , quod P tet esse falsum - 3. Praeterea . Voluntas: movetur ab, intellectu , ut dictum est . . m. I. -. o. Si igitur voluntas m vet seipsam , sequitur , quod idem simul moveatura duo- motoribus immediate .. quod videtur in

176쪽

QUAEST. IM ART. III. 149

eonveniens . Non ergo .voluntas movet seipsam . ,

Sed Contra est , quia voluntas domina est sui Minis , & ia ipsa est velle , & non velle : quod non esset , si non haberet in potestate movere seipsaria ad volendum. ergo ipta movet seipsam . Respondeo dicendum , quod , sicut suprae dictum est, c. a. I. hs. ρυ- ad voluntatem pertinet movere alias potentias ex ratione finis , qui est voluntatis

objectum a Sed , sicut dictum est , c, prae. ar a. b hoc modo se habet finix in appetibilibus , sicue principium in intelligibilibus.

Manifestum est autem , quod intellectus per hoc quod cognoscit principium , reducit seipsum de po- 'tentia in actum , quantum ad cognitionem conclusionum : Et hoe modo movet seipsum . Et similiter voluntas per bor quod vult finem , movet seipsam

ad volendum ea D quὸν sunt is snem . Ad primum ergo dicendum , quod voluntas non secundum idem movet, & movetur 2 Unde nec se cundum idem est in actu & in potentia : sed inquantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum , quae sunt ad finem ut scis licet actu ea velit Ad secundum dicendum , quod potentia voluntM.tis semper actu est sibi praesens: sed actus volunt iis , quo vult finem aliquando , non semper est in ipsa voluntate: Per hunc autem modum movet seipsam - Unde non sequitur , quod semper seipsam

moveat

Ad tertium dicendum , quod non eodem modo voluntax movetur ab intellectu , & a sensu a sed ab intellectui quidem movetui secundum rationem obiecti ; a seipsa vero , quantum ad exercitium sectus, secundum rationem finis.

APPENDIX.

EX art- habes rimo quomodo per rationem Ostendas, merito a scripturis fuisse insinuatum, quod voluntas pet hoc , quod vult finem , movet seipsam aci volendum ea , quae sunt ad finem, Ut per hoc quod dicitur Iudith - 2. Nabuchodon sor diste; mitationem suam ει eo esse , us Omnem terram suo sub ugaret imperio . Quos dictum , eum Hac det omnibus voemit rex Holofernem prine pem mititiae suae , oe' dixit ei - Egredere Moersus

quasi scholastice Ic'uens, scriptura dicat Ex hoc, quoa post cogitationem voluntas. Nabuchodonosor

177쪽

regis voluit finem hunc , stilicet , omnem terram suo imperio subiugare , movit seipsam ad volendum ea , quae erant ad istum finem , scilicet , d bellare contraria quaeque regna , & eorum habit tores , R occidere . Secundo vides : quomodo ex his, similibusque, quod semper intelligendum est, bene pensatis , & applicatis doctrina praesens Ang 1ica vicissim declaretur, atque confirmetur.

Utrum usunear moveatur ab aliquo exteriori prineipio.

AD Quartum sic proceditur . Videtur, quod ν

luntas non moveatur ab aliquo exteriori. Μωtus enim voluntatis est voluntarius: Sed de ratione voIuntarii est, quod sit a principio intrinseco, sicut S de ratione naturalis. Non ergo motus voluntatis est ab aliquo extrinseco. 2. Praeterea . Voluntas violentiam pati non podi est, ut supra ostensum est q. 6. a. q. Sed visexdirum es, eurus mineipium es extra . Ergo Voluntas non Imtest ab aIi quo exteriori moveri. 3. Praeterea. Quod sufbenter movetur ab uno in tore, non indiget moveri ab alior sed voluntas sunficienter movet seipsam . non ergo movetur ab al,

quo exteriori.

Sed Contra . Voluntas movetur ab obiecto , ut dictum est: c ari 1. hs. o. sed obiectum volu tatis potest esse aliqua exterior res sensui proposiata . ergo voluntas potest ab aliquo exteriori m

veri .

Respondeo dicendum , quod secundum quod v Iunias movetur ab obiecto , manifestum est , quod moveri potes ah aliquo exteriori. Sed eo modo , quo movetur. quantiam ad exere ritim actus, adhue necesse es ponere voluntatem ab aliquo prineipio exteriori moveri . Omne enim, quod quandoque est agens in actu , ct quandoque in potentia , indiget moveri ab aliquo movente Manifestum est autem, quod voluntas incipit veste aliquid , eum hoc prius non vellet. Necesse est emgo , quod ab aliquo moveatur ad volendum e Et

quidem, sicut ciuiuii est , c an pure. ipsa mou

178쪽

seipsam, inquantum per hoc quod vult finem , re ducit seipsam ad volendum ea, quae sunt ad finem et Hoc autem non potest facere , nisi consilio media te . Cum enim Aiquis vult sanari , incipit cogit re , quomodo hoc consequi possit; & per talent e gitationem pervenit ad hoc , quod potest lanari per medicum , & hoc vult ; sed quia non semper saniatatem actu voluit, necesse est, quod inceperit velle sanari ab aliquo movente . Et si quidem ipsa move ret seipsim ia volendum , oportuisset , quod mediante consilio hoc ageret ex aliqua voluntate prinsupposita non autem est ' an hoc autem non es t procedere in infinitum . Unde necesse est ponere , quod in primum motum voluntatis voluntam prodeat ex instinctu alicuius exterioris moventis, ut Aristoteles concludit in quodam cap-Eth. Eudemicae. c cap. I 8. cim mine. to. s. . Ad primum ergo dicendum, quod de rat ne v luntarii est , quod principium eius sit intra: sed noa oportet , quod hoc principium intrinsecum sit priamum princiPium non motum ab alio. Unde motuc voluntarius etsi habeat principium proximum inistrinsecum , tamen principium primum est ab extra et sicut & primum principium motus naturalis est ab extra; quod scilicet movet naturam. Ad seeundum dicendum , quod hoc non sufficit ad rationem violenti , mod principium sit extra; sed oportet addere , quod nullam conserat vim patiens : God non contingit, dum voluntas ab exteriori movetur . nam ipta est , quae vult, ab alio tamen mota . Esset autem motus iste violentus , si esset contrarius motui voluntatis . quod in proposito esse non potest ; quiα sic idem vellet , & non

vellet

Ad tertium dicendum , quod uoluntas quantum ad aliquid iussicienter se movet, & in suo ordine, musicut agens proximum et Sed non: potest seipsami m vere quantum ad omnia, ut ostensum est. cineom. ardi unde indiget moveri ab alio , sicut a primo et M. proximo i movente MAPPENDI x.. Ex articulo habes quomodo per rationem

ostendas, merito fuisse insinuatum a scripturis, quod Volunta& movet a. principio exteriori . Ut per hoc , quod dicitur a. Corinth. 3. Non sumus

179쪽

quid. Loquitur enim universaliter Apostolus , licet hoc universale dictum verificari quodam speciali modo in materia illa bona , de qua tractat , assim mei . pro quo vide sanctum Ecclesiae catholicae d rem nostrum super Epissolas D. Pauli , in Iocci citato. Ac si aperte, & a sortiori , dixerit Apost lus: Si ad cogitare Aiquid etiam minimum indiget homo exteriori principio: magis utique indigebit ad

velle. Cave tamen, ne unquam ex eo , quod Deus in omni etiam primo motu Voluntatis ipsam movet , inseras blasphemiam hanc pessimam, quod sci- Iicet Deus, movendo voluntatem peccatoris , sit aliquo modo causa peccati r quoniam aliud est entiatas, &actus, seu motus voluntatis, inquantum talia sunt , quae sunt a Deo : aliud vero est peccatum, quod neque directe , neque indirecte esse potest a Deo. Pro cujus, & consequenter textus articuli e ptu meliori , vide ar. 6. ad tertium , & q. 79. an. I. ad primum speciatim ad glossam Beati Augus ni, & ibidem an a. Seeiando vides: quomodo, M.

Utrum voluntas moveatur a eorpore caelest.

AD Quintum se proceditur . Videtur , quod voaluntas humana a corpore coelesti moveatur. o. mnes enim motus varii, & multiformes reducuntur

sicut in causam, in motum uniformem, qui est mo. tus coeli, ut probatur in 8. Physic. c tex. 76. ω lib. q. tex. I 33. to. 2. J Md motus humani sunt varii, &multiformes , incipientes postquam prius non fu rant . Ergo reducuntur in motum coeli, sicut in ca iam, qui est uni sormis secundum naturam. a. Praeterea . Secundum Augustinum in tertio de Trinit. c. c. q. sn minc. m. 3. J Corpora inferiora m ventur peν corpora stiperiora. Sed motus humani cor Poris, qui causatur a voluntate , non posset reduei in motum coeli, sicut in causam, nisi etiam voluntas a coelo moveretur. Ergo coelum movet volunt tem humanam. 3. Praeterea. Per observationem coelestium eorporum Astrologi quaedam vera praenuntiant de hum

180쪽

nis actibus futuris , qui sunt a voluntate ' quod non esset , si eorpora coelestia voluntatem hominIx mcis vere non possent. movetur ergo voluntas humana accelesti corpore, Sed Contra est , quod Damascen. dicit in a. lib.' orth. M. c. p. parum ante med. J quod corpora caloria non sint eause nUrorum actuum : essenu autem , si voluntas , quae est: humanorum ainiunt principium , a corporibus coelestibuς moveretur , non ergo movetur voluntas a corporibus coelest

bus.

Respondeo dicendum, quod eo modo, quo voluntas movetur ab exteriori objecto , manifestim es , quod voluntas potes moυeri s corporibui eaelestibus inquantum scilicet corpora exteriora, quae sensui proposita movent voluntatem , & etiam ipta organa potentiarum sensitivarum, subiacent motibus coel

stium corporum

Sed eo modo , quo voluntas moVetur, quantum ad exercitium actus , 4b aliquo exteriori agente, adhuc quidam posuerunt , corpora coelestia directe imprimere in 'voluntatem humanam. Ad hoc est impossibile . Voluntas enim, ut diciatur in tertio ade anima , a. a. est in ratione , Ratio autem est potentia animae non ali gata organo corFrali. Unde relinquitur, quod voluntas sit potentia omnino immaterialis, & incorporea. Manifestum est: autem, quod nullum corpus ais gere potest in rem incorPol eam , sed potius e conis verso; eo quod res incorporeae, & immateriales sunt sermali oris , & universalioris virtutis , quam quae unque res corporales . Unde impossibile est, quoacorpus eaeIesse imprimae directe in intellectum , aue Moluntatem Et propter hoc Aristoteles in lib. a. de anima crem ISO. to. a. b recitanc opinionem dicentium , quod talis in volMntas-- hominibus , qualem im diem indueis pater deorum, visoνumque scialicet Iupiter, per quem totum coelum intelIigunt attribuit eis, qui ponebant intellectum non differrea sensu is omnes enim vires sensitivae , cum sint actus organorum corporalium , per accidens moveri fossunt a coelestibus corporibus , motis scilicet cot-poribus, quorum sunt actus. sed quia dictum est, c art. a. hu, quaes. quod appetitus intellectivus quodammodo movetur ab appetitu sensitivo , ἐndirecte redundant motus eque-Rium coνporum in voluntatem ; inquantum scilicet per passiones appetitus sensitivi voluntatem moveri contingit ἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION