Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

is QUAEST. IX. ART. V.

Ad primum ergo dicendum , quod multisormes motus voluntatis humanae reducuntur in aliquam causam uniformem , quae est in intellectu , & v luntate superiorum : ' al. quae es tamen intellectω , Er MIMntate superior ' non potest diei do aliquo corpore , sed de aliqua superiori substantia immateriali . Unde non oportet , quod motus voluntatis in motum coeli reducatur , sicut in ca

Ad secundum dicendum , quod motus corporales Irumani reducuntur in motum coelestis corporis , sicut in causam ; inquantum ipsa dispositio organ

vim congrua est ad motum aliqualiter ex impressione coelestium corporum; & inquantum etiam appetitus sensitivus commovetur ex impressione coelestium corporum , & ulterius inquantum corpora exteriora moventur secundum motum coelestium corporum , ex

quorum concursu voluntas Incipit aliquid velle , Mnon velle: sicut adveniente frigore incipit aliquis vel 1e facere ignem . Sed ista motio voluntatis est ex varie objecti exterius praesentati , non ex parte i terioris instinctus. Ad tertium dicendum , quod sicut dictum est,c 2. M. q. ω p. p. q. 8o. ω 8 I. appetitus sensitivus est actus organi corporalis . Unde nihil prohibet , ex impressione corporum coelestium aliquos esse habiles m irascendum , vel concupiscendum , vel alia quam hujusmodi passionem : sicut & ex complexi ne naturali plures hominum sequuntur passiones, quibus soli sapientes ressistunt . Et ideo ut in pluriabus verificantur , quae pronuntiantur de actibus h minum secundum considerationem coelestium corporum . Sed tamen , ut Ptolemaeus dicit in Centit

quio , c parum a prine. Sapiens dominatur aseris ;1cilicet quia resistens passionibus impedit per voluntatem liberam , & nequaquam motui coelesti subi ctam , & huiusmodi coelestium co porum effectus: Vel , ut Angustinus dicit a. super Gen. ad Ilteram , c cap. 17. eis. . to. 3. fatendMm es quando ab mfrolosis vera disuntur , inflinctu quodam oeeulti

modici, quem neseientes θωmana mentes patiuntur rquod eum ad deeipiendum homines fit , Dirituum seductorum operatio es.

EX articulo habes primo: quomodo Per rationem interimas haereses Evis dicentis , quod in se-Ptem astris, S: a4. literis rerum omnium persectio, vita

182쪽

vita denique , & generatio omnium hominum con sistit. Vita igitur hominum , & operationes erant colligatae astris, secundum istum. Item Algadelis , ut resert Directorium inquisit. a. par. quaes. q. dicentis , quod motus voluntatis stibsunt corporibus coelestibus. Item dicentis , quod corpora coelestia, R dispositiones eorum, in quibus incipimus operari , dirigunt operationes nostras a principio usque in finem per tantum, & per totum, ita, quod ista

constellatio selum, in qua, & sub qua opus incipitur , quantumcunque opus sit voluntarium , dominatur a principio usque in finem . Item dicentis. ruod ex conditione corporum coelestium sutura penis erit intantum , quod , si quis totam conditionem coelestis harmoniae haberet , plene cognosceret taui

praeterita, quam futura. Secundo habes et quomodo per rationem ostendas , has omnes merito damnari ad Gal. 4. Dies obseristis, oe menses , rem pora, oe annos; times , ne forte sue causa laboraverim in Nobis . vide quantae malignitatis , ruinae, atque perieuli sint illae haereses , secundum iudicium Apostoli. Item a Divo Augustino , qui , ut recitatur in constitutione Papae insta , eum , qui haec observat, qui attendit, qui in domum recipit, qui interrogat, praevaricasse Christianam fidem, &baptismum affirmat . Item a Papa Sixto V. in sua constitutione , de anno II 86. nonis Ianuarii , facta contra exercentes Astrologiae iudiciariae artem ι& alia quaecumque divinationum genera, librosque

de eis lesentes , ac tenentes . Vide illam , quia multa scitu necessaria continet . Recitatur in Eluiseid. mi. ρar. q. III. M. Φ. appen. ubi & damnaniatur praedicta haeresum vanissimo . Item ibid. artiis culorum num. 288. 332. 372. 37s. Item a 2. 2. a. nu. SO'. ciam EM. item a Veritatibus aureis super totam legem veterem , Gen. I. cones. I 3. ω Le . . eoniam s. oe Deliter. 28. concl. 6. Tertio vides:

quomodo , M.

183쪽

im QUAEST. ix ART VI. ARTICULUS VI. 6 I

Utrum voluntas moveatur a Deo solo, scua ab exteriori principio.

cap. 88. 89. 9 I. oe 93. min. ω mri. q. 3. a. 3. cos. oe ρω. 16. an s. cov. oe M 13. AD Sextum sic proceditur. Videtur, quod volumias non a solo Deo moveatur , sicut ab exte-xiori principio . Inserius enim natum est moveri a suo superiori ; sicut corpora inferiora a corporibus coelestibus: Sed voluntas hominis habet aliquid superius post Deum, scilicet Angelum. Ergo voluntas potest moveri, sicut ab exteriori principio , etiam ab Angelo. a. Praeterea . Actus voluntatis sequitur actum intellectus: Sed intellemis hominis reducitur in suum actum non solum a Deo , sed etiam ab Angelo periIluminationes, ut Dionysius dicit. cap. 4. de dia vin. nomin. Dct. I. ω6. Ergo eadem ratione & v Iunias. 3. Praeterea . Deus non est causa nisi bonorum, secundum illud Geues. I. ndit Deus eundia , quae Deerat , oe erant valde bona . Si ergo a solo Deo voluntas hominis moveretur , nunquam moveretur ad malum; cum tamen voluntas sit , q&a peccatur,oe recte vivitur, ut Augustinus dicit. c. I. I. Retractis

c. 9. ante mediam. I.

Sed Contra est, quod Apost. dicit ad Philipp. a. Deus es, qui operatur in nobis velis , or perseere.. Respondeo dicendum, quod motus voluntatis est inb intrinseco , sicut a motus naturalis . Quamvis autem rem naturalem possit aliquid movere , quod non est causa naturae rei motae: tamen motum Naturalem causare non potest , nisi quod est aliquau- ter causa naturae . Movetur enim lapis sursum ab homine , qui naturam lapidis non causat ; sed hiemotus non est lapidi naturalis r naturalis autem motus eius non causatur nisi ab eo , quod causat naturam. Uude dicitur in 8. Physic. creat. 29. 3O. II. est 32. torn. a. quod generans movet secundum locumgνavia , oe levia . Sic ergo hominem voluntatem habentem contingit moveri ab aliquo, qui non est causa eius: Sed quod motus voluntarius erus si ab Iiquo principio extrinseco, quod non es causa vota

ratis , es impossibile.

184쪽

QUAESΤ. IX. ART. VI. Isr oluntatis autem causa nihiI Hiud ossa potes.

quam Deus . Et hoc patet dupliciter. Primo quidem ex hoc, quod voluntas est potentia animae ration lis, quae a solo Deo causatur per creationem, ut in primo dietium est. c quaes. 9o. art. a. oe 3. Semn do vero ex hoc , quod voluntas habet ordinem ad universale bonum . unde nihil aliud potest esse voluntatis causa, nisi ipse Deus, qui est universale b num . omne autem aliud bonum per participati nem dicitur , & est quoddam particulare 'Onum. Particularis autem causa non dat inclinationem universalem. Unde nec materia prima, quae est in potentia ad omnes formas , potest caurari ab aliquo a particulari agente. Ad primum ergo dicendum , quod angelus non sieest supra hominem , quod sit causa voluntatis ejus,

sicut corpora coelestia sunt causa formarum natur lium , ad quas consequuntur naturales motus

rum naturalium.

Ad secundum dicendum, quod intellectus hominis movetur ab angelo ex parte obiecti, quod sibi proponitur virtute angelici luminis ad cognoscendum :Εt sic etiam voluntas ab exteriori creatura potest

moveri, ut clictum est . c 4. JAd tertium dicendum, quod Deus movet Volun- tatem hominis, sicut universalis motor, ad univers te objectum voluntatis, quod est bonum: Et sine hac universali mistione homo non potest aliquid velle. Sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc, vel illud, quod est vere bonum, Vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum , quod est,inum; sicut in his , quos movet per gratiam, ut infra dicetur. Io 9. D IIa

APPENDIX.

EX articulo habes primo: quomodo per rationem

ostendas, merito a scripturis fuisse insinuatum, quod voluntas non movetur ab exteriori principio agente, nisi a Deo. Phil. a. Deus , Sc. secundum quod in arg. eoni. . Ubi nota , quod ista Apostoli propositio est universalis , S universaliter prolata, atque intelligenda cum exclusione cuiuscumque alterius a Deo, licet ab ipso Apostolo secundum contextum adducatur in particulari facto . Deus c In- .

quit in , qtii, idest solus ipse est , & non alius,

qui tanquam Principium agens extrinsecum operatυν

velle in nobis . Simile quid ab Apostolo factum super

185쪽

ver ly non sumus susscientes&c. vide a. q. anem Item insinuatur id per hoc, quod dicitur Prov. ΣΙ. ν regis in nurnu Dei es , QT , quocumque volu ris , vertet lutid . Hoc enim , tamquam specialissimum quid, ut patet ex phrasi locutionis, attribuiturmo; quod scilicet moveat , & ad libitum moveat regis cor , idest voluntatem . Quod si solius Dei, tamquam agentis exterioris , est movere voluntatem regis, a simili utique ipse solus, secundum scri-Pturam hanc , movebit voluntatem cuiuscumque alterius hominis. Secundo rides: quomodo, &c.

De modo , quo voluntas moυetur , in quatuor articulos diυisa. DEinde considerandum est de modo, quo volu

tas movetur.

Et eirea hoe quaeruntuν quatuor . . Primo . Utrum voluntas ad aliquid naturaliter

moveatur . c

Secundo . Utrum de necessitate moveatur a suo obiecto. Tertio. Utrum de necessitate moveatur ab appetitu inferiori. Quarto. Utrum de necessitate moveatur ab exteriori motivo, quod est Deus.

ARTICULUS I. 6a

Ureum voluntas ad aliquid natu aliter

AD Primum sic proceditur. Videtur, quod voluntas non moveatur ad aliquid naturaliter . Agens enitu naturale dividitur contra agens volunta-xium, ut patet in princ. a. Physic. c oe etiam ten49. tom. 2. Non ergo Voluntas ad aliquid natur liter movetur. 2. Praeterea . Id , quod est naturale, inest alicut ser er; sicut igni esse calidum .' sed nullus motus inest voluntati semper. ergo nullus motus est nat ratis voluntati. 3. Praeterea . Natura est determinata ad unum e sed voluntas se habet ad opposita. ergo voluntas nihil naturaliter vult.

186쪽

sed Contra est , quod motus voluntatis sequiatur actum intellectus . sed intellectus aliqua intelligit naturaliter . ergo & voluntas aliqua vult natur liter .

Respondeo dicendum; quod , sicut Boetius dicit in libro de duabus naturis, c parum aprine. & Phialosophus in I. Metaphysic. tex. s. to. 3 natura tdieitur muIttaliciter. uuandoque, enim dicitur principium intrisecum in rebus mobilibus : Et talis natura est vel materia, vel forma materialis, ut patet in a. Physic. c rex. q. to. a. Alio modo dicitur natura quaelibet substantia , vel quodlibet ens . Et secundum hoc illud dicitur eme naturale rei , quod convenit ei secundum suam substantiam : Et hoc est , quod per se inest rei. In omnibus autem ea quae non per se insunt, reducuntur in aliquid, quod per se inest, sicut in primum . Et ideo necesse est, quod hoc modo accipiendo naturam, semper principium in his, quae conveniunt rei , sit naturale . Et hoc manifeste apparet in intellectu . Nam principia intellectualis cogniti nis sunt naturaliter nota . Similiter etiam ρνι-- pium motivum volantariorum oportet esse 'ali id naturaliter volitum. me autem es bonum in eommuni , in quod υο- Iunias naturaliter tendit : Sicut etiam quaelibet potentia in suum obiectum , & etiam ipse finis ultimus, qui hoc modo se habet in appetibilibus, sicut prima principia demonstrationum in intelligibilibus;& universaliter omnia illa, quae conveniunt volen ti secundum suam naturam. Non enim per voluntatem appetimus solum ea , quae pertinent ad potentiam voluntatis, sed etiam ea, quae pertinent ad singulas potentias , & ad totum hominem . Unde naturaliter homo vult non solum obieetium voluntatis, sed etiam alia, quae conveniunt aliis potentiis; ut cognitionem veri, quae convenit intellectui ; &esse, & vivere, & huiusmodi alia , quae respiciunt consistentiam naturalem : quae omnia co)mprehenduntur sub obiecto voluntatis , sicut quaedam particuIaria bona. Ad primum ergo dicendum , quod voluntas dividitur contra naturam , sicut una causa contra a

Iiam. Gaedam enim fiunt naturaliter , & quaedam

fiunt voluntarie . Est autem alius modus causandi proprius voluntati, quae est domina sui actus, praeter modum, qui convenit naturae, quae est determinata ad Drium . Sed quia voluntas in aliqua natura fundatur, necesse est, quod modus proprius naturae,

187쪽

uuantum ad aliquid , participetur a voluntate e s-cut quod ex Prioris causae , participatur a posteri ri. Est enim prius in unaquaque re ipsum esse, quod est per naturam , quam velle , quod est per voluntatem . & inde est , quod voluntas naturaliter alia quid vult. Ad secundum dicendum , quod in rebus naturaliabus id , quod est naturale, quasi consequens formam tantum , semper actu inest ; sicut calidum igni. Quod autem est naturale , sicut consequens mat Tiam, non semper actu incst, sed quandoque secum

dum potentiam tantum. Nam sorma est actus: ma teria vero potentia r intus autem est actus exi em .

tis in potentia. Et ideo illa , quae pertinent ad in tum , vel quae sequuntur motum in rebus naturaliabus, non semper insunt: sicut ignis non semper movetur sursum , sed quando est extra locum suum. Et similiter non oportet , quod voluntas , quae de Potentia in actum reducitur , dum aliquid vult, semper actu velit, sed solum quando est in aliqua dispositione determinata. Voluntas autem Dei, quae est actus purus semper est in actu volendi. Ad tertium dicendum , quod semper naturae r

spondet unum proportionatum naturae . Naturae

nim in genere respondet aliquid unum in genere:& naturae in specie acceptae respondet unum in specie ; naturae autem individuatae respondet aliquid unum individuale. Cum igitur voluntas sit quaedam vis immaterialis, sicut & intellectus, respondet sibi naturaliter aliquod unum commune, scilicet bonum; sicut etiam intellectui aliqu*d unum commune , sciverum, vel ens , Vel quicquid est huiusmodi. Sub

bono autem communi multa particularia bona continentur , ad quorum nullum voluntas determina,

tur .

EX articulo habes Irimo: quomodo per rationem

ostendas, merito insinuatum fuisse a scripturis, quod voluntas aliquid vult naturaliter. Hoc autem facit, quandocumque demonstrat , voluntatem esse determinatam ad unum ita , quod oppositum velle non potest. Idem enim est , sic velle ; quod est, velle naturaliter. Insinuatur Vero hoc psal. II 8.

Beati , &c. secundum quod in sensu illo, qui a Diavo Augustino ei tribuitur , intelligitur . Vide ergo dictum illud quaes. S. a. 8. append. Seeundo vides:

188쪽

a suo obissis.

AD Meundum sic proceditur. Videtur , quod umluntas de necessitate. moveatur a suo obiecto. objectum enim voluntatis comparatur ad ipsam, si-eut motivum ad mobile , ut patet in s. de anima e

rex. M. D. Sed motivum , si sit suffciens, ex

necessitate movet mobiIe. Ergo voluntas ex necessitate potest moveri a suo oblino. 2. Praeterea. Sicut voluntas est vis immaterialis, ita & intellectus ; & utraque potentia ad obiectum universale OMinatur, ut dictum est : c. am praee. ad r. in sed intexlectus ex necessitate movetur a suo o aerio. Ergo S voluntas a suo. 3. Praeterea. Omne, quod quis vult, aut est finis, aut aliuid ordinatum ad finem . Sed finem aliquis ex necemitate vult, ut videtur; quia est sicut principium in speculativis, cui ex necessitate assentimus rnnis autem est ratio volendi ea quae sunt ad finem r& ne videtur etiam , quod ea quae sunt ad finem , ex necessitate velimus. Ubluntas ergo ex necessitate movetur a suo obiecto. Sed Contra est , quod potentiae rationales secuniadum Philos c 9. Μetaph. rex. 3. to. 3. mnt ad opposita : Sed voluntas est potentia rationalis : est enim in ratione, ut dicitur in 3. de anima . c rex. 42. to. a. Ergo voluntas se habet ad opposita.

Non ergo ex necessitate movetur ad alterum oppo

storum.

. Respondeo dicendum, quod voluntas movetur pliciser. Uno modo, quantum ad exercitium actus. Alio modo , quantum ad specificationem actus, quae est ex obiecto . Primo ergo modo voluntas a nullo ofecto ex noeuptate moυetur. Potest enim aliquis de quocumque obiecto non cogitare , & Per consequens neque actu velle illud . Sed quantiam ad seeundum motionis modum , v tantas ab aliquo objecto ex neetaptate moυetur , σώ

liquo autem: non . In motu enim cuiuslibet pote

tiae a suo obiecto consideranda est ratio , per qu/moliectum movet potentiam . Visibile enim moVet . R. H ub

189쪽

visum sub ratione coloris actu visibilis. unde si e Ior proponatur visui, ex necessitate movet ipsum, nisi aliquis visum avertat ; quod pertinet ad exercitium actus . Si autem proponeretur aliquid visui, quod non omnibus modis esset color in actu , sed secundum aliquid esset tale , secundum autem alia quid non tale , non ex necessitate visus tale obiectum videret . posset enim intendere in ipsum ex ea parte , qua non est coloratum in actu ; & sieipsum non videret. Sicut autem coloratum in ama

est obiectum visus : ita bonum est objectum vol-tatis . Unde si proponatur aliquod obiectum volu tati , quod sit universaliter bonum , I secundum

omnem eonsiderationem, ex necessitate voluntas in

illud tendit , si aliquid, velit . non enim poterit velinu oppositum. Si autem proponatur sibi aliquod o lectum, quod non secunaum quamlibet considerati nem sit bonum, non ex necessitate voluntas fertur

in illud, Et quia desectus cuiuscunque bonῖ habet rati nem non boni , ideo illud solum bonum , quM esspeffectum , oe eui nihil dejicit , es taIe bonum ,

quod voluntas non potes non veste , quod es beatia rudo . Alia aluem quaelibet particularia bona , inquantum deficiunt ab aliquo bono , possunt acciispi ut non bona : Et secundum hanc considerati nem possunt repudiari , vel approbari a voluntate, quae potest in idem ferri secundum diversas conside

Ad primum ergo dicendum, quod sufficiens motia vum alicuius potentiae non est nisi obiectum, quod totaliter habet rationem motivi : Si autem in alia quo deficiat, non ex necessitate movebit , ut di-λm est. c in con an Ad secundum dicendum , quod intellectus ex neisces Litate movetur a tali obiecto, quod est semper, &ex necessitate verum ; non autem ab eo, quod potest esse verum , & falsum , scilicet a contingenti , sicut & de bono dictum est. cin coriari. Ad tertium dicendum , quod finis ultimus ex necessitate movet voluntatem , quia est bonum perfectum: & similiter illa, quae ordinantur ad hunc finem , sine quibus finis haberi non potest ; sicut esse , & vivere , & huiusmodi . Alia vero , sine quia hus finis haberi potest , non ex necessitate vult qui vult finem : sicut conclusiones , sine quibus principia possunt esse vera, non ex necessitate credit, qui Principia credit. AP

190쪽

QUAEST. X. Am. III. 163 APPENDIX. EX articulo habes primo: quomodo per rationem

ostendas, merito insinuatum a scripturis, quod voluntas non movetur de necessitate ab obiecto suo. Ut per hoc , quod dicitur Deuter. 3o. Considera , uod hodie promsserim in eo'spe etis vitam , onum , dr e contrario mortem , ω malum : tit diuis ι dominum Deum euum, oe ambulas in viis otis, Sc. si aveem aseratim fuerit eor tutim , or audire nolueris , Ac. Elige ergo vitam , ut diligas Domianum Deum tuum , ω oberias viri eius, &c. Ex his enim concludendum scholasticis sapientibus liquido relinauit scriptura, quod voluntas hominis non de necessitate movetur ab obiecto suo , quin scilicet non possit velle in oppositum. Item, quotiescumque scriptura narrat ex una parte propositum fuisse po- . pulo Israelitico obiectum hoc, scilici manna. Exod. 16. fructus terri promissionis , Ntimer. 13. simili que , & ex alia parte narrat populum his visis non obstantibus stomachatum , ad contrariaque appetenda insurrexisse; toties ipsa , quasi scholauice loquens dicit , quod voluntas a suo objecto non necessario movetur. Secundo vides , &c.

ARTICULUS III.

Utrum Volantas moveatis de neeustate ab inferiori appetio.

AD Tertium sic proceditur . Videtur , quod voluntas ex necemtate moveatur a passione appetitus inserioris . Dicit enim Apostolus Roman. Non enim quod volo bonum , hoe ago ; sed good Mimalum , illud facio et quod dicitur propter concupiastentiam, quae est passio quaedam. ergo voluntas ex necessitate movetur a pastione. a. Praeterea . Sicut dicitur in 3. Ethici s e. I. m.

s. J stualis tinusquisqua es , talis finis videtve ei rnon est in potcstate voluntatis , quod statim passionem abiiciat . Ergo non est in potestate v

Iuntatis , quod non velit illud , ad quod passio se ,

inclinat. 3. Praeterea . Causa universalis non applicatur ad effectum particularem , nisi mediante causa partic lari . unde ratio universalis non movet , nisi me

di ante aestimatione particulari , ut dicitur in 3. do anima. cte. I 8. m. a. Sed sicut se habet ratio uase H a ver-

SEARCH

MENU NAVIGATION