Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

'sed consensus praecedit electionem , ut dictum est γ HI I, 3. ad 3. ergo & usus. Sed Contra est, quod Damast. dicit, clib. a. orib. sti. e Naa. quod moluntas post electionem impetum facit ad operationem, oe posea utitiar. ergo usus sequitur electionem.

Res iideo dicendum, quod voluntas duplicem habitudinem habet ad volitum. Unam quidem, secundum quod est quodammodo in Volente per quandam Proportionem, vel ordinem ad volitum. Unde & res, quae naturaliter sunt proportionais ad aliquem finem, dicuntur appetere illum naturaliter. Sed sic habere finem est imperfecte habere ipsum . Omne autem imperfectum tendit in persectionem. Et ideo

tam appetitus naturalis , quam voluntarius tendit ,

ut habeat ipsum finem realiter ; quod est perfecte habere ipsum : Et haec. est secunda habitudo voluntatis ad volitum. Volitum autem non solum est finis, sed id quod est ad finem : Ultimum autem , quod pertinet ad primam habitudinem voluntatis, respectu ejus quod est ad finem, est electio . ibi enim completur pro--rtio voluntatis , ut complete velit id quod est ad finem . Sed usus iam pertinet ad secundam habitudinem voluntatis, qua tendit ad consequendum rem volitam. Unde manifestum est , quod tisus, sequntur electionem; si tamen accipiatur usus, secundum quod voluntas utitur executi potentia , movendo ipsam. Sed quia voluntas etiam quodammodo rationem movet, & utitur ea , potest intelligi usus eius quod est ad finem , secundum quod est in considerationerationis referentis ipsum in finem. Et hoe modo usus

praecedit electionem.

Ad primum ergo dicendum , quod ipsam ex metionem operis pr cedit motio, qua voluntas movetur ad exequendum; sequitur autem elemonem. Et siccum usus pertineat ad praedictam motionem volu tatis , medium est intor electionem , & executionem .

Ad secundum dicendum , quod id , quod est peressentiam suam relatum , posterius est absolutor sed id , cui attribuuntur relationes , non oportet quod sit posterius : immo quanto causa est prior , tanto habet relationes ad plures effectus. Ad tertium dicendum , quod electio praecedit sum, si reserantur ad idem. N3hil autem prohibet, quod usus unius praecedat elemonem alterius . Et quia actus voluntatis refle'untur supra seipsos , inisolibet actu voluntatis potest accipi consensus , α

252쪽

etimσ, x Uus: ut si dicatur , quod voluntas consentit se eligere , & consentit se consentire , & utitur se ad consentiendum, & eligendum : Et semper isti aedis ordinati ad id , quod est prius , sine

priores.

EX articulo habes primo: quomodo per rationem& ostendas, R in sensu vero intelligas , merito fuisse insinuatum a scripturisI, , Damast. quonusus sequitur electionem. A Damast. quidem: ut inarg. coni. A scripturis autem : ut I. Mach. s. Eli, ge tibi Diros , o vade, libera fratres tuos . En, post electionem virorum bellatorum, sequitur usus eorum ad pugnandum pro liberandis fratribus . Item ibid. 2. Elegit υiros, oe misit eos Romam renovare cum eis amicitiam . Ex quo similiter dic : ut nunc supra. Sectin vides: quomodo, iaci

De actibus ἰmperatis a voluntate , in novem artistius diυisa. DEinde considerandum est de actibus imperatis a

voluntate. Et eirea hoe quaeruntur novem . Primo . Utrum imperare sit actus votivitatis, vel rationis. Secundo. Utrum imperare pertineat ad bruta a- .nimalia. Tertio. De ordine imperii ad usum. Quarto. Utrum imperium, & actus imperatus sint unus actus, vel diversi. Quinto . Utrum actus voluntatis imperetur. Sexto. Utrum actus rationis. Septimo. Utrum actus appetitus sensitivi. Octavo . Utrum actus animae vegetabilis. Nono . Utrum actus exteriorum membrorumia a

253쪽

Utrum Immine fita itis rationis,

AD Primum sic proceditur . videtur , quod iminperare non sit actus rationis , stet voluntatis . Imperare enim est movere quoddam . Dicit enim

Avicen. quod quadruplex est movens , stilicet peo ciens , disponens , imperam , oe minuans r Sed ad v

Iuntatem pertinet movere omnes alias vires anime,

ut dictum est supra. c qu. s. ar. I. Ergo imperaro est actus uoluntatis. a. Praeterea. Sicut imperari pertinet ad id, quod est subiectum, ita imperare pertinere videtur ad id . quod est maxime liberum : sed radix libertatis est

maxime in voluntate. ergo voluntatis est imperare .

3. Praeterea. Ad imperium statim sequitur actus: Sed ad actum rationis non statim sequitur actus et non enim qui iudicat aliquid esse faciendum , st tim illud operatur : Ergo imperare non est actus rationis, sed voluntatis. Sed Contra est , quod Gregorius Nyssemis cmmes lib. de nar. hom. eap. 16. J dicit , & etiam Phia Ios. I. Eth. cap. II. in s. m. s. quod operitus ob dis ratisia. Ergo rationis in imperare. Respondeo dicendum, quod imperare est istis r rionis , praesupristo tamen actu voIuntatu. Ad cuius evidentiam considerandum est , quod quia actus voluntatis, & rationis supra se invicem possunt serri, prout sc. ratio ratiocinatur de volando, & v Iunias yula ratiocinari . contingit actum voluntatis Praeveniri ab actu rationis, & e converλ . Et quia- viritu prioris actus remanet in acta sequenti , contingit quandoque, quod est aliquis actus voluntatis,

secundum quod mane: virtute in inis aliquid de ctu rationis , ut dictum est de usu, c qis. s. o. I. 3& electione, c g. r. & e converso aliquis est

actus rationis , secundum quod virtute manet in rupis aliquid de actu voluntatis. Iamperare autem est quidem essentialiter amas r tionis : imperans enim ordinat eum , cui imperar, ad aliquid agendum, intimando , vel denuntiando: se autem ordinare ser modum cuiusdam inlunati

nos est rationis : Sed ratio potest aliquid intimare ,

254쪽

ves denuntiare duplieitam . Uno modo absolute ς quaae quidem intimatio exprimitur per verbum indicativi

modi e sicut si aliquis alleui cicat : me es tibi faeie iam . AHqMando auatem ratio intimat aliquid alicui , movendo ipsum ad hoc : Et talis intimatio exprimitur per verbum Imperativi modi: puta, cum alicui dicitur.' Me hoe . Primum aluem movens in viribus animae ad exercitium actus est voluntas , ut supra dictum est . 9. a. h Cum ergo secundum movens non m ueat nisi in virtute primi moventis, sequitur, quod hoc ipsum quod ratio movet imperando , sit ei ex virtute voluntatis . Unde relinquitur, quod imper re sit astas rationis , praesuppolito actu voluntatis , in cuius virtute ratio movet per imperium ad exercitium actus. Ad primum ergo dicendum , quod imperare non est movere quocunque modo , sed cum quadam i limatione denuntiativa ad alterum: quod est rati

Ad seeundum dieeudum, quod radix libertatis est voluntas , sicut subiectum ς sed sicut causa , est ratio : Ex hoc enim voluntas libere potest ad dive sa ferri, qui x ratio potest habere diversas concepti nes boni . Et ideo Philosophi definiunt liberum a bitrium , quod est liberum da mesono iudieium, qua-- si ratio sit causa libertatis. Ad tertium dieendum, quod ratio 4lla concludit quod imperium, non sit actus rationis absolute iud cum quadam motione , ud dictum est. c. iam au.

APPENDIX.

EX art. habes m- r quomodo per ration em ostendas, merito fuisse a scripturis, di Gregorio

eum Philosepho insinuatum , quod imperare est .actus rationis. a Gregorio Nysseno quidem cum Phialosopho: ut in arg. coni. Pro quo nota, quod, ubi de Obedisntia imperata fit mentio ; ibi subintelligitur mentio fieri de imperante, eui obediatur; quoniam adinvicem correspondent . Obedire enim est subiectorum sicut imperare est superiorum. Per hoc ergo, quod Gregorius, & Philosophus dicunt, quoa

petitus obedit rationi, non tantum ostendere volant, quini appetitus est quid subiectum rationi, geratio est quid superius appetitu sed 'etiam , quod

sicut apinitus est' obedire , ita rationis est imper impluris vero insinuatur idem per hoe, quo v , dici.

255쪽

dcitur a. Machab. II. Impero arma sumi , ω negotia regis impleri . Ecce ordinatio illa , quae dicitur imperium, per modum intimationis facta. Itemper dictum Luc. Domine factum es t tit imper si . Hoc est: Ut per modum de nunciationis expressae verbo imperativo , ut patet in contextu , mihi ordinasti. Scriptura igitur per praedicta , quasi sch lastice loquens, ait : quod imperare est actus ordia nantis aliquid alicui agendum per modum moti nis , ac intimationis cu3usdam , & consequenter , quod est amis rationis . Secundo vides et quomodo ex iis, &c.

Utrum imperare pestineat ad animalia

AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod imis

perare conveniat brutis animalibus . Quia fecundum Avic. virtus imperans motum est appetiti-Va ', 3c virtuS exequens motum est in musculis , rein nervis : sed utraque virtus est in brutis animalibus . ergo imperium invenitur in brutis animali

bus a

2. Praeterea. De ratione servi est, quod ei imoeretur: sed corpus comparatur ad animam, sicut seravus ad dominum , sicut dicit Philosophus in I. Ρ lit. c eae. a med. to. S. ergo corpori imperatur ab anima etiam in brutis , quae sunt composita ex an, ma, & cormae. 3. Praeterea . Per imperium homo facit impetum ad opus: sed impetus in opus invenitur in brutis animalibus , ut Damast. dicit . c a. orib. s. e. 22. ergo in brutis animalibus invenitur imp

xium .

Sed Contra . Imperium est actus rationis, ut dictum est: c ar. praee. sed in brutis non est ratio . eryo neque imperium. Respondeo dicendum , quod imperare nihil aliud est, quam ordinare aliquem ad aliquid agendum cum quadam intimativa motione . Ordinare autem est

tarius actus rationis. Unde impo sibile est , quἀd

utis animalibus , in quibus non est ratio , Ila aliquo modo imperium .' Ad primum ergo dicendum , quod vis appetitiva dicitur imperare motum , inquantum movet Iati

256쪽

nem imperantem: sed hoc est solum in hominibus. in brutis aeutem animalibus virtus appetitiva non est proprie imperativa, nisi imperatisum sumatur large pro motiso. Ad secundum dicendum, quod in brutis animali bus corpus quidem habet unde obediat , sed anima non habet unde imperet ἰ quia non habet unde or dinet. Et ideo non est ibi ratio imperautis, & in perati, sed solum moventis, & moti . Ad tertium dicendum, quod aliter invenitur impetus ad opus in brutis animalibus, & aliter in hominibus . Homines enim faciunt impetum ad opus per ordinationem rationis : unde in eis habet impetus rationem imperii : In brutis autem fit impetus ad opus per instinctum naturae ; quia scilicet appetitus eorum statim apprehenso convenienti , vel inconvenienti , naturaliter movetur ad prosecutionem, vel fugam. unde ordinantur ab alio ad Genis dum , non autem ipsa seipsa ordinant ad acti nem . Et ideo in eis est impetus , sed non imperium a

EX arti c. habes primo: quomodo per rationem Ostendas, merito insinuatum fulle a scripturis, quod in brutis animalibus non est imperium . Ut per hoc , quod radicem imperandi , st. rationem a brutis negarat, ut patet supra quaei . I 6. art. 2. appen. Per ne Rationem enim talem scholastice in proposito dicunt: imperium non potest esse in brutis. Secunia habes: quomodo, &c.

ARTICULUS III. 9

Utrum usus praecedat imperium. AD Tertium sic proceditur .LVidetur , quod usus

praecedat imperium . Imperium enim est aaus rationis , praesupponens actum voluntatis , ut supra dictum est: Car. r. hu. u. sed usus est actus voluntatis, ut supra dictum est. q. I6. a. I. ergo usus praecedit imperium. 2. Praeterea. Imperium est aliquid eorum, quae ad finem ordinantur . eorum autem , quae sunt ad finem, est usus . ergo videtur, quod usus sit prius, quam imperium. 3. Praeterea. Omnis actus potentiae motae a V

ἰRut te usus dicitur e quia voluntas utitur aliis P

257쪽

Mo 'QUAEST. XvII. ART. II. etentiis, ut supra dictum est a c foe. eis. sed imp

xium est actus rationis , prout mota in a volunt

te, sicut Metum est 4 c a. I. hu. q. ergo imperium aest quidam usus r Commune autem est prius Pr Prio. Ergo usus est prius, quam imperium. Sed Conua est, quod Damascenus dicit, c Ub. a. --t,.sid. e. M. quod impstus ad operat/onem praee o p iam: sed impetus ad operationem fit per imp Tium. ergo im tam praecedit usum. - Respondeo dicendum , quod usus eius quod est ad finem , secundum quod est in ratione referente sum in finem, praecedit electionem , ut supra disectum est. c qti. praeciar. Unde inuiso muis praecedit imperium.

Sed usus ejus quod est ad finem , secundum εα

staditur potemiae exectarisae, sequisur imperium ἰ eis

quod usus utentis coniunctus est cum actu ejus , quo quis utitur . Non enim utitur aliquis baculo , antequam aliquo modo per baculum operetur . Inse rium autem non est simul cum actu eius, cui timperatur; sed naturaliter prius est imperium , quam amperio obediatur , & aliquando etiam est prius tempore. Unde maiiisestum est , quod imperium est Prius, quam usus. Ad primum ergo dicendum , quo/ non omnis actus voluntatis praecedit hunc actum rationis , qui

est imomum: sed aliquis praecedit, scilicet electio, ah aliquis sequitur , scilicet usus e quia post det seminationem consilii, quae est iudicium rationis, v luntas eligit I AE post electionem ratio imperat et , Per quod agendum est , quod eligitur; & tune d

mum Voluntas alicuius incipit uti mequendo imp rium rationis: Quandoque quidem voluntas alterius, cum aliquis imperat alteri uuandoque autem V

luntas ipsitus imperantis , cum aliquis imperat fi-hlipsi. Ad secundum dicendum , quod sicut actus sunt Praevii potentiis, ita obiecta actibus. obiectum g tem usus est id quod est ad finem . Ex hoc ergo quod ipsum im1'rium est ad finem , magis potest concludi, quod imperium sit prius usu, quam quod

ut posterius.

Ad tertium dicendum , quod Mut actus volunt iis utentis ratione ad imperandum praecedit ipsum Mnperium ἰ ita etiam potest dici quod & istum u- um Voluntatis praecedit pliquod i perium rationis, eo quod actus harum potentiarum lilpra seipsas in-

258쪽

EX articulo habes primo: quomodo per rationem& ostendas, S in recto sensu intelligas , meri is insinuatum esse a scripturis, & Damasceno, quod imperium praecedit usum ἔ a Damasceno quidem , in in arg. eoni. a scripturis vero per hoc, quod diacitur Em. 33. uuisquis vesrum sapiens es, veniat, in faciat, quoa Dominus imperaυit . Item per diis Elum Num. 23. Godmnque ιmperaverit , loquar e bi. Ecce, quam clare per haec monstrat scholasticis theologis scriptura, quod imperium praecedit usum . Secundo vides, &c.

Utrura imperium, oe actus imperatus sm actus iunus, vel diversi.

Ad Quartum sic proceditur. Videtur, quod actus

imperatus non sit unus actus cum imperio. Diverissarum enim potentiarum diversi sunt actus e Sed alterius potentiae est actus imperatus , & alterius iis plani imperium ; quia alia ere potentia, quae imperat, & alia, cui imperatur . Ergo non est idem Metus imperatus cum imperio. I. Praeterea . Quaecunque possunt abinvicem sim rari, sunt diversa : nihil enim separatur a seipso : Sed aliquando actus imperatus separatur ab imperio e praecedit enim quandoque imperium , & non uitur actus imperatus . Ergo alius actus est imis perium ab actu imperato. 3. Praeterea . Quaecunque se habent secundum prius, &posterius, sunt diversa: sed imperium n turaliter praecedit actum imperatum . ergo sunt di

versa .

Sed Contra est, quod Philosophus dicit, c lib. 3.

p. cap. 2. in exHie. loci 22. tom. I. quod tibi esstinum propter Hierum , ibi Ut untim tantum e sed actus imperatus non est nisi propter imperium. ergo sunt unum.

Respondeo dicendum , quod nihil prohibet , aliqua esse secundum quid multa , & secundum quid unum. Quinimmo omnia multa sunt secundu' aliquid unum , ut Dionys dicit ult. cap. de di 'inἀ

rentia Diuitigoo by Cooste

259쪽

Tentia attendenda in hoc , quod quaedam sunt simpliciter multa , & secundum quid unum e quaedam

vero e converso.

Uuum autem hoc modo dicitur sicut &-o Ens autem simpliciter est substantia; sed ens secundum quid est accidens , vel etiam ens rationis. Et

ideo quaecunque sunt unum secundum sub fantiam , sunt unum simpliciter , . multa fecundum quid rSicut totum in genere substantiae compositum ex suis partibus, ves integralibus, vel essentialibus, est unum simpliciter . nam totum est ens, & substantia simpliciter : partes vero sunt entia , & substantiae in toto . Quae vero sunt diversa secundum substantiam , & unum secundum accidens , sunt diversa simpliciter , & unum secundum quid : sicut multi homines sunt unus populus , n multi lapides suntianus acervus, quae est unitas compositionis, aut o dinis . Similiter etiam multa individua , quae sunt unum genere, veI specie , sunt simpliciter multa ,

a secundum quid unum . nam esse unum genere , vel specie eit esse unum secundum rationem. Sicut autem in genere rerum naturalium aliquod totum componitur ex materia, & sorma, ut homo ex anima , & corpore, qui est unum ens naturale,

1icet habeat multitudinem partium ; ita etiam in actibus humanis actus inferioris potentiae materi Iiter se habet ad astrum superioris ; inquantum inferior potentia agit in vinute superioris moventis ipsam . Sic enim I actus moventis. primi formaliter se habet ad actum instrumenti . Unde patet , quod imperium, oe actus imperatus sunt tinus ad ushumanus , scut quoddam totum es unum , sed essecundum ρartes multa. Ad primum ergo dicendum , quod si essent potentiae diversae adinvicem non ordinatae , actus e tum essent simpliciter diversi e sed uuando una potentia est movens alteram , tunc actus earum sunt quodammodo unus . nam idem est actus moventis,& moti, ut dicitur in 3. physicor. ao. γ a I.

Ad secundum dicendum , quod ex hoc quod im-Perium , & actus imperatus possunt abinvicem s P arari , habetur , quod funt multa partibus- Nam partes hominis possunt abinvicem separari, quae ta

men sunt unum toto. - .

Ad. tertium dicendum, quod nihil prohibet , in

his quae sunt multa partibus, Sunum toto, unum esse prius alio : sicut anima quodammodo est prius

260쪽

Ex artic. habes imo : quomodo per rationem ostendas , merito insuiuatum fuisse A scripturis , quod imperium , & actus imperatus sunt quid unum, ut per hoc, quod dicitur PLI48. Prieeeptum posuit , . non praeteribit . Et quasi e vestigio imfra: Ignis , grando , nix, macies , Diritus proceumram, quae faciunt verbum eius . Hoc est : hae faciunt praeceptum eius e de quo ante locutus hierat. Quid autem est praeceptum Domini P Imperium D mini . c d vero est verbum eius factum a creat ris , scilicet igne , grandine, &o Actus imperatus Adeo igitur per hoc utraque monstrantur esse innum; quod nominantur nomine uno. Item per diactum Josue a a. Custodientes impretam Domini . Hoc est: secundum planum sensum literae: Facientes ctum imperatum a Domino . Item per dictum Hester I. Parvipendent imperia maritorum . Hoc est , actus imperatos a maritis . Per hoc ergo , quod iapraemissis auctoritatibus eodem nomine, scilicet ini- perii, actus imperatus nominatur , scriptura , quali scholastice loquens , ait et Actus imperatus est unus actus cum imperio. Secundo vides : quomodo, Sta

ARTICULUS V. 9ν

AD Quintum sic proceditur. Videtur, quod actus

voluntatis non sit imperatus . Dicit enim A gust. in 8. Confessi. c e. 9. ante med. m. a. Imperae renimus , Ne velit animus , nee tamen facie : Velle autem est actus voluntatis . Ergo actus voluntati et non imperatur. a. Praeterea. Ei convenit imperari, cui convenit imperium intelligere : Sed voluutatis non est intel- Iigere imperium .' differt enim voluntas ab intellectu, cuius est intelligere. Ergo actus voluntatis non imperatur. 3. Praeterea . Si aliquis actus voluntatis imper tur, pari ratione omnes imperantur. Sed si omnes actus voluntatis imperantur , necessi: est in infiniatum procedere ; quia actus voluntatis praecedit

ctum unperantis rationis , ut dictum est ἰ cis i. . qu. qui voluntatis altas si iterian imperatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION