Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

M4 QUAEST. XXVI. ART. III.

bene pensatis, & applicatis declaretur , & confirme tur vicissim Angelica doctrina haec.

ARTICULUS IIL 132 Utrum amor ses idem, quod Diuctio .

AD Tertium sic proceditur . Videtur, quod amor sit idem, quod dilectio. Dionysi enim q. c. de div. nom. c led . 9. dicit, quod hoc modo se babens amor, or dilectio, foue qua ον , ω bis duo , rect lineum, oe rectas habens lineas ; sed ista significantidem.

Ergo amor, & dilectio significant idem. a. Praeterea . Appetitivi motus secundum obiecta dimetunt: sed idem est objectum dilectionis , & ω moris. Ergo sunt idem. 3. Praeterea . S, dilectio , & amor ire aliquo dis ferunt , maxime in hoc differre videntur , quod di- lactio sit in bono accipienda. , amor autem in m IO., ut quidam dixerunt , secundum quod August. Marrat in I de civ. Dei . c e. 7. ro. s. Sed hoc modo non differunt οῦ quia , ut ibidem August. d, cit , in Sacris Scripturis utramque accipitur in bono, & in malo. Ergo amor , R dilectio non disserunt ; sicut ipse Augustinus ibidem concludit , quod non est aliud amorem dicere , & alius dilectionem

dicere.

Sed Contra est, quod Dion. dicit o. cap. de div. nom. Ie i. q. a quod quibusdam sanctorum visum

es , divinius esse nomen amoris , quam nomen diI Ationis.. Respondeo dicendum, quod quatuor nomina inveniuntur ad idem quodammodo pertinentia , scilicet amor, diu tio, charitas , & amicitia . Disserunt tamen in hoc, quod amicitia secundum Philosophum in 8. Ethie. c eap. s. partim a mei to. I. aest quasi habitus: amor autem, & dilecti significatur per modum actus, vel passionis: charitas autem utroque modo accipi potest. Disterenter tamen fgnis ιυν actin per i a tria . Nam amor communius inter ea est. Omnis enim dilectio, vel charitas est amor , sed non e converso. addit enim dilamo supra amorem electionem Praec dentem, ut ipsum nomen sonat. Unde dilectio non

est in concupistitat , sed in voluntate tantum ,

392쪽

m T. XXVI. ART. m.

. est in sola rationati natura : Chamas autem addae supra amorem persectionem quandam amoris , i quantum id, quod amatur, magni pretii aestimatur ut ipsum nomen designat.

Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius loquitur de amore , S dilectione, secundum quod sunt in appetitu intellectivo . Sic enim amor idem est, quod dilectio. Ad secundum dicendum , quod obiectum amoris est communius, quam obiectum dilectionis: quia ad Plura se extendit amor, quam dilectio, sicut dictum

Ad tertium dicendum, quod non differunt amor, R dilectio secundam differentiam boni , & mau, sed sicut dictum est . c in eo; p. ar. J In parte tomen intellectiva idem est amor , & dilectio : Et sic loquitur ibi Augustinus de amore . Unde parum post subdit , c cit. D. mg. quod recta volungas es amor bonus : N. quod perυersa voluntas essmalus amor. Quia tamen amor, qui est passio co cupiscibilis , plurimos inclinat ad malum , inde habuerunt occasionem, qui praedictam differentiam assignaverunt.

Ad quartum dicendum , quod ideo aliqui possi

xunt etiam in ipse voluntate nomen amoris esse diavinius nomine dilectionis, quia amor importat quandam passionem, praecipue secundum quod est in a vetitu sensitivo : dilectio autem praesupponit iudici a rationis : Magis autem in Deum homo potest tendere per amorem passive quodammodo ab ipso Deo attractus, quam ad hoc eum propria ratio pos. sit ducere, quod pertinet ad rationem dilectionis, ut

dictum est. com. art. & propter hoc divinius est amor, quam dilectio.

APPENDIT.

EX art. habes primo : quomodo per rationem stendas , merito insinuatum fuisse a scripturis,

quod amor est , & non est idem quod dilectio , &quod est aliquid divinius , quam dilectio. Quod sit

idem , insinuatur per hoc : quod dicitur Deut. αDiliges Dominum Deum tuum . Et cap. II. Amaltaque Dominum Deum tuum . Utrobique siquidem loquitur de affectu voluntatis. Quod autem non sit idem , insinuatur per hoc , quod Hierem. 2, ponitur amor in bestiis, puta in onagro, articia. r. appendo cum tamen dilectio , utpote electionem concernens, nequeat esse in ipsis . Desi ὁnatur enim per Hieremmiam

393쪽

miam ibi, quod amor est quid communius , scilicet Pluribus conveniens , quam dilectio . Quod vero quid divinius dilectione, insinuatur per ly DDite me Doribus , Ripate me malis , quia amore langueo , Cant. a. & per ly Nuneieris et , quia amore Iam gueo , Cant. s. Languor enim divinus , idest , quo quis languet , tamquam sensibiliter sauciatus , ema Deum iptum velut charissimum sponsum experientia quadam praedulci amplexans , sed non ad votum , immo ad tenerioris cui ita dicam affinus suavissimam accensionem : languor, inquam, talis est quid, Deo tenacius, familiariusque , nec non affectuosius Mnimam inhaerere , declarans. Cum igitur amori P

tius , quam dilectioni languorem huiusmodi scriptira attribuat c non enim dicit r stula dilectione Iam gueo , sed uuia amore Iangueo b patet , quod ipsa

per hoc , si scholasticam linguam in proposito as1hmat , inquit : Amoris nomen est quid divinius, uam nomen dilectionis . Seeundo vides e quom o, &c.

Derum amor eonvenienter dividatur in amorem amicitiae , oe amorem eoncupiscentiae.

er Io. II. D. q. AD Quartum sic proceditur . Videtur , quod a.. mor inconvenienter dividatur in amorem mmicitiae, o eoneupiscentiae . Amor enim est passo, amicitia vero est habitus , ut dicit Philos. in 8. Eth. c eap. I. a med. eo. I. 3 sed habitus non potest esse pars divisiva passionis. Ergo amor inconvenie ter dividitur per amorem raneupiscentiae , & amorem amicitiae. a. Praeterea. Nihil dividitur per id, quod ei eon-

numeratur. Non enim homo connumeratur anim

Ii: Sed concupiscentia eonnumeratur amori, sicut a- Iia passio ab amore . Ergo amor non potest dividi per concupiscentiam.

3. Praeterea . Secundum Philosophum in 8. Eth. eap. 3. to. s. triplex est amicitia, utilis, delectis Io, 8e honora r Sed amieitia utilis, & deIectabilis habet coneupiscentiam: Ergo eoneupiscentia non de-het dividi eontra amicitiam.

394쪽

Sed Contra , Quaedam dicimur amare , quia ea concupiscimus ; sicut dicitur aliquis amare vinumi propter dulce , quod in eo concupiscit , ut diciturin 1. Top. c cap. a. ad loe. 8. D. I. J Sed adnum re hujusmodi non habemus amicitiam , ut diacitur in 8. Et hic. c sta prino to. I. Ergo

alius est amor coneup0centiae,&alirus est amor am citiae .

Respondeo dicendum , quod , sie ut Philo λphus

dicit in a. Rhetor. cesp. 4. in mim. to. 6. Amarses velle Hieui bonum . Sic ergo motus amoris in suo tendit; sc. in bonum, quod quis vult alicui, vehsibi, vel alii ; & in aliud, cui vult bonum. Ad illud ergo bonum , quod quis vult alteri , babetuν amor cone iistentiae: ad illud autem , mi aliquis vult b

num , sabetur amor amicitiae. Haec autem divisio est secundum prius , & post rius. Nam id , quod amatur amore amicitiae , si pliciter , & per te amatur . quod autem amatur in more concupiscentiae , non simpliciter, & secundum se amatur, ted amatur alteri. Sicut enim ens per se simpliciter est, quod habet esse ; ens autem secundum quid , quod est in alio; ita bonum, quod comvertitur cum ente simplisiter quidem est, quod ipsam habet bonitatem : quod autem est bonum alterius, est bonum secundum quid e Et per consequens amor, quod amatur aliquid, ut ei sit bonum, est amor si Pliciter : amor autem , quo amatur aliquid , ut sit bonum alterius, est amor seeundum quid. Ad primum ergo dicendum , quod amor non dividitur per amieitiam , & eoncupiscentiam, sed per amorem amisitis, & concupiscentiae. Nam ille proinvrie dicitur amicus , cui aliquod bonum volumus e Illud autem dicimur concupiscere , quod volumus

nobis.

Et per hoc patet solutio ad Secundum. Ad tertium dicendum , quod tu amicitia utili , R delectabili vult quidem aliquis aliquod bonum amico ; quantum ad hoc salvatur ibi ratio amicitiae Sed quia illud bonum refert ulterius ad suam delectationem , & utilitatem , inde est , quod amicitia utilis , & delestibilis , inquantum trahitur ad

amorem concupiscentiae, deflait a ratione verae amiscitiae.

Ex articula habes primω : quomodo per rationem ostendas, merito fuisse L salinuria insinuatum, quod

395쪽

368 QUAEST. XXVII. ARΤ. I.

quod amor convenienter dividitur in amorem amLoe concupiscentiae . Ut per hoc , quod saepius de amore utroque fit mentio in ipsis . Ut Gen. 29. de amicis Laban , r. Reg. 38. de amicitia David, R Ionathae , a. Reg. 3. de amicitia David , & δε Mer, a. Regum I7. de Chus. amico David , Iob. 2.3. de amicis eius, &c. Ut Gen. 6. de amore concu- Piscentiae diluvio mersorum , Gen. I 8. I9. de SodO- morum , Gomorrhaeorum , &c. Gen. 34. de Schen urga Dynam , a. Reg. II. de Davidis erga Bers, Me ; mare. s. de Herodis erga Herodiadem , , Per haec enim scriptura , si scholasticum idioma re-sen et , ait : Amor convenienter dividitur in ami, Tem amieitiae , & concupiscentiae . Nam, cum talis divisio ab ipsa fiat , non potest non convenienter

fieri . Pro cuius captu , de convenientia scripturarum totali, vide a. a. q. II 2. ar. 2. append. c π q. I o. ar. I. app. Item de lassicientia ipsarum, ρ. 17y. . a. an. Secundo vides: quomodo, &c.

De causa amoris , in quatuoν articulas disio. DEinde considerandum est de causa amoris.

Et cima hoe quaeruntur quatu9ν . Primo . Utrum bonum sit sola causa amoris. Secundo. Utrum cognitio sit causa amoris. Tertio. Utrum similitudo. Quarto. Utrum aliqua alia animae pa1ΓOnum.

Unum bonum sex sola causa amoris . . q. 2O. M. I. ω Dio. 4. Iect. 12. AD Primum sie proceditur . Videtur, quod non sinlum bonum sit causa amoris. Bonum enim non est causa amoris , nisi quia amatur . Sed contingit etiam malum amari, secundum illud Psalm. Io. flui diligit iniquitatem , odit animam suam, alioquin in annis amor esset bonus. Ergo non solum bonum est

causa amoris.

a. Ρraeterea. Philos dicit in a. Rhet. c. eap. q. med. to. 6. quod eos qui mala sua die&nt , amamus. ergo videtur quod malum sit causa amoris. 3. Praeterea. Dionys dicit A. cap. de div. nom.

396쪽

QUAEST. XXVII. ART. I. Iect. q. quod non solum bonum , sed etiam ρυμ.ebrum est omnibus amabile. Sed Contra est , quod August. dicit 8. de Trino c. c. 3. ius r. to. 3. Non amatuν certe, nise bonum so ium. Ergo bonum est causa amoris. Resinandeo dicendum, quod, sicut supra dictum est , c,a6. ar. I. b amor ad appetitivam potentiam ρομtiuet, quae est vis passiva. Unde objectum ejus comis paratur ad ipsam, sicut causa motus, vel actus ipsius. Oportet igitur , ut illud sit proprie causa amoris , quoK est amoris obiectum. Amoris autem proprium

obiectum est bonum: quia, ut dictum est, c q.

aν. I. car 2. amor importat quandam connaturalit tem, vel complacentiam amantis ad amatum. unia

cuique autem est bonum id, quod est sibi connat rate, & proportionatum. Unde relinquitur, quod bonum si propria causa amoris. Ad primum ergo dicendum, quini malum nunquam amatur, ni a sub ratione boni; se. inquantum est secundum quid bonum , & apprehenditur ut simplic ter bonum: & sic aliquis amor est malus , inquam tum tendit in id , quod nou est simpliciter verum bonum. Et per hunc modum homo diligit iniquit tem, inquantum per iniquitatem adipiscitur aliquod bonum, puta delectationem, vel pecuniam, vel aliquid huiusmodi. Ad secundum dicendum , quod illi , qui mala

sua dicunt, non propter mala amantur, sed propter hoc , quod dicunt mala . hoc enim quod est dicere mala sua, habet rationem boni , inquantum excI dit fictionem, seu simulationem. Ad tertium dicendum , quod pulebrum est idem bono sola ratione disserens. Cum enim bonum sit , quod omnia appetunt, de ratione boni est, quod in eo quietetur appetitus: Sed ad rationem pulchri pertinet, quod in ejus as u , seu cognitione quiet tur appetitus: Unde & illi sensus praecipue respiciunt pulchrum , qui maxime cognoscitivi sunt ; scilicet visus, & auditus rationi deservientes. dicimus enim

pulchra yi ibiIM, & pulabνω sonos . In sensibilibus

autem aliorum sensuum non utimur nomine pulchris tudinis . non enim dicimus DIebros sapores, aut odores. Et sic patet , quod pulchrum addit supra b num Quendam ordinem ad vim cognoscitivam : ita quod bonum dicatur id , quod simpliciter complacet appetitui; puterum autem dicatur id, cuiu& ipsa adiprehensio Placet.

397쪽

3 o QUAEST. XXVII. ART. II. APPENDIX.

Ex art. habes primo : quomodo per rationem instendas, merito a scripturis, & Aug. insinuatum fuisse, quod bonum solum , idest non malum , est eausa amoris. A D. Aug. quidem: ut in arg. eont. A scripturis vero per hoc , quod dicitur Gen. 29. M a linis erat Miais: Raebes decora 1 sese, or venti so aspectu. Quam diligens Iacob ait , &c.- nim verba important Iensum hunc , quod , scilicet Iacob amabat Rachelem eo quod pulchra esset, non autem Lyam , imo despiciebat eam , ut insita legitur, eo, quod oculis lippis esset. Item per hoc , quod dicitur Deut. a -homo habuerit uxorem , ω non inveneris gratiam ante oculos ejus propere es, quam foeditatem , &c. Hoc est propter hoc , quod non est pulchra , sed aliquo modo turpis . Ecce, quod foeditas, seu esse turpe non solum non causat, sed etiam impedit amorem . Quia igitur pulchrum est idem bono , ut dicitur in ad tertium , restat, quod, dum innuitur a scriptura, solum pulcrum a mari , subintelligatur universaliter a scholasticis ex ipsa , quod bonum, non autem malum , est caula amoris. Secundo vides, &e.

Utrum regnitio sit eausa amoris.

AD Secundum sic proceditur. Videtur , quod eo-gnitio non sit causa amoris. Quod enim aliquid quaeratur, hoc contingit ex amore : Sed aliqua quin Tuntur, quae nesciuntur ; sicut scientiae . cum enimia his idem sis eas habema, quod eas noscere, ut Aug. dieit in libro 83. m. q. 33. ante med. D. si cognoscerentur, haberentur, &non quaererentur. Esem coqnitio non est causa amoris. a. Praeterea. Eiusdem rationis videtur esse , quod aliquid incognitum ametur, & quod aliquid ametur Plus, quam cognoscatur.' Sed aliqua amantur plus, quam cognoscantur; sicut Deus, qui in hac vita potest Iaer seipsum amari, non autem per seipsumc gnosci. Ergo cognitio non est causa amoris. 3. Praeterea. Si cognitio esset eaula amoris , noα

Pomet inveniri amor, ubi non est cognitio: Sed in

398쪽

omnibus rebus invenitur amor , ut dicit Dionysi quarto c. de div. nominibus, '. in prin. non autem in omnibus invenitur cognitio. Ergo cognitio non est cais amoris. Sed Contra est , quod August. prohat in Io. de

Trin. c fu prim. I. ro. I. quod nusius potes amara

aliquid incognitum.

Respondeo dicendum , quod , sicut dimim est ,s M. Hare.) bonum est eausa amoris per modum o lecti. Bonum autem non est obiectum appetitus, nisi prout est apprehensum ς ω ideo amor requirit aliquam apprehensionem boni, quod amatur. Et propter hoc Philosophus dicit 9. Ethicorum ., c. c. γin princ. to. S. quod vi eorporalis in mineApium amomis sensitivi . & similiter contemplatio spruritualis pulchritudinis , vel bouitatis est principium amoris 1 piritualis . Sis Lotυν eognitio es causa am ris es νatione, qua ti bonum quod non potest am ri, nisi cognitum. Ad. primum ergo dicendum, quod ille , qui qua rit scientiam, non omnino ignorat ; sed secundum aliquid eam prmognoscit, vel in universali, vel in aliquo eius effectu, vel per hoc quod audit eam laudari, ut Augu. dicit Io. de Trin. ce. 3. to. 3.

Sic autem eam cognoscere non est eam habere, selcoynoscere eam persecte.

Ad secundum dicendum , quod aliquid requiritur ad persectionem cognitionis, quod non requiritur ad

perfectionem. amoris . Cognitio enim ad rationem pertinet, cuius est distinguere inter ea, quae secundum rem sunt coniuncta, & componere quodammodo ea, quae sunt diversa, unum alteri comparando.

Et ideo ad persectionem cognitionis requiritur, quoahomo cognoscat singillatim quicquid est in re, sicut partes, & virtutes, & proprietates. Sed amor est iavi appetitiva, quae respicit rem, secundum quod in se est. Unde acs persectionem amoris sussicit , quod

res, prout in is apprehenditur , ametur . Ob hoc ergo contingis quod aliquid plus ametur, quam c gnoscatur, quia potest persem amari , etiamsi non persecte cognoscatur : Si eut maxime patet in scie tiis, quas aliqui amant proprer aliquam summariam cognitionem, quam de eis habent; puta quod sciunt Rhetoricam esse scientiam , per quam homo potest persuadere: & hoc in Rhetorica amant. Et similiter

est dicendum circa amorem Dei. . Ad tertium dicendum , quod etiam amor natur iis, qui est in omnibus rebus, causatur ex aliqua cognitione, non quidem in ipsis rebus naturalibus exia

399쪽

3 a QUAE . XXVII. ART. II.

flente, sed in eo, qui naturam instituit, ut supra disctum est. c q. 26. ar. I. J

APPENDIT.

EX ar. habes primo : quomodo per rationem Ostendas , merito insinuatum fuisse a scriniuris,& Ecclesia , & Augustino , q9od cognitio est causa amoris . A Divo Augustino quidem, Mi in arE. conti A scripturis vero per hoc , quod Dominus daturus Iegem de sui dilectione , ante omnia sui cogniti nem proponit populo legem ipsam recepturo . Dicit enim Exo. 2o. Ego sum Dominus Deus tuus , qui eduxi te de terrea AEgnti, de domo δενυitutis . Ecce cognitio de Deo omni b. Praeceptis, & consequenter praeceptis de dilectione, primum antepossita. Praedicta enim verba non sunt praeceptum, sed praeam. bulum ad praecepta. Audi: Ego sum Dominus, ratione scili. universalis potestatis super totum mundum, Rubernando ipsum; secundum quod mihi placet . Deus , ratione scilicet creationis universarum rerum mundi, & mundi ipsius. Tuus, ratione scilicet specialis electionis , qua ego sine ullis meritis tuis, immo & contra demerita tua praevisa elem te

mihi prae cunctis populis . eduxi te, &c. Ac si apertius dicatur : Ex cognitione hac, quod ego sunt S creator mundi, & mundi gubernator, &tui specialis eleuor , atque grandis benefactor , tu debeamoveri ad recipiendum libenter praecepta mea , &ad implendum promptissima , devotissimaque meu-

te omnem voluntatem meam , atque in primis ad me amandum : secundum quod tibi nunc per mandata explicabo. Item insinuatur idem per hoc, quod fides ab Apostolo ponitur fundamentum Se spera

stantia sperandarum rerum, &c. Vide a. a. q. . ara IoEt I. Corinth. I 3. Fides, Des, charitas . Patet Mnim quod fides dicit cognitionem, charitas vero a morem . Ab ecclesia autem idipsum insinuatur per

hoc , quod in collecta fer. s. Post Dominicam priamam Quadrasesimae, dicit; Da quaestimus Domina populis chrisianis, quae profitentuν, cognoscere,oe eaeIese munus diligeνe. Hoc est: Coeleste munus agnoscere , & coeleste munus diligere . Nam omnia illa, quae christiani profitentur, sunt coeleste munus Ecce , quod dilectionem a cognitione , tanquam Rcausa, originari manifestat. secundo vides: quom do, &c.

400쪽

QUAEST. XXVII. ART III. ARTICULUS III. . II 6 Utrum semilitudo set eausa amoris .

IV q. 9y. a. a. eo. oe de hebdo. lib. a. s. oe 3. Eth. cor. I. f. lib. 8. eo. 3. AD Tertium sic proceditur. Videtur , quod simia litudo non sit causa amoris . Idem enim non est causa contrariorum: Sed similitudo est causa odii. dicitur enim Proveri I 3. quod inrer superbos semper sunt juetis. & Philos. dicit in 8. Ethic. ccap. I. a. med. to. S. 3 quod fguli eorrixantur adinvicem. Eringo similitudo non est causa amoris.

ciri med. m. I. J quod aliquis amat in alio, quod esse non vellet: sicut homo amat histrionem, qui non vellet esse histrio: Hoc autem non contingeret , si similitudo esset propria causa amoris : sic enim homo amaret in altero, quod ipse haberet, vel vellet habere. Ergo similitudo non in causa amoris.

get, etiamsi illud non habeat: sicut infirmus amatnnitatem, & pauper divitias : Sed inquantum indiget, & caret eis, habet dissimilitudinem ad ipsa. Ergo non solum similitudo, sed dissimilitudo est causa

amoris.

pose. prine. to. 6. quod benefeos in pecunias , oe salutem amamus : smiliter eos, q&i eirea mortuos se vant amicitiam , omnes diligunt : Non autem in itines sunt tales . Ergo similitudo non est causa a

moris.

Sed Contra est , quod dicitur Eccle. 13. Omne animal diligis si iis flbi.

Respondeo dicendum, quod semilitudo , proprie loquendo , in causa amoris. Sed considerandum est, quod similitudo inter aliqua potest attendi dupliciter . Uno modo ex hoc , quod utrumque habet idem in aetii: sicut duo habentes albedinem dicuntur similes. Alio modo ex joc, quod unum habet in potentia, &in quadam inclinatione illud, quod aliud habet in aetii: sicut si dicamus , quod corpus grave existens extra suum locum habet similitudinem cum corpore gravi in suo loco existenti : vel etiam secundum quod potentia habet similitudinem ad actum ipsum . nam in ipsa potentia quodammodo est actus . Primus ergo semilitud nis

SEARCH

MENU NAVIGATION