Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

au QUAEST. XXVIII. ART. III.

fimilitudo participata divini amoris, ut ibidem ducitur, cleel. I 2. videtur, quod quilibet amor ca set ecstasim. Respondeo dicendum , quod ecstasim pati aliquia dicitur , cum extra se ponitur . Quod quidem continis git & seeundum vim apprehelisivam , & secundum vim appetitivam. Secundum quidem vim apprehem fuam aliquis dicitur extra se poni , quando ponitur extra cognitionem sibi propriam e Vel quia ad superiorem sublimatur : sicut homo , dum elevatur ad comprehendenda aliqua , quae sunt supra sensum, & rationem , dicitur ecstasim pati , inquantum

ponitur extra connaturalem apprehensionem ratio-aiis , & sensus : Vel quia ad interiora deprimitur :puta cum aliquis in furiam, vel amentiam edit, dii. citur ecstasim passiis . Secundum appetitivam vero partem dicitur aliquis ecstasim pati, quando appetitus alicuius in alterum sertur, exiens quodammodo extra seipsum.

Primam quidem esasim facis amor dispositive ,

quantum scit . facit meditari de amato, ut dictum est : ar. pree. intensa autem meditatio unius a strahit ab aliis.

Sed fecundam es m facit amor directe , sempIL

citer quidem amor amicitiae , amor autem concupiascentiae non se Iieiter , sed Deundum quid . Nam

in amore concupiscentiae quodammodo fertur amans extra seipsum , inquantum scit. non contentus gain

dere de bono, quod habet, quaerit frui aliquo extra se : Sed quia illud extrinsecum bonum quaerit sibi habere, non exit simplkiter extra se, sed talis an sectio in fine intra ipsum concluditur . Sed in am re amicitiae aflectus alicuius simpliciter exit extra se ; quia vult amico bonum , & operatur bonum , quasi gerens curam , & providentiam ipsius propter ipsum amicum. Ad primum ergo diceilaum , quod iIla ratio Pr redit de prima ecstasii. Ad secundum dicendum , quod illa ratio procedit de amore concupiscentiae , qui non facit simpliciter ecstasim, ut dictum est. c. ineor. ar. JAd tertium dicendum, quod ille , qui amat, illa tantum extra se exit , inquantum vult bona amici,& operatur : non tamen vult bona amici magis , quam sua . unde non sequitur , quod alterum plus ,.quam se diligat. A

412쪽

QUAEST XXVIII. ART. IV. APPENDIX.

EX art. habes quomodo per rationem stendas, merito a scripturis , Dionysio, & Ecclesia insinuatum fuisse , quod amoris eflectus est e stasis. A Divo Dionysio quidam , ut ponitur cum discursu in arg. contr. Ubi ly ipse Deus propter morem es ecflatim passus , intelli vitur principalite ede illo excessu; quem secundum Luc. 9. completurias erat in Hireusalem , id est, de sua sanctissima passi

ne , in qua excessiiuus amor , ex quo ipsa procedebat , apparuit manifeste . Nam ecstasis , & excessus; idem sonant, cum uti umque nomen secundum suam rationem importet positionem alicuius extra se . Ascripturis vero per ly mento excedimus Deo. 2. C rin. I. Talis enim excessus contingebat ex causa superiori, & tunc erat, quando Apostolus contempla' batur divina, in quorum contemplatione meus eius rapiebatur extra se supra se . Et hoc procul dubita erat effectus amoris , quo ipse Apostolus cum similib. sortiter assiciebatur ad divina . Nec mirum . Quoniam & aliquando non tantum mens, sed etiam corpus per ec stasim sublimatur extra se, idest extra conuaturalem locum, seu operationem. Ab Ecclesia

ergo, & quod nunc , & quod in principio appendicis dictum est , insinuatur per hoc , quod de Angelico isto Doctore , tamquam admirabulida , canit zo anima sancti sima , qua contemplante dulciter , eorpus linquebat insma , flans fuHum mirabiIiter Haec illa in ossicio solemni D. Thomae de Aquino, respons 3. noctur. I. Secundo vides : quomodo ex iis bene pensatis , & applicatis declaretur vicissim Angelica, Sc.

Unum Zelus si effectus amoris,

AD Quartum sic proceditur . Videtur , quod Eelus non sit effectus amoris . Zelus enim est contentionis principium: unde dicitur I. ad Cori th. 3. Ciam sit inter υos veltas , ω eontentio , Stacontentio repugnat amori. Ergo zelus non est effectus amoris.

2. Praeterea. obiectum amoris est bonum , quod est communicativum sui : Sed Eelus repugnat com-R I m

413쪽

- QUAEST. xxVIII. Amia m

municationi: ad Eelum enim pertinere videtur , quoaquis non patitur coninrtimn ia amato ; sicut viri

dicuntur zelare uxores , quas nolunt habere communes cum caeteris . ergo aelus rum est effectus

moris.

3. Praeterea . Zelus non est fine odio , sicut nee fine amore. dicitur enim in Ps. 72. Zelos μκ quos . Non ergo debet dici magis emctus amoris, quam odii .

Sed Contra est , quod Dionys. dicit 4. cap. de

div. nom. Io. quod Deis aptellatur et Mea propter multum amorem , qMem haber ad exi em

Respondeo dicendum, quod inelus, qumem st mcto G sumatur , ex intensione amoris provenit. Manisectum est enim , quod quanto aliqua virtus intennus tendit in aliquid, sortius repellit omne contrarium , vel repugnans. Cum igitur amor sit quidam motus in amatum, ut August. dieit in lita 83. m. q. IS. ω 36. ra. q. intensus amor quaerit excIudem omne id, quod Dbi repugnat. Aliter tamen hoe eo tingis in amore estnevisentiae in Hiere in amore misitiae. Nam in amore em piscemis, qui intense aliquid eoncupiscit , . movetur contra omne illud , quod repugnat eonsecutioni , vel fruitioni quietae eius, quod amatur Et hoc mineo viri dicuntur Zelari uxores , ne per consortium aliorum impediatur fingularitas , quam in uxore quaerunt r Similiter etiam qui quaerunt excellentiam, moventur contra eos, qui excellere videntur, quasi impedientes excePlentiam eorum .' Et i ste estolus invidiae, de quo dicitur in Ps. 36. Nesi μυ- ωνἐ in malignantistus , neque a Iveris fac tes MMiquitatem . Amor autem amicitia quaerit bonum amici . unde quando est intensus , facit hominem moveri contra omne illua , repugnat bono amici . Et secundum hoc aliquis dicitur aetare pro amico, quando, si qua dicuntur , Mei fiunt contrα bonum amici, homo repeliere studet: Et per hunc etiam modum a rivis hicitur aetare pro Deo , qRando ea, quae sunt contra honorem, vel voluntatem.

Dei , repellere secundum posse conatur , secundunt illud 3. Reg. I'. Zelatus sum mo Domina exerci aratim. Et Io. a. super illud, Zelus domu3 tuae come

414쪽

loquitur de aelo invidiae, qui quidem est causa contentionis, non contra rem ainatam, sed pro re am ta contra impedimenta ipsius. Ad seeundum dicendum , quod bonum innat ' , inquantum est communicabile amanti . unde Omne 4llud , quod perfectionem huius communicationis 4mpedit, essicitur Odiosum. &. sic ex amore honiis 4us causatur . ex defectu autem bonitatis contingit quod quaedam parva bona non possunt integre simire vossideri a multis . N ex amore talium causatur a Ius invidiae; non autem proprie ex his , qui inde ure possunt in multis possideri, Nullus enim invidet alteri de cognitione veritatis, quae a multis integris Mognosci potest, sed sorte de excellentia circa cogni-4ionem ,huius.

Ad tertium dicendum, quod hoc ipsum quod al,

quis odio habet ea, quae remqnant Amato, eY- ae procedit . unde Eelus proprie ponitur essest moris magis , quam odii.

APPENDIX. EX articulo habes 'sens: quomodo per ratkmetra

ostendas , merito insinuatum a scripturis , de Dionysio , quod gelus est effectus amoris . A S. Dionysio quidem, tit in eret. A scripturis Mero prehoc , quod dicitur Num. I. Si olestus Zelmvis

esuritaveris visiam eontra tiinem. Et Ecclesiast. 26.

Dolor eordis , or luctus, nitilio Zelotva . In mulmis Zelotypa fagellum linguae . Manifestum enim est , quod zelus , unde in viro , ac muliere dicitur piritim Zelotypiae , nascitur ex amore . Item per V ubi es eritis tuus, o fortitudo tua , multitudo miscerum euomum, O miserationum leui,mm, Isa. 63. Patet enim consideranti textum illum , quod Pro- Pheta , Eelum ex amore causari , verbis ili's signitilicat . Ac si Deo in oratione illa dixisset : Ubi est amor intensus A quo non misericorditer x viscemis .mare kles, ex quo utique si ipsum nobis manife-sares, ut olim , nasceretur iste essectus , scilicet , zelus tuus ad defendendum nos , & ad dratriendum

415쪽

Utrum amor sν passo Iasis amantis . AD Quintum sic proceditur. Videtur, quod amor

sit passo laesiva. Languor enim significat laesi nem quandam languentis. Sed amor causat langu rem . dicitur enim Cantis a. Fultate me noribus , stipate me malis , quia amore langueo . Ergo amor est passio laesiva. Σ. Praeterea . Liquefactio est quaedam resolutio et sed amor est liquefactivus. dicitur enim Cantic. s. Anima mea liquefadia es , tit diled tis meus locutus es . Ergo amor est resolutivus is est ergo corrupi, vus, & laesivus. 3. Praeterea . Fervor designat quendam excessum in caliditate , qui quidem excessus corruptivus est . sed fervor causatur ex amore. Dionys enim 'capucoel. hier. c parum a prine. J inter caederas propri tates ad amorem Seraphim pertinentes , ponit eri dum, & acutum, & superferυens . Et Cant. 8. diciatur de amore , quod Iampades ejus sunt Iampaderignis, atque Rammarum. ergo amor est passio laemva. di corruptiva. Sed Contra est, quod dieit Dionys. Φ- cap. de div.

contentiis , idest conservative . ergo amor non est

passio laesiva , sed magis conservativa , & Perfectia

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum

ηst, c q. I 6. I. εν a. Ο q. 27. a. I. amor significat coaptationem quandam appetitivae virtutis ad aliquod bonum. Nihil autem , quod coaptatur ad alia

quid , quod est sibi conveniens , ex hoc ipso laediatur; sed mmis, si sit possibile, proficit, ' aI. per-μit- t & melioratur ; quod vero coaptatur ad Miiquid , quod non est sibi conveniens, ex hoc Iaeditur, & deterioratur. Amor ergo boni conυenientis in perfectistis, minorativus amantis r umor aurem boni, quod non es conseniens amanti, O IU-vtis, deteriorati-s amantis. Unde maxime ho mo Perficitur, de melioratur per amorem Dei ; lae ditur autem , & deterioratur per amorem Peccati, secundum illud oseae 9. Facti fune abominabiles , Icut ea quae dilexerunt . Et hoc quidem sic dictum est de amore, quantum ad id, quod est formaIe in ipsi , quod est sic. ex parte appetitus.

auauram vero ad id, quod es materiale in posse

416쪽

QUAEST. XXVIII. ART. V. 3

ne amoris, qtiod es immutatio aliqua corporalis , ac eidit, quod amor sit Lesυus propter exesistim immutationis ; sicut accidit in sensu, & in omni actu vi

tutis animae, qui exercetur per aliquam immutatio nem organi corporalis.

Ad ea vero, quae in contrarium obiiciuntur , dicendum , quod amori attribui pollant quatuor emeo eius proximi; sc.yiquefactio fruitio, languor, Se sese . . Inter quae Primum est liquefactio , quae opponitur congelationi. Ea enim, quae sunt congelata ,

in seipsis constricta sunt , ut non possint de faciusubintrationem alterius, pati . Ad amorem autem pertinet, quod appetitus coaptetur ad receptionem boni amati, prout amatum est in amante. , sicut iam

supra dictum est . c art. a. hυ. ρω. J Unde cordis congelatio , vel duritia est dispositio repugnans a mori : Sed liquefactio importat quandam mollificationem cordis, qua exhibet se cor habile, ut am tum in ipsum subintret. Si ergo amatum fuerit piaesens, & habitum, causatur delectatio, sive sevitio '. si autem fuerit absens, consequuntur duae passiones, scit. tristitia de absentia , quae significatur per languorem , c unde & Tullius in 3. de Tuscul. quaest. maxime tristitiam aegritudinem nominat & intere- sum desiderium de consecutione amati, quod synificatur per ferυorem . Et isti quidem sunt effechis amoris formaliter accepti secundum habitudinem appetitivae virtutis ad obiectum et Sed in passione amoris consequuntur aliqui effectus his proportionati s

cundum immutationem organi ἀ

EX art. habes primo : quomodo per rationem nostendas, &insensu vero intelligas, merito i sinuatum a scripturis, & Dionys fuisse, quod amor est , Si non est laesivus. A S. Dionys quidem , ut i sarg. coni. A scripturis vero, quod sit , Si non sit Ut Ois. 9. Facti sunt abominabiles sevi ea , qu

dilexerunt . Per hoc enim non tantum denotatur .

quod amor ignobilium rerum est laesivus amatitis ;sed etiam , per locum ab oppositis. , quod amor rerum nobilium est perstitiuus amantis . Ut dicatura Amatates facti sunt abominetbiIes , sicut ea quae di texertinit ergo &fient excellentes, si diligeut exces- lentia . De amore autem, ut est passio, idest cum immutatione organi corporalis , quod sit is ivus . patet de Ammon amante sororem, a. Reg. I 3. Se cunda vides, M

417쪽

AD Sextum sie proceditur. Videtur, quod amans

non agat Omnia ex amore . Amm enim qui

clam passio est , ut si in a dictum est : c. . a s. m. v. non omnia, quae agit homo , agit ex passione, sed quaedam agit ex elinione, & quaedam ex igno- raulia, ut dicitur in 3. Ethic. ex rat. I. I. Ergo non omnia, quae homo agit, agit ex amore. I. Praeterea . Appetitus est principium motus, Ramonis in omnibus animalibus , ut patet In 3. de 'anima . c- 18. ω m. 2. J Si igitur omnia, quae quis agit , agit ex amore , aliae Passiones ap- Peritimae partis erunt superfluae. 3. Praeterea . Nihil causatur simae a contrariis ausis: sed quintam fiunt ex odio. non ergo omnia

sunt ex amore.

Sed Contra est , quod Dion. di est 4. c. de divin. nom. c-9. quod propter amorem smo, ummungunt, stumianque agunt.' Respondeo dicendum, quod omne agens agit propter finem aliquem, ut supra dictum est. c q. I. M. I. in a. Finis autem est bonum desideratum , δ' amatum unicuique. Unde manifestum est, quod mmm agens, quodcunque sit,stgis quamcunque acti nem ex aliquo amore. Ad primum ergo ditendum , quod obiectio illa Procedit de amore, qui est passio in appetitu sensitivo existens. Nos autem inquimur nunc de amore C mmuniter accepto , prout comprehendit sub se , morem Arine Hem , rationalem , o Hem, in ruralem . sic enim Dion. loquitur de amore in η.

cap. de div. nom. Iem Ia. Ad secundum dicendum , quod ex amore , sicutiam dictum est , c μ. 23. arm et. 3 cauisur di d. siderium , is tristitia , di deIectatio , & per conmquens omnes aliae passiones. unde omnis actio, qui Procedit ex quacunque passione , procedit etiam ex amore, sevi ex pri a causa. unde non supernuum aliae passiones, quae sunt eausae proximae. Ad tertium dieendum , quod odium etiam ex amore inustuar, sicut insta dicri . e q. see. m. a. Am

418쪽

Ex articulo habes primo: quomodo per rationem ostendas , merito esse a scripturis , & Dionysio insinuatum , quod amans agis omnia ex amore. AS. Dionysio, & a sortiori quidem , ut in argumentis aeom. Si enim dicit, quod omnia agentia agunt pro- Pter amorem boni, multo maviis utique dicit, quoaamans ex amore agit omnia. A scripturis vero per hoc, quod de charitate, quam erga proximum propter Christum pro eo mortuum debemus habere , Ioquens Apostolus cum illativa coniunctione unia versaliter concludit , I. Cor- IO. Sive emo mandu-

satis , piis bibitis , vel aliud quid facitis , omnia .n gloriat Dei fatate. Ac si apertius dicat: Si, ut

debetis , amatis Deum , & proximum , hoc in vobis , quantum est ex conditione an Gris , sequetur , quod vos facietis omnia ex amore illo , idest secundum regulam ipsius amoris commensurata . Diem per hoc, quod de Sichem amante Dynam momstrat, ipsum tot, & tanta fecisse ex amore , ut e iam ad circumcisti,nem sui omnes cives induxerit , ut fere per totum eapit. 34. Gem legitur . Sed iade Ammon, a. Ret I 3. 3ρ de duobus senibus, Da a 3. idem ostendit. Per singula itaque praemissa, ceu scholastico idiomate loquens in proposito , dicit et Amans agit omnia ex amoreia Seeundo vides: qu modo ex his bene pensatis , 8e ain,licatis doctrina. Mee Angelica vicissim declaretur di confirmetur .

U S T I o XXIX. De Odio, is sex artistilos divisa. DEinde considerandum est de odio.

Et eirea hoe quaerunmr sex. Primo . Utrum causa , ti obiectam odii sit m

Secundo. Utrum odium causetur ex amore. Tertio. Utrum odium sit sortio, quam amor. - Quarto . Utrum aliquis possit habere odio seia psum o- Quinto is Utrum aliquis possit habere odio ver,

talem a

Sexto . Utrum aliquid possit haberi odio in unis

419쪽

3 a QUAEST. XXIX. ART. LARTICULUS I.

Utrum eausa , or objectum odii set marum.

AD Primum sic proceditur . Videtur , quod o jectum , & causa odii non sit malum . omne enim , quod est , inquantum huiusmodi , bonum est . Si igitur obiectum odii sit malum, sequitur , . quod. nulla res odio habeatur sed solum defeesus

alicuius rei. quod patri esse falsum . . 2. Praeterea . odire malum est laudabile . unde in laudem quorundam dicitur a. Mach. 3. quod mges optime etifodiebantur propter Oniae ponti is pi ratem , γ animos odio habentes mala. Si igitur nihil odiatur , nisi malum , sequitur , quod omne Oindium sit laudabile. quod patet esse falsum. 3. Praeterea. Idem non est simul bonum, & malum: sed idem diversis est odibile, & amabile: erisgo odium non solum est mali , sed etiam honi. Sed Contra. odium contrariatur amori: sed O tectum amoris est bonum , ut supra dictum est . . q. 26. ar. I. 3 ergo obiectum odii est malum. iRespondeo dicendum , quod cum appetitus nat ratis derivetur ab aliqua apprehensione , licet non contulicta , eadem ratio indetur esse de inclinati ne appetitus naturalis , & appetitus animalis , qui sequitur apprehensionem coniunctam , sicut supra

dictum est. c. q. 26. ar. I. III appetitu Rutem n turali hoc manifeste apparet , quod sicut unumquodque habet naturalem consonantiam, vel aptit

dinem ad id , quod sibi convenit , quae est amor naturalis: ita ad id, quod es repugnans, oe corruptistim , babet dissonantiam natu Iem , quae es mdium naturale . Sic igitur & in appetitu animali ,

seu intellectivo amor est consonantia quaedam ain petitus ad id , quod apprehenditur ut conveniens rodium vero est dissonantia quaedam appetitus ad id, quod apprehenditur ut repugnans, & nocivum . Sicut autem omne conveniens, inquantum huiuia modi, habet rationem boni; ita omne repugnans,

inquantum himsmodi , habet rationem mali. Et iadeo sicut bonum est obiectum amoris , ita marumas objectum odii.

Ad primum ergo dicendum , quod ens , inquantum ens, non habet rationem repugnantis, sed magis convenientis quia omnia conveniunt in enter Sed

420쪽

sed ens , inquantum est hoc ens determinatum , habet rationem repugnantis ad aliquod ens dete minatum : Et secundum hoc unum ens est odibile alteri , & est malum , etsi non in se , tamen per comparationem ad alterum. Ad secundum dicendum , quod sicut aliquid a prehenditur ut bonum , quod non est vere bonum pila aliquid apprehenditur ut malum , quod non est vere malum. unde contingit quandoque nec odium mali, nec amorem boni esse bonum. Ad tertium dicendum, quod contingit idem esse amabile , & odibile diversis , secundum appetitum quidem naturalem , ex hoc quod unum, & idem est conveniens uni secundum suam naturam , & repu-ynans alteri: sicut calor convenit igni, & repugnat aquae: Secundum appetitum vero animalem, ex hoc quod unum, At idem apprehenditur ab uno sub ratione boui, & ab alio sub ratione mali.

APPENDIX. EX articulo habes primo : quomodo per rationem

ostendas, merito insinuatum esse a scripturis , quod malum est obiectum odii. Ut Rom. Ia. Odiem res malum , adhaerentes scilicet amando ipsum.

Item Sap. Ia. Odibilia tibi opera faciebant , idest

mala opera. Secundo vides: quomodo, &c.

ARTICULUS II. Iss

Utrum odium eausetur ex amore. Sup. q. 28. an 6. ad 3. oe i . m. 3. m. oe q. c. g. IRAD Secundum sic proceditur . Videtur , quod aismor non sit causa odii. Ea enim, quae ex o possito dividuntur , naturaliter sunt simul , ut dicitur in postpraedicamentis: c in eo. de Simui eo. I. Sed amor , & odium , cum sint contraria , ex opposito dividuntur . Ergo naturaliter sunt simul .

Non ergo amor est causa odii. Σ. Praeterea . Unum contrariorum non est causa alterius: sed amor, & odium sunt contraria . ergo

3. Praeterea. Posterius non est eausa prioris : Sed odium est prius amore , ut videtur e nam odium importat recessum a malo , amor vero accessum ad bonum. Ergo amor non est causa odii.

Sed Contra est , quod dicit August. I . de Civis

Dei ,

SEARCH

MENU NAVIGATION