Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

QUAEST. III. ART. VIII

lis , ut salicet sciatur de causa quid est , non dici

tur intellectus attingere ad causam simpliciter, quam mvis per euectum cognoscere possit de causa, an sit . Et ideo remauet naturaliter homini desiiderium , cum cognoscit effectum , & scit , eum habere Mausam, ut etiam sciat de causa, quid est ; & illud desiderium est admirationis, & causat inquisitionem, ut dicitur in principio Metaphy. cap. a. cir. med. ro. 3 puta, si aliquis cognoicens eclipsim Solis considerat, quod ex aIiqua causa procedit, de qua, quia nescit , quid sit , admiratur , & admirando inquirit: nec ista inquisitio quiescit, quousque perveniadad cognoscendum cssentiam causae. Si igitur intellectus humanus cognoscens essentiam alicujus effectus Creati non cognoscat de Deo, nisii an est , nondum persectio eius attingit simpliciter ad causam prismam , sed remanet ei adhuc naturale desiderium inquirendi causam .' Unde nondum est persecte be tus . Ad perfectam igitur beatitudinem requiritur , quod intellectus pertin t ad ipsam essentiam primi

Et sic perfectionem suam habebit per unionem ad Deum , sicut ast obiectum , in quo solo beatitudo hominis consistit , ut supra dictum est. c art. yra

Ad primum ergo dicendum , quod Dionysius loquitur de cognitione eorum , qui sunt in VIa , tendentes ad beatiuidinem.

Ad secundum dicendum, quod, sicut supra dictum ςst, au. I. hu. qu. finis potest accipi duHiriter.

Uno modo, quantum ad rem ipsam , quae desii deratur : Et hoc modo idem est finis & superioris , &in serioris naturae , imo omnium rerum , ut supra dictuna est . c. q. I. a. 8. AIio modo, quantum ad consecutio m huius rei: EL sic diversus est finis superioris, & inserioris naturae secundum diversam habitudinem ad rem talem . Sic igitur altior est Matitudo Dei suam essentiam intellectu comprehendentis, quam hominis, vel angeli videntis, &non comprehendentis.

Ex art. habes primo: quomodo per rationem ha-terimas haereses Amrenorum , & Petri Abulanudicentium, ut refert Ρrateolus tu. Trinitaνii, Be tos iii cceio non videre Dei essentiam . Et, Beotos videre claritatem quandam Dei essentiae; in qua Iitionc beatitudo eit. Et, quod beatitudo consistit ine visi

92쪽

QUAEST. IV. Am. I. M

ulsione non Dei essentiae; sed in visione claritatis ilisuus essentiae. Et Almarisi dicentis , Deum non viis deri ullo pacto in se a Beatis, sed in suis ereaturis. Metindo habes : Quomodo per rationem ostendas , praedictas merito damnari a I. Io. 3. ut extendituris aQ. eont. Item a I. Corinth. I 3. Tune vidis mus Hele ad faciem: eum eognoscam , secut oe e mittis fiam. Item ab Apocal. 22. Semi Dei, ω mgni moestine faelem eius. Item a Mat. 18. angelι eortim femin visent faciem patris mei . Et e homines ibi resnt , fetit Angrii ; ut dicitur Apoeal νp. a I. menstim hominis, quae in Angeia. Item a dictis I. q. IE. a. I. eum Erucidat. Item ab Addition. a. nm ρα eum Emeid. Contra Almarieum autem specialiter vide supra ann I6. Tertio vides: quomodo,

Do his , q- ad beatitudinem existinius, in octo articulos divisa . DEinde eonsiderandum est de his, quae exigunt ire

ad beatitudinem. Et circa Me quaerantur octo . Primo . Utrum delectatio requiratur ad beatit dinem .

Secundo. Quid sit principalius tu beatitudine, mirum delectatio, vel visio.

Tertio. Utrum requiratur coninrehensio. Quarto . Utrum requiratur rectitudo voluntatis . Quinto. Utrum ad uatitudinem hominis requira

tur corpus s

. Sexto. Utrum persectio corporis . Septimo. Utrum aliqua exteriora bona. o vo . Utrum requiratur λcietas amicorum.

ARTICULUS I. 21 Utνum desectatio requiratur ad Beatitudinem .

AD Primum sic proceditur . Videtur , quod delectatio non requiratur ad beatitudinem . Dicit enim Augustiuus in I. de Trinit. ce . Ra memro. 3. quod visto es tota moeos fidei: Sed id, quod est praemium , vel merces virtutis , est beatitudo , m. D ut

93쪽

ut patet per Philos. in I. Ethic. cev. 9 in miso eo s. J Emo nihil aliud requiritur ad beatitudinem , nisi sola visio. a. Praeterea. Beatitudo est per se sufficientissimum bonum , ut Philo phus dicit I. Et hic. c eap. 7. ei

med. rum. Quod autem eget aliquo alio, non est

persecte sum ciens . Cum igitur essentia beatitudinis in vissione Dei consistat, ut ostensum est, c.3. a. 8. videtur , quod ad beatitudinem non requirat delectatio. 3. Praeterea. Operationem selicitatis, seu beatituis dinis oportet esse non impeditam, ut dicitur in io. Eth. ce. 7. ω I3. D. S. Sed delectatio impedit actionem intellectus , mreumpit enim ammationem prudentiae, ut dicitur in 6. Et hic. cesp. 3. to. S. E so delectatio non requiritur ad beatitudinem. Sed Contra est , quod August. dicit io. Confestac cap. 23. ante med. D. I. quod Beatitudo es gaudium de veritate. Respondeo dicendum, quod quaisolieme aIiquid. requiritur ad aliud. Uno modo, sicut praeambulum, vel praeparatorium ad ipsum . sicut disciplina requia Titur ad scientiam. Alio modo , simi perficiens aliquid : sicut anima requiritur ad vitam comiti in Tertio modo , sicut coadiuvans extrinsecus r sicut amici requiruntur ad aliquid agendum . semes m do, sicut aliquid concomitans: ut si dicamus, quod calor requiritur ad ignem. Et hoc modo desectatio reo risu ad Matietudinem. Delectatio enim causatur ex hoc, quod aprilius requiestit in no adepto. Unde , eum beatitudo nihil aliud sit, quam adeptio summi boni, non potest

esse beatitudo sine delectatione concomitante.

Ad primum e dicendum , quod ex hoc ipse

quod merces alicui redditur, voluntas merentis quiescit: quod est delectari. Unde in ipsa ratione merincedis redditae delectatio includitur. Ad secundum dicendum, quod ex ipsa visione Dei causatur delectatio. Unde ille, qui Deum videt, dein Iectatione indigere non potest. Ad tertium dicendum , quod delectatio concomia tans operationem intelleous non impedit ipsam , sed magis eam consertat , ut dicitur in Io. Ethici c to. I. Ea enim, quae delectabiliter facimus , alistentius, & perseverantius operamur. Delectatio autem extranea impedit operationem : Quandoque quidem ex intentionis distractione; quia, sicut dictum

est, c his supra ) ad ea, 'uibus delectamur, magis

intenti sumus; & duni uni vehementer intendimus,

94쪽

neeesse est, quod ab alio intentio retrahatur: suam que autem etiam ex contrarietate et sicut delecta. tio census cantraria rationi impedit aestimationem identiae magis , quam aestimationem specularua intellectus.

Ex arti habes μἀmo et quomodo per rationem Oostendas, ct recte intenigas , merito insinuatum lacte a Leripturis; quod delinatio requirit ad he titudinem . Ut Psal. 43. a d Helis me saethia e vitiisti mo . deIectationes ἡn dextera tua usque tanem. Item et. Cor. Ia. Seso hominem hu1 modi se μι- -- - τωι-- MEA r oescio hominem raptum in paradisum. Ibi enim, sicut per tertium in hin altiniana contemplatio denotatur: ita .per ra dilam inestabilis delinatio. Ac si Apostolus iuncti Q. miusto beatus Theologis scholastice dicat: Ad be cisinem delectatio requiritur visionem summi honimo tans. Vide Sinctum Doctorem ibid. super epistolas D. Pauli. In his , & Gnilibus semper , ae tibique studeas ponere .in practica notationem pro lectoribus positam, a. q. O. art. I. append. neum do viam: quomodo, &c.

quam detectatio. M .st. I. ω Deisriuaptaris.

AD Secundum sic proceditur . videtur , quod M-

lectatio sit principalius in beatitudine , quam visio. Delectatio enim, ut dicitur in Io. Ethic. cci a med. pom. I. I est persectio operis a Sed perses Ut potior perfectibili. Ergo delectatio est potior veratione intellectus, q*ae est visio, a. Praeterea. , propter quod al iquid est adi tibile, est poti 'Sed operationes appetuntur pro puer delectationii. Ipsarum. unde & natura in rationiblis necessariis ad conservationem individui ,δ speciei dele'ationem apposuis, ut huiusmodi operationes ab animalibus non negligantur, Ergo des Matio est potior in beatitudine , quam operatio in tellectus, quae est visio. 3. Praeisrea. Visio respondet fidei; delectatio a

rem, sive fruitio charitati : Sed charitas est maior

D a fide,

95쪽

εR QUIEST. IV. ART. II.

ide , ut dicit Apostol. I. ad Corinthi II. Ergo deletactatio, sive fruitio est potior visione. Sed Contra . Causa est potior effieini : Sed visio ast causa delectationis. Ergo visio est potior, quam delectatio. Respondeo dicendum, quod istam quaestionem m uet Philos. in Io. Ethicor. c cap. s. in sit. to. &eam insolutam dimittit. Sed si quis diligenter consideret , ex necessitate oportet, quod operatio intellectus, quae es uso, prpotior desectatione. Delectatio enim consistit in qu ciam quietatione voluntatis : mod autem voluntas in aliquo quietetur, non est nisi propter honitatem eius, in quo quietatur . Si emo voluntas quietatue in aliqua operatione , ex bonitate Operationis proincedit quietatio Voluntatis. 4Nec voluntas quaerit bonum propter quietati nem : sc enim ipse actus voluntatis esset finis ;quod est contra praemissa: c quaef. I. artis. I. ad 2.3sed ideo quaerit, quod quietetur in ope ratione, quia operatio est bonum ejus . Unde manifestum est, quod principat ius bonum est ipsa op ratio , in qua quietatur voluntas , quam quietatio voluntatis in isti . . V b ιAd primum ergo dicendum , quod , sicut Phis sophus ibidem dicit , Ioe. eit. in arg. Deteisatiom, scit operationem, sicut deeor iuventutem, qui est ad juventutem consequens : Unde delectatio est quaedam persectio concomitans visionem , non sicut periectio faciens visionem in sua specie persectam esse. Ad secundum dicendum , quod apprehensio se sitiva non attingit ad communem rationem boni , sed ad aliquod bonum particulare , quod est dele- ctabile . Et ideo secundum appetitum sensitivum , qui est in animalibus , operationes quaeruntur Pr .pter delectationem. Sed intelle'us apprehendit unia

versalem rationem boni, ad cuius consecutionem se isquitur delectatio : Unde prino lius intendit b num , quam delectati unem. Et uae st, quod dissenus intellectus, qui est institutiois timis delectat se

-nes apposuit propter operationeri mou est autem a liquid astimandum simpliciter secundum ordinem sensitivi appetitus, sed magis seciuidum ordinem adipetitus intellectivi. Ad tertium dicendum , quod charitas non quaerit bonum dilectum propter deiectationem ; sed hoc est ei conseDens , ut delectetur in bono adepto , quod amat : Et sic delectatio non respondet ei ut finis ,

96쪽

sens.

APPENDI x.

EX ari, habes primo : quomodo per rationem mstendas , merito a scripturi fuisse insinuatum , quod visio est principalius in beatitudine, quam de- lactatio. Ut per hoc, quod dic. cant. 2. in mecharitatem . ordo enim charit. qui & in patria remanet, 1.2. ρω s. 26. articui. I 3. est , quod homo diligat Deum plus, quam seipsum, a. a. quaesto. 2Garricia.. 3. & , a sortiori, secundum illud Luc. I

Qtii Cenit ad me , ω non odit animam suam , non O me dignus . Vult ergo dicere anima fidelis iii canticis, quod ipsa, ordinante sponso Christo, dili get in patria ex charitate Deum plus, 'uam thipsam ω At, sic delectatio effet quid principalius in beatit dine , quam visio ; tunc videretur sponsa diliger plus seipiam, quam Deum : quoniam ex intentione sua terminaretur dilectici adsutipsi iis delectationem, tamquam ad ultimum fiuem; quod utique eset peccatum mortale : cum tamen i 3 beatis nec minimum. Peccatum, nec potentia peccandi ponenda sit. Coni uenter ergo ipsa esset finis sutipsius ; & charitas esset potius amor concupiscentiae ; quam amor amia citiae: cum tamen secundum rei veritatem ipsa ch ritas sit amicitia, a. a. quaesto. 23. artieul. I. Hujus vero contrarium in beatitudine invenitur , & pee consequens charitas inibi ordinata remanet , si viasio ponatur principalius, quam delectatio. Nam visio est pulchritudinis rei vita contemplatio, &consequenter videns visione illa immergitur, ut ita dia eam , in rem visam , intrando scilicet in ipsam; in charitate ad ipsam uidendo inebriatur ; seipsumque totaliter in rem visam, tamquam in suum ultimum, ac undique persectissimum bonum , transformat laclaritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu, Corinth. 3. Sic emo videns non tantum non reflectitur ad semetipuim , tamquam ad ultimum finem, sed ipse quodammodo sui oblitus toto sis com de , ac viribus directissime tςndit in Deum visum , tamquam in omne bonum suum : eius pulchritudine totaliter accensus , totusque ardens , ac inflamma. tus. Haec est illa visio affiniva, de qua B. Au, dicit in 1. de Tri. quod visio es tota merces, in qua visione saIvatur vera amicitia: quoniam videns a miratur , supra seipsum in immensum esse Deum , Peumaue , p- quantiscunque viribus potest amat

97쪽

supra semetipsum . Per hoc igitur, quod scriptirem. in ly ordinavit in me e ritatem , testatur, charit item etiam in patria essae ordinatam , quasi schol Rice in proponto' lovena dixit: visio in beatitudine est quid principalius , quam delectatio. Meundo, vides : -modo ex iis, &e..

ARTICULUS IID IT

AD Tertium sic proceditur Videtur , quod ad

beatitudinem non requiratur comprehensio. Dicit enim. Augusti ad Paulinam de videndω Deum :I Ia- ωρ. '. m. a. imis. sed expres. m. 38. da Areb. Do m. evis 3. D. IC. Attingere mente ne insmosea es beatisredo ; eomprehendare autem os -- milibue., ergo, sine comprehensione est beatitudo. a.. Pr,terea . Beatitudo est perfectio hominis eundum intellectivam partem, in qua non sunt alis Potentiae, . quam intellectus, & voluntas , ut in priamo dictum est : aes. 79. Sed intellectus sus

eienter perficitur visionenu Dei; vobuntas autemper delectationem in ipso ἀ Ergo non requiritur con prehensio, tanquam aliquod tertium ..yia Praeterea . Beatitudo in operatione consistit Operationes autem, determinantur secundum obi cta: Obiecta autem generalia. sunt diam, verum, & Mnum: Verum eorrespondet visioni, & honum co respondet dilectioni . Ergo non 'requiritui comprehensio, quasi aliquod tertium. Sed Contra est, quod Apost. diciti. ad Cor. D. oeso e inrite, ut eompνebendaris : Sed spiruualis cum sus terminatur ad beatitudinem .. unde ipse dicit a..

onmissiliae . Ergo comprehemio requiritus ad be-titudinem

Respondeo dieendum , quod cum. beatitudo tonsi stat in consecutione ultimi finis , ea quae requiram Nar as heatitudinem sunt eonsiderandae ex UB O dine hominis at finem. Ad finem autem intelligibilem ordinatust homo partim quidem per imellectum , parthri autem per πα-tatem: Per mpellect- quidem , hiqinintum hu

98쪽

praeexistit aliqua cognitio finis imperfecta.

Per υsMntatem autem primo quidem per amorem.

qui est primus motus voluntatis in aliquid; fecunda

alitem per realem habitudinem amantis ad amatum :

as quidem potest esse triplex. uuandoque enim amatum est praesens amanti & tunc iam non quKr tur: utiandoque autem non est praesens, sed imponsibile est ipsum adipisci ; & tunc etiam non quaeri-- r otiandoque autem possibile est ipsum adipisci , sed est elevatum supra facultatem adipiscentis , ita ut statim haberi. non possit: & haec est habitudo sperantis ad speratum , quae sesa habitudo facit finis i quisitionem. Et istis aribus respondent aliqua in ipsa beatit dine . Nam persecta cognitio sinis respondet imper sectae e praes)ntia vero ipsius finis respondet habitudini speir sed desectatio in praesentia consequitur lectionem, ut supra dictum est. c art. I. lv. quor.

Et ideo nee se es ad beatitudinem sa tria eoneum rere , scilices insonem , quae in cognitio perfecta in-ι--ibsiti linis et comρreben onem, , quae importa τμ-ntiam suis et de ationem , υes fruitionem ,

quae importrat quislationem rei amantis ia amata.

. Ad priminna ergo dicendum , quod comprehensio dicitur dupliciter . Uno modo inclusio comprehensita comprehenctente : Κ sic omne ν quod comprehenditur a finito , est finitum : Unde hoe m a Deus comprehendi non potest ab aliquo intellecta creato,

quo modo comprehensio nihil aliud nominat, quam tentionem alicuius rei , quae iam praesentialiter habetur: sicat aliquis consequens aliquem, dicitur eum comprehendere, quando tenet eum . Et hoc modo comprehensio requiritur ad beatitudinem. Ad securi dum dicendum , quod . sicut ad volumatem pertinet spes, di amor ; quia eiusdem est ama re aliquid, & tendere in illud non habitum: ita etiam au voluntatem pertinet comprehensio , & dele

ctatio; quia eiusdem est habere aliquid, & quiescere tu illo . Ad tertium dicendum , quod comprehensio non est aliqua operatio praeter visionem , sed quaedam habitudo ad finem iam habitum . Unde etiam iecivisio, vel res. visa, quae praesentialiter adest, obiectum comprehensionis est

APPENDI x.

99쪽

ra QUAEST. IV. ART. IV.

Eripturis suisse insinuatum : quod ad Matitudinem requiritur comprehensio . Ut I. Corinth. s. secundum quod extenditur cum discursu in argum. conrisItem Philipp. δγροσν autem: si quomodo eompre&-dam. tiem Cantic. 3. Temis eum ς nee dimittam . Vide ut disti J I. p. q. Ia. art. 7. eum Elurid. Se eundo vides. quomodo, Ac.

Uerum ad Eeatistidinem requiratur rectit ovoluntatis . IV e. r. m. q. cr 7. eori or v. a. e. 173. AD Ruartum sic proceditur . Videtur , quod rectitudo voluntatis non requiratur ad beatit dinem . Beatitudo enim consistit in operatione intellectus, ut dictum est: c ques. 3. me. Sed adprfectam intellectus operationem non requiritur re-itudo voluntatis, perquam homines mundi dicu tur. dieit enim August. in lib. I. Retractation. c eap. 4. a princ. oe lib. I. foliisq. ωρ. I. rem. I. Nou -- probo , quod in oratione dixi e Deus , qui nonnisi mundos verum scire voluisti ; Responderi enim ρ re', multos etiam non mandra multa scire vera. E m rectitudo voluntatis non requiritur ad beatitudi

nem. 3

2. Praeterea. Prius non dependet a posteriori sed operatio intellestiis est prior , quam operatis V luntatis . ergo beatitudo , quae est perfecta operatio intellectus, non dependet a rectitudine volunt tis. 3. Praeterea. Quod ordinatur ad aliquid, tanquam ad finem , non est necessarium adepto iam fine ;sem navis , postquam pervenitur ad portum : Sed rectitudo voluntatis, quae est per virtutem, ordina-- tur ad beatitudinem, tanquam ad finem . Ergo, depta beatitudine , non est necessaria remtudo vin untatis.

Sed Contra est , quod dicitur Matth. s. Beata mundo corde, quoniam ipsi Detim υidebunt. Et m, 'Ia. Pacem sequimini eum omnibus , oe sanctim viam, si me qua nemo videbit Deum. Respondeo dicendum , quod rectitudo volantatis requiritur ad beatistidinem oe antecedenter , oe conc

mitanter . .

Antecedenter quidem .' quia rectitudo voIuntatis est per debitum ordinem ad finem ultimum: Finis a tein

100쪽

QUAEIT. IV. ART. IV. 73

etein comparatur ad id , quod ordinatur ad finem ι4ieut forma ad materiam . Unde sicut materia non potest consequi formam, nisi sit debito modo disposta ad ipsam : ita nihil consequitur finem , nisii sic debito modo ordinatum ad ipsum . Et ideo nullus potest ad beatitudinem pervenire, nisi habeat res Niud inem Noluntatis. Concomitanter autem , quia , sicut distim est , cf. a. 8. beatitudo ultima consistit in visione divina aementiae, quae est ipsa essentia bonitatis: Et ita vo Iunias videntis Dei essentiam ex necessitate amav quicquid amat sub ordine ad Deum e sicut voluntaxnon videntis Dei essentiam ex necessitate amat , quicquid amat sub communi ratione boni, quam n .vit : Et hoc ipsum est , quod facit voluntatem re Etam . Unde manifestum est , quod beatitudo non potest esse sine recta voluntate. Ad primum ergo dicendum , quod Augustinus loquitur de cognitione veri, quod non est ipsa esse

tia bonitatis.

Ad secundum dicendum , quod omnis actus uoluntatis procedit ab aliquo actu intellectus: Aliquis tamen aetus voluntatis est prior, quam aliquis aMus intellectus. Voluntas enim tendit in finalem actum intellectus, qui est beatitudo : Et ideo recta inclinatio voluntatis praeexigitur ad beatitudinem ; sicut rectus motus sagittae ad percussionem signi. Ad tertium dicendum , quod non omne, quod ordinatur ad finem , cessat adveniente fine ; sed id tantum , quod se habet in ratione imperfectrinis ut motus . Unde instrumenta motus noti sunt ne cessaria , postquam e rvenitur ad finem : sed debistus ordois finem est necessarius.

APPENDIX.

EX artici habes primo et quomodo per rationem materimas haereses Cerinthi dicentis ; Beatitudianem consistere in carnis deliciis ; nam , ut subinseri , post resurrectionem regnum Christi erit te senum , R in eo beati homines in carne . concur Leutiis, & libidini subiectati, vitam agent. Et D sthei dicentis , vivendum este solum secundum camnem in lege Domini. Pro quanto enim Dositheus negat, secundum hoc dictum , rectitudinem volu tatis etiam antecedenter ad beatitudinem, adducitiac hic : tamquam ab articuis praesenti expugnand- ω Secundo habes : quomodo per rationem osteiadas hae testes iIIas mexuo damnari a s.& H- - ,

SEARCH

MENU NAVIGATION