M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

81 DE 'VENTIONE RHETORICA

inus di si de his locis quae rcs postulabit , ad causam advertariorum Impro bandam transferemus : aut si cauta & rationes afferentur , quare , & quo eonsilio ita sit in lege, aut in tes amento scriptum, ut sententia quoque &voluntate scriptoris , non ipse sbium scripturae cauta confirmatum esse vi deatur. Aut aliis quoque constitutionibus factum. coarguetur. XLVII. Contra scriptum autem qui dicet , primum eum inducet Iocum, per quem aequitas cauta demonstretur: aut Ostendet, quo animo, quo consilio , qua de causa secerit : &, quamcumque causam assumet , assumpti nis a γ partibus se desundet , de quibus ante dictum est . Atque hoe ialoco cum diutius commoratus , si ii facti rationem , & aequitatem caul, exornaverit , tum ex his locis fere contra adversarios dicet oportere causas accipi. Demon istrabit, nullam esse legem , quae aliquam rem inutilem , autitiiquam scri velit : omnia supplicia , quae a legibus proficiscantur , culpaeae malitiae vindicandae cauta conitituta esse : seriptorem ipsium , si existat . laetum hoc probaturum: & idem ipsum, si ei talis res aeeidisset. Deturum fuisse : ct ea re legis scriptorem certo ex ordine judices , certa aetate prae ditos constituisse , ut essent , non qui scriptum suu in recitarent , quod quivis puer iacere posset, sed qui cogitationem assequi possent, & voluntatem interpretari. Deinde illum scriptorem , si scripta sua stultis hominibus , &barbaris judicibus committeret , omnia summa diligentia perscripturum sui si se et nunc Vero , quod intelligeret , quales viri judicaturi essent , ideirco eum , quae perspicua videret esse , non adscripsisse : neque enim vos scripti sui recitatores , sed voluntaais interpretes lare putavit. Postea qua rure ab adversariis , Quid si hoc fecisse in f quid si hoe aecidisset eorum aliquid, in quibus aut eausa sit hone itissima, aut necessit udo certistima; tum ne accuseretis ' Atqui hoc lex nusquam excepit. Non ergocmnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sunt, tacitis exceptionibus caveri. Deinde nullam rem neque legibus, neque scriptura ulla, denique ne in sermone quidem quotidiano, atque imperiis domesticis recte polle admini-1trari, si unusquisque velit verba spectare, & non ad voluntatem ejus, qui verba habuerit, accedere.

XLVIII. Deinde ex utilitatis & honestatis partibus ostendere, quam inuintile, aut quam turpe sit id, quod adversei ii dicant seri oportuisse, aue oportere : & id , quod nos fecerimus , aut pollulemus . quam utile, aut quam honestum sit. Deinde leges nobis caras csse non propter literas; , quae tenues & obs durae nota lint voluntatis, sed propter earum rerum . quibas de scriptum est , utilitatem, & eorum , qui scripserint, sepientiam & dilbgentiam. Postea, quid sit lex, describere, ut ea videatur in sententiis, non in verbis eon siilere: & judex is videatur legi obtemperare, qui sententiam ejus

Pe eom 'Irat lonem, remotionem , relationem tuisse: π id.

cximinis, di concessionem ι de quibus paulo

102쪽

LIBER SECUNDUS. 8

ejus, non qui scripturam sequatur. Deinde, quam indignum sit, eodem an fiet supplicio eum , qui propter aliquod scelus & audaciam contra legem Reerit , & eum, qui honesta, aut necessaria de causa , non a sententia , sed a Iiteris legis recesserit . Atque his , & hujusmo .li rationibus, ct aeei pi causam , ct in hac lege accipi , & eam causam , quam ipse afferat oportere aecipi demotas trabit . Et quemadm dum ei dicebamus , qui a seri .pto diceret, hoc fore utilii suarum, ii quid de aequitate ea, quae cum adversario staret, deroga siet: sic huic, qui coatra scriptum dicet, plurimum proderit , ex ipsa scriptura aliquid ad suam causam convertere , aut ambigue aliquid scriptum ostendere . Deinde ex illo ambiguo 3 ὶ eam partem quae sibi pro :it , dclandere , aut verbi dei initionem inducere i , & illius verbi vim, quo urgeri viduatur, ad suae causae commodum traducere , aut ex scripto non icriptum aliquod inducere per ratiocinati nem sin, de qua post dicemus. Quacumque autem in re , quamvis leviter probabili , seripto ipse se ecfenderit , etiam cum aequitate cauta abundabit , necessario multum proiiciet , ideo quod , si id , quo nititur

adversariorum causa , subcuxerit , omnem illam ejus vim , & acri in niam lenierit ae diluerit . Loci autem communes certis ex assumptionis partibus 6 in utramque partem convenient . P raeterea ejus , qui ascripto dicet , leges ex se , non ex ejus , qui contra commiserit , utilitate spectari oportere , dc Iegibus antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum, lcges in comitio scriptoris , & utilitate communi, non in verbis consistere . Quam indignum sit , aequitatem literis urgeri, quae voluntate ejus, qui scripserit, descia datur. XLIX. Ex contrariis autem legibus 7 controversia nasse itur , cum inter se duae videntur leges , aut plures discrepare , hoc modo : Lex est, sui Drannum occiderit, obmpioni eat in 8 praemium capito, In quam πο- ι ι sibi rem a metistratu 2 posito, magis ratus ei concedito. Et altera lex ,

Dranno occis, ea inque ejus proximor cognatione, magiitratus necato. Alcxandrum, qui apud Pheraeos in Thessalia tyrannidem occuparat , uxor sua , cui Thebe nomen fuit, noctu , cum simul cubaret, occidit. Haec fi-L a liuinci Tae illo ambifluo Alludit Tullius ad se alem eum fi tum vel qur lionem, cui apud

Graecos nomen eli- α . Vide hic ad

is de ilara vel quaest:one, lege cap. 4 . n.

quas expostumus iuPI a CaP. I. n. sq. 9s. 97 st. Idem .

Ex eontrariis letibus) A mreMαν v eant Rhetores Graeci. Vide ad cap. o. n. 88.

Idem.

8 Olympιοniearum Non arbitror hic decorona esse intelligendum, sed de statua, quae

erigenda esset ei, . qui tyrannum occidis et queinadmodum Athenis Harmodio de Arithopitoni fictum sutile scriptores memoriae pro cuderuui. Nam Olympionicae non corona tan tum ex oleastro . verum etiam statua ornati

solebant . Quod Plinius indicare videtur . EQt. Haru. Tom. II. pag. 6 r. twωμι. 9 Alexandrum . Pa apud Pheraos In de Pheraeus dictus est. Cicero. lib. tr. de Oa cap. r. ejus pene vitam Paucis describit.

Idem

103쪽

84 DE INVENTI NE RHETORICA

lium suum, quem ex tyranno habebλt, sibi praemii loco deposcIt. Sunt qu; ex lege puerum occidi dicant oportere. Res in judicio est . In hoc genere

utramque in partem iidem loci , atque eadem praecepta convenient , ideo quod uterque suam legem confirmare, contrariam infirmare debebit. Primum igitur leges oportet contendere; considera ado, utra lex ad ni jores, hoe est, ad utiliores, ad honestiores , ac magis necessarias res perti ne at . Ex quo conficitur , ut, si leges duae , aut si plures, aut, quotquot erunt, conservari non potitiat, quia discrepetit inter se; ea minime conseria vanda outetur, quae ad maximas res pertinere videatur Deinde utra lex jubeat aliquid, utra permittat . Nam id, quod imperatur , necessiarium: illud, quod permittitur , voluntarium est . Deinde in utra lege, si non obtemperatum sit , puella assiciatur , aut in utra maior parna statuat ut . Nain maxime conservanda est ea , quae diligentis me sancta est . Deinde utraleκ iubeat , utra vetet. Nam cape ea , quae vetat , quasi exceptione qua dim corrigere videtur illam , quae jubet . Deinde utra lex de gener omni; utra de parte quadam; utra communiter in plures; utra in aliquam certam rem scripta videatur . Nam quae in partem aliquam , & quae incertam quandam rem scripta est , propius ad causam accedere videtur, dc ad judicium magis pertinere . Deinde ex lege utrum stitim fieri necessa sit: utrum habeat aliquam moram , & sustentationem. Nam id, quod sta, tim iaciendum sit , perfici prius oportet. Deinde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur niti. Contrarix autem aut per ambiguum, aut per ratiocinationem . aut per definitionem tro induet . quo sanctius & firmius id videatur esse, quod apertius scriptum sit. Deinde suae legis ad scriptum , ip sam sententiam quoque adjungere; contrariam legem item ad aliam sententiam traducere; ut , si seri poterit, ne discrepare quidem videantu inter se. Postremo facere , si causa dabir facultatem, ut nostra ratione utra inque leκ conseruati videatur; & adversariorum ratione , altera sit neretario vegligcnda . Locos autem communes, & quos ipsa causa det, videte oportebit, & ex utilitxtis & honestatis amplissimis partibus sumere, demonstra niscem per amplificationem , ad utram potius legem accedere oporteat.

L. Eκ ratiocinatione nascitur controversia D , cum ex eo , quod uspiam est, ad id quod nusqua in scriptum est, pervenitur , hoc pacto: Lex est, si furiosus es, agnatorum gentiliumque in eo , pecuniaque Cus potesta esto. Et lex : Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua tegaverit, ita iuresto. Et lex: si paterfamilias intesato moritvr, familia pecuniaque ejus agna

tirum gentilivmque Go.Quidam judicatus est parentem oreidiise . Et statim, quod effugiendi potestas nota fuit , ligneae . soleae in pedes inductae sunt: os autem obvolutum est

104쪽

LIBER SECUNDUS. 8e

.st sellieulo, & praeligatum: deinde eis in carcerem deductus, ut ibi est tiantisper, dum culeus, in quem conjectus in profluentem desurretur, com pararetur. Interea quidam ejus familiares in carcerem tabulas asserunt &testes adducunt. Heredes , quos ipse iubet , stribunt: tabulae obsignintur De illo post iupplicium sumitur. Inter eos, qui heredes in tabulis scripti sunt, & inter agnatos, de hereditate controversia est. Hic certa leκ, quae testamenti faciendi iis, qui in eo loco sint, adim i potestatem, nulla proser tur. Ex earteris legibus, dc que hunc ipsum sepplicio hujusmodi astieiunt.& quae ad testamenti faciendi potestatem pertinent, per ratiocinationem veniendum est ad ejusmodi rationem, ut quaeratur, habueritne tella menti is ciendi potestatem. Locos autem communes hoc in genere argumentandi, hes, & hujusmodi quoslam esse arbitramur. Primum, ejus seripti, quod proseras, laudati nem & eonfirmationem. Deinde ejus rei, qua de quaeratur, cum eo, de quo constat, collationem ejusmodi, ut id , de quo quaeritur, rei, de qua constet, simile esse videatur. Postea admirationem percontatione, qui fieri possisit, ut, qui hoe aequum esse concedat, illud neget, quod aut aequius, aut eodem sit in genere. Deinde idcirco de hac re nihil esse scriptum, quod, cum de illa esset scriptum, de hac is, qui scribebat, neminem dubitaturum arbitratus sit. Postea multis in legibus multa esse praeterita, quae idcirco praeterita nemo arbitretur, quod ex caeteris , de quibus scriptum sit, intelligi posisnt. Deinde aequitas rei demonstranda est, ut in iuridiciali absoluta rai. Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare debebit: quod faciet, si demonstrabit, illud, quod conseratur, ab eo, cui conseratur, diversum ei a genere , natura , vi , magnitudine, tempore , loco , persona, opinione: si, quo in numero illud , quod per similitudinem a stertur, & quo in Ioco illud, cujus causa assertur, habeti conveniat, ostendetur. Deinde, quid res cum re differat , demonstrabitur , ut non idem videatur de utraque existimari oportere. Ac , si ipse quoque poterit ratiocinationibus uti , iisdem rati inationibus , de quibus ante dictuin est , utetur: si non poterit, negabit oportere quidquam , niti quod scriptum sit, considerare r periclitari omnia iura, si si inititudines accipiantur: nihil esse pene, quod non alteri similetisse videatur : multis dissimilibus rebus, in unamquamque rem tantum singula' esse leges et omnia posse inter se vel similia , vel dissimilia demonstrari. Loci communes a ratiocinatione , opnrtere conjectura ex eo quod striptum sit, ad id quod non si scriptum, pervenirer & neminem posse mnes res per scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere, qui curet, ut quaedam ex quibus iam intelligantur . Contra ratiocinationem: hu

105쪽

M DE INVENTIONE RHETORI A

jusmodi conje iuram divinationem esse , & stulti scriptoris esse , non posse

omnibus de rebus cavere, quibus velit.

LI. Definitio est r 3 , cum in scripto verbum aliquod est positum, euia tu, de vi quaeritur, hoc modo: Lex, Qui in adversa tempestate nivim rei

que/int, omnia amittuΠto: corum naris in oscra sunto, qui in navι r. manse- fiat. Duo quidam, cum jam in alto navigarent, & eorum alterius navis, alterius onuy esset , naufragum quendam natantem & manus ad se te dentem animadverterunt: misericordia commoti, navim ad eum applicaverunt: hominem ad se sui tulerunt. Pollea aliquanto, ip s quoque tempestas vellementius jactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator cffct, in schapham confugeret, ex inde funiculo, qui a puppi religaius scapham annexam trahebat, navim, quoad posset, moderarctur: ille autem, cujus merces erant, in gladium in navi ibidem incumberet. Hie ille naufragus ad gubernaculum acccssit, & navi, quoad potuit, uist op tu latus . Sedatis autem fluctibus, di tempe itate iam commutata, navis in portum provehitur. Ille autem, qui in gladium incubuerat, leviter saueius facile est eκ via lucre recreatus . Navim cum Oncre , horum trium suam quisque uile didit. Hic omnes scripto ad causam aece unt , & eκ nominis vi nascitur controversia. Nam & rclinquere navem , & remanere in navi,

denique navis ipsa quia sit, ecfinitionibus qua ritur. lisdem autem ex locis omnibus, quibus desinitiva constituti i , tractabitur . Nunc, ex pysitis iis argumentationibus, quae in iudiciale causarum genus accommodantur , deinceps in deliberali cum genus & demonstrativum, a gumentandi locos & praecepta dabimus; non quo non in ali tua conitituti ne r omuis kmper causa ver sciur; scd quia proprii tantum harum causarum quidam loci s int, non a constitutione separati , sed ad fines horum

generum accomm dati. Nam placet, in judiciali genere sitnem este aequitatem, Loc est, partem quandam honustatis . In deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem, nobis di honestatem re utilitatem . In demonstrativo autem, honestatem. Quare in hoc quoque genere Cauta quaedam argumenta tiones communiter, au inditer tractabuntur: quaedam te paratius ad finem, quo referri omnem rationem oportet , adjungentur . Atque uniuscujusque eonsti tutionis eκemplum supponere non gravaremur , nisi illud videremus, quemadmodum res Obscure dicendo ferent apertiores , si e res apertas Obscuriores fieri oratione. Nunc ad dcliberationis c I 6 in praecepta pergamus.c ia D atrio .st a Intelli se des nitionem

legalem, seu urtum disinitivum legalem, ερον. eo νυν--σν,, ubi agitur de definien-d:s 3c eaps candis letum , a torumve script turn vocabulis. Hic purio status ciceroni &Herenniam, Rhetori proprius Vi ete pecuit:-ras. Vide supra ad cap. 4o. n. 9 . de Quintil.

c is ns7ιsutiano δ' Tis ς,- , ad est, in aliquo quaestionis oratoriae statu, de quo vide

,63 Deiιόι tionis Id est, earum orationum, quae versantur in genere deliberativo, quod Graeci & aliquandoc concionale) appellant. Diem.

Di iliaco by Corale

106쪽

LIBER SECUNDUS'. 8

LII. Rerum expetendarum tria genera sunt . Par autem numerus vitaniadarum ex contraria parte . Nam est quiddam , quod sua vi nos allietae ad sese , non emolumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate; quod oe nus virtus , scientia , veritas est . Aliud autem non propter suam vim &naturam , sed propter fructum , atque utilitatem , petendum ; quod genus pecunia est . Est porro quiddam ex horum partibus junctum , quod di suavi & dignitate nos inductos ducit , & prae se quand im gerit utilitatem ,

quo magis expetatur I ut amicitia , bona existimatio . Atque ex his horum contraria facile, tacentibus nobis, intelligentur. Sed ut expeditius ratio tradatur . ea , quae posuimus , brevi nominabuntur. Nam in primo genere quae sunt, honesta appellabuntur: quae autem in secundo , utilia . Haec autem tertia , quia partem honestatis continent , dc quia major est vis honestatis , junctae res omnino eκ duplici genere intelligentur e sed in meliorem pirtem vocabuli conserantur , & honesta nominentur . Ex his illud conficitur , ut appetendarum rerum partes sint honestas & utilitas i vitandarum, turpitudo & inutilitas. His igitur duabus res duae grandes sunt attributae , necessitudo, & affectio: quarum altera ex vi, altera eκ re & per nis consideratur. De utraque post apertius perseribemus. Nuae honestatis rationes primum explicemus. LIII. Quod autem totum , aut aliqua ex parte propter se petitur, hon stum nominabimus . Quare cum ejus duae partes sint , quarum altera simplex , altera juncta sit , simplicem prius consideremus. Est igitur in eo genere omnes res una vi , atque uno nomine amplexa virtus . Nam vi

tus est animi habitus , naturae modo , rationi consentaneus . Quamobrem omnibus ejus partibus cognitis , tota vis erit simplicis honestatis considerata. Habet igitur partes quatuor; prudentiam, justitiam, fortitudinem, tem-

rerantiam .

Prudentia est rarum bonarum, & malarum, neutrarumque scientia. Par. tes ejus, memoria, intelligentia, providentia . Μemoria est . per quam animus repetit illa , quae fuerunt . Intelligentia est , per quam ea perspicit , quae sunt . Pro identia est . per quam laturum aliquid videtur ante quam factum sit.

I u iliti a est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique trubuens dignitatem . Ejus initium est a natura prosectum : deinde quaeda in iaconsuetudinem ex utilitatis ratione venerunt : postea res & a natura pros ctas , & a consuetudine probatas , legum metus, & religio sanxit. Natura jus est . quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem , gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est , quae superioris cujusdam naturae quam divinam vocant Cur m , Caeresnon amque affert. Pietas, per quam sanguine conjunctis, patriaeque benevolis ossietum & diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum & officiorum alterius memoria, & alterius remunerandi voluntas con

'inetur. Vindicatio est , per quam vis & injuria , & omnino omne , quod ubi turum est , defendendo , aut uleiscendo propulsatur . Obser antia est , rq quam homines aliqua dignitate anteeedentes cultu quod m & honore

107쪽

88 DE INVENTIONE RHETORI δ

dignantur . Veritas est , per qu in , immut/t ea, que sunt, aut ante sue runt, aut futura sunt, dicuntur. Li V. Consuetudine ius est . quod aut leviter a natura tramim aluit , de maius seeit usus , ut religionem : aut si quid e tum , quae ante diximus , a natura prosectum, maju, iactu tu pr Cpter conibet udim in videmus, aut quod in morent vetullas vulgi approbatione perduxit : quod genus, pactum, par judieatum. Pactum est , quod inter aliquos convenit . Par , quod in omnes aequabile est . Iudicatum , de quo alicujus , aut aliquorum jam sententiis constitutu in est . L re jus est , quod in co scripto , quod populo expositu inest , ut obicrvet, continetur. Fortitudo , est considerata periculorum susceptio , & laborum perpessio . Eius partus , magnificentia , fidentia , patientia , perseverantia . Magniti centia est rei iam magnarum & excelsarum cum animi ampla quadam &splendida propolitionc agitatio, atque administratio. Fidentia cist, per quam magnis & horellis in rebus mulium ipse animus in se fiduciae curta cum L e collocavit. Patientia ei honestatis, aut utilitatis causa, rerum arduarum ac diit cilium voluntaria ac diuturna perpellio . Perseverantia est in ratione bene confidi rata stabilis de perpetua permansio. Temperantia , est rationis in libidinem , atque in alios non rectos impetus animi , firma & moderata dominatio . Ejus partes sunt , continentia , clementia , modestia. Continentia est , per quam cupiditas consilii guberna tione rugitur . Clementia . per quam animi temere in odium alicujus invectionis si concitati comitate retinentur. Modestia, perquam pudor honesus claram ct 1labilein comparat auctoritatem . Atque haec omnia propter se solii in , ut nihil adjungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut demonstretur , neque ad hoc nostrum institutum pertinet , ct a brevitate praeci .piendi remotum est.

Propter s. autem vitanda sunt , non ea modo, quae his contraria sunt ,

ut sortitudini ignavia , di justitiae injustitia ; verum etiam illa, qii e propinqua videntur dc finitima esse, absunt autem longissime: quod genus, fiden. tiae eon tralium , est dissidentia , & ea re vitium est : audacia non contrarium , sud appositum est, ac propinquum , & tamen vitium est . Sie unicuique virtuti finitimum vitium reperietur , aut certo jam nomine appellatum ; ut audacia, quae fidentiae; pertinacia, quae perseverantiae finitima est; si perstitio , quae religioni propinqua est: aut sine ullo certo nomine. Quae

omnia item uti contraria rerum bonarum, in rebus vitandis reponemus. Ac

de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, δε- iis dictum est. LV. Nunc de eo, in quo utilitas quoque adjungitur , quod tamen honestum

n.bus libris, sine dubio corrupta est . Quod

utem Michael Brutus sie emendandum cen

rim, non Probo. Livis .

108쪽

LIBER SECUNDUS. 8

stum vocamus, dicendum videtur. Sunt igitur multa, quae nos cum dignitate, tum fructu quoque suo ducuat ad se a quo in genere est gloria , diagnitas. amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum Iau de . Dignitas, alicujus honesta, & cultu, & honore , & verecundia digna auctoritas . Amplitudo , potentiae , aut majellatis , aut aliquarum copiarum magna abundantia. Amicitia, Voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa, quem diligit, cum ejus pari voluntate. Hic, quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adjungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur: ne sorte qui nos de omni amiel tia dicere exiitimant , reprehendere incipi nt. Quanquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam : sunt qui propter se solum istunt qui propter se, & utilitatem. Quorum quid verissime conitituatur, alius Ioeus erit considerandi . Nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur ,

utramque propter rem amicitiam esse expetendam.

Amicitiarum autem ratio, quoniam parti iri sunt religionibus j tincte, partim non sunt; quia partim veteres sunt, partim novae , parti in ab illorum , partim a nostro beneficio prosech e , partim utiliores , partim minus utiles ;ex causarum dignitatibus, ex temporum opportunitatibus, ex ossiciis, ex religionibus, ex vetustatibus habebitur. LVI. Utilitas autem aut in corpore posta est , aut in extraneis rebus tquarum tamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum revertitur. Ut in republica quaedam sunt, quae s ut sic dicam ad corpus pertinent civitatis , ut agri , portus , pecunia , classies , nautae , milites , sbcii;

quibus rebus incolumitatem, ac libertatem retinent civitates: alia vero, quae jam quiddam magis amplum, & minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia exornatio, atque amplitudo, ut quaedam excellens pecuniae magnitudo , amicitiarum ac societatum multitudo ; quibus rebus non illud solum conficitur, ut salvae & incolumes, verum etiam, ut amplae, atque potenteS sint civitates. Quare utilitatis duae partes videntur esse, incolumitas, & putentia. Incolumitas est salutis tuta atque integra conservatio . Potentia est ad sua conservanda, dc alterius obtinenda , idonearum rerum iacultas. Atque

in iis omnibus , quae ante dieta sunt , quid dii seu iter fieri & quid facile

fieri possit, oportet considerate . Facile id fieri dicimus, quod sine magno, aut sine ullo labore , sumptu, molestia , quam brevissimo tempore considipotest . Didicile autem fieri, quod quanquam laboris, sumptus , moleiciae , longinquitatis indiget, atque aut omnes, aut plurimas, aut maximas causas habet dissicultatis; tamen, his susceptis dii scultatibus , compleri , atque ad exitum perduci potest. Puoniam ergo de honestate, & de utilitate diximus, nunc restat , ut de iis rebus, quas his attributas esse dicebamus, necessitudine & affectione , perscribamus. LVll. Puto igitur esse hane necessitudinem , cui nulla vi resisti potest ;quae neque mutari, neque leniri potest. Arque, ut apertius hoc sit, exemplis licet vim rei , qualis & quanta sit , cognoscamus . Uri poste n/m malignea in materiam necesse est : corpus mortale aliquo tempore interire ne-

109쪽

necessitudinis, cui nulla Vi resisti pote it . quae neque mutari , neque leni lpotest . Hujusmodi necessitudines , cum in dicendi rationes incident , ree eneeessitudines appellabuntur . Sin aliquae res incident dissielles , in illa su periori, postitiae fieri, 'li initione considerabimus . Atque etiam hoc mihi videor videre . est e quasdam cum adiunctione ne eestitudines , quasdam si inplices & abiblutas . Nam aliter dicere solemus . Nee es le eit Casi linenses se dedere Annibali: aliter autem , Necesse eli Cansilinum cI 8 in venire in Annibalis poteilatam . Illie in superiore adjunctio est haec, Nili malint fame perire: si enim id malunt, non est necesse. Hoc in serius non item, propterea quod sive velint Cassi linenses se dedere , fixesamum perpeti, atque ita perire, necesse eit Cassilinum venire in Annibalis potestatem. Quid igitur perficere potest liaee necessitudinis dii tributio λ Prope

dic8m, plurimum, cum is locus necessitudinis videbitur incurrere. Nam cum simplex erit necellitudo , nihil erit quod multa dicamus , cum eam nulla ratione lenite possimus. Cum autem ita neeeile erit , ut aliquid eliu fere, aut adipisci velimus, tum adjunetio illa , quid habeat militatis , aut quid honestatis, erit considerandum. Nam si velis attendere, ita tamen, ut id quaeras, quod conveniat ad usum civitatis ; reperias nullam esse rem quam sacere necelle sit , nisi propter aliquam caulam , quam adjunctionem'

nominamus . Pariter autem invenias esse multas res necessitudinis , ad quas similis adjunctio non accedit . Quod genus , ut homines mortales i tereant , necesse cli sine adjunctione : ut cibo utantur, non necesse ei , niticum illa exceptione, Extra quam, si nolint fame perire. Ergo, ut dixi, illud , quod adjungitur , semper , cujutinodi sit , erit considerandum. Nam omni tempore id pertinebit, aut ad honellatem, ut hoc modo exponenda ne- cellitudo iit , Necesse est hoc faciamus , si honeste volumus vipere : aut ad incolumitatem , hoc modo , Necesse est, si incolumes volumus este: aut adcommoditatem, hoc modo, Necesse est, si sine incommodo volumus vivere. LVIII. Ae summa quidem necessitudo videtur esse honestatis r huic pro. xiii , . incolumitatis: tertia ac levissima, Commoditatis, quae cum his nunquam poterit duabus contendere . Hasce autem inter se sepe necesse est comparari, ut quanquam praestet honestas incolumitati , tamen , utri potissmum consulendum sit, deliberetur . Cujus rei certum quoddam praescriptum videtur in perpetuum dari posse. Nam, qua in re fieri poterit , ut , cum incolumitati consuluerimus , quod sit in praesentia de honestate deliba tum, virtute aliquando & industria recuperetur, incolumitatis ratio videbutur habenda: cum autem id non poterit , honestatis . Ita in ejusmodi quoque re, cum incolumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere , nos honestatis rationem habere , quoniam sine incolumitate eam nullo tempore

Os Alludit ad historiami scutis pelles . ubi servida mollissent aqua

ram Cassilinum . oppidum Campaniae , cum mandere tonarentur . I i rasa s. c. 19. ab Antii te oblideretur , milites eo inoi iae Nas et 'Pervenerunt, ut taures, te lora, detracitasque

110쪽

possumus adipi sci. Qua in re vel concedere alteri , vel ad conditionem alia terius destendere, di i a praesentia quiescere, atque aliud tempus exi pectari

oportebit. In commoditatis vero ratione, mndo illud attendatur, digitane causa vi deatur ea, quae ad utilitatem pertinebit , quare aut de magnificentia , aut

de honestate qui dam derogetur. Atque in hoc loco mihi caput illud vide tur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adipisci , aut effugere velimus, aliqua res nobis sit necessaria, hoc est, quae sit adjunctio , ut proinde, uti quaeque res erit , laboremus , ct gravit limam quamque causam vehementissime necessiariam judicemus. Affectio t 19 J , est quaedam ex tempore , aut ex negotiorum eventu , aut administratione , aut hominum 1tudio , commutatio rerum , ut non ta Ies, quales ante habitae sint , aut plerumque haberi soleant , habendae videantur esset ut ad hostes transire turpe videtur esse : at non illo anims, quo Ulysses transiit ao 1: & pecuniam in mare dejicere, inutile ; at non eo consilio , quo Aristippus sar secit . Sunt igitur res quaedam ex tempore, & ex consilio, non eκ sua natura considerandae : quibus in omnibus , quid tempora petant , aut quid personis dignum sit, considerandum est : & non quid, set quo quidque animo, quicum, quo tempore , quam diu fiat , attendendum est . His ex partibus ad sententiam dicendam locos

sumi oportere arbitramur.

LIX. Laudes autem , dc vituperationes ex iis locis sumentur , qui loci personis sunt attributi, de quibus ante di tum est . Sin distributius tractare quis volet, partiatur in animum, dc corpus, & extrarias res licebit. Ania mi est, virtus, cujus de partibus paulo ante dictum est. Corporis , valetudo, dignitas, vires, velocitas. Extrariae , honos, pecunia, alfinitas , genus , amici, patria, potentia, ct caetera , quae simili esse in genere intelligentur . Atque in his , id, quod in omnia valet , valero oportebit : contraria quoquo, & quae, & qualia sint, intelligentur. Videre autem in laudando, &in Vituperando oportebit, non tam qtiae in corpore , aut in extrariis rebus habuerit is , de quo agetur, quam quo pacto his rebus usus sit. Nam so tunam quidem dc laudare, stultitia; & vituperare superbia est . Animi autem, & laus honesta, & vituperatio vehemens est. Nunc quoniam omne in cauta genus argumentandi ratio tradita est , de Μ a iu-

is Asse Pio Graece dici posset σχεσις,

grestus diligenter omnia expioravit : id quod ex Euripide in Hecuba latis liquet . Naseimb.

xt Aristinns Bion , apud Laertium in Aristippo, scriptum reliquit, Aristippum .

cum aliquando navigasset . didie istetque navem , qua vehebatur , esse piraticam , aec Ptum aurum numera fle : de inae , quasi imprudenti & invito lapsum e manibus projecissae in mare , ingemuisieque graviter . Sunt mi illum haee 1adidisse memorent: ADti x es ,ret hae ab Aristi;po , quam Aristippus pra-

pter ista piseat. Idem.

SEARCH

MENU NAVIGATION