M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ii a DE ORATORE

Quid multa se mihi tum persuadere videbatur, neque artificium ullum esse dicendi , neque quemqu m posse, nisi qui illa, quae a doctissimi, ho minibus in philosophia dicerentur , cognosset , aut Callide aut copiose dire te. Quibus dicere s 3α ὶ Charmadas solebat, id genium tuum, Crasse vehementer admirans, me sibi perfacilem in audiendo , te perpugnacem in disputando esse visum . XXI. Tumque ego hac eadem opinione adductus, scripsi etiam illud quo dam in libello, qui me imprudente, & invito 34 excidit, & pervenit in

manus hominum , d ferros me cognoste nonnullos, eloquentem adhue nemi nem : quod eum statuebam di sertum, qui posset sistis acute atque dilueide apud mediocre homines ex communi quadam hominum opin one dicere teloquentem vero, qui mirabilius & magnificentius augere posset, atque oris nare quae vellet, omnesque Omnium rerum quae ad dicendum pertinerent , fontes animo ae memoria Fontineret. Id si est dissicile nobis, qui ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione & foro ; sit tamen in repositum, atque natura. Ego enim, quantum auguror coniectura, quantaque

ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore t 3s I aliquem aliquando, qui & studio acriore, quam nos sumus, atque fuimus , & otio aesacultate di lcendi majore, ae maturiore, & labore atque industria superiore, cum se ad audiendum , legendum, scribendumque majore opera dediderit , existat talis orator, qualem quaerimus: qui jure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit: qui tamen, mea sententia, aut hie est iam Cras .

sus, aut, si quis pari fuerit ingenio, pluraque quam hic, & audierit, & Iectitarit, & scripserit, paulum huic aliquid poterit addere. Hoc loco Sulpicius, Insperanti mihi, inquit, & Cottae , sed valde optanti

utrique nostrum, cecidit, ut in istum sermonem, Crasse, delaberemini. N bis enim huc venientibus iucundum satis fore videbatur, si, cum vos de rebus aliis loqueremini , tamen nos aliquid ex sermone vestro memoria dignum excipere possemus: ut vero Penitus in eam ipsam totius hujus vel stu

dii, vel artifieii, vel lacultatis disputationem pene intimam perveniretis, vix optandum nobis videbatur . Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex eo nunquam elicere potui de vi ac ratione dicendi s 363.

medium non ita . Mών tus . Lain binus edidit, qu tbus aritore . . . solebat: quod est conje

33 Persatilem in aussiendo Nam cum rudem artium omnium se diceret Antonius , non erat cur de artibus cum hominibus doctissmis aeque pugnaciter atque Crassus . qui se multa didicisse ι fatebatur . contendere a

3 Me imprudente, is invito. M. Anto- uias ιuci reo se arebint nullam oranonem seri Usse, ut, si quid supcriore judicio actum, ei, quem postea iumenturus esset, nociturum foret . non .mc tim a se affirmare posset. Valer. Maxi

mus tib tr. c. 3. Prusseus.

persona videtur Cicero Praedicere. et ει De vi ae raraone Leenda a Malim cum GuiIielmio legere de via, ae ratιone: facillime ultima latera vocis ma a sequentis vocisae prima litera absorberi potuit. Manutilis olim edidit υιa, de sic Cicero sepissime. L. I. e. 2s. Non rationem Leenm ct viam, sed naturam

132쪽

L1BER PRIMUS.

eum & per meipsiam egissem, dc per Drusum sepe tentassem: quo in gene re tu , Antoni, vere loquar nunquam mihi percontanti , aut quaerentiat squid, demisti, & per sepe me, quae soleres in dicendo observare, docuisti.

Nune quoniam uterque vestrum patefecit earum rerum ipsarunt aditum, quas

quaerimus, & quoniam princeps Craisus ejus sermonis ordiendi suit, date no bis hane veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter per sequamini. Quod quidem si erit a vobis imputratum, magnam habebo, Cras. se, hute pala 1 rae &Τusculano tuo gratiam, & longe Academiae illi ae LV

ceo tuum hoe suburbanum gymnasum anteponam.

XXII. Tum ille , Immo Vero, inquit, Sulpici, rogemus Antonium, quidi potest laeere id , quod requiris, & consuevit, ut te audio dicere . Nam fateor me quidem semper a genere hoc toto sermonis refugisse, & tibi eu plenti atque instanti sepissime negasse , ut tute paulo ante dixisti . Quod

ego non superbia, neque inhumanitate faciebam, neque quo tuo studio re ctissimo atque optimo non obsequi vellem , praesertim eum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum, aptumque cognossem ; sed mehereule illius disputationis insolentia, atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.

Tum Cotta, quoniam id quod disse illimum nobis videbatur , ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, assecuti sumus: de reliquo jam nostra culiapa suerit , si te , nisi omnia , quae percontati erimus , eκplicaris, dimiserimus. De his , credo , rebus , inquit Crassus , ut in cretionibus serihi solet 3 3 suibus sciam, poteroque . Tum ille, Namque quod tu non poteris ,

Tom. I. P aut

d fuisse. L. 3. e. 6. Anopatra vias , radionesque λοώυκQ. Facile plura exempla proferri pota

sunt. Peamus.

in aliis libris manu scriptis reperistem scri Itum , certιonibus , in aliis , Cras orat oni

posui, praesertim cum mem: nillem iam pridem ita a pr. Duareno esse emendatum . Est autem eretio , ut doeet Ulpianus. Titui. 11. Is d. s. Varro ling. lat. II. ad Attie. 4. certorum dierum spatium , quod datur hes/di ad deliberandum, utrum expediat adire hereditatem , necne r veluti Titius heres esto , cernitoque hereditatem in diebus centum proximis, quibus scierit , proteritque ;nisi ita creverit , exheres esto. Lamsis. Est

autem cernere , non modo constituere se he

redem esis c ut Varro 6. ling. Latin . expli-c:t verum etiam legitima cretionis verba dicere , hunc in modum: Cum me Manaus Ae-

Adeoque Usp. 32. Cret/o duplex r utilaaras, in qua adjiciebantur haee verba , quistis Iesam, porreoqiae: eonsmua, in qua non adjiciebania tar. Ulp. tit. 1s. Unde his verbis , quistis Icιam, poteroque, tera I bonorum posses. adiamittendae utile , nee eontinuum ostendi tui l. i. E. ΩΛιι ονάου in ι-oriam positas Gothois frediis. Vera lectio fuit, eon.it an iras. Qaia enim ad erationes sermula haec: Da ais νeltis quisus Icιam, poteroque ' Q ne ipsa in eondi tionibus apti lima eli . Et verbum , onditas , etiam iuridicum ei s quod indicat caput illud Iutis. Da e vitιonibus se demonsνaριο- nabui . Et lectionem priorem, quam Lambinus ejecit , tuetur verbum conditionis. quo mox utitur Crassus. Iam vero . inquit , usaeoniu/ιone, dum mιει ιιeeat negare posse qαοunon pot/ro, ct orari nescιre , quod nesc/am , Iiseo vestro arsitraria pereontamini. Et sane quae hue assert Lambinus de eretionibus here ditatum , scilicet heredi cernendam esse heis reditatem in diebus centum proximis, quibus scierit, poteritque, non valde huc pertinent. Neque enim , postquam sciverit quis cernen dam esse hereditatem , amplius datur tem ris , possit, necne pcissit. Praeterea non issem

est sera in herede . de seira hie in Ctasio.

Nam in herede Dira es rescire, certi rem seri at hie Cratius a Da tis resus , inquit, quibus fetam, poteroque: id est, de iis, quae ego intelliram . Anon mus.

133쪽

II 4 DE ORATORE

aut nescies, quis nostrum tam impudens eii, qui su scire, aut possie postulat γ Iam vero ista conditione, dum inibi liceat negare posse quod n in po tero. & sat eri nescire quoa nesciam , licet, iniuit Crassius, vectio arbitratu

Perconi cmini.

Atque, inquit Sulpiciu , hoc primum ex te, de quo modo Antonius exposuit, quid i tras , quaerimus : existimesne artem aliquam esse dieendi Quid mihi nune vos, inquit Crassus, tanquam alicui Graeculo otioso dc loquaci, & fortasse docto atque crudito, quaelii unculam, de qua meo arbitratu loquar , ponitis 3 Quando enim me iit , curasse , aut cogitatie arbitramini, dc non semper irrisisse potius eorum hominu in impudentiam , qui cum in schola assedi sient, ex magna hominum frequentia dicere juberent, si quis quid quaereret ' Quod primum serunt Leantinum secisse Gorgiam : qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur , cum se ad omnia ,

de quibus quisque audire vellet , esse paratum denuntiaret. Postea vero vulgo hoc facere coeperunt , hodieque faciunt ό ut nulla sit res , neque tanta, neque tam improvisa. neque tam nova, de qua se non omnia, quae dici possunt, proiit eatitur cine dicturos.

Quod si te, Cotta, arbitrarer, aut te , Sulpici , de iis rebus audire vel .le, adduxissem liue Ur x cum aliquem, qui ta) vos istiusmodi disputationibus delectaret: quod ue nune quidem dissicile iactu est. Est enim apud Μ. Pisonem, adolescentem jam huic studio deditum, summo hominem ingenio, nostrique cupidissimum, Peripateticus Staseas , homo nobis sane familiaris , di, ut inter homines peritos conitare video , in illo suo genere omnium

princeps.

XXIII. Quem tu mihi , inquit Mucius , Staseam , quem Peripateticu rarras Uerenditi est tibi mos adolescentibus , Crasse : qui non Gr.eci alicujus quotidianam loquacitatem sine usu , neque ex scholis cantilenam requirunt , sed ex homine Omnium sapientissi ino atque eloquentissimo , at fluuex eo , qui non in libellis , sed in maκ imis cauiis , di in hoe domi ei lio imperii & gloriae, sit consilio lingu quo Princ PS : cujus vestigia ba per sequi cupiunt, ejus sententiam sciscitantur . Equidem te cum in dieendo semper putavi deum , tum vero tibi nunquam eloquentiae majorem tribui laudem , quam humanitatis e qua nunc te uti vel maxime decet , neque defugere eam di sputationem, ad quam te duo excellentis ingenii adolescen

tcs cup u ut accedere.

Ego vero, inquit, istis obsequi studeo, neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam , dicere . Ac primum illud quoniam auctoritatem tuam negligere, Scaevola , fas mihi esse non puto respondeo , mihi dicendi aut nullam artem, aut per tenuem videri, sed omnem esse contentionem inter homines doctos in verbi controversia positam . Nam si ars ita definitur, ut paulo ante exposuit Antonius, ex rebus penitus perspectis,

134쪽

LIBER PRIMUS.

planeque cognitis, atque ab opinionis arbitrio sejunctis, scientiaque eompte hensis; non mihi videtur ars oratoris esse ulla . sunt enim varix & ad vulgarem popularemque sensum accommodata , omnia genera hujus foren sis nostrae dili onis. Sin autem ea , quae observata iant in usu ac ratione eleendi , haec ab hominibus callidis ac peritis animadeersa ac notata , ver

bis designata, generibus illustrata, partibus distributa sunt, id quod si eri potuisse video non intelligo, q mobrem non , si minus illa subtili de si

nitione, at hac vulgari opinione , ars esse videatur . Sed sive est ars sive artis quaedam similitudo, non est quidem ea negligenda : verum intelligendum est, alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse majora. XXIV. Tum Antonius vehementer se assentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem , ut ii solerent , qui omnem vim dicendi in arte ponerent; neque rursum eam totam, sicut plerique plitiosis ii sacerent , repudiaret . Sed ex illimo , inquit , gratum te his , crasse , facturum , si ista exposueris, quae putas ad dicendum plus , quam ipsam artem , posse prodesse Dicam equidem , quoniam in si Itui , petamque a vobis , inquit , ne has meas ineptias efferatis r quanquam moderabor ipse ne , ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus e togatorum numero , atque ex sorensi usu homo medioeris , neque omnino rudis , videar non ipse aliquid a me prompsi re s 38 st, sed sortuito in sermonem vestruin incidisse. Equidem, cum peterem magiitratus, solebam in prensando 3 dimitterea me Scaevolam, cum ei ita dicerem , Me velle esse ineptum . Id erat petere blandius: quod nisi inepte fieret , bene non posset fieri . Hunc autem esse hominem unum ex omnibus , quo praesente, ego ineptus esse minime

qui sponte, de qui inviti l quuntur , omnia a se s omtius ' an vero a Ie ρνomera ligna hiarat sponte promere haec signis calici praeposito in a cum veloci proma nulli bi mihi Oecurrit . Vide igitur , t ector , ann n editici Ven. Ac Mss. Nors. Mam Mead. Hari. i. Canta Lil. V Vag. Nov. de Dan. vetuitissimus sug-perant 'erassi n lectioneam, pνomsse: qui has si scies adhibenda sit , sic locum resngas.. s. aἰιquιu de me promissse , fod for-rtiato an sermonim iisνtim ancιώ se . Literae ede a in xsia saepe etin unduntur , de litera dioci, a. sicile tibniblii potuit a litera postrema praecedentis vocas ahq ad. Eodem modo loquitur Horatius Serm. l. a. Sat. 4..... Ila s quid promittere de me

Possem aiιώd vera, pνcmarto. Potro haee lectici optime quadrat iis . quae supra dicita sunt, innuit enim Crastis se nolle imitari Graecos, quos in praecedenti capite arguit impudentiae, quod nulla erat res dequet non se rinania , quae dici possent . prosterentur e se diei uro, , id est . promittebant se omnibus quaestiunculis responsi ros esse . Crastuet iri uir iiiis Graecis magistras , atque artificibus dicendi opponat se , quem v serenum e tos torum numera , atque ex forensitisu Mm 4 m. Ut illa , inquit crassus, artifices sunt. de magistri dicendi, ego vero tentum, quantum mihi e pus est, didieii se illi

de se omnia promittunt . ego vero nunquam sponte, nunquam. risi fortuito, in liu uiuiOdi disputationes venio. Marcius.

135쪽

i 1 6 DE ORATORE.

vellem : quem quidem nunc mearum inepti/rum teitem & spestatorem De tutia constituit . Nam quid eii ineptius , quam de dicendo dicere eum id ipsum, dicere, nunquam sit non ineptum, niti cum est necessarium λPerge vero, Crasse, inquit Μuciub. Istam enim Culpam , quam vereris ego praestabo. a xxv. Sie igitur sentio , inquit Crassus , naturam primum atque ingenium ad dicendum vim aifferre maximam ἰ neque vero illis, de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis, rationem dicendi & viam sed naturam defuisse. Nam & animi atque ingenii celeres quidam motus esse debent. qui S ad excogitandum acuti, & ad explicandum, ornandumque sint uberes, & ad memoriam firmi atque diuturni. Et si qliis est , qui haec putet arte accipi posse, quod falsum est, s praeclare enim se res habeat, si haec accendi, aut commoveri arte possint et inseri quidem, di donari ab arte non possimi omnia; sunt enim illa dona naturae quid de illis dicet , quae certe cum ipsis homine nascuntur ρ linguae ibi utio , vocis sonus , latera , vireS , conformatio quaedam , & figura totius oris & corporis λ Neque haec ita dico , ut ars aliquid limare non possit : neque enim ignoro . & quae bona sint , fieri meliora possie doctrina , & quae non Optima , aliquo modo acui tamen , di corrigi posse : sed sunt quidam aut

ita lingua haesitantes, aut ita voce abloni, aut ita vultu, motuque corporis alii, atque agrestes , ut , etiamsi ingeniis , atque arte valeant , tamen ia ratorum numerum venire non possint . Sunt autem quidam ast ita naturae muneribus in iisdem rebus habiles, ita ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur. Μagnum quoddam est onus atque munus , suscipere , atque prosit eri , se

esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus , magno in conventu EO minum, Audiendum. Adest enim sere nemo, quin acutius atque acrius uiuti in dicente, quam recta videat . Ita , quidquid est , in quo offenditur , id etiam illa, quae laudanda sunt , obruit . Neque haec in ea in sententiam disputo, ut homines adolescentes, si quid naturale forte non habcant omniis no a dicendi studio deterream . Quis enim non videat , C. Coelio , aequali

meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque assequi potuerit, in dicendo mediocritatem bὶ Quis vestrum aequalem , Q. Varium Αοὶ, vastum hominem, atque foedum, non intelligit illa ipsa facultate, quamcumque haebuit, magnam. esse in civitate gratiam consecutum XXVI.

vestrum aequalem meum . Qλ.

o Quo vestrum aqualem Q. Varium &e. Lapsi sunt iterum plerique libram , & edit res s 11ss. tamen Bod. II i l. a. de Gon v. NManutau, veram lectionem retinent i delent enim uncem meum , quae vulgo legitur post aqualem . Et Car. Si lianus testatur vocem meum a qui biisti in veteribus libris abelle Verani autem hanc lectionem voco , quia sit. Varaus non sint aequalis Crassi . sed Cottae,& Sulpicit . ut patet ex libro de Cl. Oratoribus e. 49. AEquales propemouum M uul C. Cotta . P. fulmeius. Q. Varius , die. Porro si res iciatur meum , non inelegans est antith sis: Crassus enim duo exempla Proseri, C. Coel:um aeqtialem suum . & Q. variunt Cottaeae Su.Picu aequalem. Pe yc.

136쪽

LIBER PRIMUS. D 7

XXVI. Sed quia de oratore quaerimus , fingendus est nobIs oratione nostra , detractis omnibus vitiis, Orator, atque omni laude cumulatus . Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba , & barharia forensis dat loeum vel vitiosissimis oratoribus , idcirco nos hoc , quod quaerimus, omittemus . Itaque in iis artibus , in quibus non utilitas quaeritur

necessaria. sed animi libera quaedam oblectatio , quam diligenter , & quam prope fastidiose iudicamus ' Nullae enim lites , neque controversae sunt ,

quae cogant homines , sicut in foro non bonos oratores , item in theatro actores malos perpeti.

Est igitur oratori diligenter providendum , non uti illis sitis faciat , quibus neeesse est: sed ut iis admirabilis esse videatur , quibus libere liceat judicare. Ac, si quaeritis , plane , quid sentiam , enuntiabo apud homines s miliarissimos, quod adhuc semper tacui, & tacendum putavi. Μihi etiam quique optime dicunt, quique id facillime, Ztque ornatissime facere possunt,

tamen , nisi timide ad dicendum accedunt , & in exordienda oratione perturbantur , pene impudentes videntur : tametsi id accidere non potest . Ut enim quisque optime dicit , ita maxime dicendi dissicultatem , variosque eventus orationis , expectationemque hominum pertimescit . Qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus eff-cere, atque edere, is mihi , etiamsi commovetur in dicendo , tamen impudens videtur. Non enim pudendo, sed non faciendo id , quod non decet , impudentiae nomen effugere debemus. Quem vero non pudet, id quod inplerisque video γ hunc ego non reprehensione solum , sed etiam poena dignum puto. Equidem & in vobis animadvertere soleo , & in me ipso cepissime experior, ut exalbescam in principiis dicendi , & tota mente atque Omnibus artubus contremiscam . Adolescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium Q. Μaximo debuerim , quod continuo consilium dimiserit , simul ac me fractum ac debilitatum meta viderit. Hic omnes assensi , significare inter sese , ct colloqui coeperunt . Fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor , qui tamen non modo non obesset ejus orationi, seis etiam probitatis commendatione prodesset.

XXVll. Tum Antonius , Saepe , ut dicis , inquit , animadverti , Crasse ,

& te, & caeteros sum mos oratores , quanquain tibi par , mea sententia , nemo unquam fuit, in dicendi exordio permoveri . Cujus quidem rei cum causam quaererem, quidnam esset, cur, ut in quoque oratore plurimum esset , ita maxime is pertimesceret , has causas inveniebam duas : Unam , quod intelligerent iis, quos usus ac natura docuisset , nonnunquam summis oratoribus non satis ex sententia eventum dicendi procedere : ita non injuria, quotiescumque dicerent , id , quod aliquando posset accidere , ne tum accideret , timere . Altera est haec , de quo queri sepe soleo : caeterarum

137쪽

r 18 DE ORATORE

homines artium spectati & prob/ti , si quando alitu id minus bene Ree runt, quam solent, aut noluisse, aut valetudine impuditi non potuisse eon sequi, id quod scirent, putantur. Noluit, loquiunt , hadie agere Rccius :aut , Crudior fuit . Oratoris peccatum , si quod est animadversum .

stultitiae peccatum videtur , Stultitia autem excusationem non habet e quia nemo videtur , aut quia crudus fuerit , aut quod ita maluerit , stultus suisse. Quo etiam gravius judicium in dicendo subimus. Quoties enim diei mus, toties de nobis judicatur: & , qui semel in gellu peccavit, non continuo existimatur nescire gcstum e cujus autem in dicendo aliquid repte hen in el , aut aeterna in eo, aut certe diuturna valet opinio nuditatis. XXVIII. Illud vero , quod a te dictum est , eae permulta, quae orator, nisi a natura haberet , non multum a magistro adjuvaretur ; valde Libi ai- sentior , inqtie eo vel maxime probavi summum illum doctorem , Alabandensem Apollonium , qui cum mercede doceret , tamen non pat cbatur , eos , quos judicabat non poste oratores evadere, operam apud se te perdere. dimittebatque ; dc ad quam quemque artem putabat esse aptum , ad eam pellere atque hortari solebat . Satis eit enim caeteris artificiis percipiendis , tantummodo sit nilem esse hominis ; & id , quod tradatur , vel etiam

inculcetur , si quis sorte sit tardior . posse percipere animo , dc memoria custodire . Non quaeritur mobilitas lingur , non celeritas verborum , non denique e X , quae nobis non possumus fingere , sacies , vultus , senus . In oratore autem acumen dialecticorum , sententiae philosophorum , verba prope poetarum , memoria iurisconsultorum , vox tragoedorum , gestus pene summorum actorum est requirendus. Quamobrem nihil in homi aum genere rarius persecto oratore inveniri potest . Quae enim singularum rerum artifi- ,

oes singula si mediocriter adepti sunt , probantur , ea , nisi omnia stiriama

sunt in oratore, probari non poli iunt. Tum Crassus , Atqui vide, inquit, in artificio perquam tenui & levi

quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, quam constat esse maximam. Saepe enim soleo audire Roscium , Cum ita dicat, se adhuc repe.rire discipulum , quem quidem probaret , Potuisse neminem et non quo no iv

edent quidam probabiles , sed quia , si aliquid modo effet vitii , id ferre

ipse non posset . Nihil est enim tam infigite , nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, quam id, in quo aliquid offenderis. Itaque ut ad hane similitudinem hujus histrionis , oratoriam laudem di rig mus ; videtisne, quam nihil ab eo , nisi per se te , nihil nisi cum summa venustate fiat λ nihil nisi ita, ut deceat , & uti omnes moveat atque delectet λ Itaque hoc jamdiu est consecutus , ut , in quo quisque artificio excelleret , is in suo genere Roscitis diceretur . Hanc ego absolutionein , persectionemque in oratore desiderans , a qua ipse longe abium , facio impudenter . Mihi enim volo ignosci ; caeteris ipse non ignosco . Nam qui non potest, qui vitiose facit, quem denique non decet, hunc sut Apollo. nius jubebat ad id, quod facere possit, detrudendum puto. XXIX. Num tu igitur , inquit Sulpicius , me , aut hunς Cottam , ius civile, aut rem militarem iubes discere: nam quis ad ista summa, atque in

Omni

138쪽

LIBER PRIMUS. D 9

omni genere per se ta potest pervenire' Tum ille, Ego vero , Inquit, quod

in vobis egregiam quandam , ac praeclaram indolem ad dicendum esse eo gnovi , idcireo haec exposui omnia nec magis ad eos deterrendos , qui non possent , quam ad vos , qui Possetis , exacuendos accommodavi oratio nem meam et & quanquam in utroque Vestrum suminum esse ingenium

studiumque perspexi , tamen haec , quae sunt in specie posita , de quibus plura fortasse di i , quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt.

Ego enim neminem , nec mota corporis , neque ipso habitu atque forma aptiorem , nec voce pleniorem , aut suaviorem mihi videor audisse r quae quibus a natura miciora data sunt , t Zmen illud assequi possunt , ut iis , quae habeant . modice & seienter utantur , di ut ne dedeceat. Id enim est maxime vitandum , & de hoc uno minime est facile praecipere , non mi. hi modo , qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor , sed etiam ipsi illi Roseio , quem tam audio dicero , c ut eae artis , OlcERE : quod ta. men unum id esse , quod tradi arte non possit . Sed , fi placet , sermonem alio transferamus, & noistro more aliquando, non rhetorico , loquamur. Minime vero , inquit Cotta . Nunc enim te jam exoremus necesse est . quoniam retines nos ita hoc studio , nec ad aliam dimittis artem , ut nobis explices, quidquid est illud , quod tu in dicendo potes. Neque enim sumus nimis avidi: illa tua mediocri eloquentia contenti sumus; idque ex te quae rimus , ut ne plas nos assequamur , quam quantulum tu in dicendo assecutuS es λ quoniam, quae a natura exputenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis , quid praeterea esse assumendum putes' XXX. Tum Crassus arridens, Quid cen sies , inquit, Cotta , nisi studium di ardorem quendam amoris st sine quo cum in vita nihil quidquam egregium , tum certe hoc , quod tu expetis , nemo unquam assequetur . Neque Vero vos ad eam rem video esse cohortandos : quos , cum mihi quoque sitis molesti , nimis etiam flagrare intelligo cupiditate . Sed profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud, quod eo, quo intendas, ferat, deducatque, cognoris. Quare , quoniam mihi levius quoddam onus imponitis , neque ex me de oratoris arte , sed de hac mea , quantulacumque est, facultate quaeritis , exponam vobis quandam , non aut perrecoaditam , aut valde dissicilem, aut magnificam, aut gravem rationem consuetudinis meae, quae quondam solitus sum uti , cum mihi in illo studio .ersari adolescenti

Tum Sulpicius , o diem , Cotta , nobis , inquit , optatum : quod enim

neque precibus unquam , nec insidiando, nec speculando assequi potui , ut, quid Crassus ageret , meditandi , aut dicendi causa , non modo videre mihi , sed ex ejus scriptore , & lectore Diphilo suspieari liceret ; id spero

nos esse adeptos , Omniaque jam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros. XXX l. Tum Crassus , Atqui arbitror , Sulpici , cum audieris , non tam te haec admiraturum , quae dixero, quam existimaturum, tum, cum ea 3u dire cupiebas, causam, cur cuperes, non fuisse. Nihil enim dicam reconditum , nihil expediatioue vestra dignum, nihil aut inauditum vobis, aut cuῖ-

quam novum. Nam principio illud , quod est homine ingenuo , liberaliterque

139쪽

DO DE ORATOR E

que edueato dignum , non D g bo me in omnium communia & eontriti Praecepta didici sie. Primum , oratoris ossicium esse , dicere ad persuadendum accommodate. Deinde esse omnem orationem aut de inlinitae rei qua ilione , sine designa tione personarum & temporum I aut de re certib in rsbilis ae tempo.tibus locata. In utraque autem re quidquid in controversiam veniat, in eo quaeri solere , aut sactumne sit , aut , si eis iactum , quale sit , aut etiam quo nomine vocetur , aut , quod nonnulli addunt , reehene factum esse vi deatur . Existere autem controversas etiam ex scripti interpretatione , in quo aut ambigue quid sit scriptum , aut contrarie , aut ita , ut a sententia scriptum dissideat : his autem omnibus partibus subjecta quaedam esse argumenta propria . Sed ea usarum , quae sint a communi quaestione seiunctae , partim in judicii s versiri, partim in deliberationibus: esse etiam genus temitum, quod in laudandis , aut vituperandis hominibus poneretur : certosque elle locos , quibus in judiciis uteremur , in quibus aequitas quaeritur et alios in deliberationibus , qui omnes ad utilitatem dirigerentur eorum , quibus consilium daremus t alios item in laudationibus , in quibus ad personarum dignitatem Omnia referrentur. Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partes distributa, ut deberet reperire primum, quid diccret; d Inde inventa non solum ordine , sed etiam momento quodam , atque judicio dispensare atque disponere ; tum ea denique vestire, atque ornare oratione ; post memoria sepire; ad extremum agere cum dignitate & venustate. Etiam illa cognoram & acceperam , antequam de re diceremus , initio conciliandos eorum esse animos , qui audirent : deinde rem demonstrandam : postea controversam constituendam : tum id , quod nos intenderemus, confirmandum: post, quae contra dicerentur, refellenda: extrema autem oratione ea , quae pro nobis essent , amplificanda & augenda ; quaeque

essent pro adversariis , infirmanda atque Dangenda . XXXII. Audieram etiam , quae de orati nis ipsius ornamentis tradereniatur ; in qua pra ei pitur primum , ut pure re Latine loquamur di deinde ut plane & dilucide: tum ut ornate: post ad rerum dignitatem apte, ec quasi decore: singularumque rerum praecepta cognoram. Quin etiam , quae maxime propria essent naturae , tamen his ipsis artem adhiberi videram . Nam de ait Ione , & memoria quaedam brevia , sed magna cum exercitatione praecepta gustaram . In his enim sere rebus omni istorum artificum doctrina versatur , quam ego si nihil dicam adjuvare , mentiar. Habet enim quaedam quasi ad commonendum Oratorem, quo quidque reserat , & quo intuens , ab eo , quodcumque sibi proposuerit , minus

aberret.

Verum ego Eane vim intelligo esse in praeceptis omnibus , non ut ea secuti oratores, eloquentiae laudem sint adepti, sed quae sua sponte homine eloquente v facerent , ea quosdam observasse , atque id egisse : se essie

140쪽

LIBER PRIMUS. I et I

non eloquentiam eκ artificio, sed artificium ex eloquentia natum ; quod ta men , ut ante dixi , non ejicio . Est enim , etiamsi minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum non illiberale. Ea exercitatio quaedam suscipienda vobis est: quanquam vos quidem jam pridem estis in cursu : sed iis , qui ingrediuntur in stλdium , quique ea , quae agenda sunt in Bro , tanquam in acie , possunt etiam nunc exercitatione quasi Iudicra praediscere , ac meditari. Hanc ipsam , inquit Sulpicius , nosse volumus: attamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt , audire cupimus , quanquam sint nobis quoque non inaudita . Verum illa mox et nunc de ipsa exercitatione quid sentias, quaerimus.

XXXIII. Equidem probo ista , Crassus inquit , quae vos facere soletis ,

ut, causa aliqua polita consimili causarum earum , quae in serum deserumtur, dicatis quam maκime ad veritatem accommodate. Sed plerique in hoc vocem modo, neque eam scienter, & vires exercent suas, & linguae celeri. talem incitant, verborumque frequentia delectantur: in quo fallit eos, quod audierunt, dicendo homines , ut iacant, efficere solere. Vere enim etiam illud dicitur, permerse dicere , bomines, perverse dicendo, facillime consequi . Quam

brem in litis ipsis exercitationibus, etsi utile est , etiam subito sape dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum, paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod c ut vere dicam minime facimus, test enim magni laboris; quem plerique fugimus quam plurimum scribere. Solus et

optimus , is praestantissimus dicendi essector , ac magister : neque injuria rnam si subitam & Drtuitam orationem commentatio & cogitatio facile vincit; hanc ipsam prosecto assidua ac diligens scriptura superabit. Omnes enim sive artis sunt loci, sive ingenii cujusdam atque prudentiae, qui modo insunt in ea re , de qua stribimus , acquirentibus nobis , Omalinque acie ingenii contemplantibus ostendunt se & occurrunt; omnesque sententiae , verbaque omnia , quae sunt cujusque generis maxime illustria, sub acumen 1 tyli subeant , & succedant necesse est e tum ipsa collocatio , con-Drmatioque verborum perficitur in scribendo , non poetico , sed quodam oratorio numero & modo . Haec sunt , quae clamores, & admirationes in bonis oratoribus efficiunt ό neque ea quisquam , nisi diu , multumque scruptitarit, etiamsi vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, comsequetur : & qui a scribendi consuetudine ad dieendum venit , hanc affert facultatem , ut , etiam subito si dicat , tamen illa , quae dicantur , similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si quando in dicendo scriptum attu- Tom. I. Ierit

i S1 Iui Proprie si nificat graphium ,

hoc est, acum terream, qua Romani Veteres ,

cum in obductis cera tabulis scriberent , utebantur ad formandas in eera literat. Hic stylus sumitur Pro exercitatione scribendi fre

quenter , di per otium . Vulgo stylus est ipse modus Se ratio scribendi , seu consormati

certa sententiatum de verborum in oratione ζquomodo Ciceronianus. Virgilianusaue stylus dicitur. Interdum etiam aeeipitur Pria restre hentione , quo sensu Tullius ait , cenistium

stylum pertimescere. δε--.

SEARCH

MENU NAVIGATION