M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

si hae erunt usi infirmatione, Posse plures esse unius heredes meunde dἰI milibus de causis; de eo ipso judicatio nascitur : Possintne ejuslem meu nil plures disii milibus generibus esse heredes. xx II. Ergo una in conititutione intellemim est , quomodo & rationes .& rationum infirmationes , & praeterea judicationes plures fiant. Nune hv jus generis praecepta videamus. Utrisque, aut etiam omnibus, si plures amabigent , jus eκ quibus rebus constet, est considerandum. Initium ergo ejus

a natura ductum videtur: quaedam autem ex utilitatis ratione aut perspicua nobῖs, aut obscura , in coniuetudinem venisse : POit autem, approbata quaeadam a consuetudine , aut vero utilia visa, legibus esse firmata. Αc naturae quidem ius est, quod nobis non opinio, sed quaedam innata vis afferat , ut religionem, pietatem, gratiam, Vindicationem, observantiam, veritatem. Religionem , eam , quae in metu & caeremonia deorum si , appellant . Pietatem , quae erga patriam , aut parentes , aut alios sanguine coniunctos ossicium conservare moneat. Gratiam, quae in memoria , & remuneratione ossiciorum, & honorum , & amicitiarum, observantiam teneat. Vindicatio. ncm , per quam vim & contumeliam, de sendendo, aut ulciscendo, propulsamus a nobis, & a nostris, qui nobis esse cari debent, & per quam peccata punimus. Observantiam , per quam aetate , aut sapientia , aut honore, aut aliqua dignitate antecedentes reveremur, & colimus. Veritatem, per quam damus operam , ne quid aliter, quam confirmav timus, fiat, aut sactum, aut futurum sit. Ac naturae quidem jura minus ipsa quaeruntur ad hanc controversiam , quod neque in hoc civili jure versantur , & a vulgari intelligentia remotiora sunt: ad similitudinem vero aliquam . aut ad rem amplificandam saepe sunt inserenda. Consuetudinis autem jus esse putatur id , quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobarit . In ea autem jura sunt quaedam, ipsa iam certa propter vetustatem . Quo in genere & alia sunt multa , &eorum multo maxima pars , quae praetores edicere consueverunt . Quaedam

autem genera tutis , iam certa coniuetudine facta sunt . Quod genus , pactum, par, iudicatum. Pactum est , quod inter aliquos convenit , quod jam ita justum putatur , ut iuri praestare dicatur. Par, quod in omnes aequabile est. Iudicatum , de quo jam ante sententia alicujus , aut aliquorum constitutum est . Iam jura legitima ex legibus cognosti oportebit. His ergo ex partibus juris, quidquid

aut ex ipsa re, aut ex simili, aut ex majore , aut ex minore , nasci videbitur , quisque attendere , atque elicere pertentando unaemquλmque partem juris debebit .. Locorum autem communium , quoniam sui ante dictum est,

duo sunt genera , quorum alterum dubiae rei , alterum certae 37 continet amplificationem , quia ipsa causa det , di quid augeri per communem

82쪽

LIBER SECUNDUS. 6

loeum possit , di oporte i , coasiderabitur . Nam certi , qui in omne s inci dant . loci praeseriti non possunt et in plerisque sertaste ab auctoritate iuris eonsultorum , & contra auctoritatem dici oportebit . Attendendum est auatem & in hae . & in omnibus , num quos locos communes , Praeter eos , quos exposuimus , ipsa res ostendat. Nunc juridiciale genus, dc partes ejus

consideremus.

XXII. Iuridie talis est 38 3, in qua aequi & iniqui natura , & praemii

aut poenae ratio quaeritur. Hujus partes sunt duae , quarum alteram abiblutam, assumptivam alteram nominamus. Absoluta est 39 , quae ipsa in se , noa ut negotialis implicite & abscondite , sed patentius & expeditius tecti& non recti quaestionem continet . Ea est hujusmodi : Cum Thebani Laee daemonios bello superavissent, & sere mos esset Grajis, cum inter se bellum gessissent, ut ii, qui vicissent, tropaeum aliquod in finibus statuerent, victoriae modo in praesentia declarandae causa , non ut in perpetuum belli memoria maneret; aeneum statuerunt tropaeum . Accusantur apud Amphictyonas, id est, apud commune Graeciae concilium. Intentio est 4o , Non oportuit. Depulsio est 4r ὶ, Oportuit. Quaest Ioest, Oportueritne . Ratio est a i Eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut ejus aeterna insignia posteris nostris relinquere vellemus. Infir matio est: Attamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Graiis statuere non oportet. Iudicatio est 3 : Cum summae virtutis eelebrande eausa Graji de Grajis aeternum inimicitiarum monumentum statuerint , rectene, an contra fecerint. Hanc ideo rationem subjecimus , ut hoc causa genus ipsum, de quo agimus, cognosceretur. Nam si eam supposuissemus , qua fortasse usi sunt: Non enim juste, neque pie bellum gessistis ; in relationem criminis dilaberemur; de qua post loquemur. Utrumque autem causae genus in hanc causam incidere perspicuum est . In hanc argumentationes eκ iisdem locis sumendae sunt , atque in causam negotia Iem, de qua ante dictum est . Locos autem communes 3c ex causa ipsa, si quid in erit indignationis aut conquestionis, & ex juris utilitate, &natura multos & graves sumere licebit, & oportebit , si cause dignitas videbitur postulare. XXIV. Nune assumptivam partem iuridicialis consideremus . Assumptiva igitur tunc dicitur, cum ipsum ex se iactum probari non ratei aliquo autem foris adjuncto argumento defenditur . Ejus partes sunt quatuor ara Iur letalis est De qui vide quae su

pra notavimus ad cap. D. lib. I. not. 24. Idem

cas Uolu a est Vide ibid. n. '6. Diam. Intenrso est Id est, accusatio, accusatoris actio , qua cuipiam erimeta intendit.

Idem

83쪽

DE INUENTI NE RHETORICA

iuor ; eomparatio , relatio criminis , remotio criminis , concessio ε ) o Comparatio est i 47 , cum aliquod iactum , quod per se ipsum non sit probandum, ex eo, cujus id causa iactum e si, defenditur. Ea est hujusmo ui, uuidam imperator, cum ab hostibus circumstiteretur, neque effugere ullo modo posset , depactus est cum eis , ut arma dc impedimenta relinqueret, milites educeret, itaque secit : armis & impedimentis a mi issis , praeter spem milites conservavit. Accusadur majestatis 48 ὶ . Incurrit hue definitio tής . Sed nos hunc locum, de quo agitur, confidcremus. Intentio est , Non oportuit arma & impedimenta relinquere . Depulsio est, oportuit. Qi Cestio est, Oportueritne . Ratio est, Milites enim omnes periissent. Infirmatio est, aut conjerturalis ueo ) , Non portissent : aut altera conjecturalis, Non ideo steisti. Ex quibus sunt iudicationes , Periissentne ;&, Ideone secerit: aut ii re comparativa, cujus nunc indigemus, At enitri satius fuit amittere milites, quam arina & impedimenta hostibus concedere. Εκ qua iudicatio na icitur: Cum omnes perituri milites essent , nisi ad hanc pactionem venissent , utrum satius suerit amittere milites , an ad hanc conditionem venire . Hoc caus, genus ex his locis tractari conveniet. Oportebit adhibcre caeterarum quoque constitutionum rationem , atque praecepta, ac maxime coni iuris iaciendis infirmare illud , quod cum eo ,

quod crimini dabitur, ii , qui aceusabuntur , comparabunt . Id fiet , si aut id, quod dicent defensores suturum suisse, nisi id factum esset , quo de saeto judicium est , suturum fuisse negabitur : aut si alia ratione , & aliam ob causam, ac dicet se reus secisse , demonstrabitur esse factum . Ejus rei confirmatio , & item contraria de parte infirmatio , eκ conjecturali constitutione I sumetur . Sin autem certo nomine maleficii voeabitur in judicium , sicut in hae causa nam majestatis arcessitur , definitione & definitionis praeceptis uti oportet.

XXV. Atque haec quidem plerumque in hoc genere incidunt , ut conjectura & definitione tuea utendum sit. Sin aliud quoque aliquod ge. nus incidet, ejus generis praecepta licebit huc pari ratione trans me . Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum , ut id ipsum factum , propter quod

retae 1iatus, cui nomen De ιιιta consuuιιν, i , ἰωσι ος. vide supra cap. g. lib. I. n. χO.

stionem ficti vel de histo. Irim. si E e con iditurati eo, et fusione )tIl est, ex eo quaestionis oratoriae si tu , qtaem via povoe mu, facti vel de facto quastam em. Graeci Rhetotes χοῖ ego,, Alia ejusdem nomina vade supra cap. g. lib. i. n. I .

sa) Coniec3ώνa v, d finitione 3 Hoc est, iis quaestionum oratoriarum statibus, quorum alter vocatur eon ecturaAs . ς ασμος, vuleo fatis quasιο s alter definitivus, ορου , οεισμrssde quibus vide ut sip. 39. n. ex 2C. Idem,

84쪽

LIBER SECUNDUS. ce,

quod sibi reus concedi putat oportere , quam plurimis infirmet rationibus .

Quod facile est, si quam plurimῖs constitutionibus f 3 3 3 aggrediatur id ima

autem comparatio separata a caeteris generibus controversiarum sieex sua vi considerabitur, si illud, quod comparabitur, aut non honestum ,

aut non utile, aut non necessarium sutile, aut non tantopere utile, aut non tantopere honestum, aut non tantopore necessarium sui te demonstrabitur .

Deinde oportet aceu satorem, illud, quod ipse arguat, ab eo, quod defensoreomparat, separare. Id autem faciet , si demonstrabit non ita fieri solere ,

neque oportere, neque esse rationem , quare hoc propter hoc fiat , ut propter salutem militum ea , quT salutis causa comparata sunt , hostibus tradantur. Postea comparare oportebit cum beneficio maleficium, & omnino id quod arguitur , cum eo quod factum a defensore laudatur , aut iaciendum suisse demonstratur, contendere, & hoc extenuando, maleficii magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si demonstrabitur, honestius , utilius , ma. gis necessarium fuisse illud quod vitarit reus , quam illud quod secerit . Honesti autem, & utilis, & necessarii vis de natura in deliberationis praeceptis cognoscetur. Deinde oportebit ipsam illam comparativam judicationem exponere, tanquam causam deliberativam , & de ea ex deliberationis praeceptis deinceps dicere . Sit enim haec judicatio , quam ante exposuimus e Cum omnes perituri milites essent , nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit perire milites , an ad hanc pactionem venire . Hoc ex locis deliberationis , quasi aliquam in consultationem res veniat , tractari oportebit. XXVI. Defensor autem, quibus in locis ab accusatore aliae constitutiones erunt inductae , in iis ipse quoque ex iisdem constitutionibus defensionem comparabit: caeteros autem omnes locos, qui ad ipsam comparationem sue 4

Pertinebunt, ex contrario tractabit. L ci autem communes erunt , Accusatoris, in eum, qui cum de facto turpi aliquo, aut inutili, aut utroque fateatur, quaerat laineti aliquam de sensionem , & facti inutilitatem , aut turpitudinem cum indignatione proserre. Defensoris est , nullum laetum inuti te, neque turpe, neque item utile , neque honestum putari oportere, nisi, quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit, intelligatur. Qui locus ita communis est, ut bene tractatus in hac causa , magno ad persuaden dum momento suturus sit. Et alter locus , per quem magna cum amplificatione , beneficii magnitudo ex utilitate , aut honestate , aut facti necessitu line demonstratur. Et tertius , per quem res expressa verbis , ante

oculos eorum , qui audiunt , ponitur , ut ipsi se quoque idem facturos fuisse arbitrentur , si sibi illa res , atque ea faciendi causa per idem tempus accidisset.

Tom. I. I Reis L 33 Constitutionibus Id est, oratoriarum ad eum qualitatis assumptivae statum , cur u quae, ionum statibus in genere iudiciali. Id.m . men eo aratio , δε--ου . vi P A. ipsam eo arationem 3 Hoe est, lib. I. n. Ia. Irim

probare

Iosa

85쪽

Relatio eriminis css eii, cum reus id, quod rguitur, consessus, alte Iussa inductum ccato, jure secissedcmonstrat. Ea est hujusmodi: Horatius oecisis tribus Curiatiis, & duobus amissis fratribus, domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suana de fratrum morte non laborantem : sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatii cum gemitu & lamentatione. Indigue passus, virginem occidit. Accusatur . Intentio est , injuria sororem occidi Ili . Depulsio est , Iure occidi . Quaestio est , Iurene occiderit . Ratio est Illa enim hostium mortem lugebat, fratrum negligeruit et me & populum Romanum vici me moleste serebat . In lirmatio eiu : Tamen a fratre in dem natam necari non oportuit. Ex qua judicatio fit: Cum Horatia fratrum

mortem negligeret , hostium lugeret, de fratris & populi Romatii vi toria

non gauderet, oportuitne eam a fratre indemnatam necari.

XXVII. I cc in genere cause , primum si quid ex caeteris dabitur constitutionibus , sumi oportebit , sicut in comparatione praeceptum est . Postea si qua facultas erit , per aliquam constitutionem illum , in quem crimen transfertur, defendere. Deinde levius esse illud, quod in alterum peccatum reus transierat, quam quod Ipse susceperit. Postea translationis sue εὶ partibus uti, & Ostendere a quo, & per . quos, & quo modo, & quo tempore aut agi, aut judicari, aut statui de ea re convenerit: ac simul ostendere . non oportuisse ante supplicium , quam judicium , interponere . Tum leges quoquc re judicia demonstranda .si tu, per quae potuerit id peccatum , quod sponte suλ reus punitus sit , moribus di iudieio vindicari . Deinde negare dc bubit, audiri oportere id , quod in euiti criminis conseratur , de quo is ipse, qui conserat, iudicium fieri noluerit: & id, quod judicatum non sit. pro insccto haberi oportere . Postea impudentiam demonstrare eorum , qui eum nunc apud iudices aecusent, quem sine iudicibus ipli condein arint; &de eo judicium laetant, de quo jam ipsi supplicium sumpserint. Postea perturbationem iudicii suturam dicemus, ct iudices longius , quam potestatem habeant, progressuros, si simul & de reo, & de eo , quem reus arguat ,

iudicarint. Deinde, hoc si constitutum sit, ut peccata homines peccatis, scinjurias injuriis ulciscantur , quantum incommodorum consequatur . Ae si

idem facere ipse , qui nunc accusat , Voluisset ; ne hoc quidem ipso quidquam opus fuisset judicio: si vero caeteri quoque idem faciant, omnino judicium nullum futurum. Postea demonstrabitur, ne , si judieio quidem illa damnata eiset; in quam id crimen a reo conseratur , potuisse hunc ipsu inde illa supplicium sumere. Quare esse indignum , eti in , qui ne de damnata quidem poenas sumere potuisset, de ea supplicium sumpsisse, quae ne adducta quidem sit in judicium. Deinde postulabit, ut legem , qua lege secerit

-3 Rerario criminis Graeci vocant α'

ci ι ι λ ν , dc liqvcndo παραγραφίαν. Tune autem totum habet hie quaestionis oratoriae status . cum litigantium alter contendit non apud hos judices, aut non hoc tempore. aut non hac lege secum agi oportere . Vidus upra cap. g. lib. I. n. 22. Caveroneraus

86쪽

LIBER SECUNDUS. 6

rit, proserat. Deinde quemadmodum in comparatione prircipiebamus, ut ii lud quod comparabatur, extenuaretur ab accusatore quam maxime : sie inhoe genere op rtebit illius culpam, in quem crimen tranSseretur , cum holus maleficio, qui se jure secti se dicat . comparare . Postea demonistrandum est, non esse illud ejusinodi , ux ob id hoc fieri con eniret . Extrema est , ut in comparatione , assumptio judicationis , di de ea per amplificationem xx deliberationis 37ὶ praeceptis dictio. XXVIII. Desens br autem, quae per at Ias constitutiones inducentur, ex iis locis, qui traditi sitnt , infirmabit . Ipsam autem relationem 38ὶ comprobabit, primum augendo ejus, in quem refert crimen, culpam & audaciam,& quam maxime per indignationem, si res iarct, juncta conquestione, ante oculos ponendo . Pollea levius demonstrando reum punitum , quam stit Ie promeritus, & sutim supplicium cum illius injuria conserendo . Deinde

Oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore traetati, ut reselli, & conistrariam in partem converti possint, quo in genere sunt tres extremi , contrariis rationibus infirmare.

Illa autem acerrima aecusatoruin criminatio , per quam perturbationem fore omnium judiciorum demonstrant , si de indemnato supplicii sumendi potestas data sit, levabitur. Primum si ejusnodi demonstrabitur injuria, ut non modo viro bono , verum omnino homini libero videatur non fuisse toleranda. Deinde ita perspicua , ut ne ab ipso quidem , qui secisset, in dumbium vocaretur. Deinde ejusinodi , ut in eam is maxime debuerit anima Vertere , qui animadverterit : ut non tam rectum , non tam fuerit honesium , in judicium illam rem pervenire . quam eo modo, atque ab eo vindic/ri , quo modo, & a quo sit vindieata . Postea sic rem suisse apertam , ut iudicium de ea re fieri nihil attinuerit . Atque hic demonstrandum est rationibus , & rebus similibus , permultas ita atroces , & perspicuas reS este , ut de his non modo non necesse sit , sed ne utile quidem , quin moπiudicium fiat , exspectare . Locus commu uis accusatoris in eum , qui cum id , quod arguitur , negare non possit , tamen aliquid sibi spei comparet ex judiciorum perturba ione . . Atque hie utilitatis judiciorum demoni iratio , ct de eo conquestio , qui supplicium dederit indemnatus ; in ejus autem , qui sumpserit , audaciam & crudelitatem , indignatio. A desen thre , in ejus , quem ultus sit , audaciam in conquestio : rem non eA nomine ipsius negotii, sed eκ consilio ejus, qui fecerit, & causa, di tempore considerari oportere e quid mali futurum sit , aut ex injuria , aut ex scelere alicujus , nisi tanta , & tam perspicua audacia ab eo , ad I a cujus

87쪽

ό8 DE INVENTIONE RHETORICA

euius fimam , aut ad parentes, aut ad liberos pertinuerit, aut ad aliquam rem, quam caram esse omnibus , aut neces e eii , aut oportet esse , laetitvindicata.

XXIX. Remot o criminis sy est, cum ejus intentio facti, quod ab ad versario insertur, in alium , aut in aliud dimovetur . Id fit bipartitor nam

tum causa, tum res ipsa removetur.

Causae remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athe nas. Legatis quaestores sumptum, quem oportebat dari , non dederunt . Legati prosccti non sunt. Accusantur . Intentio est , Proficisci oportuit . De pulsio est , Non oportuit . Quaestio eit , oportueritne . Ratio est , Sumptus enim qui de publico dari solet , is a quaestore non est datus . Infirmatio est , Vos tamen id, quod publice vobis datum erat negotii, conficere onoristebat. Iudicatio est , Cum iis , qui legati erant , iumptus , qui de publico debebatur , non daretur , oportueritne eos conficere nihilominus legationem. Hoc in genere primum , sicut in caeteris , si quid aut ex conjecturali , aut ex alia constitutionc so sumi possit , videri oportebit. Deinde pleraque exeomparatione si & ex relatione criminis ca in hanc quoque causam

convenire poterunt.

Accusator autem illum , cujus culpa id factum reus dicet , primum defendet, si poterit. Sin minus poterit, negabit, ad hoc judicium, illius,

sed hujus , quem ipse acculet , culpam pertinere. Postea dicet, Suo quemque Oificio consulere oportere o nec , si ille peccassiet , hunc oportuisse peccare . Deinde si ille dc liquerit , separatim illum, sicut hunc, accusari oporistere , & non cum hujus dc sensione conjungi illius accusationem . Defensor autem cum caetera , si qua cx aliis incident constitutionibus , pertractarit , de ipsa remotione sic argumcntabitur . Primum cuius acciderit culpa , demonstrabit : Deinde , eum id aliena culpa accidisset , ostendet se aut non potui sis, aut non debuisse id facere , quod accusator dicat oportuit se. Quod non potuerit , eκ utilitatis partibus , in quibus est necessitudinis vis impli cata , dc.nonstrabit . Quod non debuerit , ex honestate considerabitur . De utroque distinctius in deliberati o genere dicetur . Deinde omnia facta esse a reo , qu.e ire ipsius fuerint potestate et quod minus , quam convenerit , factum sit , culpa id alterius accidisse . Deinde in a terius eulpa exponendλdemonstrandum est, quantum voluntatis, & studii fuerit in ipso : & id signis confirmandum hujus nodi , ex caetera diligentia , ex ante factis , aut dictis; atque hoc ipsi utile futile facere, inutile autem non facere; & cum eae tera vita magis hoc fuisse condentaneum , quam quod Propter alterius culpam non secerit. XXX.

tatis allis raptivae liatibus, cui nomen μετ . - σις apud Graecos Rhetores . Legens Quin i han. lib. 3. cap. 6. pag. EI. n. - 468. tilem.

tulere α

88쪽

YYX. sin autem non in hominem certum , sed in rem aliquam eauci dimo Qebitur , ut in hac eadem re , si quaestor mortuus esset , & idei reo legatis pecunia data non esset ; accusatione alterius , & culpae depulsione dempta , editeris similiter uti locis oportebit , & ex concessionis s63J parti bus quae convenient , assumere : de quihus post nobis dieendum erit . Loci autem comm es , iidem utrisque sere, qui superioribus assumptivis 6 ) incident. Hi tamen certissimi: accusatoris, facti indignatio; defensoris, eum in alio eulpa sit, in ipso non sit , supplicio reum assci non oportere. Ipsius autem rei fit remotio , cum id , quod datur crimini , negat neque ad se, neque ad officium suum reus pertinuisse' nec, si quod in eo si de lictum , sibi attribui oportere. Id genus cause est huiusmodi e In eo foede re , quod iactum est quondam cum Samnitibus , quidam adolescens nobilis porcam sustinuit s 6s 3 iussu imperatoris . Foedere autem a senatu improba. to , & imperatore Samnitibus dedito 66 3 , quidam in sen itu eum quoque dicit , qui poream tenuerit , dedi oportere . Intentio est, Dedi oportet. De- pulso est . Non oportet . Quaestio est , Oporteat ne . Ratio est , Non enim meum suit ossicium , nee mea potestas , cum & id aetatis , di privatus el-sem , & esset summa eum auctoritate & potestate imperator , qui videret , ut satis honestu in studiis seriretur. Infirmatio est, Attamen quoniam tu paristiceps es in turpissimo foedere summae religionis , dedi te convenit. Iudicatio est , Cum is , qui potestatis nihil habuerit , iussu imperatoris in stud re , & in tanta religione interfuerit , dedendus te sit hostibus , nee ne . Noe genus cause a superiore hoe differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id , quod seri dieat a ceu sator oportuisse , sed alicui rei , aut L

mini causam attribuit , quae voluntati suae fuerit impedimento sine concessimnis partibus . Nam earum major quaedam vis est ; quod paulo post interuligetur In hoc autem non aeeusare alterum , nee culpam in alium transferre debet , sed demonstrare , eam rem nec ad se , nee ad potestatem , neque ad osseium suum pertinuisse , aut pertinere . Atque in hoc genere hoe acci

quesitatis allum ptivae fladibus, cui apud Graecos nomen est συγγνώμη, venias unde a Latinis diuitur etiam stastis venιatis , de depre-

eaIιo. Vide supra cap. li. lib. l. n. 28. de cap. 31. lib. I. n. O . Idem.

sunt qualitatis astu livae status, comparatio, relatio eraminis , re incitio crini ri de eran

cessio . Duos priores his verb)s Tullius desi

gnavit. I.em.

Mitisce hie lacu, illustratur denario modam

argenteo, quem a b. Italicis populi . quo tem p re bellum Marticum motum est , eris i in existi nare possiimus eveo, qυM ITALIA in scriptum in eo sit, S in medio militum ια-du serientium vir ine sis , qui porcam lau-jusmodi sustinet . rosintis . De hoc denario.& alio non .hssimilis typi consulendus e tDan hemius , Dissert. x. de Usu di Praestinii a Numisin. Veν v. 66 Impeνώιον. Samnit stis ridi s si quando Imperator , praetεr S. D. Q. R. v lantatem ac sententi1m. scessus cum hostibus seriisset, ut populus Romunus ea foederis re li': ne solveretur , Impera cir ipse in hostium potestitem vinctus tradebatur. Nasim

89쪽

o DE T VENTIONE RHETORI A

dit novi , quod accusator quoque saepe eN remotione criminationem e seῖε. Ut si quis eum accuset , qui , cum praetor esset , in expeditionem ad armet populum vocarit , cum consules adessent. Nam ut in superiore exemplo reus

a suo officio , ac potestate factum dimovebat ; sic in hoc ab eius omelo aepotestate , qui accusatur , ipse accusator factum removendo, hac ipsa ratione confirmat accusationem . In hac ab utroque ex omnibus honestatis & utilitatis partibus, exemplis, signis , ratiocinando . quid cujusque ossicii, juris pote istatis sit, quaeri oportebit, & , fueritne ei, quo de agitur , id juris , o ficii , potestatis attributum , necne. Locos autem communes ex ipsa re , si quid indignationis, ac conquestionis habebit, sumi oportebit. XXXI. Coneessio est 67ὶ per quam nota factum ipsum probatur a reoti sed ut ignoscatur id petitur 68 . Cujus partes sunt duae , purgatio , &deprecatio. Purgatio est, per quam ejus, qui accusatur, non factum ipsum, Kd voluntac defenditur . Ea habet partes tres , imprudentiam , casum , necessitudinem .

Imprudentia est , cum scissa aliquid iv, qui arguitur , negatur: ut apuae quosdam Icκ erat, Ne quis Dianae vitulum immolaret. Nautae quidam, cum adver: a tempestate in alto jact irentur , voverunt ; si eo portu , quem coa-isiciebant , potiti essent , et deo , qui ibi esset , se vitulum immolaturos .

Cassi erat in eo portu sanum Dianae ejus , cui vitulum immolari non licebat . Imprudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt. Accusantur-

Intentio est , Vitulum immolastis ei deo , cui non licebat . Depulsio cit in concessione posita . Ratio est , Nescivi non licere. Infirmatio est, Tamen.

quoniam sectili quod non licebat , ex lege supplicio dignus es . Iudicatio est, Cum id secerit quod non oportuerit , & id non oportere nescicrit , si ne supplicio dignus.

Casus autem inseretur in concessionem, cum demonstrabitur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse , ut in hae : Cum La daemoniis lex es et , ut hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset , capitale es et ;Lostias is , qui redemerat , cui , sacrificii dies instaret , in urbem eκ agroee cepit agere. Tum subito magnis commotis tempestatibus fluvius Euroras is, qui propter Lacedaemonem. fluiti, ita magnus & vehemens factus est, ut eo traduci victimae nullo modo po lent. Redemptor , suae voluntatis ostendende causi, hostias constituit omnes in litore , ut , qui trans flumen essent, videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis magnitudinem 6ν Couectior a Alaas dicitur venia, sta

vis venialis, Graece συγγνωμου. Vide cap. D. lib. I. n. 18. & cap. go. lib. 1. n. 3. Cave

Ia ν A reo , sd ut uno rhν , tu per tiar Quem locum ne quidem gentium Deus Hermes possit ἐρ-jdM. . Nam concessonem dividit Tullius in iurgationem, de deprecati nemr purgatio vero ei definitur, per qua

e us, qui accusatur, tion De vim , sed moliauras defendi ν. Putnant Mitem luee; in 'eon-ceslsone voluntatem improbaνι ἡ in pu gatio ne , quae eonccsionis pars est , voluntatem

defendi . Itaque eone usionis des nitionem leniter, leviteriaue immuto, ac lego: μν et amnon factum 'Vtim probatur a reo , &c. Ho sus, Inst. Orat. l. s.c ' a Commotis) Man. Lamb. comoeos a

90쪽

LIBER SECUNDUS. II

nem seIrent sui de impedimento, tamen quidam capitis arcessierunt. Intentio est, Hostiis, quas debuisti, ad sacrificium praeito non fuerunt. Depulsio est, coneessio. Ratio, Flumen enim subito accrevit , & ea re traduci non potuerunt. Infirmatio est , Tamen , quoniam , quod lex jubet . factum non est; supplicio dignus es. Iudicatio est, Cum in ea re redemptor contra legem aliquid fecerit, qua in re studio ejus subita fluminis obstiterit magni ludo, supplicione dignus sit. XXX ll. Necessitudo autem insertur, cum vi quadam reus id, quod fecearit , sectile defenditur, hoc modo: Lex est apud Rhodios, ut , si qua ro.

strata in portu navis deprehensa sit, publicetur . Cum magna in alto tem pestas esset; vis ventorum, invitis nautis, Rhodiorum in portum navim coegit. Quaestor navim populi vocat . Navis dominus negat publicari oportere. Intentio dest; Rostrata navis in portu deprehensa est . Depulsio est, conces sio. Ratio, Vi & necessario sumus in portum coacti . Infirmatio est, Na- vim ex lege tamen populi esse oportet . Iudicatio est , Cum rostratam nais vim in portu deprehensam I ex publicarit , cumque haec navis , invitis nam iis, vi tempestatis in portum conjecta sit; oporteatne eam publicari. . Horum trium generum idcirco unum in locum contulimus exempla , quod similis in ea praeceptio argumentorum traditur . Nam in his omnibus

primum, si quid res ipsa dabit facultatis, conjecturam 63 induet ab accusatore oportebit, ut id, quod voluntate fa hutu negabitur, consulto factum suspicione aliqua demonstretur. Deinde indueere definitionem necessitudinis , aut casus, aut imprudentiae , & exempla ad eam des nitionem adjungere . in quibus imprudentia fuisse videatur, aut casus, aut necessitudo, & ab his id quod reus inserat, separare, id est, ostendere dissimile, quod levius, s cilius, non ignorabile, non fortuitum . non necessarium fuerit. Postea d monstrare, potuisse vitari, & hac ratione provideri potuisse , si hoc aut illud sa fecisset , aut nisi fecisset , praecaveri : & definitionibus ostendere . non hanc imprudentiam , aut casum , aut necessitudinem , scd inertiam , negligentiam, satuitatem nominari oportere. Ae si qua necessitudo turpitudinem videbitur habere , oportebit per Ioc rum communium implicationem redarguentem demonstrare, quodvis perpeti, mori denique satius suisse , quam ejusinoui necessitudini obtemperare . Atque tum ex his locis , de quibus in negotiali parte o dictum est, juris di aequitatis naturam oportebit quaerere, &, quasi in absoluta juridiciali 7r , per se hoc ipsum a rebus omnibus separatim considerare . Atque hoc in I co , si facultas erit , exemplis uti oportebit , quibus in simili excusatione

69 conjectiaram Id est , illum quaesti

ret , praeaveri.

tialis , vide cap. l . lib. I. n. as. Hem .

ri Absoluta im idiciali Quid sit pars

iuridicialis absoluta . quae opponatur cum ptivae, vide ibid. n. 14. Idem .

SEARCH

MENU NAVIGATION