M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ior DE ORATORE

ego, di tu, Crasse, cum magna reipublicae salute praesumus: quid st relῖgio ne, & eaeremoniae: quid λ haec jura civilia, quu jampridem in nostra fami

iii sine ulla eloquentiae laude versantur , num aut inventa sunt , aut emgnita, aut omnino ab oratorum genere tractata ' Equidem & Ser. Galbam memoria teneo, di pinum hominem in dicendo, dc M. Atimilium Porei uam& C. ipsum Carbonem, quem tu ad Olcscentulus perculi iii Is , ignarum istum, haesitantem in majorum institutis, rudem in jure civili : & l, ee nolira, prater te, Crasse, qui tuo magis studio , qu m proprio munere ali

quo disertorum , jus a nobis civile didici isti , qu0a interdum pudeat , juris

ignara est.

Quod vero ἰn extrema oratione, quasi tuo iure, sumptisti , oratorem in omnis sermonis disputatione copiosist ne posse ver lari , id , nisi hie in tuo

regno essemus, non tulissem, multisque praeestem , qui aut interdicto tecum contenderent I 6 , aut te ex jure manum consertum I7 3 vocarent , quod in alienas possessiones tam temere irruisses . Agerent enim tecum Iege primum Pythagorei omnes , atque Democritici , I caeterique in suo genere p&ysici, vindicarentque ornati homines in dicendo & graves, quia bulcum tibi justo sacramento I8ὶ contendere non liceret. Urgerent praeterea philosophorum greges , jam ab illo sonte & capite Socrate , nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis , nihil de animi permotionibus, nuhil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quae-sse, nihil f cire convincerent : & , cum universi in te impetum fecissent , tum singulae familiae litem tibi intenderent. Instaret Academi , quae , qui quid dixtises, id te ipsum scire negaret . Stoici vero nostri disputationum

is 3 prie, si Id est . evertisti, seu de iecisti. Simile eli illud lib. D. cap. γO. Mi ionis illius . qui Tib. Gracchum pereulit .

i5 Int/νdidis retiam eonrendιν-t Interdictuin, nraetoris est edictum quo jubet aliquid vel neri , vel omitti . Sententia esse Multi litem tibi intenderent , dc lege, ac Prae

toris edicto tecum agerent, quod eam rem , quae pertinet ad alias artes, nimirum in Oiuni disputatione copiose versari, tanquam oratori propriam, indices illi, ac tribuas. Pru

praelio venire ad uianus. Transfertur autem a militiae eertaminibus ad sori contentiones.

scilicet petitor . de is a qito petebatur , dicto die . in agrum litigiosum conveniebant, u-mulatoque conflictu . quasi Der viin expelle batur ex agro petator: hic deinde ad praetorem appellabat de vi , ae petebat ut Iua sibi restituerentur. De hac locutione plura Gel

lius lib. I x. cap. io. Manti pro manus dIcitur, e Puncta more veterum s : consertum Iasupino a eo eos . quod est eommitici. Cae

terum hujus loci senteatia est Multi res terent ae restitui prastularent, adhibitet soleiuni juris sormula , rem a te contra jus fasque

occupatam. Ide .

i sio vindicarens, ornatii is 3 Iusto satramento satramentiam Itatis gentis erat, simile sponsionas . Varro . Et qui petebat, & qui inliciabatur , de aliis te- Α utrique quingentos aeras apud Pontificem deponebant, de aliis itcm rebus certum num eum assum . Qii iudicio autem vicerat .stium sacramentum a lacro auferebat, victi ad aerarium redit in t . Sacramentum dixit pecuniam lite depositam apud Pontificem. Decepti sunt qui legerunt hic apua pontem, non apud Pontificem. Sensus est igitur 1 Philosophi discapi inarum po Gessione dejecti, tecum interdicto contenderent, quemadmodum ii qui ab atro dejecti sunt : aut vindiciarum litem tibi intenderent , & disciplinas sum assererent: aut jure possent agere tecum , dc deposita pecunia contendere. Strabatis.

122쪽

B E R PRIMUS. Io

suarum atque Interrogationum laqueis te irretitum tenerent. Peripatetiei a a tem etiam haec ipsa , quae propria oratorum putas esse ad jumenta , atque ornamenta d Icendi , a se peti vincerent oportere :.ac non solum meliora

sed etiam multo plura Aristotelem , Theophrasiamque de his rebus , qu tinomnes dicendi magistros scripsisse Ollenderent . Μ illos facio mathematteos grammaticos , musicos , quorum artibus vestra ista dieendi vis ne minima' quidem sorietate conjungitur. Quamobrem ista tanta , tamque multa , profitenda, Crasse , non censeo . Satis id est magnum , quod potes praestare ut in iudieiis ea causa , quamcumque tu dicis , melior & probabilior esse videatur: ut in concionibus, ut in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio et denique ut prudentibus diserte , stultis etiam ve re dicere videaris . Hoc amplius si quid poteris , non id mihi videbitu horator , sed Crassus sua quadam propria , non communi oratorum faculinia te posse. XI. Tum ille, Non sum, inquit , nescius . Scaevola , ista inter Graeeos diei, & diseeptari solere. Audivi enim su minus homines. eum quaestor ex Macedonia venissum Athenas, forente Academia , ut temporibus illis sere

batur, quod eam Charmadas cas) , & Clitomachus , de Eschines obtine

bant cis Charmadas Vulgo pro Galmadas

legimus Carneaues, male omnino e hie enim

Crata, dicit se quaestorem, postea vero Antonius se procon Lilena . vidisse Carneadem .

contra auctoritatem veterum Scriptorum. Laertius enim ex Apollodoro scribit Carae immortuum esse Olymp. CLXII. ann. 4. 3 anno V. C. fias. Crastus vero Quaestor tulean. U. C. 6 r. dc Antonius Proconsul an. U. C. 6sa. Immo Cicero ipse in Aead. aes . dicit Carneadis legationem incidisse in an. U. C. sis. Si igitur Cresius Quaestor vidit Carnearim , Carneades post legati nem vixit annos 4. de si Antonius Proconsul .eum vidi . vixit annos sa. poli legationem: qu dueri limite non videtur 4 Sed ulterius ex ipso Cicerone Probaturus sum , neque Crassum, meque Antonium vidisie Caνneadem. Primo. in lib. iii. e. Ig. Crasius dieit . avi vis c Catianeadia ) etsi ego mulιοι audaro es eos novi Athenis die. Ex quo loco colligci Crasium

non vidi sie Carneadem it quia si eum vidis set, non soceri. aut Metelli usus esiet judi cio, sed suo. Porro dieit ibi Crasius Meteliarum auotifrantem luisse. cum audiret carne iauem a friIvim alatae Metellus vero Consulsuit an. 6qs.s ergo non credibile et Caνnoa-

.em vixise usque ad maesturam Crassi, hoe est . pene ad consulatum Metelli, multo autem minus ad Proconsulatum Antonii . Secundo, in L a. e. v. itemque in hoe in loco non de homine . quem novit , Cratius loquitur , sed dicit homιnem , ut ferebant. die. Tertio, ut se liabet vulgata lectio , Gν-

mades Carnea.is auditor fuit, quo quid ineptius ' His rationibus adductus vulgatam se e ionem rejicio. Cur autem Garmacias r posui , paucis sciat Lector. a. NA. Cant. h het Caνmeades, Bod. Caseiadas quae vox si punctum liter e i tollas, est Caνmadas )s Nis. vero Ioan . Ac Hari. r. habent Chaν- is in hoc loco, de tribus sequentibus , de ibus mox dicturias sum . r. In Otatore e. io. cum dieitur, feιtum es en m. quia Carnead/s d.e.ra soletae . Gιtomaehum ead/m dicere, Carneadem eodam etιam moko ditere . nonnulli , quos vidi , tisi. habent abi Gaν madam , poscente etiam sensu. Patet idem ex s. a. e. s s. ubi , Jonsio primum notante de Gronovici approbante, pro Parneadem Iam legimus C armadam, test unomo Plinii 3e auctoritate bis. 3. Sextus Empiritus non se

mel dieit Haν madam c vel Pharmidam δAcademieum fuisse . de Academiae principem,

. Idem scriptis mandavit disputationem quanam Phaν mada, in qua Academicus ille pro bat Rhetoricam non esse artem , dc Rhetores exagitati quae omnia Sex. Empirici testimonia nute loco optiine conveniunt . Utile fore credidi hune locum luculentis argumentis explicare, qui Petavio , stanteio nostro, aliisque Chronologiam docentibus , magnas olim turbas excitaverit. Hastrius . Vide in

eandem sententiam , Henrici V lon Em-dat. I. as.

123쪽

Io4 DE ORATOR E

bant. Erat etiam Metrodorus , qui cum illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, hominem Omnium in dicendo, ut serebant, acerrimum,& eopiosistimum. Vigebat auditor Panaetii illius tui Mnesarchus ; & Peri patetici sao J Critolaus & Diodorus. Μulti erant preterea praeclari in plii Aiosophia, & nobiles, a quibus omnibus una pene repelli voce Cratorem a gubernaculis civitatum , excludi ab Omni doctrina , rerumque majorum silentia , ac tantum in judicia & conciunculas , tanqua in in aliquod pistrinum , detrudi , & compingi videbam . Sed ego neque illis assentiebar, neque harum di s putationum inventori , di principi loci ge omnium indicendo gravissimo , & eloquentillimo , Platoni , cujus tum Athenis dilitentius legi cum charmada Gorgiam sar : quo in libro, hoe maxime ad.

mirabar Platonem, quod mihi in oratoribus irridendis ipse es le orator summus videbatur. Verbi enim controversia jamdiu tor luci Graeculos homines contentionis cupidiorcs quam veritatis . Nam ii quis hune statuit esse oratorem, qui tantummodo in jure , aut in judiciis possit , aut apud populum, aut in senatu copiose loqui, tamen huic ipli multa tribuat , re concedat necesse tist. Neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum cas , neque sine legum, morum, juris scientia, neque natura

hominum incognita, ac moribus , in his i piis reb.is fatis callide versari , di pcrite poteti . Qui autem haec cogi. erit , sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest , quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia ' Sin oratoris ni nil vis esse, nisi composite , oris nate, copiose eloqui : quaero id ipsum qui poisit aisuqui sine ea scientia , quam ei non concea itis q Dicendi enim virtus , nisi ei , qai dicit , ea, de iquibus dicit, percepta sint, exstare non potest.

Quamobrem, si ornate locutus est, sicut sertur, & mihi videtur, phy fi

cu Scro 3 Peripatet ei Pritolaus o Dio νώ, ita vulgati Omnes. Sed . Persaretiri linitolai Diodortis , est ieetio bis,. duorum Dall. de trium Gulielmii, nec noti Joan. Mag. A Hari. duorum : testaturque Cicero de Fin. l. s. e. s. Diodortim suise auditorem Oitaras. Por- Io, ea argumenta, quibus probavi Carnead/mud Quaesturam Craili non visi sis , satis docebunt ne ortolatim quidem in Crass Quae-1hara viguissei quod tamen prae se seri vulgata lectio, o Per pat/taci o ιιιatis se D.

11 3 Gosirim Gorgias Platonis dialogus .

in quo rationem edocet , qua lutiles rhetorum sophistarum argutiae resellantur . Tullius sive ex sua, sive ex Crasti sementia non recte censuit in illo dialog derideri tirati res . Non verein rhetoricam , sed adulterinam tantum, ut cuivis legenti patet , tradu cit. Neque vero Paucos induxit in errorem

hic dialogus , ut observavit Quintilian. lib.

11 3 Πνιῶ eonrνουersia 3 Maximo animorum aestu contendunt inter se Graeci, quis orator dicendus sit , an ille qui tantuin in causis forensibus valeat , an qui de re qualibet ornate possit dicere. Iu/m. 13 3 omnium ν/rum pubi earum In vultatis duae polireniae voces male conjunguntur: neque enim necesse est, ut is omnes Respublicas cognoscat , qui Romanam velit eogn scere : necesse est autem , ut publicas res omnes Romani imperii sciat, qui de eo administrando dicturus est. Peare us.

124쪽

L1BER PRIMUS. Ios

ens ille Dem ritus; malevies illa fuit physici, de qua dixit: ornatus vero ipse verborum, oratoris putandus est. Et , si Plato de rebus a ei vilibus controversiis remotissimis divinitus est locutus , quod ego concedo i si item Aristoteles, si Theophrastus , si Carneades in rebus iis , de quibus disputa verant , eloquentes , & in dicendo suaves atque ornati suerunt e sint haeres, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis : oratio quidem ipsa propria est hujus unius rationis , de qua l. luimur , & quaerimus . Etenim videmus, iisdem de rebus jejune quosdam, & eκiliter, ut eum, quem aeuiatissimum serunt, Chrysippum , disputavisse ; neque ob eam rem philosiophiae non satis seeisse, quod non habuerit hanc dicendi a J ex arte alienam fa-

eultatem .

XII. Quid ergo interest ' aut qui discernes eorum, quos nominavi, uberintatem in dicendo, & copiam, ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate & elegantia non utuntur φ Unum erit profecto , quod ii , qui bene dicunt, afferunt proprium et compositam orationem , & ornatam , & artificio

quodam & expolitione distinctam. Haec autem oratio , si res non subest ab Oratore percepta & cognita , aut nulla sit necesse est , aut omnium irrisi ne ludatur. Quid est enim tam furiosum, quam verborum, vel optimorum atque ornatissimorum, sonitus inanis, nulla subjecta sententia, nec scientia Quicquid erit igitur quacumque ex arte , quocumque de genere , id Orator, si, tanquam clientis causam, didicerit, dicet melius & ornatius, quam ille ipse ejus rei inventor, atque artifex. Nam si quis erit, qui hoc dicat , esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas, & certarum rerum sorensibus cancellis circumscriptam scientiam; satebor equidem in his magis assidue versari hanc nostram dictionem: sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt , quae isti magistri ,

qui rhetorici vocantur, nec tradunt, nec tenent. Quis enim nescit , maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram , aut ad odium, aut dolorem incitandis , vel ab hisce iisdem permotionibus ad lenitatem , misericordiamque revocandis e b .Quare nisi qui naturas hominum, vimque omnem humanitatis, causasque eas , quibus mentes aut inci tantur, aut reflectuntur, penitus perspexerit ; dicendo, quod volet , perficere non poterit. Atqui totus hic locus philosophorum putatur proprius z n que Orator, me auctore , unquam repugnabit : sed , cum illis cognitionem rerum concesserit , quod in ea solum illi voluerint elaborare ; tractationem

rationis, quae sine illa scientia nulla est , sibi assumet. Hoc enim est proprium oratoris , quod sepe jam dixi , oratio gravis , & ornata , & hominum sensibus, ac mentibus accommodata.

XIII. Quibus de rebus Aristotelem , & Theophrastum seripsisse fateor . Sed vide, ne hoc, Scaevola, totum sit a me. Nam ego , quae sunt oratoricum illis communia, non mutuor ab illis: isti quae de his rebus disputant,

125쪽

oratorum esse concedunt. itaque taeteros libros, artis i iti suae nomine , libι Rhetorieos & inscribunt, & appellant. Etenim cum illi in dieendo ineide.,int loei quod percipe evenit ut de diis immortalibus , de pietate , de eoneordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium jure, de aquitate, de temperantia , de magnitudine animi , de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt , Credo , Omnia gymnasia , atque omnes philosophorum scholae , sua haec esse a omnia propria ; nihil omnino adoratorem pertinere. Quibus ego, ut de his rebus omnibus in angulis , consumendi otii causa , disierant , cum concessero , illud tamen oratori tribuam , &dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam, exanguique sermone disputant , hie eum omni gravitate & jucunditate explicet . Haec ego cum ipsis philosophis tum Athenis disserebam . Cogebat enim me M. Mariscellus sa hic noster, qui nunc aedilis curulis eli: & profecto, niti ludos nunc saceret, huic noltro sermoni intere stet: ac jam tum crat adolescentulus his studiis mirifice deditus. Iam vero de legibus instituendis, de bello, de pace, de sociis, de velligalibus, de jure civium generatim in ordines , aetatesque descripto as , dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum , aut Solonem c quanquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos scisse melius , quam Hyperidem aut Demoli henem, perfectos iam homines in dicendo & perpolitos: vel nostri, decemviros, qui X l I. tabulas s as perscripserunt , quos necesse est suisse prudentes, anteponant in hoc genere & Ser. Galbae , di socero tuo C. Laelio , quos constat dicendi gloria praestitisse . Nunquatrienim negabo, es e quasdam artes proprias eorum, qui in his cognoscendis, atque tractandis studium suum omne posuerunt : sed oratorem plenum atque persectum esse eum dicam, qui de omnibus rebus possit varie, copim

seque dicere. XIV. Etenim sepe In iis causis, quas omnes proprias esse oratorum e ninfitentur, est aliquid, quod non eα usu forensi, quem solum oratoribus aciniae itis, sed eκ obscuriore aliqua scientia sit promendum & assumendum . Quaero enim , num possit aut contra imperatorem , aut pro imperatore dici sine rei militaris usu, aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientiare num apud populum de legibus iubendis, aut vetandis enum in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione, & prudentia num admoveri possit oratio ad sensus animorum,

insigna oratione . Priastens.

rum, Id est, ei vium e non enim rus , sed G-- in ordines armesque describebamur . Pe

c ' fri Vict. Grut. nostros deeemviros 16 3 Deeam: ros , qui xi r. lasulas , dce. sublatis regum decretis , & mpulo per vi-sinti annos nullis legibus astricto , eonstituit sunt anno V. C. CCCIV. decemviri , quia Graecis leges peterent i quas acceptas tabulis decem aereis inscripsere . Cum autem inprimis legibus aliquid desideraretur, anno se quenti alias duas ad tere es 1las I. unde Ec diis clar fuit leges x M. tabularum. Prusens.

126쪽

LIBER PRIMUS. Ioz

atque motus vel inflammandos , vel etiam extinguendos , t quod unum In oratore dominatur γ sine diligentissima pervestigatione earum omnium ra tionum , quae de naturis humani generis ac moribus a philosopliis expli

cantur 'Atque haud seio an minus hoc vobis sim probaturus ; equidem non dubitabo, quod Pntio, dicere . Physica illa ipsa quae paulo ante, & mathematica, & caeterarum artium Propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur : illustrare autem oratione si quis istas ipsas artes velit , ad oratoris .ei eonfugiendum est facultatem. Neque enim , si Philonem c ar illium architectum, qui Atheniensibus armamentarium lacit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse . existirnandum est architecti po tius artis elo disertum, quam oratoris, fuisse. Nec, si huic M. Antonio pro

Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causa in didicisset , ipse ornate de alieno artificio , copioseque dixisset Neque vero Asclepiades s a 8 is, quo nos medico amicoque usi sumus, tum, cum elo. quentia vincebat caeteros medicos, in eo ipso , quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae . Atque illud est probabilius , n que tamen verum , quod Socrates dicere solebat , omnes in eo , quod scirent, satis esse eloquentes. Illud verius, neque quemquam in eo disertum

esse posse, quod nestiat; neque, si id optime stiat , ignarusque sit factum dae ac poliendae orationis, diserte id ipsum posse, de quo sciat, dicere.

XV. Quamobrem si quis universam , & propriam oratoris vim definire complectique vult ; is orator erit , mea sententia , hoc tam gravi dignus nomine , qui , quaecumque res inciderit , quae sit dictione explicanda , prudenter , & composite, & ornate , & memoriter dicat , cum quadam etiam actionis dignitate. Sin cuipiam nimis ins nitum videtur, quoci ita proposui , quacumque dere , licet hinc , quantum cuique videbitur , circumcidat , atque amputet et tamen illud tenebo, si, quae caeteris in artibus aut studiis sita sunt , orator ignoret, tantumque ea teneat, quae sint in diseeptationibus , aut in usu s rensi; tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, eum cognoverit ab iis, qui tenent , quae sint in quaque re ; multo oratorem melius , quam ipsos illos, quorum eae sunt artes, esse dicturum. Ita si de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario sa9ὶ amni nostro , &, cum accepe-Ο a rit,

mum rhetoricae, deinde pressus inopia, medicinae operam dedit. Tatuum arti suae fidebat, ut sponsita an quIndam cum fortuna ei siet, ne medicus erederetur , si unquam invalidus

ibisset ipse ἱ dc victor suprema in senecta iapsu scasarum exanimatus est . Crasso & P-- pejo familiaris, eorum aetate floruit et rca annum U. C. DCL. Plinius Ilia vit. Prusseus. 193 C. Mario Hic ille est C. Marius,

celebris Romanorum imperator . in bello is stabus . in otιο eivibus insem ius , quietι que impat entismus . ut refert Paterculus , quem humili loco natum ad ampli illinos reiP. magistratus singularis virtus e vexit. Apud Sallustium dum loquitur , artis oratoriae ImPeritum se dieit a re a Plutarci ci rePrehenditur . quod literas Graecas contempserit . Incipiam elonuentiae coinpensavit sortitudo . Confecit bel-

127쪽

io 8 DE ORATOR E

is seire videatur. Sin, de jure civili; tecum Communicabit, teque hominem prudentissimum , di peritissimum in iis ipsis rebus , quas abs te didieerit , direndi arte superabit . Sin quae res inciderit , in qua de natura de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de moriste dicendum sit: forsitan, si ei sit visum etsi haec quidem nosse debet ora. tor i eum Sex. Pompejo, erudito homine in Philosophia , communieabit Ηoe

profecto efiiciet, ut quamcumque rem a quoque cognorit . de ea multo ducat ornatius , quam ille ipse , unde cognorit. Sed si me audierit, quoniam philosophia in tres partes est diltributa , in naturae obscuritatem , in differendi subtilitatem , in vitam atque mores ; duo illa relinquamus , idque largiamur inertiae nostrae et tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi i nebimus, nihil oratori, in quo magnus e illa possit, relinquemus. Quare hic I xcus de vita & moribus totus est oratori perdiscendus e caetera si non didicerit , tamen poterit , si quando volet , ornate dicendo , cum erunt ad eum delata, & ei tradita. XVI. Etenim si constat inter do hos , hominem ignarum astrologiae , o natissimis, atque optimis versibus , Aratum , de caelo , Itellisque dixisse r si de rebus rusticis hominem ab agro remotissianum , Nicandrum Coloph nium , poetica quadam facultate, non rustica , scripsisse praeclare : quid est, cur non orator de rebus iis eloquentissime dicat , quas ad certam causam , tempusque cognorit λ Est enim finitimus oratori poeta , numeris adstrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus s Cius , ac pene par : in hoc quidem certe prope idem , nullis ut terminis circumscribat, aut iis finiat jus suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate dc copia vagari, qua velit. Namque illud quaro , Scaevola ,. negasti te suisse laturum , nisi in m ο gn esses; quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim oratorem perfectum esse debere λ Nunquam mehercule hoc dicerem , si eum, quem fingo , me ipsum eme arbitrarer . Sed, ut 1blebat C. Luellius

ses pe dicere, thomo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam minus, quam volebat, familiaris, sed tamen & doctus & perurbanas sic sentio, neminem esse in oratorum numero habendum , qui non sit omnibus iis ariatibus , quae sui it libero dignae, perpolitus : quibus ipsis , si in dicendo non

utimur, tamen apparet , atque exstat, utrum simus earum rudes , an didi

Cerimus. Ut, qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae , sed indieat ipse motus , didicerintne palaestram , an nesciant : &

bellum Iugurthinum: Teutones de Ambrones, Germaniae populos . intersectis millibus d centis , paulo post Cimbros ingenti strage delevit . Cum provinciam belli Alithridati ei suscipere contenderet, a Sylla, suo quondam D to, expulsus ex urbe, in quam Paulo post irrupit, &, Syllanis omnibus obtruneatis, septiluum conlut renuntia us in magistratu obiit anno V. C. DCLXVIII. Prustius .

la scire . Ieamus

128쪽

LIBER PRIMUS. Iost

qui Qἰquid fingunt , etsi tum pictura nihil utuntur , tmen , utrum sciant pingere, an nesciant, non obscurum est : sic in orationibus hisee ipsis iud, elotum ' concionum, senatus , etiamsi propriae caeterae non adhibentur artes. tamen facile declaratur , utrum is , qui dicat , tantummodo in hoe deela matorio sit opere jactatus , an ad dicendum omnibus ingenuis artibus in structus accesserit. XVII. Tum ridens Scaevola, Non luctabor, inquit, tecum, Crasse , a plius r id enim ipsum , quod contra me locutus es , artificio quodam es consecutus, ut & mihi, quae ego vellem non esse oratoris, concederes ; &ea ipsa , nestio quomodo , rursus detorqueres , atque oratori propria trade res. Haec, cum ego praetor Rhodum venissem, & cum summo illo doctore istius disciplinae Apollonio, ea, quae a Panaetio acceperam, contulissem : irarist ille quidem , ut solebat , philosophiam , atque contempsit , multagi enon tam graviter dixit , quam facete . Tua autem sui: cratis ejusmodi , non ut ullam artem , doctrinamve contemneres , sed ut omnes comites ac ministras oratoris esse diceres. Quas ego, si quis sit unus complexus Omnes, idemque si ad eas saeuitatem litam ornatissimae orationis adjunxerit ; non possum dicere , eum non egregium quendam hominem , atque admirandum

lare . Sed is , si quis esset , aut si etiam unquam missct , aut vero si essu posset, tu esses unus prosecto, qui & meo iudicio, & omnium, vix ulla caeteris oratoribus t pace horum dixerim laudem reliquisti . Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus, civilibusque versetur, quin scias;

neque eam tamen scientiam, quam adjungis oratori, complexus es ; videa' mus , ne plus ei tribuas , quam res & veritas ipsa concedat. Hic Crassus , Memento, inquit, me non de mea , sed de oratoris facultate dixisse . Quid enim nos aut didicimus , aut scire potuimus , qui ante ad agendum . quam ad cognoscendum venimus p quos in soro, quos in ambitione, quos in republica, quos in amicorum neg tiis res ipsa ante son fecit , quam pos emus aliquid de rebus tantis suspieari Quod si tibi tantum in nobis videtur este, quibus etiamsi ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe & otium, & hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit : quid censes , si ad alicujus ingenium, vel maius illa , quae ego non attigi accesserint qualem illum , & quantum orat

rem suturum

XVIII. Tum Amtonius, Probas mihi , inquit, ista , Crasse , quae dicis . nec dubito, quin multo locupletior in dicendo futurus, sit , si quis omnium

Ierum atque artium rationem , naturamque comprehederit . Sed primum id

di melle est iactu , praesertim in hac nostra vita, nostrisque occupationibus . deinde illud etiam verendum est, ne abstrahamur ab hac exercitatione , α consuetudine dicendi populari di forensi . Aliud enim mihi quoddam genus orationis esse videtur eorum hominum , de quibus paulo ante dixisti , quam is illi ornate & graviter aut de natura rerum, aut de humanis re bus loquantur. Nitidum quoddam genus est verborum , & Iaetum , sod P laestrae magis , & olei . quam hujus civilis tittis , ac fori . Namque ego mit, qui sero , ac leviter Graecas literas attigissem , tamen cum Proconsul

129쪽

D EO RATOREi

in Citieiam proseiscens Athenas venissem, complures tum ibi dies sum pro pter navigandi ditscultatem commoratus sed , cum quotidie mecum habe rem homines doctissimos, eos sere ipsos , qui abs te modo sunt nominati . eumque hoe, nescio quomodo, apud eos increbuissct , me in causis majori-hus, sicuti te , solere versari ; pro se quisque ut poterat , de ossicio & ra tione oratoris disputabat. Horum alii, sicut iste ipse Mnesarctius, hos, quos

nos oratores vocaremus , nihil esse dicebat , nisi quosdam operarios lingua celeri & exercitata: oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem ratque ipsam eloquentiam , quod ex bene dice udi scientia constaret , unam quandam esse virtutem , & , qui unam Virtutem haberet , omnes habere , easque ipsas esse inter se aequales & pares , Ita , qui esset eloquens , eum virtutes omnes habere , atque esse sapientem . Sed haec erat spinosa quaedam & exilis oratio , longeque a nostris sensibus abhorrebat e Charmadas vero multo uberius iisdem de rebus loquebatur : non quo aperiret sentcntiam suam, s hie enim mos erat patrius Acaecinia , adversari semper omniabus in disputando in sed tum maxime tamen hoc significabat, eos, qui Rhetores nominarentur, & qui dicendi praecepta traderent , nihil plane tenere. neque posse queinquam iacultatem assequi dicendi , niti qui philosophorum inventa didicisset. XIX. Disputabant contra diserti homines , Athenienses , & in republica causisque versati, in quibus erat etiam is, qui nuper Romae fuit , Μened mus , hospcs meus : qui cum diceret esse quandam prudentiam , quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum , & regendarum rerum publicarum, exc tabatur 3οὶ homo promptus ab homine abundanti destriana , & quadam incredibili varietate rerum atque copia . Omnes enim partes illius ipsius prudentiae petendas esse a philosi bia docebat , neque ea , quae statuerentur in republica de diis immortalibus , de disciplina juventutis , de iustitia , de patientia , de temperantia , de modo rerum omnium ,

caeteraque , sine quibus civitates aut esse , aut bene moratae esse non pos

sunt , usquam in eorum libris inveniti. Quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores

complecterentur; quaerebat, cur de prooemiis, & de epilogis , & de hujus modi nugis sic enim appellabat reserti essent eorum libri: de civitatibus instituendis , de scribendis legibus , de aequitate , de justitia , de fide , de

frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus , litera in eois rum libris nulla inveniretur. Ipsa vero praecepta sic illudere solebat , ut ostenderet, nou modo eos illius expertus esse prudentiae , quam sibi asciscerent , sed ne hanc quidem

ipsam dicendi rationem ac viam nos Se . Caput enim esse arbitrabatur orato. ris s

Io Excitas attiν Plotomanus conjecit le- emium este, μοριε batur: sed vulgata lectio delendi Poteli . Sensus eis enim: Homo x-bundans doetrina, nempe Charmadas phrio sophus ita respolidebat iis, quae dixerat M

nedemus L homo promptus , utpote disertus orator ut Menedemum excitaret, de ad suam opinionem defendendam acueret. Mem.

130쪽

LIBER PRIMUS. m

ris, ut & ipsis , apud quos ageret , talis , qualem se ipse optaret , videretur; id fieri vitae dignitate, de qua nillil rhetorici isti doctores in praeeeptis sui, reliquissent , & uti eorum , qui Rudirent , sic aiscerentur animi , ut eos amet vellet orator ; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognoseereiis , qui diceret , quot modis hominum menteS , di quibus rebus , & quo

genere orationis in quamque partem moverentur . Haec autem esse penitus in media pbi Iosepbia retrusa, atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent. Ea Menedemus exemplis magis, qu m rgumentis , conabatur refellere. Memoriter enim multa ex Or tionibus Demostheois praeclare scripta pronua elans , docebat , illum in adimi Vςl judicum, vel populi, in Omnem par tem dieendo promovendis , non fui sie ignarum , quibus ea rebus conseque retur, quae negaret ille sine philosophia quemquam stire posse. XX. Huie respondebat 3I) non sς neg te, Demosthenem summam pru dentiam, summamque vim habuisse dicendi: sed sive ille hoe ingenio po tui det , sive , id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset; non , quid ille potuisset, sed quid isti docerent, esse quaerendum. Saepe et lain in eam partem furebatur oratione , ut omnino disputaret, nullam artem esse dicendi. Idque cum argumentis docuerat , quod ita nati essemus, ut & blandiri suppliciter iis, a quibus effet petendum, & ad ver sarios minaciter terrere possemus , & rem gestam exponere , dc id, quod intenderemus confirmare , & id, quod contra diceretur , refellere, & ad extremum deprecari aliquid, & conqueri; quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas: & quod consuetudo, exercitatioque, & intelligendi prudentiam acueret, & eloquendi celeritatem incitaret: tum etiam exemplorum copia nitebatur . Nam primum , quasi dedita opera, neminem scripto. rem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret uiaque a Corace nescio quo , dc Titia , quos artis illius inventores & principes fuisse constaret : eloquentissimos autem homines , qui illa nec didici Lsent , nec omnino scisse curassent , innumerabiles quosdam nominabat i in

quibus etiam I sive ille irridens, sive quod ita putaret, atque ita audisset ime in illo numero , qui illa non didici tam , dc tamen i ut ipse dicebat

possiem aliquid in diceodo, proferebat . umorum ego illi alterum facile as. sentiebar, nihil me didicisse '. in altero autem me illudi ab eo , aut etiam ipsum errare arbitrabar. Artem vero negabat esse ullam , nisi quae cognitis , penitusque per se diis, & in unum exitum spectantibus, & nunquam fallentibus rebus contineretur. Haec autem omnia, quae tractarentur ab oratoribus, dubia esse &incerta: cum & dicerentur ab iIs , qui ea omnia non plane tenerent, &audirentur ab iis , quibus non scientia esset tradenda , sed exigui temporis aut falsa, aut certe obscura opinio.

SEARCH

MENU NAVIGATION