M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i et DE ORATORE

ut ne quis alius adsit, quo liberius loquatur ; & agere adversarii causam , ut ille agat suam , & , quidquid de sua re cogitarit, in medium proferat. Itaque cum ille discessit, tres personas unus sustineo summa animi aequita te, meam, advertarii , judicis. Qui locus est talis, ut plus habeat adju menti , quam incommodi, hunc judico esse dicendum: ubi plus mali, quam boni reperio, id totum abjudico atque ejicio . ita assequor , ut alio tem pore cogitem , quid dicam, & alio dicam : quae du plerique ingenio ste ii, simul faciunt. Sed certe iidem illi melius aliquanto dicerent, si aliud

sui nondum libi tempus ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent . Cum rem penitus causamque cognovi , statim occurrit animo, quae sit causa am. bigui . Nihil est enim , quod inter bomines ambigatur : sive eκ crimine causa constet, ut facinoris: sive ex controversia , ut hereditatis : sive εκ deliberatione , ut belli : sive ea persona , ut laudis : sive eκ disputatione , ut de ratione vivendie in quo non aut quid factum si, aut sat, futurumve sit, quaeratur, aut quale sit, aut quid vocetur. XXV. Ac nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque in-fietatione defenduntur. Nam & de pecuniis repetundis, quae maximae sunt, neganda sere sunt omnia : & de ambitu raro illud datur , ut possis liber litatem ae benignitatem ab ami, tu atque largitione s jungere . De sicariis , de veneficiis, de peculatu, inficiari nece ite eit. Id est igitur genus primum caularum in judiciis, cx controvortia facti . In deliberationibus plerumque ex futuri , raro etiam ex instantis aut saeti. Saepe autem res non, si , nccne, sed qualis sit, quaeritur: ut cum s 38 3 L. Opimii causam duovires bat apud populum , audiente me , C. Carbo consit, nihil de C. Graeclli nece negabat ; sed id jure pro salute patriae saetum este dicebat; ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente reinpublicam capellenti l . Asyicanus de Tib. Graccho interroganti responderat , jure caesum videri. Iure autem omnia defenduntur, quae sunt eius generis, ut aut Oportuerit, ut licuerit, aut necesie fuerit, aut imprudentia , aut casu sana e: se videantur.

Iam quid voectur , quaeritur , cum , quo ucrbo quid appellandum sit , cantenditur: ut mihi ipsi eum hoc Sulscio fuit in 39 ὶ Norbani causa

lamina contentio . Pluraque enim de iis , quae ab illo objiciebantur , cum consterer, tamen ab illo majestate in imminutam negabam. : ex quo verbo lege Apule ja tota illa causa pendcbat.

C. Norbinus , quod tribunus idebis Q. Mi

xilium Caepionem a Cimbris v:ctum leuit: sis concionibu, ultra inciduna vexa let , reus

majessetis 1 ii. Sulpieio Ruse iuvene pera ius est . Homini noeentiismi causam suu sui M.

Antonius eius oli in quaelior, & tum eloquentia sita , tum ei in equitum favore obtinur .

De hoc judicio pluribus intra cap. 48. dille: et Antonius Sulpiciuiu alloquens. ii em. causam Anno V. C. Dc XXXall. L. Optiiviisl eon sit C. Grac-

192쪽

LIBER SECUNDUS. I q

Atque in hoc genere causarum nonnulli praecipiunt , ut verbum illud , quod causam facit, lucide breviterque uterque definiat. Quod mihi quidem perquam puerile videri solet. Alia est enim, cum inter doctos homines de his ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur , verborum definitior ut , cum quaeritur , quid sit ars , quid sit lex , quid sit civitas . In quibus libepraecipit ratio atque doctrina , ut vis ejus rei, quam definias , sie eκ primatur , ut neque absit quidquam, neque si persit. Quod quidem in illa causa neque Sulpicius sucit, neque ego facere conatus sum. Nam, quantum uterisque nostrum potuit , omni copia dicendi dilatavit , quid esset milestatem minuere. Etenim definitio primum reprehenso verbo uno , aut addito , aut dempto , saepe extorquetur e manibus : deinde genere ipso doctrinam redi, let, exercitationemque pene pueri Iem: tum in sensum dc in mentem judi cis intrare non potest. Ante enim pr. aeter Libitur quam percepta est. XXVI. Sed in eo genere, in quo, quale sit quid, ambigitur, existit etiam in scripti interpretatione sita contentio ; in quo nulla potest esse , ni i e cambiguo, controversia. Nam illud ipsi im , cum scriptum a sententia disere pat , genus quoddam habet anes, gui: quod tum explicatur, cum ea verbi, quae desunt, suggesta sunt: quibus additis defenditur, sunt entiam si ripti pers leuam suisse: & eκ contrariis seriptis si quid ambigitur , non novum genus nascitur , scd superioris generis caula duplicatur . Italiae aut nunquam dijudicari poterit , aut ita dijudicabitur , ut referendis praeteritis verbis , id sdriptum , quodcumque defendimus, suppleatur. Ita fit, ut unum genus i:, iis causis , quae propter scriptum ambiguntur, relinquatur , si est seriptum aliqui l ambigue. Ambiguorum autem complura genera sunt, quae milii videntur ii mel iis noste, qui dialectici appellantur: hi autem nostri ignorare, qui non minus nolle debeant: tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel serinonis, vel scripti , cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum , aut verba sint praetermiis a. Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum , quod in scripti intem pretatione versitur , ab illis cauiis , in quibus , qualis quaeque res sit , disceptatur , sejungunt. Nusquam enim tam quaeritur , quale sit genus ipsit mret , quam in scripto , quod totum a facti controversia separatum est. . Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem dc controversiam eadere possunt ; Quid sat, factum, futurumve lit, aut Quale sit, aut Quomodo nominctur. Nam dc illud quidem , quod quidam Graci adjungunt , , estene factum sit, totum in eo est, quod, Quale sit, quaerimus. XXVII. Sed jam ad institutum revertar meum . Cum igitur , accepto cause gcnere , dc cognito, rem traetare ca pi , nihil prius constituo, quam quid sit illud , quo mihi reserenda st omnis illa oratio , quae sit propria qui ilionis & iudicii : deinde illa duo diligentissime eonsidero, quorum alterum commenditionem habet nostram , aut eorum , quos de sendimus ; alterum cit accommodatum ad eorum animos, apud quos dicimus, ad id, quod vi lumus , commovendos . Ita ratio omnis dicendi tribus ad persia adcadunt rc ius est nixa: ut probemus vera esse ea, quae defendimus: ut conciliemus

193쪽

r 74 DE ORATOR A

nobi; cos, qui audiunx: ut nimos eorum , ad quemcuinque causa postu Iabit motum, vocemus.

Ad probandum autem duplex est Oratori subjecta materies . Una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae, ratione tractantur: ut tabulae, tui limonia, pacta, conventa, quaestiones, leges, senatusconsulta , res judicatae, decreta, retroni , , dc reliqua , si quae sunt , quae non reperiuntur ab oratore, scd ad Oratorem a causa , atque a reis deseruntur Altera eii , quae tota in disputatione & argumentatio ae oratoris collocata e 11. Ita in superiore genere de ri ait indis argumentis , in hoc autem etiam de inveniendis cogitandum est . Atque iiii quidem , qui decent , cum causis in plura secera secuerunt , singulis generibus argumentorum copiam suggerunt . Quod et ii ad instituendos adolescentulos magis aptum uti, ut, simul ac polita sit causa , habeant quo se reserant , unde statim eκpedita postitit argumenta depromere; tamen dc tardi ingenii est rivulos consectari. sentcs rerum non videre: dc jam aetatis eli u su sque nothri , a cap te , quod velimus, arcessere, dc , unde omnia manant , videre. Et primum genus ilia lud earum rerum , qu e ad oratorem deseruntur , nie litatum nobis in perpetuum ad omnem uium solitium rerum esse debebit . Nani pro tabulis recontra tabulas , pro te: libus ec contra telles ; pro qua bonibus & contra quae iliones ; dc item de caeteris rei iis ejusdem generis , vel scpχratim dicere ibi emus de genere universo , vel definite de l. ngulis temporibus , hominibus , causis : quos quidem locos c vobis hoc , Cotta , & Sulpiet , dico

multa commentatione, atque meditatione paratas atque expeditos habere debetis . Longum cit enim nunc me explicare , qua ratione aut confirmare , aut infirmare icites , tabulas , quaelliones oportext. Haec sunt omnia ing nii vel mediocris , excrcitationis autem maximae : artem quidem , dc yr.ecepi R duntaxat Iraetenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur.

Itemque illa, quae sunt alicrius generis , quae tota ab oratore pariantur,cvcogitationem non habent difficilem , explicationem magis illuit rem perpol tamque desii erant . Itaque eum haec duo nobis quaerenda sint in causis , primum, quid; deinde, quomodo dicamus: alterum , quod totum arte tinctum vidctur, tamcisi artem requirit, tamen prudentiae eli pene mediocris, quid dicendum sit, videre: alterum eli, in quo oratoris vis illa divina virtusque cernitur , ca , quae dieenda sunt , ornate , copiose , varieque dicere. XXVJ II. Quare illa in partem superiorem , quoniam semel ita vobis placuit , non recusabo , quo minus perpoliam atque consciam: quantum con loquar , vos iudicabitis o quibus eκ locis ad eas tres res, quae ad fidem sa-ς ivud 4M sGla valcnt , ducatur oratio, ut dc concilientur animi, dc doceantur , dc moveantur. Haec sunt enim tria numero. Ea vero quemadmodum

illustrentur, praeito est , qui omnes docere possit, qui hoc primus in nolisQs

Q QS induxit, qui maxime auxit, qui solus effecit. Namque ego, Catule, dic in enim non reverens assentandi suspicionein neminem ese oratorem p ulo illustriorem arbitror , neque Graecum , neque Latinum , quem aer Suoi ira tulerit , quem non & sepe dc diligenter audierim . Itaque , si quid ς:i in me , quod jam sperare videor , quoniam quidem vos , his ingenii

194쪽

LIBER SECUNDUS 1 ue

homines , tantum operat mihi ad audiendum d tis , ex eo est , quod nihil

quisqu1m unquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea pe nitus insederit . Atque ego is , qui sum , quantuscum lue sum ad judiean dum , omnibus auditis oratoribus , sine ulla dubitatione sic statuo & judi eo, neminem omnium tot, di tλnta, quanta sint in Crasso , habuisse orna menta dicendi. Quamobrem, si vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor , iniqua p rtitio . si , cum ego hunc Oratorem , quem nunc fingo , ut institui , crearo , aluero , confirmRIO ; tr dam eum Crasso , dc vestiendum, & ornandum ἀTum Crassus et Tu vero , inquit , Antoni , perge , ut instituisti . Neque enim est boni , neque liberalis parentis , quem procrearit , & eduxerit , eum non & vetii re , & ornare ; praesertim cum te Iocupletem esse negare non posss . Quod enim ornamentum , quae vis , qui animus , quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare oὶ reum eonsularem, & ejus diloricare tunicam, di iudicibus t 3 cicatriccs adversas senis imperatoris ostendere f Qui idem , hoc accusante Sulpicio , cum

hominem seditiosum furiosumque detenderet , non dabitavit seditiones ipsas ornare , ac dei non strare gravit sinis verbis, multos saepe impetus populi non injustos esse , quos praestare nemo Possit : multas etiam e republiea seditio nes tirpe esse tactas: ut cum reges ei sent exacti , ut cum tribunitia potestis esset constituta : illam Norbani seditionem , ex luctu civium, & ex Caepionis odio, qui cxercitum amiserat, neque reprimi potuisse, Ec jure esse conflatam . Potuit hie locus tam anceps , tam inauditus , tam lubricus , tam

novus , sine quadam incredibili vi ac saeuitate dicendi tractati λ Quid ego de s a Cn. Manlii, 3 quid de Q. Regis commiseratione dicam e quid

de aliis innumerabilibus e in quibus Loc non maxime enituit , quod tibi omnes dant , acumen quoddam singulare ; sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in re eximia & praestantia fuerunt. XXIX. Tum Catulus: Ego vero, inquit, in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cuin inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestruin dicat , ut ci nihil neque a natura denegatum , neque a doctrina non delatum eisc videatur. Quare, Craste , neque tu tua suavitate nos pri

poth serψile belltim in sicilia t .iiecium derepetundis peculam causcin dixit . Cum judicia an ni sericordiam im irarare nollet. M. Antonius, qD prci eo perorabat, tun cam ab ejus Pectore discidit , ut honestis cicatrices bello acceptas oste deret . Quibus conspeetis reus abscisuius eii. pria retis.

vulnera . d:cebantur auυosa, erantque glo-νiosar ut contra Λυρνο inhonem, utpote in fuga, & tergo accepta.

et a Cn. Manlia A Cimbris Cn. Mani us 5e Q. Servilius Caepici proconsules victip elio. castrisque binis exuti sunt r octoginta millia militum mei si , calonum ac laxarum quadraginta. mistra . Dυra epitome I s. lxvii. Ea clades incidit in annum U. C.

conaim se rationem movit iudice, i de qua ni

hil alibi , quod mem nerim , legi. Nomen in

hic proprium Rex , nec sciuin comPrehen

dit. Q. Martius Rer consul sint cum M. Catone Nepote. Auctor est Gell. lib. x i . cap. i8. Plinius lib. ii. cap. M. Myebaus.

195쪽

1 6 DE ORATOR A

vabis, ut, si quid ab Antonio aut prHermissium, aut relictuin sit, non e Q. plices : neque , te Antoni , si quid non dixeris , existimabitnus non potuiiserotius, quam a Crailo dici maluisse. Hic Crassus . Quin tu , inquit , Antoni , omittis illa , quae proposuistinuae nemo horum deliderat et quibus eκ locis ea , quae dicenda sint in ea uasis , reperiantur . Quae quanqu in b, te no o quodam modo , praeclarequedi euntur , sunt tamen & re faciliora , & praeceptis pervagata : illa depro me nobis, unde afferas quae sepissime tractas, semperque divinitus. De promam equidem , inquit Antaurus , & quo ne lius id a te exigam, quod peto , iij, it tibi a me postulanti recusabo . Mca: tocius orationis , &iitius ipsius in dicendo facultatis, quam modo Crauus in cadimi verbis cκ-

tulit, tres sunt rationes, ut ante dixi; una conciliandorum hominum , al:era docendorum, tertia concitandorum. Harum trium p.i. tium prima lenita ictu orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat. Nam Loe necesse ei ,

ut is , qui nobis causam adjudicaturus sit , aut inclinatione voluntatis propendeat in nos, aut de sensionis argumentis adducatur , aut animi pzrmoti ne cogatur . Sed quoniam illa pars , in qua rerum ipsarum explieatio aede sensio po ita cit , videtur omnem hujus generis quali doctrinam continere, ce ea primum loquemur , & pauca dicemus . Pauca enim sunt , quae usu jam tractata , & animo quasi habere notata videamur. NXX. Ae tibi sapienter monenti, L. Crasse, libenter allentiemur, ut singularitin causarum desciationes , quas solent in agi iri pueris tradcre , re ia-

qua uuis .' aperiamus autem ea capita , unde omnis ad omnem & causam ,& orationem dῖ sputatio ducitur . Neque cnim , quoties verbum aliquod cihscribendum nobis, toties eius verbi l iterae sunt cogitatione conquirendae: ne quotlas ea uia dicenda eli , toties ad ejus causae sepolita argumenta revolvinos oporici : scd habere certos locos , qui , ut literae ad verbum scribendum, ite illi ad causam explicandam, istatim occurrant.

Sed hi loci et Ucinum oratori pro cile potiunt, qui est vcrsatus in rebus, Vel usu, quem aetas denique asserti vel auditione, & cogitatione, quae sudio ct diligentia praeeuriit atate in . Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris , quamvis acrem & acutum in cogitando , quamvis ad pronuntiandum expeditum , si ea it idem in consuetudine civitatis, in excin-plis , in institutis , in moribus ae voluntatibus civium suorum hospes , non inultum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur. Sul cto mihi ingenio opus est, ut agro non scindi arato , sed novato , dc iterato , quo meliores Mius pollit dc grandiores edere . Subactio autem ei husus, auditio, lectio, literae. Ac primum naturam causis videat , quae nunquam latet . Faminane sit ,

196쪽

LIBER SECUNDUS. I 77

quaeratur I an , Quale sit; an, Quod nomen habeat quo perspecto , stati in occurrit naturali quadam prudentia , non his subductionibus . quas illi do-eent , quid faciat causam , id est, quo sublato, controversia stare non pus sit i deinde , quid veniat in judicium , quod illi sic jubene quaerere: Interseeit s) Opimius Gracchum . Quid facit causam ρ quod reipublicae causa , cum ex senatusconsulto ad arma vocasset : hoc tolle , causa non erit .

At id ipsum negat contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in judicium, Lieueritne ex senatusconsulto , servandae reipublicae causa . Perspicua sunt Ii e quidem, & in vulgari prudentia sita : sed illa quaerenda , quae ab aecusatore & defensore argumenta, ad id , quod in judicium venit , spectantia , debeant afferri. XXXI. Atque hie illud videndum est , in quo summus est error illorum magistrorum , ad quos liberos nostros mittimus , non quo hoc quidem ad

dicendum magnopere pertineat, sed tamen ut videatis, quam sit genus hoc eorum , qui sibi eruditi videntur , hebes atque impolitum . Constituunt enim in partiendis orationum modis duo genera causarum . Unum appellant , in quo sine personis atque temporibus de universo genere quaeratur ;alterum, quod personis certis , & temporibus definiatur: ignari omnes controversias ad universi generis vim & naturam referri . Nam in ea ipsaeausa , de qua ante dixi , ni bit pertinet ad oratoris locos Opimii persona , nihil Deeii. De Ipse enim universo genere infinita quaestio est , num poena

videatur esse alliciendus , qui civem ex senatusconsulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret. Nulla denique est causa , in qua id, quod in judicium venit, ex reorum personis , ac non ex generum ipsorum universa disputatione queratur . Quin etiam in iis ipsis , ubi de Dicto ambigitur , Ceperitne contra leges pecunias P. Decius , argumenta& eriminum & de sensionis revocentur oportet ad genus , & ad naturam universam .' quod sumptuosus , de luxuria: quod alieni appetens, de avaritia : quod seditiosus , de turbulentis & malis civibus t quod a multis arguitur , de genere tellium et contraque , quae pro reo dicentur , omnia necessario a tempore atque homine ad communes rerum & generum summas

revolventur.

Atque haec sorsitan homini , non omnia , quae sunt in natura rerum , celeriter animo comprehendenti , permulta videantur , quae veniant in judicium tum , cum de facto quaeratur , sed tamen criminum est multitudo , non defensionum, aut locorum infinita. Tomo I. Z XXXII. Quae Opimius 3 Anno V.C. DCXXXIII.

C. Gracchus feditioso trιbunatu acto . eum

evavisset, a L. Opιmιo consule , ex uenatu consulto vocato a. arma populo . pulsus, ruinteremptus est. Anno consequente, L. O mius nectis aius aptiά populum a Decιo tWιbuno plebis, quod rudemvatos mura in carcerem

197쪽

1 8 DE ORATORE

XXXII. Quae vero , cum de facto non ambigitur , quaeruntur , qua II isnt ea si ex rei, numeres, & innumerabilia sunt, ct obscura r si ex re bu,' Valde ee modica , & illustria. Nam si Mancini causam in uno Mati ei no ' pdini mus , quUt escumque is , quem paterpatratus dediderit, receptus non erit, toties causa nova nascetur . Sin illa controverita causam facit , Videaturne ei, quem pate patratus dediderit , si is non sit receptus , milli minium esse: nihil ad artem dicendi, nec ad argumenta defensionis . Hancini nomen pertinet. Ac, si quid affert praeterea hominis aut dignitas, aut indignitas, extra quaestio iem eii , dc ea tamen ipsa oratio ad universi ge nεris disputationem reseratur necesse eis. Hae e ego non eo consilio disputo , ut homines eruditos redarguam : quanquam reprehendendi sunt, qui in genere desiniendo illas causas describunt in personis & in temporibus positas esse. Nam etsi incurrunt tempora dc personae , tamen intelligendum est , non ex iis , sed ex genere quaestionis pendere causas . Sed hoe nihil ad me. Nullum enim nobis certamen cum illis esse debet . Tantum satis est rutelligi , ne hoc quidem eos consecutos , quod in tanto otio , etiam sine hae serensi exercitatione enicere potuerunt , ut genera rerum discernerent , eaque paulo subtilitis explicarent. Verum hoc ut dixi nihil ad me. Illud ad me, ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster, & Sulpici. Quomodo nune se illorum artes habent , pertimescenda est multitudo caularum : cli enim inanita . Si in personis ponitur ; quot homines , tot causae . Sin ad generum univcrsas qua itioncs reseruntur ; ita modicae &pauor sunt , ut omnes eas , diligentes , di memores , de sbbrii oratores percursas animo , 5 prope decantatas habere debeant : nili sorte exiitima-xis , a M. Curici causam didici iste L. Crassum ; & ea re multa attulit e , quamobrem po illi umo non nato Curium tamen heredem Coponii esse opor cret. Nillil ad copiam argumentorum, neque ad causae vim ac natu-rsim nomen Coponii , aut Curii , pertinuit . In genere erat universo rei negotiique , non in tempore ac nominibus omnis quristio , cum scriptum ita sit , Si mihi filius genitur , isque prius moritur , ct caetera , tum ut mihi ille sit heres : Si natus filius non si , videaturne is , qui filio mortuo institutus hercs sit, heres csse. XXXIV. Perpetui juris , & universi gener ἰs qualio non hominum nomina ,

An his imum ea re faeie , quoa uti proptera I tu Luem emma Iam , ultro rue ἡμιιν - Λ t,rat Θ Sed verba si us significationis huic loco non eonveniunt i nulla enim ratio, sut usa siqniscatur . cur Cratius multa attulit. Assi. Lod. legit , o ex te arti ea dic. unde is laicor leaendum , se ex reo -DAE AEI-ge . sic in initio hujus canitas 3 - , δε ex ἰ εώ- ει, an moνalana sunt. sic in cap.raecedente: Nulla denique est cara a , an quai , auod in judeium venit . ex morum pG inis . ae non generum ipsorum disputarιωisua tur . Nempe Antonius voluit dicere. rasiuin non ex ipsa persona Curi , neque reo arsuinenta .ieprompsisse , sedia homine ad naturam umversam quae uionis eiulice. Pear s.

198쪽

mina, sed rationem direndi & argumentorum fontes desiderat . Io quo etiam isti nos jurisconsulti impediunt , a distendoque deterrent. Video enim in Catonis & Bruti libris nomisatim sere referri , quid alicui de hiro viro aut mulieri responderiint : cretio , ut putaremuS , in homini v , noa in re , consultationis aut dubitationis causam aliquam suille ; ut , quod homines essent innumerabiles, 47 debilitati a iure cognoscendo , voluntatem discendi sinui eum spe perdiscendi abjiceremus. Sed lare Crassus aliqua: do nobis expediet, oc exponet descripta generatim . Elt enim , ne sorte

nescias , Leri nobis ille hoc , Catule, pollicitus , se ius civile, quod nune diffusum & diis patum est, in certa genera coacturum , & ad artem facitale redacturum . Et quidem , laquit Catulus , haud tu aquam id est difficile

Crassio , qui & quod di sei potuit de jure , didicit : quod iis , qui eum

docuerunt , de suit , ipse alseret ; ut , que sint in iure , vel la I apte e seribere , vel ornatu illustrare possit . Ergo ista , inquit Antonius , tum a Crasso discemus, cum se de turba, & a iubsulliis, in otium ut cogitat, i

bi soliumque t 48 contulerit. Iam id quidem sipe , inquit Catulus, ex eo audivi , cum diceret, sibi

certum esse a judiciis causisque discedere : sed , ut ipsi soleo dicere . non licebit. Neque enim ipti: auxilium suum sape a viris bonisi fruilia impi rati, patietur, neque id aequo animo seret civitas : quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam sese spoliatam putabit, Nam hercle , taqui: Antonius , si haec vere a Catulo diata sunt , tibi mecum in eodem est pistrino , Crasse , vivendum: & illam oscitantem & dormitantem sapientiam,

Scaevolarum dc ca terorum beatorum otio concedamus . Arrisit lite Crassus Ieniter, &, PerteMe modo, inquit, Antoni, quod exorsiis es. Me tamentita ostitans sapientia , simul atque ad eam confugero , ita libertatem via- dieabit.

XXXIV. Hujus quidem loci , quem modo sum exorsus , lite est silῖs ,

inquit Λntonius: quoniam intelligitur , non in hominum innumerabilibus personis, neque in infinita temporum varietate , sed in generum causis atque naturis omnia sita esse , quae in dubium vocarentur.' genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate : ut eam mxteriem orationis , quae cujusque effet generis , studiosi qui essent dicendi . omnibus locis descriptam , instructam , ornatamque comprehenderent , rebus di eo , Z a & sen-

Duillari a 3ure cognoscentis 3 Vox ib. Aratus , cum sine ablativo casu ponitur, sitniscat milii aliud , quam fraetus, imm/nu uir sed huie loco parum eonvenit ista fi- pnificatio . Antonius paulo supra dixerat r

As. In sotio seuentes dic. Idem.

199쪽

18o DE ORATORE

3c sententiis . Eae vi sua verba parient , que s emper satis ornata mi

hi quidem videri silent , si ejusmodi sunt , ut ea res ipsa peperiste

videatur.

Ae, si verum quaeritis , quod mihi quidem videatur nihil enim aliud

affirmare possum , nisi sententiam , & opinionem meam hoc instrumen tum eausarum & generum universorum in forum deserre debemus ne que , ut quaeque res delata ad nos erit , tum denique scrutari Ioeos eae quibus argumenta eruamus quae quidem Omnibus, qui ea mediocriter modo eonsderarint, studio ad bibito & usu pertractata eme possunt : sed tamen animus reserendus est ad ea capita , di ad illos , 'nos saepe jam appellavi, locos , ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur . At que hoc totum eis sive artis animadversionis , sive consuetudinis , nosse regiones sin intra quas venire debeas , ut per vestiges quod quaeras .s,o Ubi eum Iocum omnem cogitatione sepseris , si modo usum rerum percallueris , nihil te effugiet , atque omne quod erit in re , Occurret atque incidet XXXV. Et sc , cum ad inveniendum in dicendo tria sint; acumen, deinde ratio, quam licet si volumus 3 appellemus artem, tertium diligentia: non possum equidem non ingenio primas concedere : sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat . Diligentia , inquam, cum omnibus rebus , tum in caussis defendendis plurimum valet. Haec praecipue colenda est nobis; haec semper adhibenda; haec nihil eli quod non assequatur. Cauia ut penitus, quod initio dixi , nota sit, diligentia est: ut adversarium attente audiamus , atque ut ejus non solum sententias , sed etiam verba omnia excipiamus, vultus denique perspiciamus omnes, qui sensus animi plerumque indicant, diligentia est. Id tamen ditanulanter facere, ne sibi ille aliquia proficere videatur , prudentia est . Deinde ut in iis locis , quos proponam paulo post , pervolvatur animus , ut se penitus insinuet in causam , ut sit cura & cogitatione intentus , diligentia est : ut his rebus adhibeat , tanquam lumen aliquod , memoriam, ut vocem, ut vires: hec magna sunt. Inter ingenium quidem, & diligentiam perpaululum loci reliquum est arti. . Ars demonstrat tantum , ubi quaeras , atque ubi sit illud, quod studeas invenire: reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia , assiduitate , ikbore ; compleotar uno verbo, quo sepe iam usi sumus,

diligentia : qua una virtute omnes virtutes reliquae continentur. Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi, qui, ut opinor, sed tu haec, Catule , melius 2 nulla dant praecepta dicendi , nec idcirco minus,

& Gruterus, antra otias menρνε, ut sit rar Diatio a venatione ducia. Idem.

so Ubi eum Ioeiam emnem &e. 3 rs miliaris meus Iohannes Uva kes pro eiam rer nit enim . de eoniectura placet i in vuIgata enim lectione nihil est , quod hane sententiam priori connectat, etsi manileste hic ratio redditur eorum, quae jam praecelleraatis

200쪽

LIBER SECUNDUS.

quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose & abundanter lo

quantur.

XXXVI. Tum Catulus, Est , inquit, ut dicis, Antoni, ut plerique phialosophi nulla tradant praecepta dicendi , & habeant paratum tamen, quid

cle quaque re dicant. Sed Aristoteles is , quem ma Xime ego admiror, pro posuit quosdam Iocos, ex quibus omnis argumentatio , non modo ad philo hophorum disputationem , sed etiam ad hanc, qua in caulis utimur, inveniretur . a quo quidem homine jamdudum , Antoni , non aberrat oratio

tua, sive tu similitudine illius divini ingenii in eadem incurris vestigia, si ve etiam illa ipsa legisti atque didicisti : quod quidem magis verisimile

videtur. Plus enim te operae Graecis dedisse rebus video, quam putaram. Τum ille , Verum, inquit, ex me audies , Catulu : semper existimavi , jucundiorem , & probabiliorem huic populo oratorem lare , qui primum quam minimam artificii alicujus, deinde nullam Graecarum rerum signifieationem daret. Atque ego idem existimavi, pecudis ei se, non hominis, cum tantas res Graeci susciperent, profiterentur, agerent, si seque & videndi res obseurissimas , & hene vivendi, & copiose dicendi rationem hominibus da

turos pollicerentur , non admovere aurem, & , si palam audire eos non auderes , ne minueres apud tuos . cives auctoritatem tu Zm , subauscultando tamen excipere voces eorum, & procul , quid narrλrent, attendere. Itaque seci , Catule . & illorum omnium summatim causas & gener x ipsa gustavi. XXXVII. Valde hercule , inquit Catulus, timide, tanquam ad aliquem libidinis scopulum, sic t iam mentem ad philosophiam appuli lii: quam haec

civitas aspernata nunquam est . Nam & reserta quondam Italia Pythagoreorum fuit, tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia : ex quo etiam quidam Numam Pompilium, regem nostrum, fuisse Pythagoreum serunt; qui annis permultis ante suit, quam ipse Pythagoras: quo etiam major vir habendus est , cum illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope seculis ante cognovit , quam eam Graeci natam esse senserunt. Et certe non tulit ullos haec civitas aut gloria cIariores, aut auctoritate graviores , aut humanitate politiores , P. Africano , C. Laclio , L. Furio, quiseeum eruditissimos homines ex Graecia palam semper habuerunt. Atque

ego ex istis sepe audivi , cum dicerent, pergratum Athenienses & sibi secisse , & multis principibus civitatis , quod , cum ad senatu in legatos de suis maximiν rebus mitterent, tres illius aetatis nobilissimos pbilosophos missilient, s r Carneadem , & Critolaum, & Diogenem. Itaque eos, dum

c si Carneadem, o, Cratolaum , Di senem , Legati Romam Athenis missi sunt , uti multam remitti civitati peterent quingentorum talentum , quam secerat propter Oropi vastationem , Sicyoniis damnantibus , mrbus illius causae judicium a Senatu permissum fuerat . Legationis illius tempus mira auctoruin diiIensione traditur. Gell:us , lib. xvii. cap. ult. sub bellum: Punicum alterum illos adventile releri s ae porteriorem eortun adventu facit Ennium , quod ego salsiim arbitror: siquidem obiit Ennius anno I. C. DLXXXV. At Cicer in Lucullo cap. 4s. legationem

illam assignat P. Scipioni & M. Marcello Costi qui

SEARCH

MENU NAVIGATION