M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

181 DE ORATORE

Romae essent , 3c a se , & ab aliis frequenter auditos . Quos in chm ha heres auctores, Antoni, miror, cur pSilos hi , sicut Zethus ille Pam Wia mis, prope bellum indixeris. Minime , inquit Antonius et ac sic decre i philosopliari potius, ut Nemptolemus apud Ennium, paucis: nam omηino bati H plac t . Sed tamen like

est mea sententia i quam videbar exm uille . Ego illa siti lix non improbo, moderata mcdo sint : opinionem istorum stud orum, di suspieionem artificii apud eos , qui res judicent , oratori adversariam esse arbitror et imminuit enim & oratoris auctoritatem, & orationis fidem. XXXVIII. Sed, ut eo revocetur, rinde hue declinavit, oratio; ex tribns illis clarissim s philosopbis, quos Romam venit'. dixi iii, videsne Diogenem fuisse , qui diceret, artem se tradere bene disserendi, & vera ae falsa dijudicandi, quam verbo Graeco διαλεκrifill, appellaret ' In hae arte, si modo est Ii vc ars, nullum est praeceptum quo modo verum inveniatur, sed tan. tum cst quo modo judicetur. Nam & omne, quod eloquimur, sic, ut id aut esse dicamus , aut non esta; dc si simpliciter dictum sit , suscipiunt dialectici , ut judicent verumne sit an falsum : & si conjuncte sit elatum, dc adjuncta sint alia, judicent rectene adjuncta sint, dc vera ne silmma sit unius eujusque rationis: & ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus , & multa quaerendo , reperiunt non modo ea , quae iam non possint ipsi dissolvere , sed etiam quibus ante exorca , 3c potius detexta prope r texantur . Hic nos igitur Stoicus iste nihil adjuvat. quoniam quemadmodum inveniam quid dicam , non doeci : atque idem etiam fmpedir, quod& multa reperit , qu ae neget ullo minio posse dissolvi; re renus sermoni affert non liquidum , non susum ae profluens , scd exile , aridum, concisum ac minutum e quod si quis probabit , ita probabit, ut oratori tamen

aptum non esse fateatur . Haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed quadam populari trutina examinantur. Quare illam artem totam dimittamus , quae in excogitandis argumentis

muta nimium est, in judicandis nimium loquax . Critolaum ilium, quem simul cum Diogene venisse commemoras, puto plus hv c studio nostro prodesse potuisse . Erat enim ab isto Aristotele, a cujus inventis tibi ego videor non longe aberrare . Atque inter hunc Aristotelem, cujus & illum legi librum, in quo exposuit dicendi artes omnium superiorum, & illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, & hos germanos hujus artiS magistros, linc mihi visum est interesse, quod ii Ie eadem aete mentis, qu

rerum omnium vim naturamque viderat , haec quoque adspexit , quae ad

dicendi artem, quam ille despiciebat , pertinebant: illi autem , qui hoc solum

qui est ann. DIC. Verum Palasanias in Athai- ix. Eodem anno V. DCIII. id evenisse Paeis sub annum U. DCIII. illos advenis te li- tat Casiubonus in synopsi ad polyrusniluat. Perarius, Rat. Temp. lib. iv. cap.

202쪽

LIBER SECUNDUS. I 8

tum colendum ducebant, babitarunt in bac una ratione tractanda, non ea.dem prudentia , qua ille , sed usa in huc uno genere, studioque majore . Carneadis vero vis incredibilis illa dicendi, & varietas, perquam esset optanda nobis a qui nullam unquam in illis suis disputationibus rem defendit. quam non probarit; nullam oppugnavit, quam non everterit. Sed hoc ma jus est quiddam , quam ab iis , qui haec tradunt & doceat , postulan. dum sit. XXXIX. Ego autem , si quem nunc plane rudem institui ad dieendum velim, his potius tradam assiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus , qui omnes tenuissimas particulas , atque omnia minima mansa, ut nutriccs insantibus pueris, in os inserant. Sin sit is, qui & doctrina mihi libera litet institutus , & aliquo iam imbutus usu, & satis acri iugenio esse videatur: illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua aqvula teneatur, sed unde universum flumen erumpat i qui illi sedes, & tanquam domicilia omnium argumentorum commonstret, & ea breviter illustret, verbisque definiat. Quid enim est , in quo I reat , qui viderit , omne , quod sumatur in oratione aut ad probandum , aut ad refellendum , aut eκ sua sumi vi atque natura, aut a sla mi foris λ Ex sua vi, cum aut res, quae sit tota, quae ratur , aut pars ejus , aut vocabulum quod habeat , aut quippiam , rem illam quod attingat. Extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris, neque inhaerent in rei natura , colliguntur. Si res tota quaeritur, definitione univer-s .i vis explicanda est, sic : Si majestas est amplitudo ac dignitas civitatis , is eam minuit , qui exercitum hollibus populi Romani tradidit , non quieum , qui id fecisset , populi Romani potestati tradIdit . Sin pars ; partitione , hoc modo: Aut senatui parendum de salute reipublicae suit , aut aliud consilium instituendum, aut sita sponte iaciendum: aliud consilium, super bum ; suum , arrogans ; utendum igitur fuit consilio senatus. Sin eκ νOc bulo , ut Carbo : Si consul est , qui consiuit patriae , quid aliud secit Opimius λ Sin ab eo , quod rem attingat , plures sunt argumentorum sedes ac loci : nain & conjuncta quaeremus , & genera , & partes generibus subjectas , & ii militudines , & diis inititudines , & contraria, & consequentia, dc consentanea , dc quasi praecurrentia , & repugnantia , & causas rerum vestigabimus, & ea , quae ex cautis orta sunt a & majora , paria , minora

quaereinus.

XL. Ex conjunctis se argumenta ducuntur : Si pietati summa tribuenda laus est , debetis moveri, eum sa in Metellum tam pie lugere videatis. εκ genere quiem : Si magistratus in populi Romani potestate esse debene , quid Norbanum accusas , ei jus tribunatus voluntati paruit civitatis Ex

Praeturam cibi inuit Q. Metellus . sit cogno- marium adeptus . quod , ut sit scriptor de Uaris illustribus , patrem Numidicum preei-but ac lacrimis assiduia ab exilio revocas et . Qua singulari pietate facilem ad summos ho Dores aditum patavit. Husti s.

203쪽

r 84 DE ORATOR A

parte autem ea , quae est subjecta generi : 33 Si omnes, qui reipubliea

eonsulunt, cari nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis virtute, periculis, retinemus & nostram salutem, & imperii dignita iem. Ex similitudine autem: Si serae partus suos diligunt , qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus λ At ex dissimilitudine : Si barbaro rum est in diem vivere , nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. Atque utroque in genere & similitudinis, & dissimilitudinis, evempla sunt ex aliorum iactis , aut dictis , aut eventis , & fictae narrationes saepe ponendae . Iam ex contrario : Si Gracchus nesarie , praeclare Opimius . Ex consequentibus : Si & serro interfectus ille , & tu inimicus ejus cum gladio cruento comprehensus es in illo ipso loco , ct nemo praeter te ibi visus est, & causa nemini , & tu semper audax ; quid est, quod de ne inore dubitare possimus λ Ex consentaneis , & praecurrentibus , & repugnantibus, ut olim Crassus adolescens: Non si Opimium defendi iii, Carbo, idcirco te isti honum civem putabunt : simulasse te , S aliud quid quaesita per . spicuum cst , quod Tib. Gracchi moriem sape in concionibus deplorasti , quod P. Africani necis socius suisti , 14ὶ quod eam legem in tribunatuti ilisti, quod semper a bonis di sensisti. Ex causis autem rerum sic: Avaritiam si tollere vultis , mater ejus est tollenda , luxuries . Ex iis autem , quae sunt orta de causis: Si aerarii copiis & ad belli adjumenta, & ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus. Majora autem , & minora ,& paria comparabimus , sic : Ex majore : Si bona ex illimatio divitiis prae stat , & pecunia tantopere expetitur , quanto gloria magis est expetenda ρEκ minore sic: 3 Hic, parv.e consuetudinis Ca sa, mortem hi us tam fert familiariter:

g id, si ipse amasset y quid mihi hie faciet palpi λEκ pari sic : Est eiusdem , & eripere contra rempublicae in , dc largiri pe

cunias.

Foris autem assumuntur ea , quae non sua vi, sed extranea sublevantur,iat haec : Hoc verum est ; dixit enim Q. Lutatius . Hoc salsum est ; habita cnim quaestio est. Hoc sequi necessie est: recito enim tabulas. De quo genere toto paulo ante dixi. Haec, ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt. XLI.

fr) Sι omnes, qtii Ro ρώιI ea ean ulunt Sensus est: si illi, qui Remp. adjuvant conis sitis, cari esse debent a multo magis Imperatores iiii, qui non solum transiliis , sed &aliis rebus , scilicet sortitudine Ze perieulis subeundis , eius salutem & dignitatem tuen

204쪽

XLI. Ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, eommon sitare vellem , fatis eme deberet , si signa ct notas ottenderem l orum ,

quibus cognitis illis sibi ipse soderet , & id , quod vellet , parvulo labole

nullo errore inveniret: sic has ego argumentorum novi notas, quae illa mi hi quaerenti demon: irant, ubi sint; reliqua cura & cogitatione eruuntur. Quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat , non est artis exquisitae perscribere , sed est mediocris ingenii judi care. Neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi eκplicemus, sed ut dortiis in is hominibus usus noliri quali quaedam monita tradamus . His igitur locis in mente & cogitatione defixis , & in omni re ad dicendum posita excitatis , nillil erit , quod oratorem effugere pollit , non modo in sorensibus di sceptationibus , sed omnino in ullo genere dicendi . Si vero assequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit , & animos eorum ita at sciet, apud quos aget, ut eos, quocumque velit, vel trahere, vel rapere p imit; nihil profecto praeterea ad dicendum requiret. Iam illud videmus , nequaquam satis esse , reperire quid di eas , nisi id inventum tractare possis . Tractatio autem varia e se debet , ne aut cognoscat artem qui audiat ; aut defatigetur similitudinis satietate . Proponi oportet , quid aiseras : & id quare ita sit , ostendere : & ex iisdem illis loeis

interdum concludere : relinquere aliis, alioque transire: sepe non proponere , ac ratione ipsa asserenda , quia proponendum fuerit , declarare : si cui quid simile dieas , prius ut simile confirmes et deinde quod agitur , adiungas e puncta argumuntorum plerum ive ut occulas , ne quis ea numerare possi, ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur.

XLII. Haec ut & properans , & apud doctos , & semidoctus ipse pereurro , ut aliquando ad illa majora veniamus . Nihil est enim in dicendo , Catule, majus, quam ut faveat Oratori is , qui audiet , utque ipse sic moveatur , ut impetu quodam animi , & perturbatione magis , quam iudicio

aut consilio , regatur . Plura enim multo homines judicant odio , aut am re, aut cupiditate , aut iracundia, aut dolore, aut laetitia , aut spe , aut timore , aut errore, aut aliqua permotione mentis, quam veritate , aut praescripto, aut juris norma aliqua, aut judicii formula , aut legibus. Quare, nisi quid vobis aliud placet, ad illa pergamus. Paulum , inquit Catulus , etiam nunc deesse videtur iis rebus , Antoni , quas exposivisti , quod sit tibi ante explicandum , quam illuc proficiscare , quo te dicis intendere. Quidnam, inquit Qui ordo tibi placet, inquit Catulus, & quae dispositio argumentorum , in qua tu mihi temper deus videri soles. Vide quam sim in isto genere , inquit , Catule . deus . Non mehercule mihi , nisi admonito, venisset in mentem : ut possis existimare , me in ea, in quibus nonnunquam aliquid eiscere videor , usu solere in dicendo , vel

casu potius incurrere . Ac res quidem illa , quam ego , quia non noram , sic tanquam ignotum hominem praeteribam , tantum potest in dicendo , ut ad vincendum nulla plus polst. Sed tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordinis , & disponendarum rerum requisisse . Nam si ego Omnem Tom. I. Λ a vim

205쪽

186 DE ORATORE

vim oratoris in argumentis , & in re ipsa per se comprobanda posuissem , tempus esset jam de ordine argumentorum, & de collocatione aliquid diee re . Sed cum tria sint a me propolita , de uno dictum ; cum de duobus reliquis dixero , tum erit denique de disponenda tota Oratione quaerendum . XLIII. Valet igitur multum ad vincendum , probari mores , instituta ,& faita , dc vitam eorum , qui agent causses , dc eorum, pro quibus : dc

item improbari adversariorum : animosque eorum , apud quos agitur . conia ciliari quam maxime ad benevolentiam cum erg oratorem , tum erga illum, pro quo dicet orator. Conciliatur autem animi dignitate hominis, re bus gestis , exillimatione vitae et quae facilius Ornari polliant , si modo sunt.

quam fingi , si nulla sunt. Sed haec adjuvant in oratore , lenitas vocis. 16 vultus , pudoris significatio . verborum comitas : si quid persequare

acrius, ut invitus, dc coactus sacere videare. Facilitatis, liberalitatis, mania suetudinis , pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi , signa proferri perutile est: eaque omnia, quae proborum, demi Grum , non acrium , non pertinacium , non litigiosorum , non acerborum sent , valde bener olentiam conciliant , abalienantque ab iis , in quibus haec non sum . Itaque eadem

sunt in adversarios ex contrario conserenda.

Sed genus hoc totum orationis in iis causis excellet , in quibus minus poteth inflammari animus judicis acri & vehementi quadam incitatione . Non enim semper sortis oratio quaeritur , sed saepe placida , summissa , lenis , quae maxime commendat reos . Reos autem appello non eos m do .

qui arguuntur , sed Omnes , quorum de re disceptatur : sic enim olim Io-quebantur. Horum igitur exprimere mores oratione , justos , integros, religiosos , timidos , perserentes injuriarum , mirum quiddam- valet : dc hoc ver in principiis, vel in re narranda, ves in peroranda, tantam habet vim, si est suaviter , & eum sensu tractatum , ut saepe plus , quam causa , va leat. Tantum autem esticitur sensu quodam , ac ratione dicendi , ut quasi mores Oratoris effingat oratio . Genere enim quodam sententiarum , & ge nere verborum , adhibita etiam actione Ient , facilitatemque significanti, ODficitur, ut prpbi, ut bene morati, ut boni viri esse videantur. XLIV. Huic autem est illa dispar adjuncta ratio orationis , quκ alio quodam genere mentes judicum permovet , impellitque , ut aut Oderint , aut diligant, aut invideant , aut salvum velint , cs J aut metuant , aut

gendum Puto . deleto commate post vocem taurus r ut tam utilaus , quam pudoris , ii egeat tiVI cillas, de regatur a voce signifatιν.

Haec loquendi formula saepius ad Ciceronem incurrIt : exemplo sit illud in initio orat. in Ilisonem, Iamna sentis, qωa sit hominum

Bod. Mag. Nors. Pal. qirari. quint. Ac octav. itemque Lambinus. Ase. dc editiones in n. de Mediol. aliaeque exhibent, sperent. Recte sane. Lector: vides enim contrarias animi Permotiones sibi invicem opponi, amorem odio, invidiam favoris contraria Vero Permotio me .

tus est 'es . Nec aliter Cicero eas opponi e. 41. huaias libri , aut dolora . aut lar ιιι a. aut spe, aut timore. Irim.

206쪽

LIBER SECUNDUS. 18

misereantur, aut punire velint, aut ad e s motu adducantur , si qui finitumi sunt, & propinqui his ac talibus animi perturbationibus. Λtque illud optandum est oratori , ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi asterant ad causam iudices, ad id, quod utilitas oratoris se

ret , accommodatam . Facilius est enim currentem ut aiunt incitare quam commovere languentem . Sin id , aut non erit , aut erit obscurius , sicut medico diligenti , priusquam conetur aegro adhibere medicinam , non solum morbus ejus , cui mederi volet , sed etiam consuetudo valentis , &natura corporis cognoscenda est: sic equidem cum aggredior ancipitem causam , & gravem ad animos judicum pertractandos , omni mente in ea eo gitatione curaque versor , ut odorer quam sagacissime possim , quid sentiant, quid existiment , quid expectent , quid velint , quo deduci oratione facillime posse videantur . Si se dant , & , ut ante dixi , sua sponte , quo impellimus, inclinant . atque propendent , accipio quod datur , & ad id ,

unde aliquis status ostenditur , vela do. Sin est integer , quietusque judex: plus est operis. Sunt enim omnia dicendo excitanda , nihil adjuvante natura. Sed tantam vim habet illa , quae recte a bono p eta dicta est 'exanima , atque omnium regina rerum , oratio , ut non modo inclinantem erigere , aut stantem inclinare , sed etiam adversantem & repugnantem , ut imperator bonus ac sortis, capere possit. XLV. Haec sunt illa , quae me ludens Crassus modo flagitab1t , quae a me divinitus tractari solere diceret , di in causa Μ. Aquilii, Cajique Norbani , nonnullisque aliis , quasi praeclare acta , Iaudaret . Quae mehercule ego, Craiie , cum a te tractantur in causis , horrere soleo : tanta vis aniani , tantus impetus , tantus dolor , oculis , vultu , gestu, s8 digito denique illo tuo significari solet et tantum est flumen gravissimorum optimorumque verb rum, tam integrae sententiae, tam verae, tam novae, tam sine

pigmentis , sucoque puerili , ut mihi non solum tu incendere judicem , sed ipse ardere videaris . Neque fieri potest , ut doleat is qui audit , ut oderit, ut invideat , ut pertimescat aliquid , ut ad fletum , misericordiamque peducatur e nisi omnes ii motus, quos Orator adhibere volet judici, in ipso oratore impressi esse, atque inusti videbuntur . Quod si fidius aliquis dolor suscipiendus esset , & si in ejusinodi genere orationis nihil esset, nisi falsum,

atque imitatione simulatum , major ars aliqua sorsitan esset requirenda . Nunc ego, quid tibi , Crasse , quid caeteris accidat , ne thio : de me autem causa nulla et , cur apud homines prudentissimos , atque amicissimos mentiar . Non meliercule unquam apud judices , aut dolorem , aut misericordiam, aut invidiam , aut odium excitare dicendo volui ; quin ipse in commovendis judicibus, iis ipsis sensibus , ad quos illos adducero vellem , permoverer . Neque enim iacile est perficere , ut irascatur , cui velis , judex ,Α a a si tu

207쪽

188 DE ORATORE

si tu ipse Ig lente ferre videare et neque ut oderit eum , quem tu velis . nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit : neque ad misericordiam addites tu e , niti ei tu ligna doloris tui , vorbis, sententiis , voce , vultu, colla-erimatione denique ostenderis . Ut enim nulla materies tam facilis ad eκar descendum est , quae , nisii admoto igni , ignem concipere possit e si e nul lx mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata , quae possit incen. di, nili inflammatus ipse ad eam. & ardens accesseris. XLVI. Ac , ne sorte hoc magnum ac mirabile elle videatur , hominem toties irasci, toties dolere , toties omni animi motu concitari . praesertim in rebus alienis; magna vis est earum sententiarum , atque eorum locorum , quos agas tractesque dieendo , ut niliti opus iit limulatione & fallaetis . Ipsa enim natura orationis ejus , quae suscipitur ad aliorirna animos permovendos, Oratorem ipsu in magis etiam , quam quenquam eorum, qui audiunt, permovet. Et ne hoc in causis, in judiciis, in amicorum periculis , in concursu homi uni , in civitate , in foro accidere miremur , cum

agitur non solusii ingenii noliri existimatio , nam id esset levius : qualiquam, cum prosianus iis , te id possit facere , quod pauci , sic id quidem neglige tutum est scd alia sunt majora multo , fides , osticium , diligentiae quibus rebus adducit, etiam cum alientisimos defendimus , tamen eos at e nos, si ipsi viri boni volumus haberi , existimare non potissimiis . Sed , ut dixi , ne hoc in nobis mirum elle videatur . quid potest esse tam fictum , quam versus , quam scena , qu im fabulae tamen in hoc generei, pe vidi , cum ex per Ibna mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur

ues in spondalia illa dieentis,

σοὶ si gregare abs te ausus , aut fine illa Salamina ingredi Negur paternum asprertim es v ritus ἐNunquam illud ais ML ri dicebat , quin mihi Telamon iratus furere luctus illi videretur. Ut idem innexa ad miserabilem sonum voce,

sciem aetate exacta indignum

Liberum lacerasti, orbasti, exsin xuii ; neque fratris necis , N:quet gnati ejus parvi, qui tobi in tutelam est tiaditus λstens atque lugens dieere videbatur. Quae si ille histrio , quotidie cum ageret sc 193 Sponέatia 3 An Ietendum hic Sopho

clea , ut c. niat Auratus , quod lii verius ex Sophoclis Teucro a Pacuvio e Graeco in Latinum sermonem conversi t an spondatia , ut Turnebus , seii Potius , qu madmodum Salmastu, & Uossius putant ei e magis secundum analogiam, spondautia Σπο δαῖ ra sunt tibicines, ανς δαυλις enim tibia est. Atquθ lire Iro J,Lλι ν με Me versas inter sacrificandi mad tib:am cani so iti, ite quid Diale :natum audiretur. Idem. 6 Segregare Sic in Teucro tragoedia Telamonem inducit loquentem Pacuvius. Telamon rex Salaminis ad bellum Trojanum filios miserat Ajacem S Teucrum, ut alter alterum tueretur. Ut audivit Aiacem , ob ne gata Achillis arma, sibi mnnus intulisse, Teucrum . qui Datris necem ultus non fuerat , re versum ejecit. Idem.

208쪽

LIBER SECUNDUS. I 89

ret.tamen recte agere sine dolore non poterat ; quid ' Facuvium putat sin seribendo leni animo ac remisso suisse λ Fieri nullo mado potuit. Sape enim audivi, poetam bonum neminem id quod a Democrito & Platone in seriptis relictum esse dicunt sine inflammatione animorum existere posse, & fine quodam afflatu quasi furoris.

XLVII. Quare nolite existimare meipsum , qui non heroum veteres casus , fictosque luctus vellem imitari atque adumbrare dicendo ; neque actor essem alienae personae, 1 ed auctor meae , cum milii M. Aquilius in cikitate retinendus esset , quae in illa causa peroranda secerim , sine magno dolore fecisse. Quem enim ego consulem fuisse , imperatorem ornatum a senatu , Ovantem in Capitolium ascendiise meminissem , hunc cum afflictum , debilitatum , moerentem , in summum discrimen adductum viderem , non prius sum conatus misericordiam aliis commovere , quam misericordia sum ipso captus. Sensi equidem tum magnopere moveri judices, cum excitavi ni-stum ae sordidati im senem , dc cum ista seci , que tu, Crasse , laudas , non arte , de qua quid loquar nescio , sed motu magiio animi ac dolore ,

ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostcnderem et cum C. Marius moeri rem orationis meae praeiens ac sedens multum lacrimis suis adjuvaret: cumque ego illum crebro appellans , collegam ei strum commendarem , atque ipsi in advocatum ad communem imperatorum sortunam de sendendam invocarem. Non suit hae sine meis lacrimis , non sine dolore magno miscr

tio , omnitimque deorum , & haminum , & civium , & sociorum impi ratio. Quibus omnibus verbis, qua: a me tum sunt habita, si dolor absui Dset meus, non modo miserabilis, sed etiam irridenda suis et oratio mea. Quamobrem hoc vos doceo , Sulpici , bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo traici , ut dolere, ut flere possitis . quanquam te quidem quid hoc doceam , qui in accusando sodali , & quaestore meo, tantum incendium non Oratione solum , sed multo etiam magis vi , & dolore , & ardore animi concitar s , ut ego ad id restringendum vix conarer accedere λ Habueras enim tum omnia in causa superiora: vim , fugam , lapidationem , crudelitatem tribuniciam , in Caepionis gravi miserabilique ea- id , in judicium vocabas . deinde principem & senatus , & civitatis , M. A milium lapide perculsum esse constabat : vi pulsum ex templo L. Cottam , & T. Didium, cum intercedere vellent rogationi, nemo poterat

negare.

XLVIII. Accedebat , ut haec tu adolescens pro re publica queri sum:

cum dignitate existimarere et ego homo censorius viκ satis honeste viderer seditiosum civem , & in hominis consularis calamitate crudelem poste defendere. Erant optimi cives judices, bonorum virorum plenum sorum , vi ut mihi tenuis quadam venia daretur excusationis , quad tamen eum defenderem, qui mihi quaei lor suisset. Hic ego quid di eam me artem aliquam adhibuisse' quid secerim, narrabo. Si placuerit, vos meam de sensioncm iaaliquo actis loco reponetiS.

Omnium seditionum genera , vitia , pericula collegi eamque Crationem ex omni reipublicae nostrae temporum varictate repetivi ; c clusiquo ita ,

209쪽

r o DE ORATORE

ut dicerem , etsi omnes molestae semper seditiones fui sient , justas tamensuisse nonnullas & prope necessarias . Tum illa , quae modo Crassus com memorabat, egi: neque reges ex hac civitate exigi, neque tribunos plebisereari, neque plebiscitis toties consularem potestatcm minui , neque provo eationem, patronam illam civitatis , ac vindicem libertatis , populo Roma

no dari sine nobilium distensione potuisse: ae , si illae seditiones saluti hule eivitati fuissent , non continuo , si quis motus populi saltus esset , id C.

Norbano in nefario crimine, atque in fraude capitali esse ponendum. Quod si unquam populo Romano concessum esset , ut jure concitatus videretur , id quod docebam Ope esse concessum , nullam illa causam justiorem fuis se. Tum omnem rationem traduxi & converti in increpandam Caepionis fugam , in dcplorandum interitum exercitus . Sic & eorum dolorem , qui lugebant suos, oratione refricabam, & animos equitum Romanorum , apud quos tum judices causa agebatur, ad in Caepionis odium , a quo erant ipsi propter judicia abalienati, renovabam atque revocabam.

XI lx. uod ubi sonii me in possessione judicii, ac defensonis meae eon- sitisse, quoa dc populi benevolentiam mihi conciliaram , cujus jus etiam cum seditionis conjundtione defenderam . & judicum animos totos vel calamitate civitatis , vel luctu, ae dcsiderio propinquorum, vel cilio proprio

in Caepionem ad causam nostram converteram : tunc admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum , de quo ante disputavi, lenitatis & mansuetudinis cccpi; me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more majarum esse deberet; & pro mea omni tam a prope , sortunis lue decernere : nihil mihi ad eκiistimationem turpius , niiiii ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is , qui sepe alienissimis a me , sed meis tamen civibus, saluti ex illimarer suille, sodali meo auxilium ferre non potuissem. Petebam a iudicibus, ut illud aetati meae, ut honoribus, ut rebus gestis ,

si jullo, si pio dolore me esse a studium viderent, concederent: praesertim si in aliis causis intellexissent, omnia me semper pro amicorum periculis , ni hil unquam pro meipso deprecatum . Sic in illa omni de sensione atque cau

sa, quod esse in arte ro itum videbatur, ut de lege Apule ja dicerem , ut, quid esset minuere male statem , explicarem , perquam breviter perstrinxi ,

atque attigi . His duabus partibus orationis , quarum altera concitatiCnem habet, altera commendationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae , omnis est a me illa causa tractata, ut & acerrimus in Caepionis invudi λ renovanda , & in meis moribus erga meos necessarios declarandis man

suetissimus viderer. Ita, magis a studiis animis judicum, quam doctis, tu , Sulpici, est a nobis tum accusatio victa. L. Hic Sulpicius , Vere hercule , inquit, Antoni, ista commemoras. Nam ego nihil unquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam mi bitum est elapsa illa causa. Cum enim quemadmodum dixisti J tibi ego non

judicium, sed incendium tradidissem; quod tuum principium, dii immortales, fuit λ qui timor λ quae dubitatio λ quantalia statio, tractusque verborum Ut illud initio,. quod tibi unum ad ignoscelidum Lomines dabant , tenuisti;

210쪽

LIBER SECUNDUS. Ist

te pro homine per nocesi uio, quaestore tuo, dicere: quam tibi primum mu nisti ad te audiendum viam. Ecce autem, cum te nihil aliud prosecisse arbitrarer , nisi ut homines tibi , civem improbum de sendenti, ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur ; serpere occulte coepisti, nihildum aliis suspicantibus , me vero jam pertimescente , ut illam non Norbani seditionem , sed populi Romani iracundiam , neque eam injustam , sed meritam ae debitam fuisse desenderes . Deinde qui locus abs te praetermissus est in Caepionem λ Ut tu illa omnia odio, invidia, misericordia miscui itiὶ Neque haec solum in defensione , sed etiam in Scauro , caeterisque meis testibus , quorum testimonia non refellendo , sed ad eundem impetum populi

confugiendo, relatasti. Quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam . Istam enim ipsam demonstrationem duisnsi num tuarum abs te ipse commemoratam , doctrinam esse non mediocrem

puto.

Atqui , si ita placet , inquit Antonius , trademus etiam , quae nos sequi

in dicendo, quaeque maxime spe re solemus. Docuit enim jam nos longa vita ususque rerum maximarum, ut quibus Iebus animi hominum move

rentur, teneremus.

LI. Equidem primum considerare soleo , postuletne causa. Nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces, neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentes oratione flectendas proficere prossimus: ne aut irrisione, aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis, aut

convellere adoriamur ea, quae non Possint commoveri . Nunc quoniam haec

Dre maxime sunt in iudicum animis, aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, Oratione molienda , amor , Odium, iracundia, invidia, misericordi a. spes, laetitia, timor, molestia; sentimus amorem conciliari, si id velle viteare, quod sit utile ipsis , apud quos agas , defendere: si aut pro bonis viris, aut certe pro iis, qui illis boni atque utiles sint, laborare. Namque haec res amorem magis conciliat , illa virtutis defensio caritatem: plusque prosi eit, si proponitur spes utilitatis futurae , quam praeteriti beneficii commemoratio . Enitendum est , ut ostendas, in ea re quam defendas, aut dignitatem in ei se . aut utilitatem; eumque, cui concilies hune amorem, significes nihil ad utilitatem suam retulisse , ac nihil omnino fecisse causa sua. Invidetur enim commodis hominum ipsorum ; studiis autem eorum caeteris commodandi lavetur . Videndumque hoc loco est, ne, quos ob benes ct diligi volemus . eorum laudem atque gloriam , cui maxime invideri solet, nimis efferre videamur. Atque iisdem his eae loeis & odium in alios struere discemus, & a nobis, ac nostris, dimovere. Eademque haec genera tractanda' sunt in iracundia vel excitanda, vel sedanda. Nam si , quod ipsis, qui audiunt , perniciosum, aut inutile sit , id factum augeas, odium crea rur: c or sin, quod aut in bonos viros, aut in eos, in quos quisque mi

ni me

SEARCH

MENU NAVIGATION