M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1ρχ DE ORATOR E

nime debuerit , aut in reinpublicam, tum excitatur , si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae, aut odii non dissimilis o: sensio. Item timor in cutitur aut ex ipsorum periculis, aut ex communibus. Interior est ille pro prius: sed hic quoque communis ad eandem similitudine: n est perdueendus. LII. Par , atque una ratio est spei , laetitiae, inolestiae. Sed haud s iam, an acerrimus longe sit omnium motus invidiae: nee minus virium opus se in ea comprimenda , quam in excitanda. Invide ut autem homines maxime paribus, aut inferioribus, cum se relictos sentium, illos autem dolent evo. Iasie . Sed etiam supctioribus invidetur sepe vehemetiter, re eo magis , si intolerantius se jactant, & aequabilitatem communis juris , praeitantia dignitatis , aut sertunae suae transeunt: quae si inflammanda frunt, maxime di. cendum est non esse virtute paria; deinde etia in vitiis atque peccatis. Tum si erunt honestiora atque graviora , tamen non esse tanti ulla merita , quanta in silentia hominis , quantumque fastidium . Ad sedandum au-tcm, magno illa labore, magnis periculis eise parta, ncc ad suum commodum, sed ad aliorum eise collata ; seseque , si quam gloriam peperisse videatur, tametsi ca non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari, totamque abjicere atque deponere: omninoque perficiendum est, quoniam plerique sunt invidi, maximeque est hoc commune vitium & perpotuum: invidetur autem praestanti florentique fortunae ut haec opinio minuatur, Jcilla excellens opinione sortuna cum laboribus & miseriis per milia esse videatur.

Jam inisericordia movetur, si is, qui audit, adduci potest, ut illa, quae

de altero deplorentur , ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas; aut timeat.' aut intuens alium, crebro ad scipsum revertatur. Ita cum singuli

casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum afflicta dc prostrata virtus maxime luctuosa est: dc , ut illa ait cra pars rationis, quae probitat s commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis ut cape iam dixi atque summii a. sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos , intenta ac vehemens elle debet.

LIII. Sed est qilaedam in his duobus generibus , quorum alterum lene, alterum vehemens esse volumus, disti cilis ad distinguendum limilitudo. Nam eκ illa lenitate , qua conciliamur iis , qui audiunt , ad hanc vim acerrimam , qua eo lena excitamus , inquat oportet aliquid; & ex hac vi nonnunquam animi aliquid infundendum est illi lenitatio neque est ulla

reipu Ita Sce. Sed alia . opinor, aggrediendum eii via r illud satium , quod in priore parte sententiae , plane otiosuin est, ex illo loco suspicor liue asterri debere . Lego igitur , Nam si quod ipsis, erra audiunt, perui- -atit murale sit , ιd a gras , oitim treatur : sin , quod aut m bouos viros tactum , aut in eos doc. Certe si vox saltum in polieniori sententiae Parte In textum recipi non debet, surintelligi debet et ut factum

in heuos viros idem sit ae contra bonos viros. S:e No: er de Amie. e. ix. Luid in P. Scipionem effecerint , sine iam νωιs non q/ιeo die e : Sie & Terent. Heaut. Act. r. Sc. l. Ego , quoἡ me in te sit 13cere dignum , invenero: Ne .ibidem Sc. 1. V rere , ne rutii in illum iratus plus fatis saxit pater . Peat

212쪽

LIBER SECUNDUS. I9

temperat Ior oratio, quam illa, in qua asperitas contentionis , oratoris ipsius humanitate conditur ; remissio autem lenitatis quχdam gravitate & contentione firmatur.

Ini utroque autem genere dicendi, & illo, in quo vis atque contentio quaeritur , & hoc , quod ad vitam di mores accommodatur , & principia tarda sunt, & exitus tamen spissi & producti esse debent . Nam neque assiliendum statim est ad illud genus orationis, tabest enim totum a causa;& homines prius ipsum illud , quod proprium sui judicii est, audire desii.

derant in nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est. Non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, arripi ur, alterumque, & tertium poscitur: ita misericordiam, aut invidiam, aut iracundiam,1imul atque intuleris, possis commovere. Argumentum enim ratio ipsa confirmat, quae simul atque emissa est, adiuerescit. Illud autem genus oratio. nis non cognitionem judicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi, nisi multa, & varia, & copiosa oratione, & simili contentione aetionis , nemo potest. Quare qui aut breviter, aut summisse dicunt, docere judicem possunt, commovere non possunt, in quo sunt Omnia . . Iam illud perspicuum est . omnium rerum in contrarias partes facultatem ex iisdem suppeditari locis . Sed argumento relistendum est , aut iis , quae comprobandi ejus causa sumuntur, reprehendendis, aut demon strando, id , quod concludere illi velint , non estici eκ propositis , nee esse con sἡ-quens: aut, si ita non refellas, afferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius, aut aeque grave. Illa autem, quae aut conciliationis caula leniter , aut permotionis vehementer aguntur, c Ga contrariis commotionibus inserenda sunt, ut odio benevolentia , ut misericordia lavidia tollatur .

LIV. Suavis autem est , & vehementer sepe utilis joeus , & facetiar: quae , etiam si alia omnia tradi arte potant , naturae sunt propria certe, reque ullam artem desiderant : in quibus tu longe aliis, mea sententia , Tom. L B b Ca -

61 Contrariis eommononιιus inserenda sunt 3 Verbum inferre semper 2pud Ciceronem opponitur Illi verbo . quod magis huic loco convenit , ἀιtuere , sive propulsare . Invito igitur, ut opinor . sensa hee lecti retinetur. Uult enim Cicero signiscare astems omnes contrariis a rectibus tollendos , amovendos , irangendos , immrnuendos esse . Pl cetagitur conreetura Iollannis V Ualher, qui cen et Ciceronem se scripsisse , contrarιιι estm- motι ouabus infirmanda sunt . Nempe verbum sollatur satis nos docet , quid vehi Cicero.

bie etiam in Oratore Cumque an mos.ι prima Μgressione oceva Derat, infirmabit . excludesque eontraria . Sed di has duas voces sepe Cicero eoniungit. I ib. 1. de Nat. Deor. .. Με , Ac demιei , infirmatis & tollitis.

o. 4. Acad. Quaesi. me eum infrinat tollitque Philo. Livius, lib. xxxiv. in Catonis

oratione : Ur unam tollendo tigem, e teras infirmetis . sed digna interim noratu est lectio , quam servant Ais. Ioan. Nov. Mead. Hari. duo & Bal. contνaν is commor onIbus

esserenda sint . Si vox offir/nda signisicdie

neenda , 1 ιιperanda , dcc. oinnino retineri debet. Videtur autem hoc significare in Tusc. Disp. l. 4. c. 29. ΩΛΟΨ non natura humana patιendo esserat . Calepinus in Lex. dieit efferre significare , vine/ra, stipeνara , quasi ex ira ferre: & ad eam significationem istius vO- eis probandam hune locum sic citat s contr- ιs commor,onibus efferenda fiant. Unde constat in veteribus libris , quibus usis est Ca- lepanus , e sexenda , extitiise . Carolus etiam Steph. invenit 61srenda in suis veteribus libria. Idem.

213쪽

iρ4 DE ORATOR E

ser , excellis : quo magis mihi etiam testis ei te potes , aut nullam esse artem salis, aut, si qua est, eam nos tu potissimu in docebis. Ego vero , inquit Caesar , omni de re facetius puto posse ab homine non inurbano, quam de ipss facetiis, disputari . Itaque cum quosdam Graecos in seriptos libros esse vidissein de ridiculis , nonnullam in spcm veneram, polle me aliquid ex istis discere . Inveni autem ridicula, & salsa multae Graecorum: nam & Siculi in eo genere, & Rhodii, & Byzantii, & praeter caeteros', Attici excellunt : sed qui ejus rei rationem quandam conati sunt , artumque tradere, lic insulsi extiterunt, ut nihil aliud eorum, nisi ipsa insulsitas , rideatur . Quare mihi quidem nullo videtur modo doctrina

illa res poste tradi. Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone susum , alterum peracutum & breve: illa a veteribus superior, cavillatio, haec altera, dicacitas nominata. est. Leve nomen habet utraque res: quippe leve enim est totum hoc, risum movere.

Verumtamon ut dicis , Antoni multum in caulis per sepe lepore, &facetiis profici. vidi . Sed cum in illo genere perpetuae festivitatis ars non desideretur, s natura enim fingit homines , & creat imitatores & narrat res sacelos , & vultu adjuvante, & voce , & ipso genere sermonis 3 tum vero in hoc altero dicacitatis , quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emi istum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur R Quid enim hic meus frater ab arte adjuvari po: uit , cum 63 C a Philippo interrogatus, quid latraret, Furem se visere respondit st Quid in omni oratione Crassus, vel apud centumvircs contra Scaevolam , vel contra accusatorem Brutum , cum pro Cn. Planco diceret Nam id, quod tu mihi tribuis, Antini, Crasso est, omnium sententia, concedendum. Non enim sere quisquam Ieperietur, praeter hunc, in utroque genere leporis excellens, & illo, quod in purpetuitate sermonis; & hoc, quod in celeritate, atque dicto est. Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana de sensio tota redundavit hilaritate quadam & joco ; dicta illa brevia non habuit . Parcebat enim adversarii dignitati, in quo ipso servabat suam; quod est hominibus facetis & dicacibus di meillimum , habere hominum rationem & temporum , & ea quae oecurrant, cum salsissime dici possint , tenere. Itaque nonnulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur. Dicere enim aiunt Ennium, famniam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, 6 quam bona dicta

notavit. M aerarii furem: solent autem cenes noctu fures allatrare. Sre Cato privatorum hirtorum iures dixit in nervo aetatem Igere elatea publicos, id est dep eulatores , in an rorisque purptira . Cato etiam Uticensis apud

Sallustium sures aerar:i appellat . Aut certe furem de spoliatorem Drovincialium 1 non enim hic censeant alia rnilippo furta objici. T Getas. 6 3 Itiam hona die a teneat 3 Versus est trochaicus in tester , & hentis lichium. Itaque

nas ardensem carbonem in lingua νetenturos .

quam quod arcano com sitim se . Os autem

214쪽

LIAE SECUNDUS.

ura ha e scilicet bona dicta , quae salsa sint : nam ea dicta qppellantur proprio jam nomine. LV. Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus , atque illo altero genere in quo nulli aculei contumeliarum inerant , causam illam disputatiociem que 6s lusit: sic in Bruto , quem oderat, & quem dignum contumelia judicabat , utroque genere pugnavit. Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat ; quam multa de amisso patrimonio dixit Z Atque illa bre via, cum ille diceret , s sne causa fi dare: s 66 Minime mirum , inquit modo enim exist de balneis . Innumerabit a hujuscemodi suerunt . Gl non minus jucunda illa perpetua. 97ὶ Cum enim Brutus duos lectores eκei lasset, di alteri de colonia Narbonens Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia; & cum eontraria inter sese de republica capita con tulisset; noller hie sacetissime ire, patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. Ex libro primo, FORTE Eve Ni T, UT IN patvERMATI Esse Mus. Erure , te si Martir parer se tibi Privernatem fundam reliquisse .

Deinde ex libro secundo, IN ALaANO ERAM Us EGO ET MARCUI Filius. Sapiens videlices homo cum primis nostrae civitatis , norat hcine stirigitem; mettiebat, ne , ctim is ethil haberet , n hil esse ei relictum putaretti . Tum ex libro tertio , in quo sitiem scribendi secit , tot enim , ut audivis ea volam dieere, sunt veri Bruti libri) IN Ti AURTI Foa TE As Entia Mus EcO ET MARcus Facius. Ubi sunt ii fundi, Brute, quos tibi pare/

si a dent, id est , in ore si sit it innit , qui

nolit uri de laedi. Os ncin occludat . sed quam maxime litante Ea numn expuat. Eramus autem bona dicta, bona sententias intellexerat, quas sapiens tenere se non potest . quin loquatur. Rt homines fleeii idem de dicecibus usurpare soletiant. 5: aliter versum interpretari. Ab eadem mente Eon ut d , fa dicta appelletust : Hand do. h ιξιι eerran es , seu

/xisti sie balnei Ni fallor , non modo non joeus , sed ne sensus in hae sectione inveniri potest. Brutus diaettit, Ia sna rosa stiuare: respondit autem Crassus, non vile mirum illum sine causa sudare a modo enim exietat e balneis. Voces αιλ .me miram non solum ad Dάare . sed etiam ad sina ea, a referri de bent . ii vulgatae lectioni haereamus . Sole-b1nt ii . qua e balneis exierant . sudare , Mequa aliquete . Vides tritur , Lector, in hac vulgata lectione Crasi in nex:re , is utitui habere causian suda triti . At tamen ceu sein, cur

sudet niuius, Gerre . Quis idire potuit haec

tam secum pugnantia 3 Mi,. Ioan. de Hati. i. mittunt voces m νtim de inquis : unse uatim sic locum emendavi. A qtie .lla ινιυια pctim ilIe d terer, se sine causa Iiadara e M name, an ιι ι modo enam ex sta de balneas . Clara nunc ex bibetur sententia . Brutus dixerat, se sine causa si dare, id est , in impugnanda Planci contra Craissum causa nimis vehementer agere, cum sine sudore accusari Planiacus de vinei Crassu, potuerit . Man/ml, In quit Crassus , non fiadas ne eatisia r modo enιm exori dce. Jocus est in ancipiti sgniit catione verbi .x in , quia semiscat, de vendere balnea, de e balneas totum egredi. Vocesmιn me, de sertim, adeo simili literarunt du-etu. scribuntur , ut sentilantes librarii facile possiit errare. Peareιμsa , o ) Gm Bνtiti s duos LAOνes exealis et Huius rei pro Cluentio Cicero mem:nat , cap. si. De colonia Narbonensi , in Bruto, caP. 43-

215쪽

1ς6 DE ORATOR E

pubheis eomm utariis con natos reliquit suta nis 68ὶ puberem to , inquit, Jlam haberet, quartum libram composuisses ,-je etiam in balneis Io riam cum filia , scriptum reliquisset. Quis est igitur , qui non fateatur , hoe lepore , atque his facetiis non

minus resutatum esse Brutum , quam illis tragoediis, quas egit idem, eum easu in eadem causa su nere efferretur anus t 69 in Iunia λ pro dii immorta les , quae fuit illa, quanta vis quam inexsectata λ quam repentina , cum .eoniectis oeulis, gestu omni imminenti, summa gravitate & eeleritate verborum di Brare , quia sedes λ quia illam antim patri ntin iure iis suo ρ quid illii omnibus , quorum imagines dari tuis ρ quid majoγibtis itiis p qtita L. Artito , qti htine putilum dominatu regio liberavit λ quid te fiseere ρ euiret , ctii glotiae , cui virtuti stidere ρ Porrimonione atigendo λ at id non estes oblinatis. Sed fae esse, nihil superest Bhidines tortim dias tertint. Aa ,-

νὰ eiiil es parerntime seu dices, te, cum aedes venderes, ne in νutis q idem , caesis rost foliam ι ibi patern m recepisse. An rei militari λ qui ncinis quam eas a videris. An eloquentιae Z qtiae ntilla es in te : b, , quidquid esset ocis ae Iiutiae , omne in istim turpi natim calamniae qaritim constitisti. Tu Itidem aspicere istides λ tu hos intueri y tu in foro , tti in urbe , tu inei: tim esse conspectu ρ ru illam mortuam , tu imagines ipsas non perhorresis ' qtiibus non modo imitandis , sed ne colloeandis qυidem tibi tillam u- cum reliquiu/. LIV. Sed haec tragica , atque divina r saceta autem & urbana , innumerabilia ex una concione meministis. Nee enim concio major unquam fuit ,

balneis lavati non licebat , nec sicero cum renero. Cicero de S g. I. 3s. Noro quo rim

stre tum paνent ιus pnMνes fili, enm IMe. νιs genera nen αυantur. Turneia O 93 Itima) Popilia Oinnima prinia Romae in itinere laudationem meruit, cum ante iam norat s tantum vitis ea tribueretur. Rc Ciceroni d:splicet, lib. ii. de Legibus, c. 2 . laudatici mulierum , cum lesem tantum de viris

Plutarchus jam inde usque a Cimilli aiate

honesis matronis eam sitille dicie tributam. Ob collatum tirnamentorum suorum aurum in Apollan:s erateram : cum Livius tamen scribat , tantum eis contessum , ut sacrortim diludorum causa pilentii carpentisque uterentur. Paulo post Popiliam, idem honos est tri-hi tus Iuniae , quae ex Biutotum erat familia. Ducebantur autem in forum suneta laudati

nis causar quod quomodo heret , ex Polybio subiacere placet e o'αν γήρ με Μαξη τις

,, Cum apud eos illustis vir aliquis ex hre,, m. it vita, in meae cum reliquo Otia natu in forum sertur. ad rostra quae v ia cantur, interdum sam ante omnium Ocu-- los . raro recubans . Circumfusa autem p ,, Pusi corcina , in rostra alcendit talius, si is quem puberem reliquerit, qui sorte adsit: sin minus, propinquus aliqv. s. & de inoris tui virtutibus dicit, rebusque quas is Prota,, Pere gesserat. Eo deinde sepulto. iustathueia factis , mortui imaginem in illii strilsino dori mus loco ponunt . in cellula lagnea condi- tam . Imasci autem petiona est ad sinitii ri dinem egregie ea pressa , de so a. de h-M neamentis. Has imagines N in publici, se- ,, mis aperiunt, ornantque magnisce: & cumis ex samilia clarus- aliquis moritur, in ianuari producunt. Idem.

νο) 5otitim ρ ιι paternam In excipi n- dis rutis de caesis, quae in mancipatione Prae-dlorum excipi solent , non retinuisse sellam tris , in qua ille ius respondere solebat.

te enirn νet pera est excipere. Cicero , lib. I. de legibus, cap. 3. Prasrerim eram non ν -- Larem . quominus more patrio Iedens, 3rasotio eoasMIenribus responῶν/m . Ita qui sol um vendiderit, ius non respondeb: t. Idem.

216쪽

nee apud populum gravior oratio , quam hujus t 7r contra collegam ineensiura nuper , neque lepore & sestivitate conditior . Quare tibi , Antoni utrumque assentior , & multum facetias in dicendo prodesse sepe , & ea artes nullo modo posse tradi: & illud quidem admiror, tu nobis in eo ge nere tribuisse tantum , dc non hujus rei quoque palmam , ut caeterarum Crasso detulisse. Tum Antonius , Ego vero ita secissem , inquit , nisi interdum in hoe Crasso paulum inviderem . Nam esse qua vis facetum atque falsum , non nimis est per seipsum invidendum : sed , cum omnium sis venustissimus &urbanissimus, omnium gravissimum & severissitnum & esse, & videri, quoa isti contigit uni, id mihi vix serendum videbatur. Hie eum arrisisset ipse Crassus , Attamen , inquit Antonius, cum artem esse facetiarum, Iuli , negares, aperui isti quiddam , quod praecipiendum videretur . Haberi enim dixtiti rationem oportere hominum , rei , temporis , ne quid joeus de gravitate decerperet ; quod quidem in primis a Crasso observari solet . Sed hoc praeceptum praetermittendum est facetiarum , cum his nihil opus st: nos autem quomodo utamur, cum Opus sit, quaerimus ;ut in adversarium , & maxime , si ejus stultitia poterit agitari , in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur. Omnino probabiliora sunt , quae lacessiti dicimus , quam quae priores ruam & ingenii celeritas major est , quae apparet in respondendo , & humanitatis est responsio. Videmur enim quieturi fuisse , nisi essemus lacessiisti: ut In ista ipsa concione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit. Erat autem tanta gravitas in Domiti O , tantZ auctoritas , ut , quod esset ab eo objectum , lepore magis elevandum , quam contentione frangendum videretur.

LVII. Tum Sulpicius , Quid igitur inquit , patiemur , Caeci rem , qui

quanquam Crasso facietas concedit , tamen multo in eo studio magis ipso elaborat, non explicare totum nobis genus hoc jocandi , quale sit , & unde ducatur ; pr aesertim cum tantam vim & utilitatem salis & urbanitatis

esse fateatur λ Quid si, inquit Iulius , assentior Antonio , dicenti nullam esse artem salis 'Hic eum Sulpicius reticuisset , Quasi vero , inquit Crassus, horum ipsis-rum , de quibus Antonius tamdiu loquitur , ars ulla sit , observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valenta quae si et quentes sacere possit, quis esset non eloquens e Quis enim haec vel non facile, vel certe aliquo modo posset ediscere e Sed ego in his praeceptis hanc vim, & hanc utilitatem esse arbitror , non ut ad reperiendum , quid dic mus, arte ducamur, sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur , aut recta esse confidamus , aut parva intelligamus , cum , quo

217쪽

198 DE ORATORE

quo reserenda sint, didicerimus . Quare, Caesar , ego quoque a te hoe peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto jocandi genere, quid se retias ;ne qua sorte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu , atque

in tam accurato sermode praeterita esse videatur.

Ego vero , inquit ille , quoniam s 7a collectam a conviva , Crasse , exigis, non committam , ut , si defugerim , tibi causam aliquam dem re eusandi. Quanquam soleo sepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scena gestum , speelante Roscio. Quis enim sese commovere potest , cujus ille uitia non videat ' sic ego nune , Crasso audiente , primum loquar desacetiis, & docebo sus sui aiunt oratorem eum , quem cum Catulus nuper audisset , s 73 faenum alios ajebat esse oportere. Tum ille , Ioeabatur. inquit, Catulus , praesertim eum ita dieat Ipse , ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, audiamus, ut ad Antonii reliqua redeamus . Et Anton Ius, Perpauea quidem mihi restant , inquite sed tamen defessus jam labore atque itinere disputationis , re alitescam in Crsaris sermone , qu . in aliquo peropportuno diversorio. LVIII. Atqui, inquit Iulius, non nimis liberale hospitium meum dices enam te in viam, simul ac perpaululum 7 3 gu staris, extrudam & ejiciam'. Ac , ne diutius vos demorer , de omni isto genere quid sentiam , perbreviter exponam . De risu quinque sunt , quae quaerantur: unum , quid sit et alterum , unde sit : tertium , sitne oratoris velle risum movere: quartum , quatenus: quintum, quae sint genera ridiculi.

Atque illud primum , quid sit ipse ritus , quo pacto concitetur , ubi si ,

quomodo exiit it , atque ita rcpente erumpat , ut eum cupientes tenere nequeamus & quomodo simul latera, os , venas , vultum , Oculos occupet ,

viderit Democritus : neque enim ad hune sermonem hoc pertinet ; & si pertineret , nescire me tamen id non puderet , quod ne ipsi quidem illi scirent, qui pollicerentur.

ti irin, atione dixit Plauto . Vocant etiam

Graeci .pαννον de συμφλῆν, peiuri am quae exigitur a conviva, . Protitiae in Terentio ,

Andr. I. r. ci. Quid Pamphitai 3 erenavit,hmsoLm de δι , legendum censeo, non ut vulgo , Symboliam . Collectrix etiam apud Piruium ea, quae religio is causa si petra eos-

hari. paea. Turnebus. cra) Frenrum 3 Signis cavit alios videri Crasso comparatos pecudes esse, proinde sce rici pascendos e Cras uin autem dixi num plane hominem, ut ambrosia pascendus sit , qui cibus est deorum. Gem.

) G qaris Gullus eum alia si nificat, tum interdum id quod venditores gustandi de

explorandi e usa dant emptoribus vani, quod γευμα dicitur a Graecis : ut cum quid otienditur, specimen a s atanas , a Graecis di. γμα vocatur i a quo per translationem dixit Seneca . Dea t -- nosus grogum , ad quem ν penu At . A qua etiam translaticine illud Ciceronis prolucium est. T e dioti Λιιι genus exercι rationum mearum. significat enim paradoxa xus uin Bruto lore earum exercitati num quibus uti solet. Est de gustus interdum primus prandar missus. Martialis, cx r. 32. 4.3 . Maias protinus has edes 1n ipso, Has pr/ma feret , alter Λυe erena . sed de gustare multo minus est . quam vel jentare , vel prande

re : quo sane hie modo intelligendum est . Idem

218쪽

LIBER SECUNDUS. I99

Loeus autem , & regio quasi ridiculi n/m i l proxime quaeritur ὶ tui

pitudine & deformitate quadam continetur . Haec enim ridentur vel sola , vel maxime , quae notant di designant turpitudinem aliquam non

turpiter.

Est autem , ut ad illud tertium veniam , est plane oratoris movere risum ; vel quod ipsa hilaritas benevolenti m conciliat et , per quem exei. tata est : vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum , maxime respondentis, nonnunquam etiam lacessentis e vel quod frangit adversarium , quod impedit , quod elevat , quod deterret , quod refutat rvel quod ipsum oratorem , politum esse hominem significat , quod eruditum , quod urbanum : maκimeque quod tristitiam , ac severitatem mitigat& relaxat, odiosasque res tape, quas argumentis dilui noa facile e it , j co risuque dissolvit .

Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori , perquam diligenter videndum est: id quod in quarto loco quaerendi posueramus . Nam nec insignis improbitas ct scelere juneta , nec rursus miseria insignis agitata ridetur. Facinorosos enim majore quadam vi, quam ridiculi, vulnerari volunt: miseros illudi nolunt, nisi si se sorte iactant. Parcendum est autem maxi- arae caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur. LIX. Haec igitur adhibenda est primum in jocando moderatio. Itaque ea facillime luduntur , quae neque odio ma o , neque misericordia maxima digna sunt. Qiiamobrem materics omnis ridiculorum est in istis vitiis, quae sint in vita homInum neque carorum , neque calamitosorum , neque e

rum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur ; eaque belle agitata

ridentur.

Est etiam deformitat Is , & corporis vitiorum satis bella materies ad jocandum. Sed quaerimus idem , quod in caeteris rebus maxime quaerendum est , quatenus . In quo non modo illud praecipitur , ne quid insulse ; sed etiam, si quid perridicule post is . Vitandum est oratori utrumque , ne aut scurrilis jocus sit, aut mimicus. Quae cujusmodi sint, facilius jam intelligemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus. Duo enim sunt genera iacetiarum , quorum Uderum re tractatur , alterum dicto . Re , si quando quid , tanquam aliqua fabella , narratur : ut olim tu, Crasse, in Memmium, coni disse eum lacertum Largii , cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus. Salsa tota, ac tamen a teipso ficta, narratio. Addidisti elausulam , tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fu isse literas, tria LLL , duo MM. Cum quaereres id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse, 7s Lacerat Lacertum Lar-

's Lacerat Iae reum Hune versum Craikus Orator usque adeo vulgo jactatum ait, Tarracinae pallim in omnibus parietibus mscriptus riseretur. pabula , unde natum adagium, sic habet. Memmius quidam Romanus eum ageret Tarracinae, mulierculam quandam deperibat, sed non citra rivalem . Cum hoc igitur cum aliquando rixa inedisset, eo iracundiar provectus et Memmius , ut Lar

sit etiam id rivali nomena brachium mordi

219쪽

etoo DE ORATOR E

sii Nortax Memmius. Perspicitis, hoe genus quam sit Aeetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere, quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum , sive singas . Est autem haec hujus gene ris virtus, ut ita iacta demonstres, ut mores ejus , de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut iis, qui audiunt, tum geri illa fieri

que videantur.

In re est item ridiculum , quod ex quadam depravata imitatione sumi solet: ut idem Crassus, Per tuam nobilitatem, per vestram familiam. Quid aliud fuit, in quo concio rideret , nisi illa vultus & vocis imitatio p Pejtuas sutuas vero cum dixit , & extento brachio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus . Ex hoc genere eit illa Rosciana imitatio senis: 76 Tibi ego . Antipho , bas sero , inquit et senium eis , cum audio . Atque ita est totum hoc ipso genere ridiculum , ut cautissime tra

ctandum sit . Mimorum est enim et hologorum , 78 si nimia

est imitatio , sicut obscoenitas . Orator surripiat oportet imitationem , ut is , qui audiat , cogitet plura , quam videat : praestet idem ingenuitalem & ruborem suum , verborum turpitudine , & rerum ob Iccenitate vi

tanda .

LX. Ergo haec duo genera sunt ejus ridiculi , quod in re positum est :quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum

eus arriperet. Ea res posteaquam in popularem abiit iocum, saceti quidam de φιλογε risenarium hunc in omnibus mus Paractibus quinque si ters notarunt, deprctis tribus LLL, de duo nis NM, videlicet ut advenis percon trindi inlatili rarent occasionem . Itetque eum M. Crassus Tarracinam 'liquando venisset , admiratus novum literarum a manaa , seneni quemdam Opprdanum reiciniatus est , quidnam sibi vellent ejusmodi literae . Atque is, exposis sabula , versiculum explicuit . Otε

Τamcili Caesar , qui haee loquitur apud Cl-ecronem A existimat narrationem hanc totam in Memmium adversarium dedita opera coniiciam suille . Eris isti, , Adag. Chil. I.

verba sui ite senis cujusdain arbores serentis , stroque suo drcentis , se non tam diu victu rum elle , ut eas arbores maturitatem suam allecutas u deat: iuvenem illum, di vigentem Olim ex illis fructus percepturum. Tum quod addit , Smιum es , rem aώd o , hoe vult rIta persecta est illa Rosciana senis tussientis , & fracta voce ae tremula utentis imitatio ut non histrionem imitantem senem . sed Senectutem ipsam videar audire . Pear-

res de assectus perso rum exprimunt e nec amas tantum dixit, ut noe libro postea . de in Antonium fecit. Ac alii scriptores vocant, sed Msolosos addidit , ne ambigue t queretur. ac fabula significari videretur, quam Mimum Grarci, Latini Planipedom vocarit , qua los erant Mimi Publii de Laberii. Quanquatia Cicero pro Caelio mimum huiusmodi , tabulam, id est, comoediam appetiare non vult ea mi ergo, inquit . est 3am ex stis . non falcita. Dant mimorum hie non meminit. Exorti enim postea sunt imperante Augustor erantque saliatores . qui gestu historia, de sabula ita exprimebant , ut sub oculos subsicerent . ad qitain saltationem respexit Horatius, cumscripsit. P Τινὸm s Irajest titi e tropa νogabat. Et Iuvenalis, Sat. VI. 63.

Chironomon Ledam molia satiansa Bat Ilo. Turnebus .

ras) Uidetur oratio hiulca . Quae tamen verba desiderenrer, non Deile dixerim. Uel len ita leti r Si nimia es , is fio. Si eris obsca ntias i orator, dic. Muretus .

220쪽

LIBER SECUNDUS'. et ot

inores, & ita eisnguntur, ut aut, re narrata aliqua , quales sunt , intelligantur: aut imitatione caὶ brevi injecta , in aliquo in ligni ad irridendum

vitio reperiantur.

In dicto autem ridiculum est id, quod verbi, aut sententiae quodam aeuis mine movetur: sed ut in illo superiore genere vel narrationis , vel imitationis , vitanda est mimorum ethologorum similitudo ; sic in hoc sturrilis oratori dicacitas magnopero fugienda est. Qui igitur distinguemiis a Crasib. a Catulo, a caeteris familiarem b vestrum , 79ὶ Granium , aut Vargulam, amicum meum λ Non mehercule in mentem mihi quidem venit :sunt enim dicaces: Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinior, primum , ne, quotiescumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere. Pusillus testis processit. Lieet, inquit , rogare , Philippus ' Tum quaesitor properans , Μοdo breviter. Hic ille , Non accusabis ; perpusillum rogabo . Ridieule. Sed sedebat judex L. Aurifex , brevior etiam , quam ipse testis r mnis est risus in judicem conversus : visum est totum scurrile judicium . Ergo haeo , quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia . Ut iste, qui se vult dicacem, & mehercule est , Appius , sed nonnuaquam in hoc vitium scurrile delabitur. Coenabo, inquit , apud te , huic lu-ko, familiari meo, C. Sextio. 8oJ Uni enim Ioeum esse video. Est hoc scurrile , & quod sine causa lacestivit: & tamen id dixit , quod in omnes Iustos conveniret Ea , quia meditata putantur esse , minus ridentur . Illud egregium Sextii , & ex tempore . 8rὶ Manus lava , intuit , ire ornat.

Temporis igitur ratio , & ipsius dicacitatis moderatio, & temperantia, i craritas dictorum distinguet oratorem a scurra e & , quod nos cum causa dicimus , non ut ridiculi videamur , sed ut proficiamus aliquid ; illi totum diem , & sine causa. Quid enim est Vargula assecutus , cum eum candidatus A. Sempronius cum Marco suo fratre complexus esset ; 8a Puer

a 3 B Φυι 3 Lamo. Meuito b) Hur m amb. nostrum. s Granium 3 Praeconem . cuius multa aieta uersibus erat complexus Lucilius . Cania; cere a. versus Liatim praeonas votisam G, m , apud Gellium, cIV. ip. 3 vide Orat. pro Planco, c cap. 1 Turne s . go Una enim Ioeum esse Udeo) Iocus est sumptus eae communi illorum temporum conis suetudine Ioquendi . qua aliquot convivis vocatis, ei quem praeterea invitatum vellent, locum superesse dicebant . Plautu et in Sticho . Edepol ιιιι erram , Naxor, una titum canυ coν , usa Aeetiges . Id scurriliter ad vitium oculi eonvertit Appius. Idem.

81 Mantis latia 3 Appius irridens C.

Sextium , qtu altero oculo captus erat, ali , Carnaso apud te, est enim tini Ioetis: ita carpebat hominis vitium , cujus in vultu erat locus uni oculo ψ quali in ejus triclinio de eonisui vici uni suillet homini locuέ vacuus . Resipond:t Sextius subtili ac subito loco : Coena- ιιι Mimvero apud me . sed praus mantis I va e quo dicto , hominis ampulitatem notabat. Prusseus.

a n et, qui grati si erant aut clari, deduceto ibiebuit candidatos, qui prensatum ibant, ut petitio de gratiam de auctoritatem maroremiraberet . Igitur eum A. Sempronius Longus cum fratre Vargulam ess et complexus, Vargula scutriliter tulit, jubens abist mascas. Tur

SEARCH

MENU NAVIGATION