Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

292쪽

ut pote, qui sit sons Filii, Filius vero minime sit Mns Patris.

Quod autem de patre tantum ac Filio dicae , etiam ex c-- sequentibus manifestum est. Personae enim , inquit, supera substantialis diuinae generationis non reciprocἷntur. NO-men enim illud , theo onias, hoc est diuini ortus , a gignendo , de generatione desumptum est. Quae sane relatio tantum Patri conuenit& Filio, cum alter generet, alter gignatur Hoc vero & vltra progrediens Doctor, magis planum 3c ma- nifestum faciti Non existente, inquiens, Patre Filio, neque Filio Patre. Quare cum gignere ac Paternitatem tantum Patri attribuisset, eum solum dicit esse sontem Deitatis, quasi diceret, solus ipse est pater & solus generati cum neque ipse ob--. tinuerit locum ut gignatur, neque Filius vicissim acceperit I cum ut generet: & propterea , personae supersubstantialis diuinae generationis minime reciprocantur . Velum enim vero, eis quis diceret solum Patrem esse sentem supersubstantialis Deitatis, quippe solus ipse sit causa ScFili j 3e Spiritus sancti, a vero non aberraret. solus enim ille est causa & amborum, de solus est sons non ex sente I cum stilius sit sens quidem, vesancti asserunt; sed fons eX sonte . . Huius porro sensus de intelligentiae, etiam Beatum Augustinum , socium nobis adducere possumus: in quarto enim libro de Trinitate ait. Quod autem dicit Dominus, Quem ego mittam vobis a 'Patre; ostendit Spiritum sanctum, & Patris esse, δe Fili j. Cum '

enim etiam dixi siet, Quem mittet Pater, in nomine meo Addidit, Non tamen dixit, quem mittet Pater a me, quemad- modum dixit, Quem ego mittam vobis a Patre, ostendens scilicet totius Diuinitatis, vel, si melius dicendum est, Deitatis Patrem esse principium . Quem alium, quam istsi, cui magis credamus, mentis Dionysiij quaeremus interpretem Cum& ijsdem Theologiae in signibus ornatus esset, de Deum in se loquentem restaret λ Ecce enim, quod ille Ium sentem supersubstantialis Deita tis dixerat ; iste principium totius init iis dixit a tan quam Pater sciIicet sui ipsius neminem causam habeae in ipse vero δc Fili j & Spiritus causa exi stat. Rhur autem Ripse siecausatus, & solius Spiritia sit causa . 'Neq; vero te rursus hoc nomen totius Cestatis essendat, P

294쪽

stente Diuinitas enim non diuiditur, sed hoc incommodum,& vitium ex defectu, Sc imbecillitate nominum prouenit , quam, non bene facies , si ad res ipsas tran stuleris. At enim, cum multa sint & alia , quibus aliquis explanans

sententiam Dionysj uti posset, dicta tamen sussciant, cum Scclara snt, & contra quae nemo dicere queat. Ostenso enim secundum Doctores, quibus S. Dionysium non esse contraric;

par est dicere, quod di pilius si sons Deitatis, si qui lem Spiritus Deus est, Spiritus sancti vero fons est Filius a superest, in illud dictum, Solus Pater est sons supersubstantialis Deitasis, uno ex praedictis modis, & non aliter accipi debeae.

to itaque tibi morem gerens, vir optime, quod rituisti

perfeci, cum & res gestas in Synodo ex parte attigerim .itiones utriusque quaesiit breuiter reddiderim, absurdaq; illata di taluerim, atque undique veritatem conclusionis senderim . pluiis vero aestimaui etiam in phrasi & elocutionen Odc planum & remissum, malis quam elatum; ut quoad eius fieri posset, omnibus qui legerint, oratio sit clara α facilis .mzntumuis vero sit elocutio plana; sententiarum tamenae subiectae materiae magnitudo, non paruam obscuritatemessicit. Vnde etiam te rogo, &quemuis alium, qui in haec scripta inciderie, ut cum animaduersione, ac sine praeiudicio Maicipatae opinionis, & saepe eadem legatis, sine defatigatione, verum inuestigantes. sorte enim non indignos vestro labore fructus seretis, utilitatem percipientes ex ijs rebus, eπquibus emolumentum c onsequi vobis necesse est. Ante omnia vero, auctoritates Sanctorum, atque Doctorum Occidentalium , quῖs tibi una cum istis mitto , accurate, ac diligenter legentes, ex his huius quaestionis clarissimam veritatem colligite ; & eos, si qui sunt, qui contentionis cupidiores, quam veritatis obiecta quaedam vel meae orationi, ves conclusioni Latinoi um inserant, irridete, dictisque Sanctorum facile eos coi sutate . clarum enim est, quod quaevis ratio, quae his λduersetur, reprobanda est, quippe quae veritati repugnet; si quidem veritatem Patres loquuti sunt. Tu velo praeter auctoritates Occident ilium, quasdam etiam Orientalium tibi expositas, a nobis accipe; ve& ipsos eλdem dicentes cum Patribus Occidentalibus, ac non solum intelli genua , verum etiam verbia conseimentes agnoscM.

295쪽

HIc, pie Lector, desiderantur Sanctorum Patrum tam Graecorum, quam Latinorum nonnullae sententiae, quae huc spectant, & praesens dogma satis luculenter probant, quasque Bessarion collegerat, & una cum isto libello Clariae Viro Alexio miserat. Eas nos partim posuimus post inscriptiones Vecci, nimirum Patrum Orientalium, partim posta ponemus infra in hoc eodem libro, eas inquam, quae sunt B. Augustini Ecclesiae tanti Doctoris, quamuis non omnes ; Omissis interim reliquorum Patrum Latinorum sententijs. Cum enim permulti doctissimi Viri hac nostra aetate, ac superioribus iaculis de controuerses, sine controuersia egregie scripserint, &ex monumentis diuinorum Doctorum, atque sacrorum Conciliorum eas collegerint ; sane quidem eas lic hit, in eorum libros congestas, Otiore quaerere, ac percurrere.

296쪽

BESSARIONIS

PATRIARCHAE

CONSTANTINO POLIT ANIEpiscopi Tusculani S. R. E. Card. Nicaeni, de successu Synodi Florentins,& de princessione Spiritus sancti, primum Graece editus liber, deinde ab eodem Latinis litteris donatus.

BESSARION CARDINALIS

Nicaenus, Magia. Sc Clementiss viro Alexio Laschari Philantropino. S. D.

V quidem non humanis solum rebus, verum etiam diuinis summopere studens, medit rioneq; scripturarsi te ipsum oblectans non cessas, & ipse per te fidei veritatem inquirere, & nos adhortari, ut pro posse opem tibi seramus ad eam inuestigandam, atque inii niendam. Ego vero cum pigritia quadam tς vel maxime quia libenter similes labores deposui, propterea quod saepius deis hac re sermonem habui cum rostiis hominibus, qui pluria suam superstitionem, & ignorantiam saciunt, quam verita tem et inuitus hoc rursus subeo certamen , quanquam ad tesscripturus, qui sapi=ntia, & humilitate ornatus non magis teneandi, quam veri inuestigandi gratia , haec a me petis. Ipsam item auctoritatem Saeti Concilii simpliciter satis esse puto ad persuadendum quemquam, & inducendum ad eius co

clusionem humili corde capessendam, atque credendam sines qua-

297쪽

quacunque contradictione , vel ambiguitate . Cum tot hominum conuentum , qui sapientia , scieritia, & omni virtute

praecliti fuerunt, quorum in medio adsuisse Spiritum sanctum

ut cre amus necesse est, veritatem latuisse minime credendum sit. Praeterea memini Ioneam ad te alias dedisse Fpusolam , omniaque satis tetigi sse quae nunc quaeris, 3c ipsam etenim quaestionem per se ipsam probaui, quod scilicet Spiritus sanctus a Patre, Filioque procedit, &quae videbantur sequi inconuenientia solui, &de alijs omnibus, quae tunc etiam peti jsti, reddidi rationem ; ita ut non sit opus pluribus verbis praesertim tibi , qui tantam in huiuscemodi habes experientiam, ut paruis etiam principijs habitis multa , magnaque possis ex te ipso percipere. Cum vero aliquid plus acobis expostules non propter te ipsum fortassis, cum ipse idem nobiscum sapias, sed propter contentiosos , M veritatis aduersarios nos cum quia parati ad satisfactionem esse debe-mzs omni poscenti nos rationem de ea, quae in nobis e st fide secundum Apostolum, tum ut amicitiae nostrae satisfaciamus . Spe etiam ducti aliquorum utilitatis, qui haec legent, morem

tibi gerere proposuimus . Primis itaque auctoritates Sanctorum Patrum, Se Doctorum Occidentalium tibi mittimus, quibus apertissime ex Patre, δέ Filio Spiritum sanctum procedere affirmant, & Patrem, de Filium sui ipsius habere principium, & ambos unum eius esse principium . Quae cum plurimae sint, & cunctis eorum in libris sparsae paucas nos tibi modo mittimus; quibus tamen similes alias etiam omnes esse scias. Deinde quendam no strum sermonem, cui dog-

ποῦ ticum, aut de unione titulum imposuimus, tibi mittendum iudicauimus, quem paulo ante sacram unionem, tanquam ultimam mes opinionis, atque sentes tiae declarati

tem edidimus, quemque mitissimo nostro Imperatori, &Pa-Diaschae Reue tendissimo omnibus inostris praesentibus ita pendum dedi, cum inter nos ultimatim consideraremus quid faciendum esset, & serientias aliorum de re unionis scrut remur . In quo eX ipsis met Oilei talibus Patribus, Se Do ctoribus rostris omissis omnino occidentalibus pro pom quaestionem propositam declaraui, atque probaui, quem

tanquam, & tibi potissimum, & si quis alius sine contenti ne audet, dc perleget, maxime Profuturum tuae nobilitati

298쪽

mitto clementi ssime ac splendidissime vir . Cum vero in i s nihil laboris praesens adhibuerimus ciam enim erant edita

tuo autem amore nunc quoque aliquid Iucubrationis proposuerimus suscipere, ultra haec etiam aliquid plus tui gratia tibi scribemus. Quare quam breuiter omnem Sacri Conci- Iij proce sum unionisque sacra modo tibi narrabo, ac aliquas rationes, quibus dogma propositum probabitur, asserant ;& se finem imponam . Sed antequam de ijs dicam paruum quiddam non tamen parui, imo vero maximi exi stimandum

iis prooemiis addam , supplebo , quod ptaedicto sermone dodimatico deest, verborum multitudine sutura utilitate compensans. In illo itaque dogmatico sermone ex Orientalibus dumtaxat Doctoribus volens huius quaestionis velitatem probare unam quandam auctoritatem B. Basilij, quae sola omnibus alijs quod propositum ostendendum antecellit, omiis

si, propterea quod ab aliquibus dubitabatur an esset B. Baiasiiij. Non quia ego quoque aliquid dubij de ea habuerim , minime, sed quia apud alios dubitabatur, nolui dubio uti. Haec autem est qua in tertio contra Eunomium suorum librorum Beaeus ille usus est . Cur enim necesse est inquit si ordine, ac dignitate tertius est Spiritus; natura quoquo ipsum tertium esse, dignitate namque ipsum secundum esse a Filio, cc ab ipso esse habeat, Sc ab ipso accipiat, & annuntiet nobis, & omnino ab illa causa depedeat pietatis ratio tradit.

Capitur causa pro principio , ca saltim vero pro eo, quod a principio est, ct non ut causa, ct causatum limitationem important prout Latini accipiunt ctim talia remonent ad vinis, veluti imperfectionem sonantia. Dependere quoque sumitur pro accipiendo esse, ct non it notat essentialem diis Hinctionem prout Latini accipiunt, cum aiunt ntillam tu Deo dependentiam ponendam propter diuinae essentia uni

tatem summam. Hoc igitur omisimus in dogmatico nostro sermone ponere. Ita vero ego certe teneo S. B. siiij hanc esse auctoritatem, quemadmodum & alios eius contra Funomium libros, quibus autem rationibus tu quoque a

299쪽

branis antiquissima,quorum tria quidem Mitylenensis Arehiepiscopi erant. Quartum Latinoium, duo vera in Papyro, quorum unum Serenissimi erat Imperatoris , aliud Reuerendissimi Patriarchs quod a Monasterio Xanthopulorum comis modo accipiens secum portauerat. Quorum, inquam , sex voluminum quinque ita habebant hanc auctoritatem, uti ego nunc allegaui. Videlicet qui ab ipso, hoc est,Filio habeat esse Spiritus, & ab eo tanquam a causa dependeat. Vnum vero dumtaxat, quod videlicet apud Patriarcham erat, hac auctoritate carebat, in quibusdam partibus eius diminutum, in quibusdam superabundans, prout corruptoris, quicunq; inesuerit mens, Sc manus voluit, demum post ceIebratum sacrum Concilium, & nostrum ad urbem Constantinopolita-xam reditum, cum proposuit limus omnes illorum sacrorum locorum Bibliothecas tum huius libri Sancti Basilij, tum a- horum gratia inquirere quaecunque noua volumina reperi post hanc contentionem scripta omnia praedicta auctoritate reperi. Quaecunque vero antiquiora erant,

de antequam hoc bellum oriretur, scripta haec veto sana, Mintegra cum auctoritate praedicta manent, quae non pauci o-xa sunt, quam illa, quae passa suerant corruptionem. In quihus etiam aliquid reperi r quod 3c plangendum simul, dc murandum est . Mirandum quidem si quis volens adhaeret salso

ipse illud fingens, depraesertim veritatem celando, cum in tellectus naturaliter veritatem habeat pro obiector plangendum vero quod aliqui sint ita fidei veritatem paruis cientes, sine qua est impossibile hominem saluum fieri, venon solum eius inuestigationem contemnant, verum etiam cum clare appareat es m celare, opprimere , atque Perue tere conentur . Hoc autem tale quid erat a cum aIijs duinos etiam quosdam libros Sancti Basilij offendi apud Monast

xium Christi Saluatoris Pantepopli, unum in pergameno mintiquissimum, ut videbatur, quanti vero temporis ignoro, Mon enim erat annus inscriptus . Aliud in papyro ante CCC. arnos scriptum i erat enim in sine tempus notatum, ex quo certe habetur tantum temporis praeterijsse ab eius initio, Miibri adhuc extant, nisi postquam eos publicisuerit.t, e me

dio sublati fuerunt ab illis, qui omnia contra suam ipsorum salutem machinantur: Haec ambo uti nos allegauimus h , h

300쪽

bebant Sancti Doctores auctoritatem inscriptam. Quidam

autem animi audax audacioris etiam manus, a membranis quidem serro veritatem deleuit, quanquam nihil ei tem ritas profuit, cum & Iocus vacuus manens , & syllabarum medietates adhuc exi stentes, Sc illius audaciam accusent, &veritatem nihilominus ostendant. In papyreo vero volumine atramento perfuso totam illam partem operuit, quae ducitur ab eo tanquam a causa dependere. At post aliquot annos , cum hic liber in manus incidisset illius sapientissioni Viri Demetrij Cydonii, auctoritas praedicta reintegrata est. enim eam propria manu in margine illus libri adscripsit, de

audaciam corruptoris digne reprehendit , in tautam insaniam tenebras, & tenorantiam nostros homines pepulit eorum contentio. Deinde dicere audent, quod Latini, nostrorum que Veccus, &alij, qui Latinos secuti suerunt, Iibros coria

ruperint, praesertim cum auctoritas haec iratum ornatum , tantam gratiam , & eloquentiam atticam praeseserat, Ut non

modo Latinos aliquid simile cum tanta gratia in lingua per grina, de graeca non posse componere: Sed neque Graecos quidem praeter ipsum Basilium. Latinis etenim lingua propria generaque dicendi a nostris diuersa impedimento sunt , ne aliquid ita ornate in nostra lingua conscribant i Quemadmodum etiam nostiis impossibile est aliquid aequali gratia , de ornatu, atque Latini in Iin ua latina scribere quantumcunque vel Graeci in latina, vel Latini in graeca lingua piosece 1it. Cuius rei tum ero, tἴ alij de nostris digni sumus testes qui Ptinam utcumque mediocriter intelligimus linguam, nil tamen quod ornatum, latineque componium sit, scribere possum . Clare itaque patet qui modos dicendi, stylum, eIoquentiam, de alia indicare sciunt ipsius Basdij; Ze eius lim

tae linguae hanc ai ctoritatem, & nullius alterius esse. Praeterea cum Veccus paucis ante annis fueriti libri vero multo eo Rutiquiores sint, falsam hanc accusationem, &vanum relagium probant. Item hoc idem aliunde probatur . Vir quidam apud Latinos maximae reputationis Hugon nomine Antiquus, de Ionge ante tempora nostra 3 praeter iti sunt namque late CCC. anni, ex quo suit, cum de processione Spiriatus Salicti scriberet, hanc etiam auctoritatem Sancti Basiliipd hanc conclusionem probandam inducit. Hoc autem non

SEARCH

MENU NAVIGATION