Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

latine scriptum viders dico, verum glaece apud Constaniat noposim in quodam libro graeco, non ipsus Hugonis, sed cuiusdam Nicetae Archiepiscopi Thessalonicensis, qui ipsi Hugoni contradicit: Quanquam ipse Thessalonicensis idem cum Latinis sapiebat di quod enim Spititus sanctus ex Patre,

Filioque procederet, credebat, contendebat vero, ve vulgo dicitur, de umbra asini, neque ipsum verum asserens licere Symbolo addi, rem magnae profecto deuotionis, & s. pientiae, ac si diceret, non oportere veritatem publice praedi are. Haec autem longius narraui, volens probare sui si quidem corruptionem in libris, verum non a Latinis , dc illorum sequacibus, sed e contra a contendentibus cur Latinis, corruptionemque non per additionem solum ,

sed interdum per minutionem factam suisse. Ita ut nullus amplius possit Veccum, & similes causare, cum libri multo antequam suerit Veccus veritatem clare probarent. Et hae quidem a tempore ita indubia , dc vera sunt signa, ab ipso etiam genere dicendi suauissimo, & ornatissimo stilo pater nullius alterius, quam B. asilij debere credi istam auctorit rem esse. Attamen ab ipsa etiam sententia, & sequentium ad praecedentia connexu id ipsum cIare patebit; si quis a tente consideret. Cum Eunomius ex eo, quod Spiritus sanctus tertius ordine, dignitateque diceretur a quibusdam Doctoribus, tertium etiam eum natura colligeret; S. Basilius

conclusionem hanc aegre serers, media tamen non negat,

quod scilicet Spiritus sanctus tertius esset dignitate ,& ordianeinam & si contra Eunomium clamans, ait, qui vero i; Sm-cti fuerint, & in quibus eorum sermonibus hoc docuerint, dicere non audet: non ideo hoc dicit, quia negant Spiritum sanctum tertium ordine esse, vel dici a Sanctis , quemadmodum inostri lccte putant. Sic enim sibi ipsi etiam, usticati contraiia diceret, sed illius temeritatem aegre serens ,& concIusionem hanc repellens, quod scilicet Spiritus sanoctus tertius etiam esset natura: exclamauit dicens, qui veroi, Sancti fuerint,& in ciuibus eorum sermonibus hoc docuerine dicere non audet. Non quia iron fueri . t qui hoc dixerunt, sed quia si eorum auctoritatem expresse allegasset, man

secte apparuisset non potuisse hanc absurdam sequi conclusi

302쪽

sonem ex dictis eorum. Scimus etenim quod ex uno etiam vocabulo, vel dictione ablata, superaddita , vel proposita rota intentio, atque sententia Scriptoris mutatur; & e conuerso cum fideliter allegatur, clare mens eius probatur, ita ut non liceat malignantibus conclusionem inserre, quae praecedentibus non conueniati quare si Eunomius etiam allegas.see auctoritat6m Sanctorum , non licuisset ei concludere quod concluserati nam & si tertium esse Spiritum sanctum Do

ctores concedunt, tertium tamen eum esse natura negante rege, quare malignitatem eius detestans infert; suitii unquam ita temerarius aliquis, qui diuina dogmata perue

teret, atque innovareti et patet quod nouitatem hic nominat tertium esse natura Spiritum sanctum , non autem ordine , et dignitate. Nempe enim se ipsum appellasset noua rum rerum auctorem, & sibi ipsi contraria diceret. Ipse, enim est qui piaecipue nobis credere tradidit Dilitum sat

ctum tertium esse ordine, R dignitate, &hanc auream carenam ordinis nos docuit. In ijs enim contra Eunomium

sermonibus suis, dignitate namque ait secundum esse a Filio , videlicet spilitum sanctum cum ab ipso esse habeat. & ab

ipso accipiat, & annunciet nobis, & omnino ab illa causa dependeat, pietatis ratio tradit. Huius enim auctoritatis, de si non totam, partem tamen admittunt nostri, caetera Abscindentes, ac ita eam allegantes, dignitate etenim secumdus esse a Filio tradit sertasse ratio pietatis, addentes somtassis, ut orationem dubiim reddant; quae dubietas omnino

aliena a mente sancti Baslij pet nos probabitur. Haec enim Mon per impossibile sanctus ille Doctor infert, quemadmodum aIiquibus ignoranter visum est, scilicet ut veram a sanctae scripturae, suamque opinionem exponens considerat quod sequens est tertium ordine clare ponens Spiritum esse stertium vero natura tanquam impium repellens. Audi et

Dim quae ad eiusdem probationem diciti quemadmodum enim, inquit, Filius ordine quidem a Patre secundus est , quoniam ab illo; & dignitate, quoniam origo; Sc causa etisendi ei, cum eius Pater sit, natura vero nullo modo secui diis, quoniam in utroque una est Deitas; ita uidelicet & si dia nitate, de ordine secundus a Filio est, non tamen alienae irium naturae esse inde consequetur. His etiam verbis aliqui

303쪽

γddiderunt , quanqua concedendum non sit, quo nihiI m3gis contrarium est intentioni B. Baslij, qui in Epistola ad canonicas, clarissime spiritus sanctus, inquit, patri quidem,&Filio connumeratur, cum s upra omnem creaturam sit; ordiRe vero tertius est, ut Euangelia nos docent, Domito dicente , euntes in uniuersum mundum baptizare in nomine

Panis , &Fiiij, 3e Spiritus sancti; qui autem eum paaeponit Filio, aut superiorem patre dicit, hie contradicit Dei traditioni, alienus vero a sana sile est, quam accepit, laud xionis formam non seruans, & post paucar quare si quis hunc ordinem peruertit, ipsam personarum existentiam, totamque fidem negat. Si igitur haec verba haesitantis, dc dubi rantis circa ordinem sint, &eius, qui suam sententiam subdubijs, δέ cum fortassis , & quanquam concedendum non sit Proserat, tuum sit iudicium , & aliorum, qui recti iudices uni, 3c aliquatenus intelligant vim rationum, dc dogmatum

veritatem . Deinde non pudet eos tantae contrarietatis Salmictum Doctorem accusare, imo vero ignorantiae si modo quidem tertium ut non liceret absque crimine impietatis, &to,. rius fidei peruersionem hunc ordinem mutare, modo se

lassis eum esse secundum a Filio dicat, &alia lauiuscemodi. Ego vero teste Deo vicem eorum, qui haec autumant doleo de pro eis me pudet. Si vero ipsi non sentiunt, mirum est Prosecto. Quod autem omnem eorum impudentiam memarat, hoc est, quod in his contra Eunomium rationibus suis Post multa concludens hic Doctor inserti ita dc Spiritus sanctus dignitate quidem , 3c ordine secundus post Filium est; pccepimus enim eum tertium a patre , & Filio numeratum ipso Domino in traditione baptismatis salutaris hunc os dinem docente cum dixerit, euntes baptizate εἰ c. Anim aduerte igitur quod quibus argumentis in Eristola ad Canonicas ordinem in T initate probat salutaris scilicet

Laptismatis traditione eisdem etiam hic eundem ordinem demonstrat s at in Epistola ad Canonicas tδnta cum ce xitudine hunc as erit ordinem, ut eum, qui aliter diceret, impium assereret. Quo igitur modo hic, ubi eisdem argumentis utitur cum haesitatione, de dubitatione loquer eur λ verum haec prauorum hominum, de impiorum ,

non illua sanctissimi Viri sunt. Nulli itaque dubitandu

304쪽

est sancti patris inostri Baslij hanc esse auctoritatem, Spiritum, scilicet Sanctum , ordine, & dignitate secundum a Filio esse, ipsumque esse habere ab eo, & ab eo tanquam a causa dependere. Quod cum ita sit, quis amplius aliquid aliud quo tit λ Nonne solus Basilius lassiciens est omnem nos docere veritatem ρ Nonne tantum, & humanae, Sc diuinae sapientiae participauit, ut etiam solus lassiciens sit toti causae doctor, ac magi ster Et quanquam haec veritas, quod Spiritus sanctus videlicet etiam ex Filio procedit , ex ijs etiam nudis huius Doctoris verbis mani seste appareat; non tamen ab re esse iudicaui ipsius eius verbis praesuppositis syllogismum quendam ad eam veriratem probandam inferre . Dicit igitur Filium secundum a Patre ordine , de dignitare, hoc autem nostri etiam concedunt, sed animaduerte quonam modo secundus a Patre sit Filius ordine. de dignitate, idem enim inseri, propterea quod ab eo est,

de quia principium, δc causa eius est Pater. Quare quod in diuinis pei sonis secundum ordine, δc dignitate ab alia quo est; ideo secundum ab illo est, quia est ab illo . H aveto in naturalibus etiam rebus mani senum est. Omne enim, quod ab aliquio natura secundum est, etiam ab eo est, si quis dicat calorem produci a sole prius Iadium , non tamen calorem produci a radio, quamquam sit natura secundus post radium respondetur, in creaturis quidem, quod natura secundum alterius ab eo esse, vel tanquam a causa essectiva, vel tanquam a causa, sine qua non, ut in

exemplo producto; in Deo cum non prius tempore procedata Patre Filius, quam Spiritus: si Spiritus est natura secundus Filio, oportet quod ab eo sit tanquam a causa effectiva esumimus autem ni , & in toto hoc opere causam pro proinducente more Doctorum Graecorum. At Spiritum qu que Sanctum ordine, de dignitate secundum a Filio idem ait , quod autem non quasi dubitans, ut quidem somniant, imo vero certo tenens in epistola ad Canonicas clare videtur Ex ijs igitur tale sit argumentum. Omne, quod in diuinis personis alio secundum est, ab eo est; Spiritus vero Sanctus secur dus a Filio est; igitur a Filio est . Quod si volueris magis generaliter argumentari in hunc modum tibi dicendum est: omne, quod ab n/tura secundum aliquo est, ab eo

305쪽

est, Spiritus vero natura secundus est a Filio, dignitate , Scordine ; igitur Spiritus ex Filio esti quod autem Spiritus natura est ordine secundus a Filio , patet, nihil enim est in Sancta

Τi initate praeter naturam, neque per acciders 3 &caue ne te scandalizet hcc dictio, natura, cum Spiritum natura secundum a Filio audias . Non enim secundum naturam secundum illum dicimus , ut alterius naturae illum esse ostendamus, prout Funomius faciebat; sed naturae dicimus eXcludentes accidens , & quod praeter naturam est . Hoc autem Sanctus quoq; Athanasius testatur; qualem ordinem, & naturam habet Filius ad Patrem , talem ordinem ,& naturam Spiritum quoque

Sanctum ad Filium habere docens . Duo enim haec per hanc auctoritatem piobantur, & quod tertius a Patre Spititus sanctus est ordine, & secundus a Filio, quodque natura est hic ordor Sed haec quidem ex auctoritatibus Sancti Basilij luce

clarius probata sunt, quae Iongo sermone data opera exposui; cum non parua nos inde sequatur utilitas; imo vero istum haec sola vel ba possint. Siquidem solus Basilius sum- ciens est ad docendum nos fidei veritatem. Iam vero ad promis . sa me transseram, de omnem tibi processum sacri Cor cilii breuiter narrabo; deinde aliquas demonstrationes huius veritatis in medium asseram, &sic sinem faciam.

Narratio eorum, quae in Concilio facta suerunt.

IIIa igitur, de quibus Ferrariae, ubi ut notum vobis est

primo appulimus arte inchoationem Concilii priuatim disputauimus, tanquam non necessaria omittam, cum etiam nobis illa terendi temporis gratia potius, S illos ex-Pectandi, qui venturi erant ad Concilium, proposita suerint, suam quod necessaria es mi. Tempore vero adueniente vium est nostris in duas partes propositam quaestionem diuidere. Vnam, quod nec ipsam etiam veritatem liceret adder

Symbolo Patrum. Alteram quod nec sit verum Spiritum .s auctum ex Patre, Filioq; procedere. Et cum hoc plaeuisset , demum quaerebatur quonam incipiendum esset, de commu-

306쪽

ni aliorum sententia visum fuit inde incipere , Quod nihil Ceaddendum Symbolo Patrum, quamquam ipse mani seste conia tradicebam . Aiebam enim aut probabilius hoc altero esse , aut e contrai &siquidem minus probabile esset, non decerea debilioribus incipere, ita ut victos, & profligatos nos in primo certamine deterritosi deinde secundum subire, ne fortas-ὶ isthaec profligatio etiam ut secundam partem perderemus

causa fieret. Quod si probabiliorem illam partem putare

mus, oportere eam posteriorem seruare. Si enim in prima quaestione vinceremus , etiam secundam sortiori animo aggrederemur, quod si primam perderemus, illam videlicet, quae Spiritum sanctum etiam a Filio procedere ponit, tunc saltem in secunda vinceremus: neque ipsam velitatem licere addere ostendentes. Praeterea cum in natura etiam quod fieri Derpauciora potest, non fit per plura: frustra enim es Iet, frustra vero nec Deus, nec natura facit; illud proponendum dicebam &de illo primum disputandum: post quod aIteri non relinquitur lacus . Si igitur ipsum dogma salsum esse probaremus, illud addere non licere, manifestum esset, nec Pr bandum esset, non licere illud addere. Quare uno certamine totum pei ficiemus , aiebam, si incipiemus a dogmate etiam

illud falsum esse probare poterimus. Quod autem nec ipsam veritatem liceret addere probato, restabit adhuc ipsum dogma verum ne, an salsum sit probare. H c autem cum dicens persuadere nostris non potui siem, scilicet de illo primo vellent omnino disputare; propterea quod putabant hanc probabiliorem partem, voIens eos dehortarii Dixi in contrarium quatuor rationes dumtaxat praesente sapientissimo Imperatore nostro, quas Latini etia postea adduxerunt, quasq; inter rationes per Latinos inductas, audies, quibus probabit, εc huius rei salsitatem, &quod ridicvium sit putare verit tem non licere addere, quas& si nullus praesentium soluere Potuerit, quod tamen volebant, hoc statuerunt, dc ego sequebar, dicere quidem quae expedirent nationi, & honori eius, putans me debere Deo & ipsi nationi, deinde vero maiorem partem sequi Eu una cum eis certamen subiret seque. batur etiam Sereuissimus Imperator, licet ei non placereti

hoc constatum, veritus tamen nequis ignorantium eum Putaret vim aliquam eis instare. Incepimus igitur cum Latinia

307쪽

disputare, probare volentes nihil, nec ipsam veritatem Iicere Symbolo Patrum addere; eota vero vis nostra in decretis Sanctorum, & Oecumenicorum conciliorum consistebat, in quibus circa fine aiunt,non licere praeter haec, alia fide conscribere, aut sapere, aut docere, Se caetera huiuscemini;Quado ridiculosum quid, & magni vituper ij dignum passa fuisset

tota natio, & nos omnes per prudentiam boni Ephesiit, nisi ego sentiens impedivissem . Vna enim cum decretis Pacrum illud quoque Apostoli ad Galatas allegare volebat, dicentis , si quis vobis aliud praeter quam tradidi vobis euangelizatus fuerit, anathema sit. Item sancti Dionysj Areopagitae de diuinis nominibus auctoritatem dicentis , omnino itaq; nihil est audendum, vel dicere, vel cogitare praeter illa, quae diauinitus, e sacris oraculis nobis tradita sunt. Volebat itaque per ista etiam probare non licere nec iam etiam veritatem addere Symbolo . Hoc autem quantam robis derisonem secisset , Sc quod in ipso ingressu coi uincti, de profligati suist

mus, hinc senties. Tota ratio nostra, qua credebamus hanc rem posse probari in dictis terti j Oecumenici Concilij Ephssini consistebat; cum asseueraremus illam prim i in fine sui decreti hanc inhibitionem de quacunque videlicet additione edidisse. Nam & si non sit verum talem inhibitionem illud Concilium secisse, qui eamen contendere volunt, possunt alia quid adiumenti hinc habere propter aequi uocationem, & ambiguitatem verborum . Causa vero cur tertium Concilium primum hanc inhibitionem secisse dicimus, est primo quod acta primi concilij nusquam reperiuntur ; secundo cum sciremus secundum Oecumenicum Concilium Symbolum Nicaenum in plui imis mutasse partim auserendo, partim addet do, non licebat dicere ante secundum Concilium hanc in hilabitionem factam fuisset ipsos etenim sanctos Patres secundi Concilij anathematis reos secissemus; qui Partim addid Tunt, partim diminuerunt Nicaeno Symbolo His igitur ita declaratis, cossidera quae ex ijs, quae Ephesinus propositurus erat inconuenientia sequebantur: cum enim Sanctus Apostolus, B. quoque Dionysius multo ante non solum stacundam, sed etiam primam Synodum fuerint; si ex auctor tates ipsam etiam veritatem inhibent; nequis eam vel do

308쪽

Patres essent , qui tot additionibus . & minutionibus Nicae ni concili j Symbolum alterarunt, & ipsi Nicaeni Concilii Pa tres, oui quo ante eos Ecclesiae utebatur Symbolum pleritaque in partibus eius mutarunt: si autem haec opinio nec Co'itanda quidem tanquam impia sit, patet , quod illa inlitibuit, &Apostolus, & Dionysius docere, sapere, euangealizare, & copitare quae salsa fideique catholicae contraria

sunt, quod si falsa inhibet, nos autem eorum Ructoritates tanquam aequivalentes decretis Conciliorum producebamus, patet, quod etiam decreta Parrum salsa inhibent ne Symbolo addantur, non autem quae vera sunt. Itaque in ipso primo congressu, & primo die conuicti, & profligati fuissemus. Cum autem haec ego sensissem rationibus praedictis viX ei persuasi, ut illas auctoritates non proponeret. Ex ijs itaque licet illius hominis, & ingenij eius subtilitatem iudia care, de quaIe ei iudicium in sublimioribus sit, si haec res Num tam mani sesta latebat, haec autem dico non eiuS reprehcndendi causa ; Icinge enim ab hoc absum, sed ut auditores admoneam ut sibi ab eius sermonibus caueant. Discutientes uritur hanc quaestionem,& de ea publice cum Latinis disputastis res, dum in principijs, & circa prooemia essemus, nos videbamur superare nondum enim aliquid dignum quod ad propos tam rem faceret, dictἴ a Latinis uit. Quando dc sit absq; a

rogantia dictum potiores ad hac rem ex parte nostra productae rationes a me ,& inueni re, & dictae fuerunt, testes sunt qui adsuer i . Cum aute successerit in sermone optimus ille vir Ι Far vs S. R. E. Cardinalis Sancti Angeli dignissimus, multa, dc quide potissima in medium adduxit, quibus propositam quaestion e ita clare, dc sussicienter probauit, demonstrando licere veritate semper addere fidei Symbolor praesertim cum necessitas cogat, & auctoritas Summi Pontificis aecedat, ut nihil

os, quanquam diu multumque cogitauerimus, contradicere Potuerimus. Quae cum muIta fuerint, illa tamen, quae memoria teneo, hic exponam, ut etiam huius rei veritatem in

telligas. Sed ante haec summam nostratum rationss, & potissimam audii In fine decrerorum cuiuslibet sacri Oecumenici Concilij a tertio inchoando de verbo ad verbum sic habetur his Iectis determinat Sancta Synodus, nulli licere aliam ridem proferre, aut componere, aut sapere, aut docere λliter.

309쪽

Qui .ero hoc audeant facere, clerici priuentur, Laici anathematizentur . Huius sententiae ,& horum sere verborum omnes aliae inhibitiones sunt. His Inos auctoritatibus tanquam irrefragabilibus nitebamur, dice res nec ipsam vertis ratem licere addere I Cum eX dictis sanctorum inhibitum sit, rationes e X

Rationes Latinorum, quibus probatur quod licet veritatem addere Symbolo

Vodlibet Concilium non solum proferre aliam fidem inhibet, sed & componere. Si igitur per hoc quod

- dicit, aliam fi 'em , intelligit alijs verbis eidem tamen se Rentiae compositam fi lem, seu Symbosum , accidet quod omnes qui lem Symbolum diuersisqvidem verbis, sententia tamen eadem , composuerunt, quo i quia omnes D ctores Sancti, qui fidem eatholicam profitentur, secerunt, sub anathemate erunt. At hoc non solum salsum , sed etiam blasphemia est dicere. Igitur non prohibetur alijs verbis consonis veritati eandem exponere fidem, sed cortrariam , de diuersam componere, hoc prohibitum est. Item quartum concilium ipsum etiam sapere, & docere aliter, anathemati sub ijcit. Si igitur sapere, vel docere vocabulis quidem diuersis, consonis tamen veritati prohibet, sub anatho mate sunt omnes, qui si lem orthodoxa , quibus potuit unusquiq; ve Lis docuerunt. Vnusquique enim Sanctorum diuersis voca-huIis eandem fidem praedicauit. At cum hoc inconueniens sit dicere, non diuersitat m vocabulor u m, sed senten tiarum Contrarietatem prohibet, praesertim cum ipsum sapere ad sententias, non ad vocabula reseratur. Praeterea sextum concilium eadem ipsa, quae Sc quartum , dicit, & insuper inhibu nequam vocem inanem , aut Vanam alicuius dictionis inuentionem quis introducat ad peruertendum quae a se di terminata sunt. Ex quibus manifeste apparet illa vocabula inhibita esse, quae ad peruertendum dogmata Patrum introducuntur, non quae ad corroborandu Q.

nec liceat. contra nostra positionem inter multas parte Latinorum introductu haec quoque fuerunt.

310쪽

Amplius tertium concilium statuit, nec sicere aliam fidem PIPierre 3 praeter eam, quς in Nicaeno concilio edita suit, Me , qui hoc auderent, anathemati subiecit. De Symbolox ero per secundum concilium edito, quo tota Ecclesia utitur, nullam facit mentionem . Si igitur ideo non fecerant dementionem, quia aliud, &diuersum a fide Nicaeni conci-

iij illud pu: arunt, peccamus nos, & quidem mortaliter, qui omissio totaliter Symbolo Nicaeno, praeter quod nullam aliamsdem proserre statuerunt patres, secundi Concilij utimur Symbolo, illud legentes, illud docentes, illud & priuatim, S publice proserentes, & hac ratione sub am thema te sumus . Quod si ideo silentio illud praeterierunt, quoniam iidem per omnia Symbolo Nicaeni concilij, eademque fides in

utroque continetur, nisi maniseste apparet verbis non esse idem . His et im maxime differt plures additiones, plureS

fiam diminutiones habens. Est igitur idem sententijs, qu ade causa & ptimi, & secundi concilij Symbolum tanquam unum putarunt te. iij Concili j Patres: quare omne etiam a Symbolum quibuscunque compositum verbis eandem senteia tiam, quam & Nicaenum continens, idem est illii nihilque contra hoc facit, cum dicitur, non audere tradere aliud Symbolum, aliud enim intelligendum est, quod contrariam v Titatis senter tiam continet. Siquidem secundi concili j SymboIum tantum a Nicaetro differens quoad verba, idem tdme cum primo non aliud iudicatum est a Patribus. Item reum quodque concilium post lectionem totius sui decreti, non Symboli solius, sed totius decreti, ait, bis lectis dei ei minauit Sacra Synodus nulli licere aliam fidem Proserier patet autem, quod cum cicat, his Iectis , totum decretum intelligit. Iritur 3c quod sequitur, .li δ' sdem L. on licere proserre ad totum decretum ipsum quo que refertur, videlicet non licere proferre aliam fidem P R i eam, quae in toto decreto non solum in Symbolo continetur. At quoad verba quartum concilium aliud quam tertium, quintum aliud quam quartum, Nita caetera con scripseiunt. De tota istitur fide. & sententiis, Iran verbi

hic ratio est. Item septimum concilium non omnino sacit aliquam

Symboli vel primi, vel secundi mentionem, sed simplicit

SEARCH

MENU NAVIGATION