Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Par utriusque pulchritudo, par decus, Fides vetustae recta erat iam antiquitus, Et recta perstat nunc item nexu pio, Quodcunque labens sol videt, deuinciens; Vt uniuersi praesidem mundi decet, Totam colit quae numinis concordiam. Nova vero quondam de mea, iam non mea Nunc sermo nobis) rectipes erat in fide, At non item post,&c. Postremo Canones Constantinopolitanos non agnoscit Ecclesia Romana, teste Gregorio Magno luhro 6. epist. 3 r. ad Eulogium Episcopum Alexandri. num, & Anastasium Episcopum Antiochenum .Romana , inquit, Ecclesia eosdem Canones vel gesta Sy.

nodi illius primae Constantinopolitana: hactenus

ron habet, nec accipit. Est autem obseruandum, quemadmodum Graeci inconstituendis hisce Canonibus de immoderatis priuia legi, Constantinopolitani Patriarchae , quae profecto ne ipse cor phaeus Apostolorum Petrus posset co cedere, nisi se ipse vellet priuare, toto caelo errarunt, quamuis impudenter oppositum fateantur; ita etiam turpiter errarunt in damnatione sanctissimi Pontificis Honorij tanquam Monothelitae. Vnde sibi conta dicere non verentur, & falsas epistolas reddere summorum Pontificum . Honorius enim scripsit duas epi solas, quae extant in sexta nodo actione I 2. δc I 3. ad Sergium Constantinopolitanum, in quibus prohibet dici unam voluntatem, α unam operationem in Christo. Non ergo Monothelita. Quippe Eutychianistae cum non possent aperte negare duas naturas in Christo, diuinam& humanam, excogitarunt dice-

412쪽

dicere, unam voluntatem, & operationem, quod Cyrus Alexandrinus sub praetextu unionis illis permiserat, ut constat ex epistola Sergij, ut per indirectum ad priores errores Eutichetis deuenirent, & deciperent populos. Vnde secundum varia quae scripsit Sergius ad Honorium, respondet Honorius, cum enim Sergius in epistola posuisset, Cyrum Alexandrinum produxisse nonnullas auctoritates sanctorum Patrum dispersim in quibusdam opusculis suis unam oper tionem asserentium, &eas ostendisse Sophronio Hierosolymitano, respondet Honorius, unam volunt tem fatemur Domini nostri Iesu Christi, unam sciliacet humanam, non sibi contrariam. Sic Honorius interpretatur illam unam voluntatem quorumdam sanctorum Patrum, si qui sunt qui dixerint. Et quoniam Sergius, si dicerentur duae voluntates, non rectε cotiligebat necessario eas esse contrarias, nc μ' Θεω

Deo quidem Verbo salutarem volente adimpleri pas sionem, humanitate vero eius obsistente eius voluntati, de resistente, & perinde duo contraria volentes introducantur, quod impium est. Impossibile quippe est in uno eodemque subiecto duas simul, de erga hoc ipsum contrarias lubsistere voluntates. V de cupiebat Sergius minime dici duas voluntates, ne sequeretur eas esse contrarias, quod tamen repugnahat Sanctis qui non agnoscebant hanc contrariet tem : Respondet Honorius eas non esse voluntatea

413쪽

tontrarias, nec unam, sed duas, sed ita loquutum bisse Christum ut nobis prasteret exemplum quomodo nos gerere oporteret, si quando a diuina voluntate nostram contrariam haberemus, quippe deberemus consermes nos reddere diuinae voluntati, ut secit Christus, qui se subiecit, di nobis exemplum dedit. Quocirca Honorius agnoscit di fatetur duas voluntates in Christo, diuinam, & humanam: Vt propterea Imperator Constantinus in secunda epistola de Honorio scripserit , eum non sibi constare Simodci unam voluntatem in Christo praed cet, modo duas. Sed Honorius unam fatebatur humanam non sibi aduersam, qualis est in hominibus, scilicet spiritus&vitiatae carnis ob peccatum originale, & ideli statim subiungit, quia prose fici a diuinia

tale asti mpta est nostra natura , non culpa. Illa prosecto quae ante peccatum creata est, non quae post praeuaricationem vitiata. Quae ratio nulla est, si adseratur ad probandum in Christo Deo & homine Gnam tantum esse voluntatem : est autem efficacissima

si inde probetur non fuisse in Christo homine duas

contrarias voluntates carnis & spiritus. Nam contrarietas ista ex peccato nata est, Christus autem hisbet humanam naturam sine peccato. Cur ergo vetuit Honorius nomina unius, vel di plicis voluntatis Z Quia nimirum tunc temporis,nondum celebrato ea de re Concilio , expediebat silentio tegere ista nomina,& ita conuenerat inter Sophronium Hierosolymorum Antistitem orthodoxistimum Praesulem,& Sergium Constantinopolitanum, qui tamen non sita sit Cyro Alexandrino, ut ab una voluntate, & operatione abstineret, ut scripsit Pontifici,

414쪽

ct quasi Catholicus unam vel duas operationes saterivetuit , dc silentium consuluit ad extinguendam haeresim , cum alioquin rem ipsam doceret sine istis nominibus, videlicet Christum esse operantem diuina ct humana, per diuinam naturam & humanam. Sed&ipse postea vir inconstans caepit spargere haeresim datis litteris ad varios Episcopos, quae quidem haer sis eci usque progressa est, ut non e stet amplius tutum, eam silentio obuoluere, ideoque Theodorus Romanus Ponti sex εκλmν Imperatoris, qua haec nomina v

tabat, reprobauit. alioquin si Honorius fuisset haese- ticus, similiter Sophronius Catholicissimus per aliquod tempus, quo ista nomina siluit,fuisset haereticus.

Restat tandem, ut clara respondeamus, Vtrum Honorius, an Synodus sexta, & fgptima errauerit, quippe κρημνος .Respondeo, clim Honorius suerit Orthodoxus, ut sole clarius constat ex eius epistolis, si Synodus sexta eum damnauit, grauiter errauit, & intolerabili err

re, & impudentia laborauit. Si autem Acta synodica ab aliquo sunt corrupta, Patres septimi Concilii decepti ex falsata sexta Synodo, immerito damnarunt Honorium alterum enim ex his vel utrumque fieri potuit immerit5, inquam, damnarunt Honorium iam multis ante temporibus destinctum durauit enim hoc schisma per sexaginta annos & Romanus Pontia sex si ex cathedra docuit, prout certe docuit, tota

Ecclesia errauit, & verba Christi non sortita sui sient in fallibilem effectum, quibus dicitur, Rogaui pro te ut non deficiat fides tua. Quod est omninci blasphemum, nedum ut proferatur, sed nequidem ut cogitetur. Quapropter Honorium subsequuti Romani

415쪽

Pontifices , Romanam Ecclesiam omni fiducia, Ac mre rotundo verae iter enunciant nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexisse, eandem pes petuti immunem fuisse ab omni labe haereseos, atque illaesam semper tuentur, & facilε probant. Agathon vero de suis praedecessoribus, quorum unus erat Honorius, dicit eos Apostolicos viros commonuisse, rogasse, increpasse, obsecrasse, arguisse, & omnem modum exhortationis exercuisse, quatenus medelam posset recens vulnus accipere. Et ipsi Patres Concilij nominant Papam pastorem uniuersae Ecclesiae,& eum rogant sua auctoritate velit & dignetur Acta Conc iij confirmare. Et eum ex cathedra Petri docere agnoscunt, quae ut vera sint, nescio quomodo stare possint cum eo quod aiunt , eum errasse, vel L

se errare.

Quin & ipse Imperator Constantinus vera dogma

,lo αδε υom. Gloria Deo, qui gloriosa facit, aetfdem apud vos integram conseruauit . Quomodo enim id sieturus non erat in ea petra, super quam ipse Ecclesiam landauit, ac praedixit nunquam fore, ut portae inseri haereticis insidijs aduersus eam praeualerent, aqua tanquam e coelorum conuexis verae co sesin

416쪽

fessionis sermo effulsit, animas diligentium Christum illustrauit, suscitauitque refrigeratam orthodoxum. Haec ratio Imperatoris diuinae scripturae innixa, est solidissima. His ita probatis, & declaratis, nescio cur Patres

septimi Concilij dicant de Honorio, se ae σκάνη δώ

re ut Romanus Pontifex ex cathedra docens suerit catholicissimus. Censes igitur dices , sextam Synodum errasse, vel corruptam fuisse. Respondeo istud non essen uum, nam ipsi Graeci primum corruperunt Acta Conisciiij primi ,& secundi, ut probauimus: deinde Orientales per Dioscorum Alexandrinum , & Domnum Antiochenum, & Iuuenalem Hiero Hlymitanum damnarunt sanctum Flauianum Episcopum Constantinopolitanum, & Patres quartae Synodi nolentes subscribere pseudocanonem de priuileghs Constantinopolitani, tandem volentes nolentes rogabant sanctum Leonem ut confirmaret Canonem. Et in ipsa sexta Synodo repererunt Patres duos quaterniones Mono-thelitarum sub nomine Menae Patriarchae, & Vigilij Pontificis, quos Monothelitae inseruerant,unam operationem attestantes , quos Paties Concilij statim penitus reiecerunt. Quid dicam de qui nisexta Sine consensu Romani Pontificis, certδ sine Legatis eius contra Canones celebrata, & inusitato nomine nuncupata ξ Quam tamen Graeci ut Oecumenicam laetant, ac Romanam Ecclesiam multis in ea pseud canonibus taxant. Vt de celibatu Presbyterorum,

de ieiunio Sabbati , quae doctissimus Caryopbyllus

417쪽

NOTAE

in libro Graeco latin E contra Nilum Thessalonicensem

scripto eleganter, & veraciter auctoritate veterum Patrum confutat,& nos in libro de Sacramentis, ubi agimus de matrimonio, eX ea parte matrimonsi explosimus. Ad haec, Conciliabulum Concinnarunt

tempore Copronymi, ubi Episcopi trecenti triginta di octo decepti sunt,&subscripserunt contra sanetas

Imagines.

Ad extremum in septima Synodo noluerunt Patres Graeci, ut legeretur integra , sed ut detruncaretur epistola Papae Hadriani reprehendentis Tarhasium, quod factus e laico Patriarcha vocaretur etiam Oecu

Quocirca iusto Dei iudicio quoties in Conciliis generalibus Orientales non sunt sequuti ductum, & l men praeuium Sedis Apostolicae, ea ex parte errarunt. Proinde nulla probabilitate fulciri opinio illa videtur , quae Concilium ut distinguitur contra Papam, sit supra Papam, nam membra Corporis, quae pollunt e rare, & de facto errarunt, implicat est e supra caput, cui Christus promisit in fallibilitatem fidei Videndus est in hac materia ex antiquis sanctus Maximus consessor & martyr, qui eodem tempore vixit, quo Honorius, & Secretarium Honorijal-Ioquutus est, ab eoque expiscatus est quo sensu ius sit scribere Honorius illa verba epistolae. Theophanes Isauricus historicus Graecus, Emmanuel Cale ca in libro , quem scripsit Contra errores Graecorum. EX Neotericis Albertus Pighius lib. . hierarchiae Ecclesiast. c. 8. Osius lib. a. contra Brentium, & Ioannes a uanio de perpetua Cathedra Petri protectione, ct firmitate cap. II. Onufrius in annotationibus ad Pi

418쪽

Platinam in vita Honorij. Ex postremis Baronius

tomo 8. anno 63 3. & 68 I. Bellarminus tomo I. lib. q. de Romano Pontifice cap. I I. α noster Matthaeus

Caryophyllus in libro contra Nilum Thessalonicen

sem.

Δια Παχαάνου , per Paschasinum . J -πινικον -- ' ξ μ . Non enim per Pascha sinum, ted Paulum , &Eugenium a Ioanne Octauo pallium missum, ut con fiat ex pseudosynodo a Photio scha. Notandum enim est in primis , Photium Michaelis Imperatoris stulti Iuuenis, ebriosique, & Bardae Caesaris fauore innixum, expuli se a sede Constantinopolitana Ignatium virum sanctum, & contra eum snxisse bis pseudosynodum, ubi Ignatius & absens, dcl raesens damnabatur. Et quoniam Photius dederat

iteras ad Nicolaum Primum mendaciorum pIenas, quibus significabat, Ignatium Patriarcham senio confectum renunciasic dignitatem Patriarchatus, se ve-rci electum in Patriarcham, rogare se ut mitteret suos Legatos Nicolaus, qui omnia probe ac legitim E actae IIecognoscerent. Nicolaus, m i liis Legatis, qui partim minis perterriti, partim muneribus corrupti erant, cum didicisset fraudes Photij, habita Synodo,

eum damnauit, Ignatium innoxium declarauit, 'c restituit. Photius, postquam agnouit fraudes suas de- . tectas sui se, maiori impudentia ipsum caput petere, Nicolaum, inquam, destinauit. Igitur finxit Concilium uniuersale trecentorum septuaginta trium Episcoporum, inter quos admiscuit etiam, qui tenerent locum reliquorum Patriarcharum, & quasi coactus Nicolaum tanquam reum criminosum, & facinorolam damnauit. Deinde celebratum fuit octauum

419쪽

Concilium Generale Constantinopoli, imperante Basilio Macedone in fauorem Ignatij, ubi damnatus est

Photius, & reperta eius commemorata pseudosyn dus ad Adrianum Secundum missa, publice conci mala , conculcata , & concremata est, Legatis Graecorum p esentibus, qui miraculi etiam oculati testes fuere. Cum enim vehementer plueret, & deberet ignis extingui, aqua instar olei maiorem flammam excitauit,&relieto tetro setore, omnia in cinerem

redegit. Post octauam Synodum Photius exul per fraudem cuiusdam Bibliothecarij, composito pseudo- uaticinio sub titulo in gratiam Imperatoris se insinuauit, & in palatio degens multa

contra canones ausus est. Porro eiusmodi vaticinium fraudulenter quidem, non tamen sine probabilitate quadam excogitauit. Genealogiam,quae nusquam est, fuit, aut sutura erat, contexit. Tiridatem illum inclytum Armeniae regem stirpis caput fingit,ex illo nominibus pro arbitratu excogitatis gentem deducit, & lios ex alio fabulosa narratione condit. Quando demum ad parentem Basilij peruenit, scripsit hunc ha-n buisse filium natura talem virum, qualis ipse erat Basilius, eique nomen esse Vectas. Obseruatis enim nominibus singulorum, ipsius, inquam, Impera- . toris Basilij,& Eudoxiae Augustae coniugis, liber M rumque Constantini, Leonis, Alexandri, Stephani ex primis singulorum nominum litteris composuit fraudem. Sic decepit Basilium, quem omnium retrci Regum felicissime, & diutissimὰ regnasse comminia scitur. Vide Nicetam Paphlagonem in vita, quam scripsit sancti Ignatu Patriarchae versus finem. Vita

iuncto Ignatio Photiua inter innumeras machination

420쪽

PETRI ARCUDII. 397

nes, quas reperit dignas suo ingenio, hanc etiam ad- inuenit. Multos Antistites ad epulum inuitauit, dissimulauitque se emisse nonnulla bona pro Ecclesia, optare ad firmitatem illius emptionis eorum chirographa, &sigilla in alba papyro, illis impetratis quasi ipsi rogarent Pontificem , scripsit illos omnes eum desiderare, ut sit eorum Patriarcha, additis etiam litteris Imperatoris, &se multis laudibus extollens, &sibi praeconia cumulans. Deceptus Ioannes Octauus bono publico prospiciens, ut opinabatur, destinauit Paulum, α Eugenium presbyteros, & Petrum Diaconum Cardinales pallio misi cum facultate eum veniam a Concilio petentem, restituendi. Ille cor

xuptis litteris Apostolicis alia pro alijs graece scripsit, neque deprecatus e st culpam, sed impudenter praetadendo ad libitum, Synodum celebrauit, & Canones condidit partim fauentibus suis similibus Graecis,

partim alijs Graecis callentibus subdolum ingenium Photh, Romanum Pontificem, qui eum damnatum restituebat, haud laudantibus, imitati clare testantibus math fecisse, &non potuisse absoluere, ac restituere quem sui Praedecessores, & Concilium Cecumenicum ligauerant, damnauerant, & prorsus ad tantam dignitatem ineptum reddiderant. Quod quidem

verum es et, quando damnatus esset contumax, &non resipisceret. At enim talis suit Photius Θ Verum decepit Pontificem. alioquin cur non possit Patriarcha Patriarcharum Pontifex Romanus damnatum si resipiscat absoluere λ In ea Synodo, quam Zonaras interpretatur, studuit Photius confirmare septimam Synodum de imaginibus , tacite damnata octaua, quae contra eum celebrata fuerat, immo abolita legitima, α oecumenica, suam pro octaua obtrudere

SEARCH

MENU NAVIGATION