장음표시 사용
451쪽
Et in alia oratione, cuius initium, Contendunt quia dem . Non solum autem multae sunt diuinae operationes,seil & i, ter se disserentes , & ab una substantia necessario d tu
Decimus octauus modus, quod substantia quidem ducatur non ens supra omnem eminentiam, operatio vero nouens per eminentiam . Et ait Palamas in quadam oratione ex
prioribus orationibus , & supra id quod est non ens per emunentiam , quod per sensum intellectualem spiritualiter vide tur, quod substantia Dei minime est . Decimus nonus modus, quod substantia quidem careae habitudine, & inimitabilis sit, operatio vero habitudo sit,& imitatio, atque imitamentum N in tomo sententiam sorunt. Itaque neque Deificatrix largitio spiritus, ipsa Deista catio est creata, quoniam habitudo est ad ea, quae Deificantur. &rursus r Quare quod dicatur imitamentum, non Obstat, quin Deificatio sit increata. Vigesimus modus , quod substantia quidem sit immota talis per se, operatio vero propter substantiam quidem immortalis, per se vero mortiscatio, & ait salamas in libro de Diuina Deis cante participatione . Quod si illi hunc in m dum &viuu ut immortaliter, & mortui sunt, & plurimi ex
his, qui vivunt, mortui sunt, ut vita mortisque ostendit Dominus . est ergo etiam Deitas mortificatio, cum immortalis
Porro alij quoque plurimi modi in suis dogmatibus inserti a nobis p1xtermissi sunt, qui uniuersaliores elegimus. Quoniam vero similiter apud ipsos reperiuntur Ralia valde impia dogmata, quae non cadunt in distinctionis modos, opus est ex ipsis hoc loco aliquot exponere. Deitates igitur, quas de nouo constituunt, alicubi etiam Deos appellant. Dicit ergo Palamas in quadam sua oratione, earum quae sunt de lumine, volens diuinum numen probare duplex esse , non solum Deus est supra entia existens, scilicet operatio , de qua ipsi erat sermo, sed&superdeus, neque tantum supra omnem positionem est, sed & supra omnem ab liractionem, eminentia rei excedentis omnia , & omnem eminentiam qu modocunque sactam e ccepit, di rursus in eadem oratione .
453쪽
Neque illuc ex Theologia audiuit, quod pro omnibus tune nobis diuinas et natura, ut hinc saltem hoc lumen Deum esse credat. Et in secunda oratione aduersus ea, quae secundo scripsit Barlaam, quam inscripsit Catalogus eorum, quae sequuntur absurda. Verum enim vero quando quidem iunt, quae Deum participant, substantia vero Dei, quae est supra omnem substantiam, penitus imparticipabilis est, datur ergo inter imparticipatam substantiam, & ea quae partici-Pant, quiddam medium per quod ea Deum participant. Apau Io post, Opus est igitur ros alium Deum quaerere, non tantum existentem per se persectum, per se operativum, qui seipsum per se speculetur, sed etiῖm bonum . & rursus . Simpliciter oportet nos quaerere Deum, ita quodam modo pamricipabi Iem , cuius participes singuli facti, issius familiares simus , vivamus, & secundum analogiam partici sationis diuini euadamus . est ergo inter genita, & imparticipabilem illam supersubstai tialitatem, non unum tantum, sed & plurima, Atque tot, quot sane sunt ea, quae participant. Haec non per se , ille scilicet mediai virtutes enim sunt supei substantialitatis illius, quae unice, ac singulariter prae habet, & continet eo- tam participabilium multitudinem . 8c in oratione , cuius initium, Heus tu , Non est nobis, Se hunc igitur diuinum , splendorem, & gratiam, & operationem, atque donationem fac ctissimi Spiritus , Spiritum sanctum sacrae Scripturae nuncupant , atq; etiam Deitatem , 3c Deum, Sc Deis um donum . 3e rursus, quod autem Deitatem, & Deum, de Dei sicantem, di ipsam bonitatem, & bonum facientem, & conditorem iniuers sacrae Scris turpe nominent hanc diuinam gratiam , de Operationem ,& donationem, quae a supersubstantiali Trinitate prouenit, testis est Dionysus Areopa ita. 3c Isidorus ille, qui fuit Patriarcha in suo quodam Cantico, esse vero hoc quidem te, non autem quid sis exprimere intelligimus . Deum autem operationem esse dogmatizant, non hypostasim sancti Spiritus adesse Sc sanctificare creaturam, sed quandam gratiam increatam , neque subsistentem . & quod etiam
alij Spiritus sancti sint increati, alij praeter Spiritum sanctum
Unum ex tribus personis Deitatis . atque ait Palamas in
quinta oratione ad Acindynum. Satis igitur haec sunt ad
455쪽
ad persuallendum , neque creatam esse gratiam, & operationem Spiritus, quae datur, & accipitur ab sis, quos gratia sua dignatur Deus , neque substantiam esse Spiritus sancti , quippe ipsa spiritus sanctus est. Etenim nemini Deus dat substantiam suam, neque cum imperceptibilis sit, fieri po- est, ut a quoquam percipiatur . Et Coccinus ille, qui late
Patriarcha, moratione, cuius inscriptio, Nulla diuinarum operationum creata, sic alti Quis inuidus ac malignus da
mon in Ecclesiam Dei audacter intulit, quod ipsa substa tia Dei habitans in hominibus, eos, qui purgantur purgat, Mqui illuminantur, illuminat, atque illustrat ; & eos, qui a rocto tramite quadam nequitiae procella abrepti sunt, reducit,& creaturis inhabitans haec operatur λ Ae rursus Palamas in quodam DiaIogo, Verum si non esset altera Deitas praeter diuinam naturam , ingenita, ipsique coaeterna, tanquam eius
operatio, & Spiritus sanctus alius a Diuina natura Spiritu sam cto inferior eamquam eius operatio quomodo impleta est Spi-xitu sancto Elisabet Et quonam isto Non enim impleta est substantia Spiritus . haec enim immobilis est, atque intrantariua, & intacta, atque immensa, inalterabilisque . &in epia sola ad Cyzicensem Episcopum, cuius initium, Scire te v Io . Quemadmodum multi Spiritus singularitatem, ac simplicitatem, incompositionemq; Spirituῖ non tollunr, quippe sunt operationes ipsius; ita etiam si quis dixerit, multas Deit tes , operationes designans unius Deitatis, unitatem, ac simplicitatem eius non tollit . Et in epistola ad Acindynum, etiam operationes Spiritus sancti placer Esaiae Spiritus appetilare, scilicet dona Spiritus sancti, Dei vero operationes increatae sunt.
Praeterea dicunt, non fieri compositionem ex substan tia, &ijs, qua illi sentiunt realiter distincta esse cum substantia . Atque asserit PaIamas in oratione, cuius initium , , A Spiritu excitatis Patribus, quod vox increatum, dum sadi acet, inam ostendit, & aequalem , ac simplicem Deit rem , quae in hac distinctione videtur . Etenim omne increatum eiusdem honoris est & coniunctionis, neque in increatis in unum collectis fiet unquamcompositio . Ft in alia oratione,
457쪽
euius initium, Cum insusurrasset igitur. Neque hoc perspicere valute, qui in istis compositiones stulte imaginatur,
quod in unum concursus rerum increatarum, & re vera sin
plicium, compositionem nullam facit. Et Coccinus i lle, qui fuit Patriarcha, in nono capite ex ijs duodecim capitibus, quae edidit, Nos, ait, cum didicerimus a Sanctis , quod neque hominem faciunt proprietates naturales unquam compolitum , sed neque artificiosi sermones, & disciplinae. Nemo enim dixerit unquam hominem compositum, quoniam h hee naturam, & operationem naturalem , vel quod habeat naturam, & artem grammaticam , vel labrilem, vel soriar artem atriculturae. Quod si in hominibus ita se res habee, quid in Deo dicendum est, qui omnia supe maturaliter hahet Sed composito tunc st&dicitur, quando duae res sin-pulae habent propi iam subsistentiam, quarum unaquaequet, possi esse per se, & considerari sine altera , quando eiusmodi composita, & coniuncta suerint ad inuicem in unam subsistentiam, verbi gratia, ut in homine anima, & corpus vel in construenda domo lapides, ligna, & serrum, haec eis nim singula per se subsistentiam habent, & cum coniuncta,& composita inter se in unam subsistentiam suerint, tunc dicitur compositio, vel eoniunctio duarum rerum, vel pluisitum subsistentium. Et in romo communiter omnes deis creuerunt. Post haec quaesiuimus a Sanctis, Utrum possit quispiam ullam compositionem in Deo animad uertere propter disserentiam, quae est inter diuinam substantiam, & ops rationem . Ostensum est igitur a Sanctis omnibus praedicatum fuisse, quod nullam compositionem propter id in Deo existimare licet. Et in Anathematismis pronunciant, ijs qui sentiunt, ac dicunt, compositionem aliquam Omnino propter haec in Deo fieri, neque doctrinae Sanctorum acquiescunt, qui docent nullam compositionem feti ex naturalibus in natura, cum disserentia haec nihil noceat omnino diuinae simplicitati, anathema. Praeterea dogmatizant, quod non distinguuntur quodam modo inter se fres Deitatis personae, quatenus pers
459쪽
sunt. Sed & ad potentias de operationes stematim se habent personae . atque asserit Palamas in Oratione, quam
scripsit ad Paulum Asan, Quando diuinum numen diuiditur secundiim hypostases , indiuisibilitatem habet secundum
operationes; quando vero secundum potentias, & operationes diuiditur , indivisibiIe manet secundum hypostases. Ee in alia oratione , cuius initium, Merito igitur oratio. iam enim secundum hypostases & operationes numen diu, num distinguitur, diuersias secundum aIteram distincti nem cernitur, cum alternatim ad inuicem se habeant. Nam diuinarum hypostaseon propria nomina sunt communia ope rationibus, quae vel o sunt communia hypostasibus, diuin
rum operationum fiunt propria .
Praeterea dogmatizant, Non sussicere uni Deitati trium personarum potentiam, & operationem esse per se existentem , &per se subsistentem . sed opus etiam illi esse aliam quoque non subsistentem, &asserit palamas in ono ex suis dialogis . Pater quidem habet Filium, sapientiam , & potentiam, a que vitam, & operationem substantialem & naturalem ;Filius autem erit sine potentia, sine vita, & sine operatione 3 vel etiam tota substantia sanctae Trinitatis. Et in tomo synodice haec enunciant. Ex his igitur sancta Synodus euidei ter, inquit, ostensum est, quod qui dicit, solum Filium ,δc Spiritum sanctum operationes increatas esse Dei, tanquam
qui non censeat communem operationem naturalem erium
hypostaseon, Marcelli, &Photini, atque Sophroni j haere-sm olim demortuam, & abolitam in Ecclesiam Dei audet inducere. Et paulo post, Nobis vero modo non est sermo de hac, sed de communi, quae est unius trium personarum Deiatatis , quae hypostasis non est, sed natura, & supernaturaliis ter adest unkuique diuinarum hypostaseon . Praeterea dogmatizant, eos qui apud ipsos purgantur, di eiusmodi operationum effecta, increatos , & increata euadere. atque ait Palamas in epistola ad Acindynum .