Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

esse existiment , siue patris proprietatem, Paternitatem videlicet; ut posito aliquo in quo conuenimus , verba saciamus. Et quoniam substantiam, & hypostasim ex aduerso opponunt,& alterum aiunt esse , non quale est alterum , cuilibet manulas tum est, quod hypostasim non esse substantiam haud dubie concedent. quod enim opponitur substantiae, non est substantia, & substantia illi, quod non est substantia, opponitur; sed quod non est substantia, substantia utique non est a quod autem non est substantia, non substantiale est . quod autem non substantiale est , non subsstie; itaque Patris hypostasim non subsistentem ponunt. Hoc idem ostendunt se sentire ex ijs, quae ipsi de substantia, & operatione disputant. Ibi enim Deum in substantiam & operationem diuide res , atque aliud quidem ponentes esse substantiam, aliud vero operationem, dum hanc a substantia distinguunt, &eam neq; substantialem, neq; subsistentem statuunt; manifestum est, quod etiam hoc Ioco hypostasin a substantia distinguentes, eiusdem ordinis hypostasim, & operationem constituent. Non enim habebunt aliud tertium , quod in Deo neque sub

nantia, neque operatio sit. Omne enim, aiunt, in Deo , veipsi diuiserunt, aut substantia, aut operatio est, accidens enim neque ipsi admittunt, sed operationem non subsist terra esse existimant adeo ut hypostasim, quam aliud a substantia esse Contendunt, secundum suas positiones non substantialem esse, neque subsistentem lateri cogantur. Quod si tertium quiddam hypostasim esse sacere volunt, Primum quidem hoc praeter eorum positiones est, iuxta quas simpliciter Deum in substantiam & operationem diuidunt. Deinde quid sentiendumst de hypostasi paulo post dicetur. In praesentia vero satis est uod e in substantiam esse negant . quod autem Deum diuientes in substantiam & operationem, arbitrantur operati nem non esse substantialem , neque subsistentem, Clarum est eX ijs, quae continet eorum tomus de substantia & oper tione, quem ad profitendum suam fidem conscripserunt: sic enim ibi circa finem habet. Nobis vero modo sermo est, Ponde hac operatione, ac potentia scilicet Filij & Spiritus , sed de

illa , quae communis est tribus diuinis personis quae non est hypostasis. Praeterea in eodem tonio circa principium aiunt

i s quod

473쪽

quod increatum sit Iumen transfigurationis Domini, &quod hoc iron sit substantia Dei. Priuatim vero ait etiam Palamis in suo Theophanis , &Theotimi Dia Iogo . Quamuis enim, neque hypostasis, neque substantia si haec Deita s clumen , transfigurationis nihilominus increata est, atque coaeterna substantiae Dei. sed &ipse Thessalonicensis Cabasilas Nilus in oratione, cuius initium, Canon est Theologicus, ait, substantia quidem per se subsistit, operatio vero per senonia subsistit. Cum igitur hypostasim , de operationem, ex his quae dicunt, non subsistere ostensumst, praesertim a viris quos ipsi ob pietatem ut id etiam in tomo aiunt veterum choro Sanctorum, atque Doctorum adscribunt, Reos aeque nunc atque illos colunt. quandoquidem hypostasim aliam rem, piaeter substantiam aiunt, erit secundum ipsos hypostasis non substantialis, substantia autem non subsilentialis. Jc qumniam Theologi de diuina generatione pilij loquuntur indifferenter , & nunc quidem eum ex substantia Patris generari Theologice disserunt, nunc vero ex hypostasi, siquidem aliud est substantia, & aliud hypostasis iuxta modum, quem ipsi aduersatij intelligunt, alterutrum erit , aut duos Filios ex Patre generari fatendum ipsis erit, aut non unam esse, ac simplicem Fili j generationem . Praeterea, quoniam pioprietates constituere hypostases dicuntur ut paternitas, hypostasim Patris , hypostasis vero Patris est persona patris, quippe hypostasis, & persona idem est apud 1heologos , concedent ex non subsistente esse subsi-sens, ipsa m , videlicet, personam Patris. Quod enim persona Patris subsistat, fides fatetur. Quia enim proprietateῖ Persoriarum, quarum sunt proprietates, hypostaticae sunt, perso-ΓaS constituentes , necesse est , Patrem non carere causa , sed ab aliquo esse& ex non subsistente, ut dictum est, aliquid esse subsistens , & eet non hypostasi esse hypostasim, id qu

vel secundum generationem, vel processionem, vel si aliter sangere volunt , atque ita duae species Trinitatis an F i a ve-

475쪽

rebunt, ima quidem ex pate ita te, & quaecunque ex patera nitate proueniunt, ipsa filiatio, & spiratatio, s opus est ita Cominare. Altera species pater, Filius, & Spiritus sanctus,

sue tres personae. Praeterea, salebuntur non esse . personam expersona, sed relationem ex resationei quia enim persona est substantie , hum quadam proprietate c persona enim dicta est Damast Do id quod est commune cum proprio substantia vero una cum sit , R eadem numero , neque ingenita est, neque genita, neque procedens. Aliter enim tres estent substantiae discretae, absolutae inter se, atque oppositae ad inuicem . reliquum est aut nihil aliud proueniat ex alio, nisi proprietas ex propriet re, siue filiatio ex paternitate . Praeterea, quoniam Filius, & spiritus sanctus ex Patre esse communi consensu recipitur , Pater autem , secundum eorum Positiones, ex paterna est proprietate, quae neque substantia, neque hypostasis est, idque secundum ipsorum positiones, omnia autem facta sunt iuxta Theologos ex Patre per Filium in Spiritu sancto, cogentur aliquod quod non submstit, δc diuinarum personarum, Sc totius creaturae Ponere .

causam .

Praeterea, cogentur fateri compositionem esse in Deo, Ms no substantiae, At substantiae atque hypostaseos. Pater Dit4tis item ac siliationis, quae ad aliquid relativa sunt. Quae sane ad aliquid, quatenus sunt aliqua res, compositionem

sacient cum eo ad quod accesserint. Praeterea opus erit acciadens istud asserere, quippe omnis res, cuius esse est in esse, accidens est. Praeterea opus erit, ut aliqua res praeter Dei substantiam, sit aeterna. Quae certe omnia ii retica sunt, de absurda, necessario tamen sequuntur ex eorum sententia, qui paternitatem, & hypostasim aliud. esse a substantia ponunt.

477쪽

βu ensu dicant Theologi aliud esse subnantiam , ct aliud hypostasin.

p. II. NEcesse est igitur propter ea principia fidei seruantes ,

quae docet eundem Deum unum esse, &tria) su stantiam ponere esse hypostasim 3c proprietatem, iuxta doctrinam TheoIogorum . quamuis secundum aliam intelligentiam rursus dictum sit a Doctoribus aliud este substantiam, & aliud hypostasim, quave ratione utrumque fieri potest, ut verum sit, in consequentibus dicetur. Si quid igitur& altius hie erat considerandum , de hoc in praesentia disserere, praetermittendum est, cum sermo sit ad homines, qui munime percipere valeant, quae sunt ratiocinationum , quemadmodum maIe nutriti fastidiunt omnem cibum ; sic etiam isti omnem auersantur rationem . a Doctoribus autem rmonem aggrediar , cIaritate utens, quantum seri potest. Et primum ,

iuxta quam intelligentiam aliud esse substantiam, aliud hypostasim Theologi aiunt. Secundum, quonam modo substantia, hypostasis , Sc proprietas in Dro idem sit. Dicendum igitur nobis est illud proponentibus, quod ait Magnus Basi- Iius in epistola ubi a it de differentia substantiae & hypostas eos: quod quam rationem habet commune ad proprium, hanc habet substantia ad hypostasim. Hypostasim autem Damascenus definiens , ait, Hypostasis est commune cum proprio . quid autem apud ipsos noc commune sibi velit 3 rursus clare Diuus Basilius tradidit in Fl isto Iaad Gregorium ha-trem di Communitas, inquiens , ad substantiam refertur, hPPostass vero est propria cuiusque nota singuIaris. Ex his igitur manifestum est, quod commune quidem ei, quod est simpliciter, respondet, proprium vero ei, quod est, quomodo i sed & Petrus Se rimo est , & slius Ioara, de non , alterum sane sgnificat, qui eundem Petrum hominem ducit, alterum vero, cum eundem δc filium Ioana dicit. tan-

eummodo secundum illud quod est simpliciter , Sc illud Ff 4 quod

479쪽

quod est, quomodo disserentiam ostendit, nimirum ibi quidem quod Petrum hominem vocet, absoluto, Zc communi nomine suppositum s piscat, hic vero propIio ac relativo determinatoque nomine eundem , hominem , A fi- Iium esse ex homine Ioana, qui est ipsi Pater. Veroqv ititur nomine aliter atque aliter idem indicatur . relative scilicet, atque absolute, eo quod est simpliciter, & quod est, quomodo solum dissert. alterum enim quod caret habitudine, substantiam, alterum vero eandem, Ze ad aliquid aliquo molose habentem significat. Quoniam igitur commune substantiae in Deo tres sunt hypostas es, & commune ipsa est, quae unicuique & propria est substantia, unum irrippe est, quod quid erat esse trium, & quod est unaquaeque hypostasis, hoc admirabiliter est etiam commune . . Atque, ut ait Gregorius Theologus, unum tria, Sc tria v- Dum in quibus Deitas; velut exactius dicam, quae tria Deutas. Vna quaeque autem hypostasis vel pater, veI Filius, vel Spiritus sanctus est, quatenus & relative ad inuicem dicuntur. Porro hypostasis commune cum proprio dicta est, martifestum quod unaquaeque personarum substantia, & hypostasis est . quemadmodum enim ipse trium substantia sui eri ae hypostas es, ita unaquaeque hypostaseon substantia, Schypostasis est . , si igitur idem substantiam, de hypostasim dicere secundum rem, Sc aliud substantia , atque aliud hy-

pcctasim secundum rationem disserente nominum, Eon IeIumi ignificatione , &vtraimque verum est. Non enim secundiam

idem Rambo, quatenus substantia quidem commune signi- fcat; & quod quid erat esse. Hypostasis autem idem ad aliqui ' quodam modo se habers, vel per modum generantis, vel geniti, siue pioducentis, δc procedentis. Haec testatur Piimum quidem Magnus Athanalius, deinde post eum Diauus Maximns eadem dicens in Dialogo ad Dissimilem i. Cum enim Anomccus hoc est Dissimilis dixisset, aliud est sul Lartia, N aliud hypostasis, Diuus M.tXimus respondet, Mi d atque aliud i co tarquam res, eoque dicente, igitur compositio, Sarctus inseri ,aliud , 3e aliud dixi , non ut res , sed tanquam aliud significet substantia, δc aliud hyposta sis. ut granum frumecti dicitur, de est semen, dc Ductus , aliudque sanificat semen , di aliud fructus . Con-

SEARCH

MENU NAVIGATION