Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

inter se habent, ita ut in uno quodam subsistente consideretur. At vero in quibus nulla talis disserentia inueniti potest, hinc neque viam, & compositionem ad se inuicem vel si gere licet; & tamen verum est dicere, quod non esset Deus Trinitas personarum, neque paternitas, neque siliatio, nee processus in diuinis, si ex his necessario sequeretur, compositum esse Deum primam cansam . Omne enim compotatum est creatum. Hi vero tantum abest, ut ostendant quae volui t , ut etiam quod apud Dialecticos dicitur , princ Pium petant. Non minus enim sic etiam idem vulsus quaeritur, quomodo si aliud quidem est substantia , aliud vero hypostasis; alia vero sunt hypostatica, hoc est, quae hypostas es constituunt) ad eum modum , quem ipsi intelligunt , ex his Deus non est compostus 3 cum tamen dissimilis sit re rum collatio λ Etenim tria determinatum quiddam sunt. quae autem illi dicunt alia esse a substantia , veluti vitam, bonitatem Dei, & omnia illa, quae absolute in eo dicuntur, quae

etiam operationem communi nomine vocant, infinita quaedam, atque inde terminata multitudo est, & ibi quid in tria, hypostases accipiuntur persectae, & harum unaquaeque vira& eadem est diuina substantia supra omnem captum nat Iae . quaelibet enim totus Deus, atque pei sectus est. Non enim ex impersectis est numen diuinum . haec autem multa,

reque hypostases esse ponuntur, neque substantia , & nihil horum esse quod est alterum, & haec quidem plurima per se ipsa non subs stere , a iuri, tres vero hypostas es alicuiron inexistere. Quod si proportionem esse volunt inter tres personas, siue tres relationes. & ista multa, ac diuersa ,

recessarium erit vel 3c haec soleti persectas esse hypostases, vel diuinas subsistentias insubsistentes opinari. Et quod unuasit Deus & Trinus , habemus per reuelationem, cum demonstrari non possit. quod aut m ipse Deus simplex sit, atq; omnis compositionis minime capax, etiam homines ducti naturali lumine rationis, demonstrare valuerunt . emadmodum quod unus sit Deus , & bocus, atque iustus. quippe ex magnitudine ac pulchritudine creaturarum proportione opifex dignoscitur. Non igitur opus erat ex obscuris clariora velle prob/xe .

503쪽

neque ex his , quae superant demonstrationem ea, quae sub ipsam cadere possunt, demonstrare . cum iIIa landitus euerurendo, tum per hoc sibi ipsis aliquid absurdius concludendo, nimirum Deum ex diuersis rebus constare. Quod enim ea, quae sunt re diuersa, in unum concurrentia , compotationem non laciant, quis adeo stupidus ut neget 3 Contra potius ex clarioribus quae non talia sunt concludere, si fisri potest, oportebat, ut uniuersalis postulat regula. pia se

rim cum sermo sit de ijs, quae per se atque absolute Deo ad esse dicuntur, illi ex personalibus & proprietatibus obiectionem afferebant, quae generis ad aliquid sunt. oportet vero , inquiunt, qui circa demonstrationes periti sunt, instantiam esse ex eodem genere, cuius contrarium ipsi lactentes errabant. Verum opus erat rationes quidem de simplicitate uniuerse atque veras tueri, quod autem in uno tantum distadere videtur, vel conari & illud consonans uniuersali rationi reddere, vel non propter illud obscurum, etiam quae lane omnibus clara euertere, destruendo de Deo praeclaras optiniones, ut Magnus ait Basilius. Itaque prorsus irrationabi- Ie est, siquis ex eo quod substantia & hypostass, proprietatesque aliud & aliud dicantur, non ideo sequi compositionem in Deo dicat; ita etiam si quis diuersas res secundunt a multas, &oppositas diuisiones, in ipsum introducat, non

sequi compositionem contendat.

Praeterea, eae dictis soIuta sunt, quae Nilus Thessaloniacensis ad adstruendam,&comporbandam hanc opinionem accumulauit, veluti, Vnum quidem est numen diuinum secundum naturam, secundum vero hypostases non unum . Porro quatenus est unum, & quatenus non est unum , quomodo

idem λ Et substantia quidem una , hypostases vero multa ,' um autem & multitudo, alia sunt. & quod etiam hyposta- ,& substantia apud Theologos non idem. Dicunt autem nonnulli , quod Diuina natura est increata, quae vero sunt praeter hanc , omnia sunt genita, & creata, diuina hypostasis ,& smilia creata essent, ex quibus reales differentias inducere in Deum volebat. Haec autem non solum manifestam habene

505쪽

tatem . Quippe prorsus ignorauit, quod non idem dixeruce Theologi non re, sed ratione . Frenim non est alia quaedam ires substantia , alia vero hypostasis , ut ostensum est, & quod

unum, ut aequivocum multifariam sumi potest. Unum enim aliquid dicitur, & quando existit unum numero, seu re, de quando unum ratione, similiter autem &non unum. Parati togismum igitur secit, non unum ratione, acceptum pro non unum re . Hisce rationibus redarguitur &quicquid aliud

ab ipsis proponituri illud enim aliud, & aliud, & non idem ,

non re, sed ratione, maximam habet vim ad dis luendum ea, quae sic proponuntur . quod& in praesentibus considera re Iicet. Namque Deus dicitur substantia, & sapientia, Msiquid eiusmodi est, caeterum non quia nomina diuersa sunt, etiam res diuersas si nisi canti sic enim Deus esset multi se mis partibus diissimilibus constans, atque compositus. Sed

quoniam natura nostra non potest uno nomine ne tantulum

quidem ostendere id quod est, propterea Warijs, ac diuersis nominibus idem diuerse nominamus, differentia in nominibus tantum considerata, M secundum rationes ipsorum .

Verbi gratia, quatenus definitio substantiae est per se subsisere, sapientiae autem rerum diuinarum, arque humanarum cognitionem esse, vel co nitionem e Xistentium causarum .

secundum has rationes Deus dicitur δέ est sapientia & substantia, Mutcumque aliter humana solertia definire potest . Hoc autem declarat etiam Beatus Maximus in dialogo ad Dissimilemi Ipsa, inquiens , hypo stasis Dei, etiam immortalit ps eius est, nec tantum immortalitas , sed& incorruptibilitas, &iustitia, atque sanctificatio , & redemptio, & dominatio , ac potentia . Neque haec per compositionem Deus est, sed secundum diuersas considerationes haec dicitur. immortalitas quidem propter interminabilitatem, incorruptibilitas vero propter indissolubilitatem, iustitia ob aequalitatem, sanctilicatio, quod a peccato praeseruet; redemptio, quod a corruptione vitam nostram custodiat; Dominatio, quod cunctis imperet ; Potentia, quod nihil ei resistat. Non tamen quoniam secundum diuerses cogitationes haec dicun-Hh a rura

507쪽

tur , in rerum natura non existunt nihil significantia; .eIuti , verbi gratia , cum micoceruum fingimus. id enim figmenotum mei tis est 3 atque nullo supposito innititur. In cogitaiatis autem & nominibus, quae de Deo intelligentes, ac dicentes ipsi attribuimus, ipsa est substantia Dei, quae omnibus respondet, ob summam persectionem , simplicitatem, atque unitatem. Illi igitur & probationibus ridiculi, &conclusionibus magis deridendi sunt. His vero a nobis, paulo dissus secta digressone, iam dictis propter temeritatem istorumia a nunc ad propositum accedamu3.

Euod Ecclesia DocZores Filium ex subsantia

Patris use , atque generari, Theologice disserunt. Cap. VI. HIs igitur determinatis, ut praedicta absurda Catholica

fides euitaret, omnes EccIesiae Doctores prius supponentes quonam modo oporteat aliud substantiam, & aliud hypostasim sentire, quonam vero modo idem, cum nobis suae de diuinis processibus tradidissent, atque exposuissent, indifferenter Filium Dei & Patris, nunc quidem ex substan-ria Patris , nunc vero ex hypostasi eius esse Theologice dita seiunt. Nam prima Nicaena Synodus illorum Sanctorum in Symbolo fidei sic habet, Ciedimus Se in Filium Dei genitum eX Patre, videlicet ex substantia Patris . Quod si quis di exit, Atqui Constantinopolitana secunda Synodus hoc idem Symbolum tradens, gentium ex patre ante omnia saecula dixit, 3c opus est huic credere magis, utpote quae

posteriora sint tutiora. Sed nequaquam quod ab illis dictum

Hli 3 est,

509쪽

est, ausuri sumus dicere blasphemum esse, & idcirco poste-1iorea praeserre, ut veriora dicentes, aut priores spernere , , de ad veritatem reducere conari. hi enim illorum consessiorem, ve firmum sui damentum supponentes sua concludebant . Nos quoque siue primae, siue secundae Synodi fidei comsessionem amplecti dixerimus, nihil disserre arbitramur. Itaque ex patre generari Filium, aeque valere , atque ex substantia Patris arbitrati, ut de ipsi se explicarunt) nihil aliud addere oportere existimarunt. testantur haec etiam Gregorius Theologus, qui huic synodo praesidebat, ad Gedonium sic scribens . Nos fidei sanctorum Patrum, qui in Nicaeam conuenere ad destruendam haeresim Arianam, nihil unquam praetulimus, neque praeserre possumus, sed eius sumus fidei, adiuuante Deo, atque erimus , insuper clarius eviplanantes de Sancto Spiritu id quod minus expresse dictum est, eo quod non fuerit tunc proposita haec quaestio, quod ius Deitatis oportet agnoscere patrem, & Filiam, & SpLxitum sanctum, Deum & Spiritum agnoscentes. Praeterea, Magnus Athanasius in disputatione aduerasus Arium, quae facta est in Nicaena Synodo, cuius initium, Dei prouidentia, ait , Igitur Deus dicens ad proprium Filium per Prophetam, Ex utero ante luciferum genuit , significat ex paterna substantia generationem Filii . & paulo post, ob aliud nihil uterum nominat, quam Ut eXprimat,

ipsum Filium ex substantia patris genitum esse. N post pauca , Filium igitur ex substantia Dei & Patris genitum esse di.

scimus.

Praeterea , idem in Consessione fidei ad Iulium Papam , cuius etiam Gregorius Theologus in Encomiastica oratione mentionem facit, inquiens, Audet fiducia accepta veritatem inscriptis fateri, unam trium esse substantiam ait: Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, Deus & homo est. Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, &homo est ex substantia mattis in saeculo natus.

SEARCH

MENU NAVIGATION