Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

sed hoc absurdum est . Praterea, quemadmodum Christus est verus homo, quoniam ex substantia matris natus est, sic etiam verum Deum eum esse non opus est aliter credere, quam quod ex substantia patris generatur. Qui ergo illud ex substantia Patris negat, etiam eum verum esse Deum rea negabit, quemadmodum illud ex substantia Virginis esse natum qui non credit, verum hominem factum esse non credet i utrinque enim aequale abis surdum sequitur.

Praterea, si id quod est secundum gratiam posterius eo

est, quod est secundum naturam, & alterum quidem natura prius est, aIterum vero posterius r quae dicerentur tria gratuitis indicantia conditionem germanam, multo magis

de naturalibus dicenturi Arqui in his, qui per beneficium & gratiam adoptantur, apud Scripturam dicitur, Filios genui &exaltavi, ipsi vero me spreuerunt; ergo multo magis proprium est, dicere Filium Dei ex Deo generari, quam natura Filium Doctores confitentur . Sed generatio quae est secundum gratiam , ab ea, quae est secundum naturam, hoc sane contradistinguitur, quod altera quidem est positione, altera vero hoc ipsum ne tura, Se ex substantia generantis. Natura enim, & substantia , & species, & forma secundum Damascenum in Deo idem est, Filius ergo ex substantia PD tris generatur. Praeterea, in ijs, qui secundum naturam generant, & generantur , quod generatui , ex substantia generantis procedit, quod generantis est persectio, quatenus persecte se habet, omnis autem persectio ab uniuersali de prima est causa. Porio in causis multo prius sunt periectiones, quam in causatis, iuxta Magnum Dionysium, atque ut postulatu niue salis ratio, unumquodque in sua causa opus est, ut sit honorabilius , quam in causatis. Necesse igitur est, secundum

naturam Deum persectiorem esse, atque eminentioren ,

Onuenit esse, quatenus persectus est, ut ex sua substantia, p se & in e3dem specie generet aequalem sibi . quod vero per- μιν fectioni conuenit Dei, etiam re ipsa est; ipse enim est prima δc purissima enteIechia, R id quod est esse potentia , procul ab eo est. Filius ergo ex Cubstantia Dei & Patris generatur. id autem & a Sacra Scriptura apud Esaiam confirma-

523쪽

tur . dicitur enim, Numquid ego, qui alios parturire facto . non parturiam, &qui alijs do ut generent, sterilis ero, ait Dominus Deus λPi aeterea , si Filius non est ex substantia Patris , impersectus esset, paternos characteres minime retinens , qui est splendor gloriae, & figura substantiae eius, praesertim cum appellatione Filij, bona, quae sunt Patris, etiam Filio cPater) communicet. tum etiam similiter Pater, imperfectus, 3c impotens esset, non producens ex se Verbum aequale sibi,&consubstantiale, atque in eadem specie. Eos igitur, qui Filium ex substantia Patris generari negant, haec lateri necesse est ; & insuper circa significatum huius dictionis, generari,

errorem committere. Generatio enim, quae est secundum

naturam, ex substantia generant f procedere productum definit. Praeterea, quandoquidem omnia ex Deo esse dicuntur, est autem etiam Filius, & Spiritus sanctus, ex Deo, quaeret quispiam, quo Filius, & Spiritus a creatura distinguetur rquatenus enim camata sunt, R ex Deo esse dicuntur, nullam haberent a creatura distinctionem , sed Diuinae personae substantialiter, & naturaliter, in eademque specie, quicquid tandem sunt, atque ab aeterno , etiam & ex substantia esie a Sanctis dicuntur. Quae vero sunt ad extra Dei vi creationis b Litate tantum sua, in rerum naturam esse producta in tempore dicuntur; igitur dicendum est, Filium & Spiritum sanctum eX substantia Dei proced ere, atque subsistentiam habere, ni velimus inter creaturas immerito eos annumerare , non distinguendo iuxta Theologiam Doctorum, & uva cum caeteris omnibus collocare, atque Deum & Patrem ex aequo Diuinarum personarum Patrem esse dicere , ac nostrum, iuxta dictum Apostoli , Vnus Deus, qui est pater, eX quo Omnia . Non enim aequali ratione Pater Fili j est , & pater omnium dicitur. Quod autem de persona Patris illud dictum se, cIaxum est, q uippe infert di stinguendo, &vnus Dominus Iesus Christus . per quem omnia, S unus Spiritus sanctus, in quo

omnia.

525쪽

Praeterea Sancti Patres Filium ex substantia Patris esse , adeo ut confessum inter disserentes ponunt, ut etiam ex quibus haeretici blasphemabant, istud negando, illi ex superabundanti concludunt. Vt enim ex praemissis atque commemoratis patuit, Maenus Athanasius maiorem propositionem a blanphemantibus lumens , minorem autem a se ponens ut ipsi , de veritati videtur sic ratiocinatur. Quandoquidem vos quidem Ariani dicitis esse Filium ex Patre, nomen autem pater, subsantiam significat, quamuis , quicquid tandem sit, non ex inprimat, vos igitur etiam nolentes, ex substantia Patris eum dixistis. quod nimirum pium est, iuxta mentem Sancti Patris i id enim per omnia summo studio agebat, & cuius causa multas molestias ab Arianis passus est. Quod igitur, qui negant ex substantia, fidei principia tollant, & Doctoribus aduersentur, deterioresque Arianis, ac magis irrationales se ostendant, & dignos risu apud eos, qui utcunque prudentes

sunt, immo vero commiseratione, ut mitius dicam , non opus

est plura dicere , cum sussciant ea, quae dicta sunt. Ex quibus etiam hoc tanquam quoddam corollarium addatur, quod substantialitas Fili j ad Patrem, non aliunde colligitur, quam quod sit ex Patre tanquam ex naturaIi sua causa . Iuxta enim Nagnum Basilium, identitatem substantiae confitemur, quandoquidem Filius a Patre non factus, sed ex natura genitus est. Diuus item Cyrillus dixit, ex patre henitum esse Filium, coget sane omnino etiam inuitos ei attribuere cor substantialitatem. & rursus, Siquidem est Filius consubstantialis Patri, ex ipso est substantialiter, atque in ipso secundum naturam .

527쪽

uod , quanam tandem fuerint iluis cause

deceptionis .

Cap. VIII.

Porro eos decepit, primum quidem, quod non potuerint

intelligere , quonam sensu Doctores dixerint, aliud est iubstantia, aliud hypostasis, ac non idem. Secundum , quod audierint aliquem ex Doctoribus dicentem, quod scilicet Dei substantia, non generat substantiam. existimant idem esse, ac si diceretur, quod Patris substantia, non generat Fili j sobstantiam, id autem muItum habet discriminis. Non enim Potuerunt perspicere secundum fidei principia, quod nomen Deus est ex iis quae absoluta sunt, & naturam ipsam singui riter atque indistincte quamuis quicquid tandem sit, nono exprimat significat , ut etiam sapiens, & conditor, atque bonus dc quoniam una substantia de natura Deus est, non est pium dicere absolute substantiam Dei generare substantiam , ne monadis distinctio existimetur, praecisis , quae relativa sunt 3c dicuntur, neque tres substantiae ad instar multitudinis Deorum absolute ab inuicem distinctae recipiantur . Patris aurem & Fiiij nomen ex ijs est, quae sunt ad aliquid, &personas necessario indicant, quae se habent relative ad inuicem; idcirco dicere substantiam Patris, generare substantiam Filij, v rum est, quia per substantiam Patris nihil aliud intelligere licet, quam hypostasim Patris, seu personam. hypostasis autem , ostensum est , esse commune cum proprio. & substantia quidem commune est ; illud vero Pater proprium est. siquidem inon est opus sentire, aliam quidem esse rem substantiam , aliam vero hypostasim, aliud autem patrem, aliud paternitarem , quod una cum impietate, multum etiam habet stultitiae γεέ simile est, ac si diceretur, Patris hypostasis generat hypostasim Filij, quod sane iuxta positionem fidei est. Haec igitur Penitus ignorarunt, quoa oportebat vel a seipsis, vel ab alijs

529쪽

edoctos, non adeo a veritate aberrare, neque se sapientes esse cum sateantur, despere. Quamuis cum dicitur Filij substantia ex substantia Tatris generari, num sensui, an verbis contradicunt. Si enim sensui, in inumero infidelium collocet

tur a quippe qui substantiam Fili j a substantia patris alienane.

sin modum dicendi non recipiunt, atqui Doctores ita loquurtur . Quod si dictionem quidem tanquam Sanetorum existentem coacti admittunt, sensum autem nullum ex hoc modo Ioquendi eliciunt, omnimodo ii intelligibilia loquuntur, ad instar illorum animalium irrationabilium, qualis est Pica, quam audimus & videmus vocem humanam Proserentem, quid autem si, quod dicit, non intelligentem : Non secundum mentem Doctorum legentes, qui haec omnia pro nobis tractarunt. Quod si ut homines aliquem sensum ex vocabulo eruunt, quare littera, ve Iudaei offenduntur Z illusque patiuntur quod Diuinus Dioinysius irrationale, ac stultum esse asserit λ quod non ac vim sensus, sed ad dictiones animum adhibeatitὸ & sicut paruuli timorem timeant, ubi non est timor λ neque ad mentem Doctorum respiciant λ ex quibus sequeretur ipsiis verborum perspicuitas Nunc vero ad ipsos respicientes, atque veluti regulas suorum dictorum adhibentes , principia fidei tollunt, atque blasphema de Deo concludunt . Non enim profecto Doctores duas substantias ex illo sermone intelligere volunt seiunctas ab inuicem differentes numero, sed quod unam quanque personam existentem, & per se subsistertem norunt. Oc neque hypostasim sitne substantia, neque substantiam sine hypostasi esse ipsi asserunt. Per illam vocem Filius, hypostasim, seu personam indicantes; per substantiam autem , subsistentem persectamque s Lbstantiam explicantes, atque substantiam Fili j loco eius hypostas eos accipientes . Itaque dictioni Doctorum cum conuenienti sensu adhaerentes nobiscum, & cum ipsis stent. Quemadmodum Filium ex Deo esse dicimus, oc certe non propterea, quia Filius Deus est, di Pater Deus , R Spiritus sanctus

Deus ν

SEARCH

MENU NAVIGATION