Opuscula aurea theologica quorundam clariss. virorum posteriorum Graecorum, qui extinguendae Graeciae, instar postremi splendoris, impetu quodam diuino, cum pietatis tum doctrinae fulserunt, circa processionem Spiritus Sancti. Videlicet, Ioannis Vecc

발행: 1670년

분량: 725페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

perinde ac si diuisum, atque diuulsum i diuina essentia spiritus intelligeretur; collectae sunt praesentes monumentis P erum consignatae sententiae; ex quibus aliquis dignoscere potest , inhabitationem Spiritus Sancti, quae fit in iustis, re- Iatiuam esse ineffabili modo, & supra rationem. Sed quo iam in eum Iocum dona Spritus effunduntur, ubi diuina eius natura inhabitauerit; quando aliquis dicit Spiritum

Sanctum proficisci, & scaturire & esse a Filio ; ipse Spiritus Sanctus, qui est una persona Trinitatis, qui illam complet, di perficit, quique est diuina natura, atque persectus Deus, taliquam δc ipse Pater, & Filius, significatur.

Palamaea VFre nescie quid ait, neque de quibus asseuerat I qui Mistam inscriptionem composuit. Nemo enim eorum, qui pij esse volunt, diurnam gratiam, & operationem a diuina natura diuulsam esse arbitratur. Non tamen, quia diuina operatio inseparabilis est a diuina natura, propte Tea & natura est operatio nihil ab ea differens i squi lem diuina operatio a natura prouenit, & secundum 1heol ros in ea consideratur, sed non est ab ea distincta . Atratura non est ab operatione , & ab ista est disti cta , estque Mns diuinarum operationum . Sed & Spiritum Sanctum a persona Fili j esse minime dicimus . Iste autem cum ait, ipsum esse a natura Fili j nobis repugnare arbitratui , & opposita contra nos astruere, nillil differreis existimans, vi apparet, naturam a persona. Vel etiam dus rimen naturae inducens in Sanctissima Tilaitate, quia sedisseientia personarum.

Bessationis.

SI itaque diuinam gratiam Spiritus, non opinaris pb eius

natura atque persona esse diuulsam . quidnam tandem

intelligis, cum audis a Filio Spiritum mitti ρ Etenim te vel

64쪽

inuitum, liquet eius personam inteIligere ; si quidem gratia . quae non subsistat, non mittitur. Neque enim secundum Cyrillum, gratiam insubsiste i. tem partu ipamus, sed ea ipsa persona Spiritus, quae Trinitatem complet, diu ina natui a subsistentiam habers mittitur . Quonam vero pacto &Filium ipsi m mittere intelliges p non enim aliter atque Pater; qua doquidem & altei ius erit potentiae. Constat igitur aeque eum mittere. Sed Pater mittit etiam ipsa m personam producenε τhitur & pilius producens ipsam mittit. Nisi forte dixeris ipsum seruiIem quendam alium ordirem suppIere, atque eπPἡtre ipsam procedentem , postea eum mittere. fac enim non esse idem diuinam operatiorem, atque diuinam essenti. ra squid posea inde concludis p siquidem cum Spiritus mittitur, non gratia, quae non subsistat, sed ipsam mittit diuinam naturam, quae subsistentiam habeat, ipse quoque concedis . Perspicuum enim est, licet ipse nescire dissimules, id te concludere, quod nimirum persona Spiritus ex Filio sit, &scaturiat, atque mittatur, tanquam&a Patre , quod quidem

Propositum fuerat illi probare , qui Doctorum sentensias collegit. Quod si mimis, cum ex natura Filii Spiritum

eman are, & scaturire dicamus, quemadmodum eX eius quoque persona esse arbitramur, non secus , ac si propter identitatem naturae personarum quoque identitatem poneremus.

Vel propter harum disserentiam , naturae etiam disc rimen in duceremus . Multo magis ros de te mirabimur, si cum Fili, naturam audis, deinde absolutum quid, minimeque cum proprietate Filii eam intelligas . Neque hoc aduertere potes,

naturam secundum se, absolute, commur iterque sumptam, neque mittere, reque producere, neque omTino causam

esse posse, nisi cum aliqua proprietate sumatur, quae personam constituat. Etenim indiuiduorum esse operationes , communiter tota xliilosophia clamat, atque testatur Nec

66쪽

IN demonstrationem huius, quod vi hos sanctus sit ex

Patre Filiodue, collectae sunt etiam praesentes Sanctorum commentari' illustratae sententiae, quae ostendunt ipsum esse qualitatem essentiae Patris, & Filij i adhuc etiam suaue Iernam, fra rpntiam, atque flatum. His autem proxime adiurXimus alias sententias, quae in eandem concurrunt intelligentiam , atque tam Patrem quam Filium fontem esse Spiria ius, Theologice declarant.

ΡRaesentes scripto commendatae sententiae, consubstanitia litatem Spiritus, quam habet ad Patrem & Filium , quoad eius fieri possit ex mplis manifestant. Non enim inue-ciri potest, exemplum in Deo undique aptum, & congruens. Quoniam vero &aqua viva secundum gratiam, δc operationem appellatur Spiritus Sanctus, huius aquae dicitur sor de Pater , 3c Filius, quandoque vero & ipse Spiritus Sanctus .Qua autem ista dicta hic protulit, quaedam mista secit, quibusdam vero abuti tu . Atque ita eos, qui in haec incidetini, Ianx rad suam prauam, Sc peruersam sententiam traducere posta existimat.

Bessarionis.

SAne quidem signiscant consubstantialitatem spiritus ad

Patrem, & Filium hae sententiae . non tamen hoc solum sverum & ab ipsis esse, & procedere Spiritum Sanctum . Quod

enim saltem ex Patre este indicent, tu quoque do atque cor ce lis hoc autem dato, dicere non poteris, quis sit cauis, cur eadem ad Patrem, non modo consubstantialitatem , verum etiam ab ipso esse denotent; ad rationem autem Filii solam consubstantialitatem, declarenti praesertim, cum ne que reciprocentur ista nomina . Verum constet far e Filius

68쪽

consubstantialis Spiritui, formavero, seu si agantia, seu flatus ipsius minime dicatur. Quemadmodum igitur, cum auis limus Filium dici Hrmam Patris, vel suaveolentiam, seu qualitatem, non .lum eum esse consubstantialem ipsi, verum &ab ipso prouenire intelligimus , Ita & Spiritum Sanctum flatum, sermam, redolentiam ,&operationem Filij dictiam esse propter haec utraque existimabimus. Quid enim est, quam iob rem eadem aliter in Patre ad Filium & Spiritum, aliter in Filio ad Spiritum intelligantur δ tu vero & eorum quae antea concesseras, oblitus, rursus Spiritum ais secundum gratiam aquam vivam appellari, & huius aquae Filium esse sentem , . Verum si ista stratia non est diuulsa, neque se iuncta abessentia, & persona Spiritus , id enim concessisti; quonam a tandem pacto diuina pessona Spiritus, una cum gratia ex Filio non emanabit λ

Uecci in Nonam.

P Raesentes litteris mandatae sententiae, in quibus Patres Theologice asserunt, cunctas proprietates Patris natura- Iiter transire ad Filium ex eo natum; collectae sunt hic in approbationem huius, quod Spiritus sit, proficiscatur, atque profluat etiam ex Filio, quemadmodum sancia a yair iuxta senirntiam Sancti Cyrilli. si enim dicendarum bent ei tiarum praescripta pateriaitatem tantum, & gignere a Filio excipiunt; perspicuum est , atque patet Filium non esse quidem veluti patrem, & genitorem; at Spiritum ex pateri a substantia emanantem, etiam ex non generante substanti. Filii emanare, atque profluere.

Palamae

qua ista enexhereditario ses soriaris pr. maria is eadem aliter ν AEtre, aliteriis Filio ruintilligatur s

similiter intelligatur equo eodem vocabulo

νtitur Pessarion in

REutra expers rationis , 3e imprudeng est impietas

Cum eicim iste Veccus audit proprietates Patris i 3' d misatur. liter, & essentialiter transire ad Filium, proprietate3 decima λήPatamae hypost8stoa , non autem naturae opinatur. Ergo se- fri ρωφ

70쪽

eundum suam prudentiam, quam in Theologicis scriptioni- re ei. πυbus Deilatorum Patrum tenet ac possidet, cum D Cyrillus ist/m sci ibat in Thesauris, Quomodo Spiritus non erit Deus, to- istam habens essentialem proprietatem Patris ac Filii λ Proprie- --, ratem Patris, ac Filij habebit Spiritus , eritque Filius, & ge-'sma η nitor, Paterque Iuminum, gignere, & producere habens quo, Wμφ' quid magis impium , atque absurdius audiri potest λ Quod.

idem sere accidet ipsi etiam , cum andierit sacrum Damasce num, assirmantem in octauo dogmaticorum, Omnia quaecumque habet Pater, habere & Spiritum , eXcepta ratione ingeniti. Et Gregorium cognomento Theologum, scribentem in oratione ad eos, qui ab Aegypto nauigarant, omnia . ,, quae sunt Filij, esse quoque Spiritus Sancti, excepta filiatio- , , Iae. Rursus vero, quantae est stuItitiae, ex substantia audire,ia ex Fili j persona opinari Z quasi vero una sit in Deo tanq*am essentia, ita & hypostasis . piaeterquam quod etiam non ania maduertat , quod cum Spiritus Panis esse, & ex Patre dicatur , qui negant Filium esse Patrem , simul etiam negant communem esse Filio cum Patre proprietatem productivam.

Bessiarionis.

NE putes iIIum virum doctuna, rerum TheoIostharum sic rudem, & impetitum essse, ut proprietates hyp

siaticas patris, etiam transire ad Filium opinetur Attamenin Producere Spilitum Sanctum Pater habet, non quatenus Pater est qua enim t Iis, resertur ad Filium di sed qua pro luctor.Nomen autem productoris, non est hypostaticum Patris Sc Propterea fieri potest, ut Filio conueniat. siqui lem Cyrillo credendum est, qui de rebus Theologicis melius quam nos disi seruit. Cum enim dixisseti Omnia est Filius , quae δέ Pater, Heo solo evi pN, quod sit Pater , postea subiungit, Proprium ,, habens Spiritum Sanctum , qui ex ipso, δc in ipso insitus, at- isque inn/tus est . Neque ista putauit secum pugnare, Filium , , Mon esse Pλtiem, M ab ipso este Spiritum . nimirum aliud esse existimans Patrem, qua Pater est, de aliud qua pro lui' illudque commune esse Filio cum Patre minime posse: hoQvero maxime illi conuenire Potio autem alibi A magi S

SEARCH

MENU NAVIGATION