장음표시 사용
601쪽
AE igitur recensita sunt de his lassiciant. Volo autem
principio reassumendo quae dicta sunt, concIudere .
Primo, ostensum est, eos , qui ex substantia Pat iresse Filium negant, multa absurda sequi. Secundo, quo sensu aliud substantiam, & aliud hyposta. sim in Deo Theologi asserant . Tertio, substantia, & hypostasis, atque proprietas in Deo
Quarto, quamuis paternitas & filiatio sit substantia , non propterea necessario sequitur Filium esse Patrem, vel Patrem silium Quinto, qui asserunt, quemadmodum aliud esse hypostasim aliud substantiam , & aliud paternitatem in Deo comis positionem non facit ; ita etiam nonnulla, quae in substantia Dei dicuntur subsistere, quaeque realiter abessentia , & inter se differunt, compositionem non facere, irrationales sunt. Sexto, Doctores Ecclesiae Filium ex substantia Patris esse Theologice asserunt. Septimo, qui ex substantia esse, vel generari Filium negant, Fidei principia tollunt, & Doctoribus aduersantur. Octauo, quae tandem erroris sui suerint causae. Nono, quod repugnare ijs, qui Spiritum sanctum ex patre Filioque procedere asserunt, coegit, non confiteri ex substantia Patris esse Filium. Decimo, quas tandem obiectiones , quae videntur praeciapuae , inserant iis, qui Spiri tum sanctum ex Patre Filioq; procedere aiunt. 3c primum, quae a consubstantialitate ducuntur , & solutiones earum .
Undecimo, quod & alteram obiectionem ijsdem inserunt aquae a duobus principijs, & eius solutio . Duodecimo, quod Sancti ex substantia Patris & Fili j Spirutum Theologice philosophanturi R ex Filio esse, atque eXioo a
603쪽
sere, proficisciq; atq; emanare , item pyocedere. Vstimo cap. Repetitio praedictorum capitum. Atque hoc loco finem so tiatur oratio ; quoniam Sc hucusque ipsi scopus erat. Si igitur conuenientem finem assequuta est oratio, atque per omnia strenue praesens volumen absoluit; Deo sit gratia, qui &mutis loqui, & surdis audire largitur . sn minus , squid etiam imbecillum esse videtur, non quaestionibus, de quibus sermo hactenus fuit, sed disserenti desectus attribuatur. Puto tamen quia vera sunt, quae oratione proposuimus, fore per Dei gratiam ut etiam nostra dicta bona 8c verissma censeantur. Nisi quis ob rusticitatem, atque barbariem, seu malitiam, animique impietate m valde contra veritatem velit im- Pudenter se gerere , studens , ut apud stultos aliquid esse videatur.
604쪽
ADuerte pie Leelar, locum Nyssent , quem citat
Demetrius in decimo cap. To- ἀκ γει, reperiri in oratione ad Ablabium, quae non est typis excussa cum alijs eius operibus, & extat in Bibliotheca Vaticana , non autem in libris confutat rijs , qui sunt contra Eunomium. quare Demetrius pac
Augustini de fide ad Petrum, non esse Augustini, sed Fulgentij. quod non fugit homines doctos. Caeterum nostrates tunc temporis in scriptis Latinorum Patrum erant noviiij, ut ipsi met agnoscunt, & ingenue sa-tentur in Concilio Florentino sest . a s. quae est etiam
Praeterea, testimonium Hilari j in eodem cap. nusquam reperiri. In antiquis Breuiarijs extat quidem Homilia, quam hic citat bona fide Demetrius, sed sub titulo S. Augustini de Trinitate, Duoque Breui ria reperi sub hoc titulo, quae non expresta indicant locum Augustini. Alterum cum hac inscriptione, Breuiarium secundu consuetudinem Ecclesiae Placentinae, locus est in Hispanijs, quocirca & Breuiarium 1 principio habet sculpta insignia illius Regni, seu Prouinciae. Alterum cum hoc titulo ; Breuiarium Monasticum secundum ordinem Canaaldulensem. At vero tertium Breuiarium his antiquius habet lectiones cum hoc titulo: Sermo de S. Trinitate collectus ex diuersis dictis Sanctorum, hoc te modo inscribitur. Breuiarium Monasticum secundum ritum & morem Mon
chorum Nigrorum ordinis S. Benedicti de obseruan--
605쪽
tia , Casinensis Congregationis, alias S. Iustinae. Quarutam Breuiarium carebat prorsus omni titulo tam in i etionibus quam a principio. existimatur autem esse Romanum. fortassis tempore Demetrii aliud ex tabat Breuiarium,quod titulum in lectionibus praeseserebat, S. Hilarij, quod is scripserit aliquot libros de Trinitate. Fabius Beneuolentius Senensis , qui quinque capita Gennadij pro desensione Concilij Florentini latina fecit, in illis similem locum explicans, cum videret apud S. Hilarium Pictaviensem nihil tale reperiri , posuit in margine alterum Hilarium, qui primo Concilio Nicaeno interfuerit. sed neque ibi reperitur vllus,
qui hoc nomine vocetur. vi constat δ subscriptionibus Concilii ; quamuis non omnes extent. Certo debuit Beneuolentius indicare nobis , ubi repererit, hunc fustum Hilarium. Ego censeo Benedicti num Breuiarium esse verius, cum haec coniunctim, & continuata oratione apud hos Doctores, & Auctores minime reperiantur, ut propterea etiam quartum Breuiarium neminem citet auctorem, cum nullius omnia
sint, sed alia apud alios, & singillatim illud, non diuidi Deum per partes, & tria esse unu in Deum, Munum Deum tria, item non duo lumina, sed unum lumen expresib legantur in Gregorio Nazian Zeno orat. de Spiritu sancto, ubi tria subintelliguntur
σωπα, hoc est, tres persenae . Commemorata Breuia-xia, si quis velit suis oculis lustrare, adeat Bibliothecam Patrum Societatis Iesu in Collegio Romano in Urbe . In cap. I 2. - pω significat duo, agere, dc vendere : sed quatenus signiscat vendere, in praesenti non est i ta usi, futurum facit in m , quod similiter non est in usu. praeteritum desinit in o. &estvsitatum, ut hic assirmat Cydones, quia vero concuse
606쪽
Et cum semἔia quod significat agere, Cydones asse-Tit praeteritum facere in iis . sed reuera quatenus tagnificat agere, in praeterito desinit in P, secundum regulam Grammaticorum.
607쪽
17. f. q. idest operationem. delendum.
609쪽
Nonnulla Capita ex Decimoquinto