Andreae Duodi Francisci filii ... De habitibus intellectus libri sex. ..

발행: 1577년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ει DE: H ABITI BUS INTELLECTU s

ubemmam stelicitas, haec tenuis quaedam umbra in hirumn ana miseria permixta. Ex his constat cius dissicultatis solutio, qua quaeritur, utrum sapientia sit humana posiEDsio, vel ne: nam sapientia diuina minime est humana poc. sessio, sapientia vero humana ita est humana posscssio, Vt ab hominibus conuenienter per naturam dispositis ,recteque educatis, ac institutis acquiri, &aliquandiu valeat possideri. Humana enim sapientia contradistincia ab aliis

habitibus intellectus Metaphysica est, quae & prima Philosophia, & Philosophia uniuersa, & humana Theologia,& scientia absolutissima dici potest, quae non vulgaris dedeminentioris hominis possessio est. Humana sapientia dum consertur cum scientia, dicitur absolutio scientiae, scientiarum caput, vel potius scientia capite praedita, cui scientiae definitio ab Aristotele in 1. Poste. tradita apprime conuenit, uere enim Metaphysicus rei causam cognoscit, vere ostensionem sormare valet, ex primis, ueriS, ii mediatis, prioribus, notioribus, causisque conclusionis, adeo ut iure ea sola absolute scientia nuncupari merea tur. Verum dubitatio oritur, si sapientiae conuenit definitio scientiae,& reuera non est habitus re distinctus ascientia, quomodo ab Aristotcle pro distincto habitu numeratur Cuius dissicultatis hanc censeo esse solutionem; Scientia latitudine praedita est, & eius culmen, &apex longe praestat partibus aliis: Praeterea ut magnificentia ad liberalitatem se habet; magnanimitas ad mediocrem honorum appetitionem e uirtus heroica ad morales, ita sapientia se habet ad caeteras scientias,& quemadmodum Magnificentia, Magnanimitas,Ηeroicaq; eminentia cnumerantur pro distinctis uirtutibus, ita non est absurdum, ut sapientia pro habitu distincto a scientia ni meretur, non secus, ac Sol nonnunquam pro distincto astellis numeratur, quamuis reuera sit stella. Praeterea id

quoque iure factum est, quia de ratione sapientis est,o

102쪽

7 LIBER T E R T I V S. 83nia scire,nemini subiici,quod minime est de ratione scien. tis ; non itaque errauit Aristoteles dum lapientiam seiun Nit a scientia, praesertim cum nouerit, & docuerit sapie etiam, intelligentiam, & scientiam arcto quodam neces itudinis nexu iungi,& copulari. ,-Constat itaq; primo quomodo humana sapientia ad diu ianam se habeat. Iatet secundo humanam sapientiam recte dici posse humanam possessionem. Patet demum Intelligentiam,Sapientiam,Scientiam, ma-. Xime conuenire, maximeq; necti; & praesertim sapiet tiam cum scientia, nec propterea perperam Aristotei Iem sapientiam a scientia secreuisse. ,

is quo versetur Humana Sapientia. p. UL

A L 1 A a de subiecto metaphysicae sunt Peripateticorum sententi senec manifeste constat quid hac de re Aristoteles senserit; no- nunquam enim asserit metaphysicum una cum Dialectico, & Sophista nullo claudi termino,sed versari in omni eo,quod est,ut in .metaphra nonnunquam ait versari in subitantiis abiunctis , ut in Prohemio de Anima I I .metaphy.2.Phy.& alibi: nonnunquam demum asserit versari in substantia, & tot esse Philosophiae partes, quot substantiae,ut in 4.metaphy. Ex quo vario loquendi modo variae prodierunt interpretum eius opiniones ι & id quoq; praesertim contigit, quia minime

constat quid nomine entis denotauerit, cum Ca UOX in V

ria significatione variis in locis proseratur; & quonia haec quaestio cum latissime sit exactissime pro omni pane abalis est discussa; propterea ego praetermissis aliorum opti

103쪽

86 DE HABITI BUS INTELLECTU snionibus, sententiam meam quam breuissime referam. Accipiendum primo Entis vocem, ut ad institutum n strum pertinet tribus modis usurpari; accipitur primo in maxima eius latitudine pro omni co,quod est,quouis modo ei esse conueniat; accipitur secundo magis proprie pro aente composito;nam ens est vox concreta,& proprie ea λgnificat,quae composita sunt,ideo frequenter ab Aristot lc prosertur pro denotando composito, Vt in I. Phy. com

tur ens pro primo ente composito, quod substantia est: siens accipitur in prima significatione, principia, & simplicia, entia sunt, si accipitur in secunda significatione pri cipia non sunt entia ,sed initia eius quod est , si demum in

tertia accipitur sola substantia composita est ensi accides vero minime,ideo substantia dicitur ens simpliciter,accidentia vero non dicuntur entia,nisi quia entis, & entia in parte non absolute. Insuper accipiendum est subiecti nomine tria possie denotari, vel enim denotatur id omne quodcunq; sit, od in ea facultate consideratur, quod ratione aliqua obiectum dici potest, veluti Aristoteles in a.

de ortu, & interitu. contex.7. obiectum Visus nuncupauit sibicctum,quod etiam fecit in a.de Anima .conteX. I 36.&r . Vel denotatur id, quod contradistinguitur a princia piis , & affectionibus, vel demum denotatur id quod potissimum est ex consideratis in scientia r si utimur nomine subiecti in prima significatione utiq: omne, quod est,dicitur subiectum metaphysicae: ad hoc respexit Aristoteles, dum in metaphy.contex. S.& in Prohemio metaphy. dixit metaphysicum , Dialecticum, & Sophistam versari in omnico, quod est: Insuper dum asseruit sapientis munus esse cognoscere omnia, ac etiam dum aisi mauit Philosophi esse de omnibus posse speculari: si nomen subi cti accipiatur in secunda significatione, tunc ens compostatum contradistinctum a principiis, di affectionibus debet

iudicari

104쪽

LIBER T E R T I V s. η' Iudicari subiectum; in hac significatione dicitur in princi pio 4. metaphy. Metaphysici munus esse considerare cns , vicias, & eius causas primas, &affectiones. Demum si nomine subiecti intelligimus id, quod primum est, quoniam huiusmodi est substantia, iure subiectum metaphysici statui posset substantia, & inter ea, quae quouis modo In illa considerantur, & quouis modo sunt entia statui potest substantia abiuncta, quotiescunq; enim scientia Ve satur in eo, quod est ab uno, praesertim, & proprie in eo , quod primum est versari dicitur; hoc affirmauit Aristote les in metaphy. contex. a. inquiens, constat itaq; quia entia unius est scientiae speculari quatenus entia, proprie vero primi est scientia, ex quo pendent alia, & per quod huiusmodi nuncupantur, uitaq; hoc est substantia substa tiarum oportet principia, & causas habere Philosophum. Ex his constant variae cum subiecti, tum entis significa

tiones.

Insuper patet quomodo, & omne quod est, & solum compositum, & demum sola substantia, & praesertim su stantia abiuncta dici possit subiectum metaphysicae.

Dubia nonnulla, ac eorum si tutio s.

UON M res de qua loquimur apprime est perplexa, & ardua, propterea miriam non est si aduersus traditam elucidatione variae quasi ex profundo tenebricosae caliginis pelago emergunt dubitationes; nam primo redditur dubia, quoniam frequenter Aristoteles asserit primam Philosophiam versari in consideratione substantiarum separatarum, per earum considerationem

105쪽

gg DE HABITIBUS INTELLECTusci dignitatem, ut patet ex D. metaphy. ex Prohemio de Anima,& locis aliis;& adeo asseritur in ciS versari, ut affirmetur, quod nisi illae darentur Physica esset prima Philosophia, ut patet ex 6.metaphy. quae omnia indicant suta Mntiam separatam esse materiam propriam diuinae considerationis, eiq; aequalem. Praeterea non videtur posse seruari, ut ens habeat affectiones, & principia, quia illae affectiones,& principia,vel sunt entia,vel ne,si sunt entia, ergo non sunt principia, & affectiones entis ut ens, ali quin essent principia,& affectiones suimet, reduplicatio enim vertitur in uniuersalem; si non sunt entia non pos.siant esse principia entis,& affectiones,quod enim non est, non potest esse principium, & affectio entis quemadmodum non substantia non potest esse per se principium su stantiae, ut dicitur in I. Phy.contex.3 a. Praeterea falsum videtur,quod enti conueniant principia, & causae, ut ensest,quia sic omne ens haberct principia,& causas,quod est absurdum, ita enim daretur in causis progressus in infinitum: Consequentia patet, quoniam reduplicatio vertitur in uniuersalem, si itaq; cns,ut ens habet principia,Omne ens principia habebit. Praeterea ego dixi, id, quod praesertim in metaphysica consideratur esse substantiam, Averroes vero in calce 1. Phy. & alibi asserit esse Intelligentias, di ab Aristotele in 8.Physi contex. 3.nuncupatur metaphysica methodus de primo principio,sic itaq; ea apprime redduntur dubia, quae in praecedciatibus dicta sunt. Ad primam difficultatem dico, versari quidem metaphysicum in consideratione diuinarum mentium,ac in eis ver- sari, & tanquam in parte potiori sui subiecti, & tanquam in principiis cius:nam si ens, & subiectum accipiuntur in prima significatione, sic diuinae mentes sunt pars praestan-itissima eius, & in hac significatione vera est sentetia Auermis, quod diuinae mentes sunt pars potissima subiecti metaphysicae; si vero ens, & subiectum accipiuntur in secum, da

106쪽

LIBER TERTIV s. soda significatione, diuinae mentes sunt principia entis, &subiecti metaphysicae: si demum subiectum accipitur in tertia significatione, patet diuinas mentes varia ratione posse dici, & principia,& subiectum, principia substantiae compositae, subiectum vero quia est pars potissima substantiae latae sumptae ; sic itaq; iure dicitur metaphysicum

in separatis mentibus versari, & ah cis recipere dignita tem,nam solus metaphylicus valet considerare essentiam separatarum Brinarum; Ad Aristotelem in s. metaphy. asserentem, nisi darentur substantie separatae naturalis es.set prima Philosophia,cui sententie similem protulit in I. de Partibus Animalium, inquiens , si Physicus consideraret intellectum,praeter naturalem non daretur alia Philosophia ι Communis selutio Latinorum fere omnium est, quod metaphy sicus versatur in abstractis, siue per emcntiam, siue per indifferentiam,nisi autem darentur abstracta per essentiam, non darentur abstracta per indiffercntiam,& consequenter non daretur metaphysica, quae sententia mihi semper dubia apprime fuit, quoniam meta- physicus, ut insequentibus apparebit , considerat nedum

separata, Verum etiam coniuncta cum materia, & materiam considerat,vt elementum eorum,& quatenus ingreditur definitioncm,&propterea etiam circunscriptis substantiis separatis, remaneret aliqua cosideratio mctaphysica: Propterea secus soluens dico metaphysicum habere aliquid commune cum Physico, & aliquid proprium, commune est ens,materiatum, &compositum, quod distincta consideratione consideratur ab utrisq; , proprium vero est ens abiunctum, & separatum, quod nedum est proprium,Verum etiam est potissimum,& quoniam denominatio recipitur a proprio, & praestantissmo,ac insupcrvires mensurantur per maximum , ut dicitur in i . Coeli:

ideo iure Aristoteles frpe inquit metaphysicum versari in abstractis, esse methodum de primo principio, &nisi

107쪽

darentur abstracta, non daretur metaphysica, nam periret

profecto quoad id, quod proprium, ac praestantissimum cst, &nil superesset, quod magni momenti esset, & quod

non posset sine magno discrimine, & confusione,una cum naturali consideratione iungi ,& ex eis constitui scientia una: quemadmodum id ab Antiquis Physicis fuisse factu compertum est, ut ab Empedocle, Democrito, & aliis . Ad secundam dissicultat cm, quia non videtur ens posse habere principia, & affectiones: Respondeo ens in secunda, & tertia significatione, manifeste potest habere principia , & affectiones : Et dum qumitur, vel crunt entia, vel ne: Respondeo ca non esse entia in ea significatione, in qua est cias, id cuius sunt principia, sed sunt entia in prima, & lata significatione, sic materia, & sorma, modo

dicuntur esse entia, modo non : Hoc denotauit Aristot les in I .Phy. 69. inquiens materiam esse unum principiti, non ita unum, neque ita ens, ut hoc aliquid, hoc est compositum, indicauit Aristoteles cias, & unum secus dici de composito, secus de principiis eius : Si vero ens accipiatur in prima significatione, pariter, & subiectum, tunc dico de ratione subiecti, ita sumpti non esse, ut habeat proprie sumpta principia ab co distincta, accipitur enim tuc subiectum pro obiecto,& pro omni in ca scientia considerato. Ad tertiam difficultatem dum quaerebarur quom do enti, ut ens possint conuenire principia, & affectiones, patet ex iam dictis aliqua ex parte responso, nam si accipiatur proprie reduplicatio, & ea cadat super compositu, patct huiusmodi enti conuenire principia, & assectiones ;at si cadat super uniuersam cntis latitudinem,minime enti, Ut cias conueniunt principia, & affectiones , quoniam statim de illis principiis , & affectionibus quiscunq; sint, quaeram an sint entia, vel ne, & ita vel dabitur progressio in infinitum, vel non ens penitus, erit principium, siue a sectio critis. Propterea dicendum censeo ens esse ab uno,

108쪽

LIBER ΤERTIVS. yy& ei conuenire proprie principia, & affectiones, non pro uniuersa latitudine absolute, sed pro parte, nec habere cadem, vel eodem modo principia pro omni parte, sed varia pro distincti, partibus, ueluti pro parte aeterna ct mortali conuenientia solum in aliquo communi ab uno, & si

volumus gradibus omnibus rerum conuenire principia , dicendum est eis principia conuenire saltem minus proprie & late sumpta, sic Deus habet principia Lltem ex plicantia illum; & quoad nostrum modum cognoscendi ;quae principia mox in priora principia resolui no poliunt; Intelligentiae citra Deum habent, & harc,& alia princia pia; substantve demum corporeae proprie sumptis principiis praeditae sunt; Haec omnia possunt considerari ut cratia,ideo inquit Aristoteles in q. Metaphy.contex. z. qua propter & entis, quatenus ens quascunque species specti- Iari unius est scientiae genere, species autem specierum: Sic itaque dum dicimus ens habere principia, ut clas, re- duplicatur tunc non uniuersa entis latitudo, sed ca solu , quae est subiectum metaphysicae contradistinctuin a principiis . Hoc etiam praetereundum non est, longe secus se habere de reduplicatione alicuius generis uni voci , &cius, quod est ab uno, nam uni vocum est, natura una in omnibus eadem, & propterea id quod cum reduplicatione subiecto tribuitur conuenit omnibus eodem n loco. Id vero quod est ab uno, non est natura una in omnibus eadem, sed uaria,& propterea id, quod cum reduplicationc ei tribuitur non conuenit contentis sub eo, eodem modo Ad postremam discultatem sumpta ex auctoritate Averrois patet solutio ex dicti S. i. Ex his itaque patent uariarum difficultatum tutiones. Patet quomodo metaphysica constituatur, & non consilia

.Atuatur per substantias abiunctas.

Insuper constat enti,ut ens pariter univcrss latitudini ei tis conuenire, & non conuenire principia.

109쪽

ν, DE H ABITIBUS INTELLECTvs

Demum explicatum est uni uocis, &his, quae sunt ab uno uario modo conuenire reduplicationem.

si causarum genera a Zytaphsico commereni ur. Cap. VIIL

VEMADMODvM de subiecto me

taphysicae, ita de principiis, & causis

eius uariae sunt Peripateticorum senistentia' : Censuit Averroes, &cum eo Zimara, & plurimi ex Latinis, natura

lem considerare omne genu Scausiae ta-

quam principium sui subiecti, solum

tamen in genere materiae, & efficientis posse remi uere, usque ad primum : de prima materia patet ex r. Physi. de primo esticiente patet cx 8.Metaphysicum uero solum cossiderare formam, & finem, & in his re luere usq; ad primum; materiam uero, & essicientem ut principia sui su tecti non considerare, quoniam abstrahit a motu, a trans. mutatione, & a materia; Haec autem duo causarum genera cum motu, &transmutatione sunt principia rerum, &rebus conueniunt materiatis; Hanc sententiam minime ueram censeo, primo manifeste Aristoteles in a. Phy. II.&73. inquit, quae mouent non mota , ad Physicum non pertinere, sed ad diuinum, loquitur tunc Aristoteles de causa efficiente, quae describitur per esse principium m tus, & inquit pertinere ad diuinum: Praeterea de materia hoc patet ex ia. Metaphy.Vbi quaerit utrum Omnium prae dicamentorum eadem sint principia, & manifestat actu, & potentiam csse communia principia omnium, potest ita autem ad materiam redigitur, cum itaque diuinus consideret actum, & potentiam,& consequenter materiam, ut principia entium in decem praedicamenta distribu torum:

110쪽

eonspicuum est, quod eo siderat materiam,ut principium saltem speciei subiecti: Praeterea hoc patet, quia mate

riam in prima notione solus diuinus exacte considerare,& explicare ualet: Insuper haec omnia manifeste confir mantur per ea,quae protulit Aristoteles in Proheinio me taphy. cap. 3. ubi manifestauit cognoscendas esse adiurano primas causas, quia per cas scimus :& in 8. Metaphy. dixit rem esse explicandam per omne genus causae. uod postremo confirmatur, quoniam id, quod proprie est ens, nempe substantia composita praedita est omni genere caust, & accidentia dicuntur entia, quia entis, hoc est, quia accidunt substantiar, substantia autem dicitur accidentiu causa, ut subiectum,& materia. Colligamus itaq; metaphysicum nedum considerare Oi ne genus caulae, ut sunt differentiae, uel modi clatis late si impii, uerum etiam id facere,quatenus sunt priniaci pia sui subiecti,uel speciei eius . Patet itaq; Physicum in nullo genere causae vere eleuarivsq: ad primum. Patet insuper diuinum considerare omne genus cauis, ut principium sui subiecti. Constat demum solum metaphysicum in omni genere

causae suppremam vere considerare .

Dubia nonnulta , ct solutiones. p. IX.

A R I A sunt, quae nostrae sententiae primo intuitu aduersari videntur; nam dubium

primo apparet, quomodo Diuinus eas causas considcrare valeat, quae cum motu, &transmutatione causae sunt veluti materiam,& essicientem,cum diuinus,& a materia, & a trans

SEARCH

MENU NAVIGATION