장음표시 사용
91쪽
enim sapientes in hoc conueniunt, quod Deus contineat omnia; Differunt tamen quia nonnulli inquiunt, Dcum omnia continere in sola eminentia, veluti in Coelo dici, mus in eminentia contineri quatuor elementa, & reliqua metalla in auro, huius sententiae est Aristoteles, qui ob id asserit in sola eminentia Deum cuncta cognoscere. Alii inquiunt Deum omnia continere, non in sola eminentia, sed per conuenientes rerum Ideas, cuius sententiae sunt Theologi,necnon Platonici, & quoniam ut Deus caetera continet ita cognoscit, ideo isti rectius valet, seruare per- . tinentia ad cognitionem Dei;ad Mundi dependentiam ab eo,ad curam,& prouidentiam uniuers, quam Peripateci; Ideae enim sunt sapientia Dei, sunt ipsam et Dei essentia, ut nata a rebus imitari, & participari, sunt Dei Natura, ut rerum est causa, ut distincte cuncta rapraesentans diuinae menti, sunt demum Mundus intelligibilis initium,& exe-plar mundi sensibilis. Has ideas Aristoteles variis in locis , diuersis 4; rationibus euertere nixus est, neq; assen
tiendum est simplicioJoanni Pico,& aliis, qui asserunt litem inter Aristotelem, & Platonem solum esse in verbis,
in sententia autem conuenire; Nam Aristotcles accur
tissim ξ,ut de re maximi momenti de Ideis disseruit, latis.
sinae manifestare conatus est, ideas nullam praebere utilitatem,ad nil eorum conferre, ad quae conducere asseruit Plato omnia demum Idearum fundamenta esse inania &inconstantia nixus est patefacere : Ncq; putandum quod in una significatione Ideae ponantur a Platone, in altera reiiciantur ab Aristotele, ut puta quod a Platone ponantur in Dei mente, ab Aristotele reiiciantur, ut formae rerum naturalium seiunctae,& per se subsistentes; Nam Ariastoteles neq: etia in diuina mente censuit inueniri Ideas, & rationes ab eo formatae vim habent,siue ideae sint in diuina mente, siue sint separatae,censuit Aristoteles Deum se solum cognoscere,non autem caetera,nisi in eminentia ,
92쪽
LIBER TERTIUS. 73 quae sententia Aristotelis quamuis absolute falsa sit, & verissima sit ea Theologorum i tamen si in sola humana ratione persistimus, ea quoq: defendi potest: sic itaq; caesententia Peripateticorum, sapientia I ci cminentissime includit omnem veritatem, & dicitur Deus solum in eminentia cuneta cognoscere,non aute distincte,& in propria forma; Et si quisqueterat, haec cognitio in eminentia qualis nam est, nunquid censeri debeat cognitio rerum in uniuersali, vel potius in parte, & in propria forma ξ Ad hoc
est dicendum, quod cum sit cognitio eminentior humana cognitione, etiam excellit conditiones humanae cognitionis propterea sine contradictione, & neutra, & utraq; dici potest: Primo est neutra, quoniam diuina cognitio non est uniuersalis, tum quia cognoscere in uniuersali, est cognoscere in potentia,& imperfectestum Insuper, quia cognoscere in uniuersali,vel est per communem aliquam notionem collectam ex singularibus, vel per communem Ideam, neutrum horum conceditur ab Aristotele, non primum,quia sic cognitio esset accidens,non secundum, quoniam Ideas non concedit: Neq; etiam est cognitio rei in parte, & in propria forma, quoniam eminentia excludit conditiones particulares, excludit propriam rerum so mam,recte itaq; Averroes in i 2.metaphysicae,commento si. inquit scientiam Dei,nec uniuersalem, nec particularem esse; quod etiam latius explicauit in 3. Disputatione contra Algaretem. in solutione i8. Dubii. Ex aduerso utraq; esse dicitur,& uniuersali,,& particularis, quoniam utriusq; persectionem in gradu eminentiore seiuncto ab omni oppositione, ac imperfectione includit, est univcrsalis ut excludit indiuiduas,& oppositas inferiorum disse
rentias , & oppositiones, est particularis,ut excludit omnem potentiam distinctionem,ac diminutionem; At quar- res cum ea cognitio neutra sit, cui saltem est similior num
93쪽
ν6 DE HABITIBUS INTELLECTvs Disputatione, in solutione tertii dubii, quia scire partic laria apud nos est scietia in actu, patet, quod scientia Dei
propinquior est scientiae particulari, quam uniuersali, licet nul Ia harum siti Sententiam Averrois minime censeo veram, sed potius eorum opinioni subscribendum censeo,qui cognitionem in eminentia,magis similem esse putarunt cognitioni uniuersali; quod ex his patere potest ;Primo quia cognitio in eminentia similior est cognitioni praestantiori, quam imperfectiori: at demonstrat Aristoteles in i . Poster.quod demonstratio uniue alis est prinstantior particulari, & scire uniuersale, cst praestantiusquam scire partem eius. Confirmatur, quia uniuersale respondet facultati eminentiori , intellectui nempe tsingulare vero sensibus : Propterea Vniuersale essentiam,& quod quid est rerum indicat, scientia Dei, est id,
quod est,cum sit eadem cum Dei essentia: est itaque scientia Dei absolute similior cognitioni uniuersali, cum con ditio uniuersalis sit praestantior, & eminentior, cst tamen ita similior uniuersali, ut non excludat perscctionem si gularis, immo ut in Deo Natura uniuersalis a singulari non distinguitur, ita neque in eius scientia, cum eius scientia , sit ipsam et essentia Dei . Considerandum tamen, quod aliud est cognoscere uniuersale, aliud c gnoscere in uniuersali, primum indicat persectionem, est enim cognitio essentiae rei: Alterum uero indicat imperfectionem ; quia contineri in uniuersali, est contineri potestate, cognitio Dei est similior cognitioni uniuers lis, sed non rei in suo uniuersali, quod imperfectius est, &ea cognitio uniuersalis comparata cum cognitione rei in uniuersali potest aliqua ratione dici particularis, cum sit absoluta,ac persecta,& si Auenoes id voluit denotare, recte sentiti Colligo itaque cum solus Deus Deum cogno scat caetera uero eo cognoscant obscurius,quo longius distant ab eo ue hominem inter rationales creaturas longiL sine a
94쪽
LIBER TERTIV s. 77sime a Deo distantem,obscure solum cognoscere posse,ut Deum, ita conditionem cognitionis Dei, cum cognitio Dei sit ipsemet DeuS. Patet itaque Diuinam sapientiam Deo conuenire . Insuper constat ex sententia Aristotelis sapientiam illam e me cognitionem in eminentia. Demum patet qualis sit cognitio in eminentia,& quom do absolute similior sit cognitioni uniuersali, quam particulari.
De sapientia sitelligentiarum. p. III.
VEM AD Mon v M diuina conditio per quandam participationem in uarios gradus effunditur, ita sapientia, quae eius est propria distribuitur in uarios gradus, &quemadmodum diuinae naturae conditio, vel obscurior,vel clarior in distinctis rerum gradibus se uatur,ita quoq; seruari conditionem sapientiae putandum cst: Deo proxime mini strant Angeli, qui Intelligetiarum nomine a Peripateticis denotantur, de quorum cognitio ne,& sapientia non idem sentiunt Theologi,& Peripatetici: Ego Theologorum decreta toto amplectens animo,solum quid sentiant Peripatetici explicandum mihi proposui Conueniunt pro lacto inter se Peripatetici Intellige tias ea, quae cognoscunt per essentiam cognoscere: dissentiunt vero, quatenus nonnulli censent, inferiores intelligentias intelligere superiores per essentiam superioris, alij uero per essentiam propriam, & quilibet pro parte sua uarias affert rationes; sed ut de re, non ex praecipuo instituto considerata, breuibus, & resolute agam, asserendum censeo Intelligentias cum superiores, tum inseri
95쪽
I DE H ABITIBUS INTELLECTvs res intelligere, inferiores quidem per essentiam propria,& in eminentia, superiores uero utroq; modo, & per essentiam propriam,& per essentiam superioris. Quod intelligentiae mediae intelligant inferiores per essentiam pr
priam,patet,quia in sorma eminentiore, in eminentia, &nobiliori quodam modo continentur inferioreS,ut manifestauit Averroes in disputatione tertia in solutione I 8. dubii: propterea cum Intelligentia media intelligat se peressentiam,etiam dicitur in teli igere in seriores: non autem intelligit in seriores per essentiam earum, uel per earum receptionem,quia sic uilesceret. Quod Intelligentiae mediae intelligant superiores per essentiam propriam Ostenditur,quia Intelligentiae inferiores usq; ad proprium suae persectionis gradum dicuntur conuenire cum superioribus, ideo quoad hoc intelligendo se dicuntur intelligore superiores.Confirmatur,quia Intelligentia inserior dicitur modo aliquo pendere a superioribus,& ideo dicitur quaedam participatio superioris,& praesertim Dei; Propterea intelligendo se, dicitur intelligere superiorem, ut est participatio eius, & intelligentia inferior eo praestantius dicitur cognoscere,superiores,quo etiam praestantior fuerit: Verum haec cognitio superioris ab inferiori non est satis, quia per hanc cognitionem non uere nectuntur cum
superioribus & beantur ab eis, alioquin sequeretur quod intelligentia inferior esset beatitudo suimet: Praeterea per hunc intelligendi modum non consideraretur compositio in intelligentiis, ut enim Deus se Qtum intelligens ratione huius intellectionis simplex dicitur, ita caeterarintelligentiae si tantum se intelligerent, & caetera per essentiam suam, simplices penitus ratione huius censendae essent,nec aliquid dicerentur intelligere extra se,cum t men solus Deus, absolute, & omni ex parte sic simplex,&solus omnium Peripateticorum consensione dicatur se solam intelligere, inseriores autem intelligentiae dicuntur
96쪽
LIBER TERTIUS. 79eompositae ex intelligibili, di intelligente, & una pendet ab altera, ut intelligens ab eo, quod intclligitur, ut inquit
positae ex intellectu, & intelligibili; & propterea rationi consentaneum est, asserere inferiores intelligentias intelligere superiorem peressentiam superioris, quae intellectio per essentiam est quidam spiritalis contactus,est maxima omnium connexionum, incorporea enim intimius nectuntur quam corpora, & sine ulla partium distantia copulantur ; est praestantissima sorinatio,non est proprie intuitus,neq; abstractio; sed eminentior utrisq; ; est diuinacleuatio inferioris in superiorem, est demum summu bonum,soelicitas, & uita optima semper conueniens Intelligentiis,ut in I 2.metaphy. 3 9.affirmat Aristoteles. Patet itaq; inferiorem Intelligentiam, cum se, tum sup - riorem intelligere, & per essentiam suam, &peressentiam superioris.
.i Dubia nonnulla, oesolutiones.
V o res suapte natura, & conditione sunt splendidiores,eo humanae metis acies in ea conuem se maiore, ac obscuriore caligine offunditur.
Propterea mirum non est, si conuersa in intelligibilem diuinarum mentium Solem variis difficultatibus circumfunditur. Primum hoc dignum consideratione o currit utrum diuinarum mentium cognitio similior sit illi habitui, qui sapientia dicitur, uel potius Intelligentiae et 'Praeterea si inferior Intelligentia intelligit superiorem peressentiam superioris, uaria uidentur sequi absurda,
na sequitur primo quod in substantiis abiunctis non idem erit intelligens, intellectio, &intelligibile; Insuper c - gnitio
97쪽
8o DE H A BI TIB Vs INTELLECTU sgnitio Intelligentiae non erit sua essentia: tertio tunc in Intelligentiis aliquid nouum considerabjmus, omne enim
compositum est nouum, ut dicitur I 2. metaphy. conten36. Praeterea tunc eadem Intelligentia se, &superiorem multipliciter intelligeti nam se intelliget peressentiam propriam,& superioris:pariter utroq; modo intelliget superiorem : Insuper erit multiplex, quia erit ipsam et, &superior cum intelligondo euadat ipsum intelligibile; Demum non apparet quomodo uariae intelligentiae intelligant eandem,quia uel intelligunt eodem modo, uel modo uario,& distincto; non eodem modo,quia uaria subor dinata non aeque accedunt ad silpremum , non uario quia simpliciter limplex uel omnino attingitur, uel nullo pacto attingitur, non enim in simplici inueniuntur gradus. Ad primam dissicultatem dum quaeritur an ea cognitio similior sit sapientiae, uel Intelligentiae; respondeo ea proprie neutrum esse, non enim est habitus,sed essentia, aliqua tamen ratione similis est Intelligentiae, quatenus cst cognitio praestantissima, cognitio non pendens ex alia pr stantiori cognitione,& demum cognitio rei, quae est principium, in qua cognitione mendacium non habet locum: Attamen nuncupatur ab Academicis, & Peripateticis nomine sapientiae, quia tunc sapientiae nomen ab eo Intelli gentiae non distinguunt, sed nomine sapientiae denotantem inentiam quandam cum sapientiae, tum intelligentiae: Insuper utuntur nomine sapientiae, quatenus sapientis est omnia scire, substantiae autem abstractae per suam cognitionem in eminentia omnia scire dicuntur. Praeterea id faciunt ob euitandam aequivocationem; nam si diceremus Intelligentiae conuenire Intelligentiam,appareret conspicua aequi uocatio, neq; propterea putandum est eam cognitionem etiam intelligentiae nomine honestari non posse : Dum ulterius addebatur ex tradita explicatione
sequi uaria absurda,hoc inficiari debemus uenam dum dicitur,quod
98쪽
LIBER T E R T I V s. I titur, quod ita in abstractis non idem erit intelligens, intellectio,& intellectum: Respondeo hoc de selo Deo absolute verum esse, solus Deus se solum cognoscit: de caeteris est verum quatcnus intelligens fit intelligibile; nam si de nostro intellectu verum est, quod intelligens fiat modo aliquo intelligibile, ut dicitur in 3. de Anima, contex. 8. & 37. longe magis id erit verum de cognitione abstractorum, quorum cognitio est per essentiam : hinc omnes intelligentiae extra primam cum intelligant aliud a se, dicuntur composita: cx intellectu,& intelligibili: Dum adiaditur quod cognitio intelligentiae non erit sua essentia ;Respondeo cognitio intelligentiae est essentia intelligibilis, quatenus est per essentiam superioris intelligibilis test essentia intelligentis quatenus, ut dixi, intelligens duintelligit dicitur fieri intelligibile: Ad aliud, quia sic in
eis esset aliquid nouum ι Respondeo si per nouum denotatur dependens, quod denotasse Averroem existimo in I a. Metaphysic.39. ubi contra diuinam trinitatem disputans ab eo perperam intellectam, eam profert sententia, sic nulla est dubitatio, nam omnes intelligentiae citra primam dependent, quod vero Auermes eo in loco depe dentiam denotauerit, indicauit per subsequentia verba, inquiens,nisi dicant aliqua componi per se, & si aliqua es.sent, quae per se componerentur, tunc exirent de potentia in actum per se, & mouerentur sine motore per se,&c. Sic itaque Averroes ibi per nouum denotau it dependens noprimum, quod Deo aduersatur, de quo tunc loquebatur: Si vero per nouum intelligimus genitum, & mortale,hoc inficiari debemus; nam minime in hac significatione omne compositum est nouum, sed solum id, quod uere compositum est, ex materia, & irma mortalium, hoc manifestissime affirmauit Auermes in 3.Disputatione, in solutione 19.dubii.inquiens dum dicitur omne causatu est possibile, minime id est verum uniuerse . sed de causato com
99쪽
8, DE HA BITIBUS' I in E LUECTV sposito, & hoc non est aetemum, quia compositum unum includit materiam, quae est initium potentiae,& interitus: nam denotat compositum unum, hoc est unum per formidantem esse, hoc non est sine materi a , ob quam est possibile, Limitat itaque Averroes sententiam illam, omne causatum, siue compositum est possibile de eo composito, quod ex materia constat, ex qua cum ima unum consuris git, quare ea sententia minime nobis aduersatur, cum i quamur de copositione ex intellectu,&intelligibili, quae compositio longe distincta est ab ea. ex tradita etiam solutione constare censeo minus recte ab expositoribus, §atoribus Averrois confundi sententiam prolatam in I 2. Metaphy. Commento 3 9. cum ea tertiae disputationis contra AlgaZelem ; nam si loca illa accurate perpendum tur apparebit Averro em de re diuersa loqui, & in uaria significatione sententiam utranq; veram esse. Du ulterius additur ex ea determinatione sequi hoc absurdum , quod eade intelligentia se, & superiorem duobus modis intelliget: dico id minime esse absurdum,quia non eodem, sed distincto modo id contingit: Ex qua duplicis cognitionis conspiratione exactior consurgit cognitio, arctiorq: connexio: Dum dicitur, quod erit multiplex: Respondeo, quod uere erit multiplex, quia solus Deus absolute est simplex, sed est multiplex vario modo, est ipsam et abso lute, fit superior per potentiam, & nexum cum superiori, ut etiam de nostro intellectu dicimus , quod ex se est, natura, & substantia quaedam aetema, cum tamen mox per potentiam fiat omnia intelligibilia. Ad postremam difficultatem , quae erat an inferiores eodem, uel uario modo,& distincto gradu reciperent, & intelligerent superiores: Respondeo id fieri gradu vario, di dictincto ; nam in sim plici, quamuis absolute non insint gradus, tamen in eo reperiuntur, ut participari natum est,& ex conditione recipientis , & participantis, ueluti iacm lumen in uariis ii
100쪽
Ho modo recipitur: Sic recte de Deo dictum est. In d mo patris mei mansiones multae sunt; Insuper solus Deus dicitur Deum cognoscere, quia in eo solo cognoscens ae- uatur rei cognite,cum tamen modo aliquo,& per uarios gradus dicatur etiam cognosci ab aliis multis: At colligamus in pauca, quae late patefecimus. Constat primo apprime dubium esse inseriores intelli gentias per sui, & superioris e sientiam superiorem im- telligeret. Patet secudo quo pacto ea dubiacenseam esse soluenda. Demum constat cognitionem intuli igentiarum magis co- uenire cu habitu intelligentiae, quam sapientiae, quamuis reuera neuter eorum sit, & frequentius sapientia nuncupetur, quam intelligentia.
De Humana Sapientia uniuerse considerata .
E R s AT i hactenus sumus in Sapientia diuina, quae Coelo dominatur,& terris,&iure merito sol intelligibilis nuncupatur, cuius radii cuncta Pariunt, Omnia seruant,& Qelicissime perficiunt. Humana Sapientiaest ueluti umbra illius,& umbra quide satis tenuis peruam homo aliqua ex parte redditur similis Deo: Quae uae sapientiae inuicem comparatae, ita se habent, ut illa sit essentia viva, haec vero accidens: illa sit supra ignorantiae nubes eleuata, haec obscura quadam humanae caecitatis caligine sit inuoluta; Illa seorsum a difficultate splendidissim e diu inis mentibus conueniat, haec sine labore, &sudore minime acquiratur; Illa conueniat omnibus, haec valde paucis : Illa sit causa rerum, haec ex rebus iam productis colligatur: Illa demum sit pura, eminentissim ,