Andreae Duodi Francisci filii ... De habitibus intellectus libri sex. ..

발행: 1577년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

le euasuros esse prudentesi quae puerorum Prudentia etiam Naturalis iudicari debet, quia eam non lotabo rerum usu acquirunt, sed a Natura recipiunt, di ab ortu secum ducunt: Altera ex parte aliud reperitur Prude tiae genus, & cst habitus intellectus studio, di accurato rerum usu acquisitus, & haec est ea Prudentia, de qua vemba facturi sumus, cui data definitio conuenit, quae non in quibusdam, sed abλlute in omnibus humanis bonis ue satur ad humanam actionem pertinentibus, ac insuperversatur non in solis communibus, verum ctiam in singulis , ita tamen,Vt per communia nos dirigat,ad singula. Colligitur enim Prudentia ex rerum euentibus firmatur usu, & exercitatione, & ad singulas actiones nos recte format, ac instituit: Haec Prudentia re . est idem habitus cum ciuili scientia, sola ratione distinctus, ut in sexto Ethicorum, capit. octauo docuit Aristoteles; nam habitus unus sunt, quatenus una est sorma ex eisdem principiis orta, quaeytriusque muneribus iungitur, distinguuntur, uero ratione, quia Prudentia dicitur, ut est virtus , ac perfectio eius viri, cui conuenit, & respicit, ac coniectat commoda propria, sibique uni prospicit: Civilis

vero scientia dicitur, quatenus refertur ad curam , ordinem , & formam Civitatis, & ea , quae Reipublicae sunt utilia considerat: Prudentia itaque ut idcm cst habitus cum ciuili scientia ita diuiditur, uel enim est unius ci gase, & communi nomine absolute Prudentia dicitur, α scientia de moribus, per quam recte homo ea disponit, quae ad sui conuenientem institutioncm pertinent: Vel respicit alios, quae adhuc duplex est, una domestica, quae recte pertinentia ad familiam sorinat, & dirigit ι Altera ciuilis ad uniuersam urbem, eiusque utilitatem respiciens: quae adhuc diuiditur, vel enim est Regia, Princeps,& domana, & nuncupatur Prudentia serendarum lcgum,

T vel

162쪽

r ε DE HABITI Bus INTELLECTvs vel proxime in singulis actionibus versetur, & haec communi uoce nuncupatur Civilis , quamuis enim absolute, & uere ea mereatur dici citillis, quae ratio ferendarum legum est, lain m euenit ex multitudinis ignorantia, ut illi soli iudicentur ciuiles, qui in singulis actionibus ,&pr sertim in iudiciis uersantur, non secus ac illi uulgo censentur Artifices, qui manibus res tractant; cum tamen a

tis habitus in ptaecipiente, & dirigente praesertim sit cotilocatus.: Insuper haec in singulis actionibus occupata Prudentia adhuc est duplex, uel ciatin in consultatione,& d liberatione uersatur, & dicitur consultrix, siue deliberativa, cui omne ciuilium actionum genus subiicitur ι Vel est iudiciaria cuius munus est de singulis actionibus iudicare, quomodo sint, vel non sint consentaneae legibus, ac insuper poenas,& praemia decernere lColligamus itaq; Prudentiam csse duplicem, unam Naturalem, alteram humanam: in super Naturalem esse duplicem, unam ferarum, alteram puerorum. Prudentiam uero humanam adhuc esse duplicem, unam suimet,alteram ad alios conuersam.

Prudentiam ad alios conuersa vel domesticam, vel Ciuilem esse. Prudentiam Civilem vel esse rationem serendarum legu, vel in singulis actionibus uersari. Demum patet hanc esse duplicem, vel consultricem , vel iudiciariam.

163쪽

Comparatio partium Prudentia inter se Cap. III.

Vo. N I A M Prudentia Virtus est, v dique refulgens; propterea ut singulae eius partes splendidae sint necesse est: verum quia eius partes sunt variae, &ad uaria vario modo pertinent, disti ciaque obeunt munera , ideo earum nonnullae magis, aliae minus fulgent: Variae profecto inter eas possunt fieri comparationes; narimo si consertur Prudentia Naturalis cum ea, quae estabitus intellectus , proculdubio Naturalis Prudentia cedit. Prudentia enim,quae est habitus pertinet ad intellectum illa ad Phantasiam; ea versatur in humanis acti nibus, haec in attinentibus ad nutritionem. , & similia: illa dirigit ad animi stelicitatem ad incolumitatem comporis ; illa conuenit soli homilii adulto, ac perfecto, haec

communis est pueris, iumentis,& feris. Praeterea si si cundo fiat comparatio inter Naturalem Peudentiam puerorum , & eam ferarum , adhuc ea puerorum praeserenda

est, quoniam n0biliori conuenit, ad potiora dirigit, & in praestantiorem frugem, nata est perduci: Tertio cum humana Prudentia, quae habitus est intellectus, vel nosmetipsos, vel alios respiciat, proculdubio magis fulget, in relatione ad alios, quam ad se ipsum , & ratio est , quoniam ut inquit Aristoteles in Prooemio Ethico.bonum,quo est communius, Ac pluribus consert, eo est praestantius,& eligibilius.Insuper,quia congruens dispositio erga alios sup ponit conuenientem suimet dispositionem, quod autem

origine est posterius, aliudque includit, est illo eligibilius, ideo Aristotele in quinto Ethicorum austitiam pro T di sem

164쪽

iιI DE HA BITIBUS INTELLECTU ssertim commendat, caeterisque uirtutibus praeseri, quia ad alios refertur, aliosque respicit. Quarto si Prudentia domestica cum ciuili comparetur, Ciuisis principatu o tinet, primo quia totum curat, & respicit, non solam partem , ut domestica; secundo, quia domestica a ciuili tanquam a fine, a Principe, & a toto dirigitur; instituendae

nanque sunt familiae, ut conformentur cum Iegibus uniuersae Vrbis, non autem e contra: Quinto si comparetur Prudentia ferendarum legum, cum ea, quae in singulis actionibus versatur, ea, quae serendarum lcgum ratio est; Princeps, & domina censeri debet, na ita caeteris praestat,

ut Principes Ciuibus, & Regia dignitas Magistratibus: Hinc iure a Platone in libro de Regno, &ab Aristotelie in sexto Ethicorum Architectonica Princeps, & Regia nuxupata est; ad hanc, ut ad Ducem respiciunt, eique ut dominae famulantur Prudentia consultrix, & iudiciaria,quae 4udiciaria Prudentia in loco postremo collocata est; nec absolute Civilis nuncupari meretur, ut inquit Plato in itibro de l egno, sed potius pedissequa est, & custos eius;

quod etiam in 6.de moribus cap. 8.confitetur Aristoteles et Ex dictis duo accurata consideratione digna colligi de bent: primum est, quod cum Prudentia ferendarum leguabsolute inter partes Prudentiae principatum obtineat: non propterea facta comparatione inter libros Moralis

Philosophiae libri de Repub.caeteris sunt dignitate praes

rendi,vr est latinorum communis sententia: Libri .n. Ethico rum,proculdubio principatu obtinent,& ratio est, quia quamuis in libris de Republic. instituantur magistratus, condanturque leges , tamen recta ratio constituendorum magistratuum, serendarumq; legum,que Princeps est,non

ex eis libris colligitur, sed ex libris de moribus, & ratio est,quoniam in libris de moribus explicatiar scelicitas,quq est postremus finis Magistratuum, & legum. Insuperd claratur virtutes,quae simi initia , & finis proximus earum dema

165쪽

pV LIBE R Q V INT V s. 14 3tde,ut enim inquit Aristoteles in s.de moribus, leges prii ilacipium recipiunt a virtute,& ad virtutcm tendunt, & qui-cimq; seruant recte institutas leges, seruant praecepta omnium vii tutum: Ex huiusmodi finibus,&principiis dos mitur recta ratio serendarum legum, adeo ut mox libri de legibus sint veluti fructus, rein rationis instituendi cas, quae recta ratio in libris de moribus exactissime sormatur pariter in eisdem libris de moribus declarantur alia multa ad rem eandem pertinentia. Colligamus itaq; libros de moribus principatum obtinere, & in eis magna ex parte declarari pertinentia ad Ciuilem Philosophiam: hinc Aristoteles in Prooemio eorum librorum, eos absolute appellat scientiam ciuilem, & ait scelicitatem in eis declaratam pertinere ad disciplinym, quae Princeps caeterarum sit ad operationem dirigentium;

Alterum,quod ex dictis colligitur est, quod Legistae, qui

Iuris Prudentes nuncupantur, & se vere morales Philosopho esse censent, summopere decipiuntur, ipsi enim cum versentur in infima,censent se in parte potiori ciuilis scicntiae vorsari,& cum sint iuncti cum famula putat,& gloriantur se cum domina esse coniunctos; nam ipsi minime ver santur in parte Prudentiae, quae est ratio legum ferendaru,

sed in consultatione,& iudicio,quae est pedissequa eius, &custos legum : Ipsi in ciuili scientia minime philosophantur, non enim leges in sua principia resoluunt, nec ab eoru

principiorum exacta notitia auspicantur, ut patet ex e

rum Institutae lectione, solum confuse accipiunt, quid sit Iustitia, ac se ad leges addiscendas statim conserunt, non autem distincte virtutos omnes, earum principia, finemq; considerant, ac rectam rationem serendarum legum, dum intra suos terminos versintur, adeo ut Philosophi contemplativi longe rectius mereatur dici Iuris prudentes, quam ipsi;quod,ut clarius pateat considerandum est, quatuor in

uniuerso reperiri Iesum subordinatos ordines: Gradus

legum

166쪽

1so DE H ABITIBUS INTELLECTvs legum primus fulget in Diuina Prouidentia: Secundus in Fato. Tertius in Natura; Postreinus,qui humanus,& Cia uilis est, in homine : Primum gradum, & initium secundi speculantur Theologi,& Metaphysici: seeundum cum temtio Physici, Postremum Civiles Philosophi, qui postr

mus est umbra quaedam, & imitatio caeterorum, & qui caeteros non cognoscunt, postremum exacte cognoscere non valent. Legistae in hoc postremo versantur,& in parte non prima, sed pedissequa eius,ut patuit,& cum infimi sint, a dent tamen cum Imperioribus de dignitate contendere, nec ob aliud, nisi ob vulgi deceptionem qui ut inquit Arustoteles in 6.Ethi.ciuiles appellant non eos, qui vere ciuiles sint, sed qui tanquam ministri proxime res quasi manibus tractant. Colligo itaq; primo Prudentiam Civilem dignitate praestare Naturali. Colligo secundo Prudentiam Naturalem puerorum, cile potiorem Naturali brutorum. Addo terrio Prudentiam humanam potiorem esse , Vt respicit alios,quam ut respicit se ipsum: In sero quarto Prudentiam Civilem praeserri domesticata Colligo quinto Prudentiam ferendarum legum inter partes Prudentiae principatum obtinere. Patet insuper Prudentiam ferendarum legum ex libris de moribus colligi:& cos libros esse potiorem partem Cia uilis scientiae. IDemum constat Legistas in postrema Iuris prudentiae parte versari,nec iure debere dici morales Philosophos.

167쪽

AE Prudentia sit uniuersa virtus ad mortapertinens. Cap. IIIL

UONIAM Prudentia ad omnem humana actionem se extendit, in omni fulget, dirigit, conuenientemq; formam tribuit: iure uniuersa morum virtus esse videtur, adeo vi,qui Prud cns sit alia ulla virtute egere novideatur, ii.cc dicitur scientia bonorum malorumq; omnium ad hominem pertinentium; hac duce omnes animae Perturbationes recte componuntur, singulae* actiones in beatitudinem diriguntur, eius ope, etiam ea, quae mala sunt vertuntur in bonum, & demum nullum numen abest, si adsit prudentia, per hanc praesentia ordinantur, futura praeuidentur,praeterita in memoriam reuocantur, hac ciuilia; &domestica gubernantur, de quai ccte Anthistenes protulit murum tutissimum eam csse, qui neq; decidere, neq; prodi possit: Iure itaq; Apollophanes stoicus, res

rente Laertio, dixit Prudentiam esse uniuersiam virtutum,ti Socrates in eam, voluti in culmen, & apicem omnem virtutem redegit. Dixit Plato in Menone. ut ergo summatim dicam omnes animae impetus, omnes is declinationes Duce Prudentia ad beatitudinem tendunt: Imprudentia uero ad contrarium: Prudentia itaq: uirtus est, aut

uniuersa, aut pars aliqua uirtutis, & in Alcibiade primo ait, in quo unusquisq; est Prudens, in eodem est bonus, i prudens autem malus: Haec est circunspecta, uigilans, simplex,matura, perspicax solera, & quid plura, in opere secundum Prudentiam optima hominis uita, summum qibonum,eius uidetur esse collocatum: non itaq; iniuria uidetur esse dicendum Prudentiam esse uniuersam mora-lam uirtutem: Ex adueiso id minime uidetur esse uerum,

168쪽

is L DE H ABITIBUS INTELLECTvs Roniam uirtus moralis ad sentiendi appetitum pertinet,

'rudentia ad intellectum; Virtus moralis est moderatio alicuius generis perturbationis, ut uoluptatis Temperantia, Irae Mansuetudo, & ita de reliquis ; Prudentia autem non perturbationis est moderatio, non enim ad intellectum perturbationes pertinent, sed medium decernit, &statuit,quod est conueniens in perturbationibus: Demum moralis uirtus in fine posita est, per quem boni dicimur: Prudentia uero uersatur in ordinatis ad finem,per Prudentiam enim recte media disponimus pro finis adeptione: Hinc ne dum Aristoteles,uerum etiam Plato, praeter Prudentiam enumerat uirtutes alias ; Hanc difficultatem dis soluit Aristoteles in o. de moribus ad Nichomachum i 'uiens, Quapropter aiunt uirtutes omnes Prudentias esile; & Socrates partim recte quaerebat, partim peccabat peccat quidem,quia uirtutes omnes Prudentias esse putanbat; bene dicebat, quia non esse sine Prudentia eas aiebat: Haec est resolutio Aristotelis, in qua duo considerada sunt, primo id,in quo damnat Socratem, & consequenter Platonem, secundo id,de qno illum commendat: De primo inquit errasse Socratem, quia putabat uirtutes omnes esse Prudentias, at aduertendum est, quod non secus Plato existimauit Prudentiam etae uirtutes omnes, ac existimauerit Aristoteles,quod patet,quia preter Prudentiam, etiam caeteras uirtutes dinumerauit,ut Iustitiam,Fortitudinem, Temperantiam,& alias: Dixit tamen Prudentiam esse modo gliqno uniuersam uirtutcm,quatenus omnium est Princeps,omnium cst dux,omnibus, medium, & formam pra scribit, per omnes extenditur, adeo ut facultate quadam ,& cminentia omnes intra suos terminos uideatur includere,cunctasq; facultate, & uirtute dicatur continere no secus ac Dux belli peritissimus sibi uniuersam uictoriae gloriam uendicat, cum uniuerso exercitui conuenientem for

mam tribuerit: Vt uero pertinet ad aliam partem, in qua

169쪽

socratem commendat,quia virtutes sine Prudentia minime posse consistere affrmabat, iure de hac sententia,commendatione dignus est Socrates, cum in ea omnes Viri sapientiores conuenerint, eademq; experientia, & ratione comprobetur: Percipimus enim Prudentiam virtutem es.se,quae in Puppi sedens gubernaculum tenet hominum,ac omnium nostrarum actionum, consiliorum, operum D

cst,per hanc homo, familia Vrbs,Regnum, ac demum omne mundi Imperium optime valet, seruatur, perficiturq; per imprudentiam uero peruertitur, ac labefactatur. Prudentia idem esse habitus dicitur, cum ciuili scientia, per quam conduntur leges nos formantes,ac dirigentes, ad v- niuersum virtutum genus: iure itaq; sine Prudentia nulla virtus consistere potest,quod ratione ostenditur, nam vi tus in mediocritate est posita, mediocritatis Iudex est Prudentia,virtus est habitus couenienter nos in finem disponens,Prudentia viam parat pro assequedo fine,ut itaq; sormatum suum formatorem,terminus viam, finis deniq; media supponit,ita virtutes morales Prudentiam exposcunt,& sine ea consistere nequeunt. Constat itaq; Prudentiam esse,&non esse virtutes om

nes a

Nam Prudentia est uniuersa moralis virtus, quia Primceps omnium,& Dux est,& omnes facultate continet. Non est uniuersa virtus, quatenus alia est Prudentiae, &sinsularum virtutum, forma propria ratio, conditio, &ossicium.

170쪽

De HABITIBUS INTELLECTvs

suae pertineant ad Prudentiam.

V o v I A M Prudentia virtutum omnium Princeps, & Regina est, ad dignitatem a tem regiam varia pertinent,& pro eius constitutione, & forma plurima requiruntur, iure merito etiam ad Prudentiam varia r digi multaq; pertinere putandum est: Praesertim tamen

Prudentis est bene consulere pota de his, quae sibi,quae familiar, quae Vrbi optima sunt, de his quae ad bene, recteque

vivendum uniuerse conducunt,adeo ut sua consilii rectitudine,& sibi, & aliis summopere prosit, ideo consilium a solo Prudente petendum, expetendumq; est, & sine consilii

rectitudine Prudentia nulla consistere valeat, non est profecto eadem consilii rectitudo cum Prudentia, sed ita se habent inter se,ut unum sine alio seruari nequeat, praesem tim tamen consilii rectitudo,unum ex requisitis ad Prudetiam iudicari debet: Insuper ad eiusdem Prudentiae constitutionem conducit perspicacitas ea, siue acumen ingenii, quod a Graecis o te appellatur, cui tarditas, & heb tudo opponitur,& nemo est iure Prudens, nisi idem sit perspicax,& solers. Hic perspicacitas, siue Intelligentia non est eadem cum Prudentia, constituit tamen Prudentiam: Perspicacitas enim ad iudicium pertinet,eiusq; munus est recte iudicare; Prudentia vero vim habet praecipiendi, &ad actionem dirigit: Praeterea ad Prudentiam recte sominandam necessaria est rectitudo sententiae, quae a Graecis γνω μὴ dicitur; & ex consultatione recta, ac ex perspicacitate ingenii consurgit, haec nil aliud est, nisi iudicium roctum,adeo ut bona consultatio dirigat,perspicacitas inu mat,sententia recte decernat: Ex his ortum ducut circumspectio,

SEARCH

MENU NAVIGATION