Christiani Thomasi ... Institutionum jurisprudentiæ divinæ libri tres. In quibus fundamenta juris naturalis secundum hypotheses illustris Pufendorffii perspicue demonstrantur, et ab objectionibus dissentientium, potissimum d. Valentini Alberti ... li

발행: 1730년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

LIB. II. CAP. XII. DE INTERPR. iba in usu populari S latissimo. r. In faiorabilibus, si artifex sit, qui Io

quatur, verba etiam in sensu artificibus peculiari, non tamen plane improprio, nisi ad evitandam absurditatem vel iniquitatem, accipi poterunt. In odiosis sermo figuratis aliquantulum admittitur, ut onus vitetur: ad illas cum uno saltem vel duobus exemplis universalitatem haud quaquam inferentibus illustret, multae instantiae dari poterunt, in quibus si solum regulas istas applicare velis, d dubium di obscurum sermonem tollere non poteris, aut si applicatio cum dictamine rectae rationis non pugnet, etiam citra istas ex superioribus regulis de materia substrata, effectu, ratione Sc. isti dubio satisfieri possit. i 4. Ita dum jus Romanum pollicetur actionem, si quis de possessi ne rei suae dejectus est, recte Grotius notat, id etiam extendendum esse ad eum, qui vi vetitus e st ad suum accedere; sed non tam ex ratione regulae primae, de non odiosis, quam ex ratione legis, quia ius Romanum omnem violentiam voluit hoc modo coercere. i s. Ita dum Caligula eorum, qui pro se & poseris civitatis jus impetraverant, nepotibus jus civitatis negabat, quasi non intelligi deberent posteri ultra primum gradum; non opus est aa convincendum iniquitatis Caligulam ad primam Grotii regulam refugere, sed sufficit, quod in poster rion voce nulla sit obscuritas, ipse vero Caligula omni ratione, quae re-yrictivam interpretationem suadeat, destituatur. i76. Ita ex regula ultima de odiosis defendere nollem se factum Aureliani, qui eo tempore, quo proficiscebatur ad bellum Orientale, HIibros coronas populo promisit, si victor rediret, post reditum vero suum coronagri panibus siligineis singulis donavit. Erat enim hoc evidens verborum cavillatio, quamvis neque populus a stultitia excusari poterit, quod spe

raverit aurea S.

1 . Quae hactenus dicta sunt, procedunt in obsecuritate, quae sic comparata est, ut adhibita arte rectae interpretationis legitimo aliquo modo superari exponique possit, f nam in caeteris quae adeo obscura sunt, ut humano intellectui, discernendi facultatem relinquant, frustra suam

curam Operamque interpres consumserit.

i 8. Puta v. g. si quis loquatur plane sine ulu vocis significatione, si id quod scriptum est, prorsus legibik non fit, neque oculis possit perspici, neque intelligi, quid significet. g 79. Si

d clans f. t i. iunis a regula x hie. e) Defendit ramen Pufend. d. p. 723. Vide supra β. 74. Rebhahn. th. 16. fg Rebhalin. ih. 43. l. T. de suppeti. leg. l. 9.e 4Εdil. Edict. l. I. pr. de his quae in testam. del. l. a. de his quae pro non script. hab.

322쪽

VOLUNT. DIVIN. ET HUMAN. 2p

l 9. Si deficiat item omnis conjectura voluntatis. Ut si testator Nitium liberis tuis tutorem dederit, sintque Titius pater & filius, nec appareat. quem dederit, neuter Tutor erit. Aut si dixerit: Si Stichus heres non erit, liber se heres esto, non valebit substitutio. h

Aut si voluntas loquentis nultam exitum invenire possit, ut in vere perplexis, quorsum etiam referre possis exemplum modo memoratum

de Sticho sibimet ipsi substituto. 18 i. Ita si Julianus illam institutionem: Si Titius heres eris, S rem heres esto; f Sejus heres erit, Titius heres esto, ut perplexam scribit esse inutilem, cum conditio existere non possit. i J8r. Mihi vero, quod pace Juliani dixerim, videtur Testator non id

Voluille, ut neuter ante alterum heres sit, quomodo Julianus eum intellexit, sed ut neuter sine altero heres esset, ac si dixisset: Titius O Sejus herede sunto; si unus eorum heres non erit, nec alter heres esto. l 183. Nam cum verba institutionis Sc hanc interpretationem admirutant, putamus eam expositioni Iuliani esse praeferendam, quoniam magis convenit cum regula, quam supra cm ex loco de effectu inculcavimus. 384. Magis ad hunc locum videtur spectare illustre exemplum conventionis Paridem di Menelaum. Conventum fuerat, ut victorι cederet

Helena; In repetitione ejusdem ante pugnam dictum erat: Ut ei cederet Helena. qui alterum interseris i. Paris succumbens fuga sibi consulebat. Petebat Menelaus sibi Helenam adjudicari, ut victori, contradicebat Paris, quod ipse adhuc viveret. Quaestio erat, an posterior repetitio conventionem priorem ambiguam explicuiset, utrum in posteriore mentio interfectionis satiem exempli loco facta fuset ' Pro utraque sunt conje iurae non contemnendae, n) ac ut nobis videtur, decisionem ejusdem in aequilibrio suspendentes. 181. simili tersi manifeste sunt pugnantia in sermone aliquo, cessat interpretatio, quia nemo eodem tempore contraria potuit volui fle. Hinc leges Romanae inculcant: Ubi pugnantia inter se in testamento,uberentur, Ii 1 ne .

h l. 3o. de test. tui. l. to s. ult. de V. ct P S. i) l. i6. de condit. iust cons supra β. 43. l D v. g. contingere potes, ut unus amicus ad olferum dieat: si tu vis exspatiari, s ego volo. Et alter respondeat eodem modo. ira . 63. Adde; quod conditio hac, etiamsi subtiliter loqui velimus, possit habere exitum. IMenim Sejus is Titius simul σ uno momento se declarent, quod velint heredes esse. Item: conditis imp Fbilis habetur pro non adjecta. Nisi iacere velis, coniurionem impossibilem dioerre a perplexa. Cons supra ν. 379.. cn vid. Pusend. ρ. 9. Duili sed by Corale

323쪽

LIB. Π. CAP. XII. DE INTERPR.

neutrum ratum esse. Scripturm etiam Mersi fidem invicem sibi deroganter ab una eademaue parte prolata; nihil simitatis habere. o Nisi sorte unus sermo sit altero posterior. Nam quod posteriMister contrahentes placuit, derogabit prioribiu, O ubi duae contraria leges

synt, semper antiquae abrogat nova. 387. Peccatur vero contra hanc ultimam observationem de pugnantibus , etsi graviter, communiter tamen ab interpretibus iuris Romani, qui nullas antinomias in legibus Justiniani deprehendi asserunt. 88. De iis loquor, qui vel legem in alia parte corporis Iustinianes aperte abrogatam cum abrogante, vel leges in una eademque parte sibi i vicem aperte contradicentes mediis quilniscunque conciliare alΙaborant. 89. Nollem adeo JCto alias magni nominis, p) dum contra micsenbachium disputat, cepius excidisse has voces: Ad evitandas antius Mas potius quiduscunque distinctionibus pugnam esse dirimendam. im. Scilicet haec est sita μίλυσου, q) quam alii recte contrariis bona disputationis accensent, qua quis ad ejus voluntatem, quam suscepit interpretandam, suum intellectum non accommodat, sed ad suam volunt tem alterius intellectum detorquet. ' εrsi. Sed de eo alibi fusius. Tu modo disce, hac via impossibile esse, ut quis evadat JCtus; cum ea a tramite interpretationis justae deflectat, sed fieri aliquem Sophistam, di verborum cavillatorem. 92. Antequam huc abeamus, monendum, ne quis ea, quae hacte stradidimus, indistincte arbitretur, ad Ooluntatem divinam esse applicanda, Etsi enim supra r) assertum fuerit, Iegibus divinis exponendis easdem inservire interpretationis regulas, quibus utimur in expositione seminnis humani; non tamen putandum est, ac si quoque omnia, quae de O scuritate verborum, ejusque divisione fusius disseruimus ad voluntatem divinam pertineant. 93. Manet enim scripturae perspicuitin illaesa, di s unus alterve eiu dem locus sit explicatu dissicilior, s in quibus regulae bonae interpret ιionis vel ideo adhibendae erunt, tum ut ignorantia tollatur nostra, tum ut evitemus verborum Scripturae cavillationes. 94. Sunt igitur multae disserentiae inter obscuritatem voluntatis avia. humanae, quarum quasdam saltem brevitatis studio tangemus.

324쪽

VOLUNT. DIUIN. ET HUMAN. αἴ

I93. I. Obscuritas voluntatis divinae magis est in inteEectu humano , quam in sermone divino: At in voluntatis humanae declaratione saepius vitium haeret inscripto ct verbis, non in interprete. t I96. Unde II. Scripturae dissicultas confundit aliquando indoctos NSophi ν; obscuritas vero voluntatis humanae doctissimos O sapientissimos plus una vice in angustias redigit. u 197. Itaque III. Si adhibeas regulas interpretationis, & maxime ex loco de conjunctis origine petas subsidium, dissicultatem istam in praeceptis divinis x facile superare poteris. Aut obscuritas voluntatis humanae saepius est in plicabilis. 398. Neque enim IV. perplexitatem deprehendes in legibus divinis, bene tamen in legibus , patris hominum. 399. Neque V. pugnam genuinam in praeceptis DEI poteris ostendere, infinita vero ostendi poterunt in legibus humanis; quicquid etiam hic protectetur Tribonianus quispiam Sc. Reliqua pete a Theologis, ct Dannia. d. l. u H. Petri 3. v. i6. ix Aliud in praeceptis divinis.

Danuli. d. l.

FINIS LIBRI II.

LIBRUM II. INSTIT JURISPR. DIVI AE.

OVAESTIO INTER CLARISSIMUM PLACCIUM ET

AUTOREM: DE DEFINlTIONE FAVORABILIUM ET

ODIOSORUM ETC.

HISTORIA CONTROVERSIAE.

FEre triennium est, cum per postam Hamburgensem literaS acciperem a Pseudonymo ad me scri las, & sigillo figuram conlassem, Arabicis literis non multum absimilem, repraesentare signatas. Re fere bat in iis autor, quanti me & mea studia aestimaret, non tamen potuisse omittere ex amore virtutis S pietatis, quin me amice admoneret de in-ssni di impio errore in Institutionibus Jurisprudentiae divinae a me commisso, utpote qui in cap. ulti lib. I. prioris, di cap. i. lib. 2. praesentis It 3 editiois diuitiaco by Corale

325쪽

editionis) negarem, cultum Dei externum ex iure naturae esse demonstrabilem. Igitur orabat, ne aegre ferrem, quod notas ejus ipsi in lethione libri mei ortas mecum communicaret, di me certiorem jubebat esse. quod nemo sciret, quae mecum ageret, cum in mei gratiam ipse manu propria omnia ista ad me scripserit, nec amanuensis sui opera voluerit uti. Insequebantur scholia ad dieium caput libri mei de ossicio hominis erga Deum. liberius & videlicet non ea deliberatione conscripta, quae in epistola fuerat adhibita, cum eo tempore haud dubie non cogitaverat, quod ea aliquando mihi exhibere vellet. Summa eorum eo respiciebat. quod ea, quae ibi dissero de insuffcientia luminis naturae ad demonstrationem cultus divini externi, eum in sensum acceperat, ac si ex lumine naturae negare voluissem, Deum cultu externo esse honorandum, dc quod responsiones meas S instantias ad argumenta, quae quis forte pro assertione cultus externi formare posset, ita interpretatus erat, si argumenta mea essent pro demonstranda negatione cultus externi, quo pacto non poterat non sententia mea sana alias S innoxia, in pestilentissimam ac plane impiam detorqueri, unde in ipsis subinde scholiis allocutiones ad me Sc adhortationes tanquam atheum S blasphemum legebantur. Claudebat literas istas ialogus, in quo per mixturam blanditiarum reminarum me adhortabatur, ut res redalum publice datum publica confessione& revocatione tollerem, promitte , si id facturus essem, quod tum verum nomen suum profiteri vellet, uod si in impia sententia essem perseveraturus, publice eum me accuisaturum esse. Ego vero Tacile errorem Autoris hujus ejusque originem detegens, causam mutandi sententiam meam nullam videbam, simul miserebar hominis, qui, quicunque etiam esset, toto literarum contextu

eiusmodi animum proderet, qui ex praecipitantia, hypocrisi it pertinacia esset compositus. Lubentissime respondissem, si scivissem, cui literae meae inseribendae fuissent. Igitur inquirendo in autorem, monstrabam aliquibus ex auditoribus meis illam Epistolam, & cum inter ipsos etiam Ham- burgensis aliquis esset, persuadere. is mihi conabatur, ductus literarum esse iis simillimos, quos Clarissimus Placcius scribendo efformares. Sed eredere nolebam, partim quod mihi imaginari non possem, virum jam olim doctrinam de Inte retatione praeceptis includentem, tum insignem agere verborum meorum cavillatorem, partim quod mores, qui ex literis ad me datis elucebant, non videbantur quadrare moribus, quos in Cla- rissimo Placcio ante aliquot annos Hamburgi ipse me observasse putabam, di quos de ipso alii fando retulerant mihi. Interim cum aliter Pseudonymo isti sententiam meam declarare non possem, di vero tum

326쪽

FAUORABILIUM ET ODIOSORUM. aues

temporis videlicet d. .. Apris. ιοι. publica a me habenda esset disputatio de medis Auris prudentiae Romanae ex Historia juris ab ejectis Regibus adsu-bticati leges XII. Tabularum deductis, corollaria sequentia dictae disputationi adieci, quae ob rationes mox dicendas hic apponam integra. I. Omnis cultus religiosis ex revelatione orιν es, nec datur religio naturalis, peras quae latius deduxi in Institui. Auri stria lentiae Div. lib. I. cap. ult. II. Cum

ossicium nil consi ut injusti legum interpretatione, calendum ies maxime

est ab erroneis interpretandi regulis vulgo receptis, quae vel obscurae sunt, ct ipse interpretatione H elissima habent opus, atque sic magis nota ignorantiae ct clypei Iophistarum sunt, quam arma, quibus FCtum docet esse armatum, .el aperie jesse. III. Talis es illad hoc dicum torum o vulgaris Onosura interpretationis extensisae ct restrictivae ' Lavorabilia esse extendenda, odiosa restringenda: neque enim desiniri potest, qui sit favorabile, quid odiosum. IV. Sequentes autem rivuli ex isio fonIe d dum aperte falsesunt. Scilicet: Leges poenales ct statuta particularia non admitιere interpretationem extensivam, sed esse restringenda, quia pertineant ad odiosa. U. Item EDd vulgare: Beneficia ponopo, tanquam favoriabitia, se extendenda ct late eriplicanda. Quod tamen a regulis praecedentis numeri in eo dissere, quod illarum saltem quaedam exempla, quamvis pauca, nec ad axioma inde formantam sussicientia dari posiFnt, hujus vero, Iremunt omnio licet, hactenus ne unicum quidem exemplum verum 9' adaequatum reperire poIuerim. VI. Talis etiam est ista communis regula, qua utuntur in Interpretatione declarativa

Verba in dubio proprie sum exponenda, nisi neces tas nos adigat ad interpretionem Aguratam, vel ex propria signisicatione sequatur absurdum. VII. Utirinique ct ista ex priori deducis: Testamenta non admittere acceptiovem verborum impropriam seusiguratam. Ex his corollariis, ut facile intelligis,ptimum directe oppositum erat Pseudonymo isti, ut videlicet ipsi, cum aliter non possem, publice declararem, quod hypocritica ejus epistola ad publicam, quam a me exigebat, reVocationem me non removere potuerit, dc ut ipsi indicarem, quod si me doctrinam meam non revocantem, secundum

minas epistolae, publice accusari velit, id quantocyus facere possit.'Reliqua

autem corollaria tum quidem ea Occatione mihi enata erant. Tractaveram iam in prima editione Iurisprudentiae meae divinae lib. a. cap. uti. de falsitate regulae vulgaris in doltrina de interpretatione receptae: favorabilia esse extendenda, odiosa restringenda. Tum vero de aliis similibus pseudo regulis non cogitaveram. At successe temporis deprehenderam adhuc alia vulgata juris bro cardica non melioris momenti esse quam istam regulam. Igitur ut occasionem darem Consultissimis JCtis, quibus

327쪽

iam tum temporis municipium hoc abundabat, ut in maiori frequenti mecum publice opponendo conferrent, summatim istam doctrinam a seudoregulis corollariis istis inclusi, putans fore, ut sententiam adeo paradoxam eo plures oppugnarent, quanquam ne unicus quidem oppo luerit sed vel ob evidentiam assertionum mearum, vel alus ex rationibus tacendo eas approbaverint. Sed ut ad Pseudonymum mcum redeam, nI-hil post aliquod tempus, vel publice, quantum mihi constat, ab eo editum fuit quod meam sententiam publice accusaret, vel per alias lueras ad me scrinium, quod mihi patefaceret, quomodo perseverantia mea In doctrina semel proposita ipsi placeret. Sed ut causam tamen ipsi etiam redderem, uuae me moverit, ut per objectiones ipsius non commotus fuerim, limul . vero fundamentum erroris ipsi placide commonstrarem, totam doliri nam

de ossicio hominis erga DEUM publice reassumendam, & ea , quae illis

donymo occasionem errandi dare potuerant, sine ejus mentione tamen.

clatius ponenda esse duxi. Unde quemadmodum quae in corollariis relIuuis de falsis interpretationis regulis succincte asserueram, paululum dis stinctius postea exposueram in Praxi Germanica Logices, capite s. g. V. Leo ita anno i 69r. in introductionν Germanica ad Bhicam c. s. n. s. Ieqq.1ta tractavi lc explicavi sententiam meam de cultu externo DEI ex sola ratione non demonstrabili, ut putaverim, Pseudonymo isti jam ex asse essentisfactum, & scrupulos omnes, quos praetendere poterat, esse eXemptos. Sed non sivit me diu manere in ista opinione, quam de ipso conceperam. Ouin potius mox alias ad me, sed breviores literas dedit, cum prioribus&ductu literarum S sigillo omnino convenientes, nisi quod in posterioribus ex Pseudonymo se mutaverit in Anonymum. Placet autem epist Iam illam secundam referre totam, si tamen epistola dicenda est, quae nonis

nisi quaestionem continet: y. N. F. C. si ritur: Annon Clarsi Dn. Christi tu Thomasius in nrisprudentia sua m. divina inscripta, ct introduGo-ue ad Philosophiam Moralem, Germanice postmodum diuulgata docens: DSUM quidem, ut Ens perfectio mum interno amore cultuque, ac paritione vi imeis naturalis venerandum agnosci: negans interam, pro summo Bono eundem

habendum, vel externo cultu prosequendum ex eadem posse perspici; partienoei de precato Gentilium inexcusebili atque contradicat Apostolo: Rom. L u. ait Videbam ex hac quaestione, Anonymum legisse cum cura introductionem meam ad Philosophiam moralem: Uidebam, eum nihil deprehendere ibi potuisse, per quod objectiones suas primas sustinere valeret: sed interim tamen veritati cedere uoluisse, verum objectionem aliquam satis inconvenientem illam quidem anxie conquisivisse, ut impietatis notam mihi

328쪽

FAVORABILIUM T ODIOSORUM.

Is inureret, cum tamen aperte Apostolus dicto Ioco contra eos disputet, qui cultum externum iuri naturali etiam repugnantem adhiberent, di idololatria maxime irrationabili se commacularent. Quamvis autem objectio ista per modum nudae quaestionis esset proposita, facile tamen colligere Iicebat, quaerentem non ea intentione quaerere, ut ipsi responderetur. Quomodo enim responderetur anonymo, qui, nec ubi degeret, in literis adnotaret Accedebat, quod gravior aliqua suspicio scribentem oneraret, cum magis sollicitum esse, ut famae ineae apud viros honestos detraheret, quam ut inquireret veritatem, cum eandem omnino quaestionem Zc ilia lud instar literarum ad Theologum pium Sc eruditum, cujus amicitia maxime delector, eodem die transmiserat, quod certe qua intentione factum fuerit, quilibet non longe quaesitis coniecturis assequi potest. Pu blicaverat postea anno superiori Clarissimus Placcius opuscula quaedam Iuridica. secundae editioni de ICto perfecto adjecta, inter quae sextum

in ordine refutando i meo corollario de favorabilibus Sc odiosis destinatum videbam. . Cui paulo post in quaestionibus promiscuis Historico Philo sophico Juridicis modeste respondi. Repetiit quaestionem istam meam Vir Clarissimus non ita pridem, ad eamque annotationes quasdam imis primi curavit. Simul vero literas ad me dedit, quas ubi evolvi, statim agnovi ductum literarum eundem cum eo, quem Epistolae Pseudonymidi Anonymi exhiberent. agnovi stylum similem ei. quo prima epistola conscripta erat; scilicet blandientem. mericulosum dc pacem ac pietatem fere ubique prae se ferentem. Jam quid facerem lectori Si ante aliquot annos talia mihi accidissent, forte tali modo respondissem Clarissimo Placcio, qui Ps eudonymo isti & Anonymo displicuisset. Nunc cum alia mens sit, Sc vanitatem vindicationum ejusmodi per DEI gratiam agnoscam, nil mitius excogitare potui, quam ut Lectori quaestionem istam meam cum Scholiis Clarissimi Placcii Sc succinctis meis responsionibus,

tum Sc eius episto Iam ad me eapropter scriptam communicem, non alium

in finem, quam ut doctrina ista de inanitate regulae vulgaris de favorabilibu g Si odiosis modeste cdrroboretur, dc si Anonymus iste forte ad alios de me sic insidiose scribere vel loqui pergat, Iector veram causam cognoscat, cur mihi sine causa Iites istae fuerint motae. Ipse vero Claris simus Placcius non aegre feret hanc responsionem, praeprimis si illud pensitaverit. quodi ob multas rationes ex dictis non dissiculter colligen

das , in posterum ipsi nihil amplius sim responsurus.

329쪽

QUAESTIO DE DEFINITIONE

' Quaestio mea a scholi is Clarissimi Placcii, quia separata est, facile distingui poterit. Responsiones autem meas ad ista scholia, notatione alicujus literae ex alphabeto scholiis Placcianis, brevioribus tamen lineis sunt addita.

DE INTERPRsTATIONE DEFINIRI POSSUNT r. mu ,

Controversia ir haee, ad δε-

ast Ignoscet mihi Clari minus vir. Statum controversiae n6n mutavi. UHoe sophist xum est.' ad vero tacta diveris idem Q il sileantis in diuerili Ibeis adSibere, vel eerte talibus uti, ci lae ex antecedentIbus' aut alibi dictis fatilem interpretationem admittunt, fi non incidant in mantis interpretis praejuritio occupati, id non est, statum coiitroxersiae mutare. Egi In capite ultimo.libri II. Instit. Iuris pr. divinae de interpretationis regulis de subinde in tractatu isto Indicavi, quod putem easdem esse regulas interpretandi pacta, oc leges, aut alia negotia ha--ε-- . iri quibus voluntatem suam 'vetbἰs declarant. Dixi Aid 9. 1 . seqo. quod falsa r

minum a

gula inretpretationis sit; favorabilia esse extendenda , odiosa testringenda. Dixi in 's. Ion M. quod nullum negotium: humanum thpetiei possit, quod omni ex parte favorabile aut odiosum appellari poIsit. Dixi in b. ν o. quod arm ρια, quae Grotrus de discernendis favorabilibus ab odiosis suppeditat, sint iasuillatentia. Ergo dum postea in corollariis alarui, quod regula de favorabilibus de odiosis sit erronea in interpretatione juris vel legis, non m tavi starum controversiae. Si enim est erronea in interpretatione in seuerς,. etiam erronea erit in interpretatione inris. a '

ctrinam de in i prela risule Iuris solam 1 bὶ quae nune ad omnem interpre-

b Nollem lixe tanta fiducia a isereret Vir Clarissimus, quae aperte sint. An enim v quam in corollari a parriculam restrictivam veI extensi νam adhibui Τ ΑΩ oblitus suit Vir Claris. simus: unius positionem non esse exclusionem alterius '

c, Ergo hic nulla est extensio, sed potiri prqposirio quaestionia, uti ab initio fuit p-- posita in Institutionibus Iuris di τοῦ ni quas se Iegisse Vir Clarissimus non potest diffiteri.

negabatur. Nunc in doctrina de interpretatione soja. d) 9uod adeo

dὶ At, in institutis tribus 3. ιυ. σμὰ ita perspicii a disserui, ut quilibet intelligere posse sine id velle, quod non habeantur defi*tionea tale .favorabilium modiosorum i' appus stione regulν illius vulgati per eas favorabi,ia & odiosa dicernere possimus. Si vero emam in Institutionibus mentem meam non ita explicuissem: An non regula verae interpretationi est:

330쪽

nec satis assequi me fateor, qua mente flat. e 'Grte vereor, ne ad aliaι,

e Homo suspica sine iusta suspicionis causa, aliis de se suspieandi oeeasiimem praebet.

nec dum hactenus inter nos agitatas, agitatu magis ambagiosita, ct tortuo rq ursiones, hinc a prima, ct unica mihi eum Oarissimo Tnomosis iudite f

Sed qme causa noluntatis r Et quaenam violentia aut netessitas Virum Clarissimum adegit, ut controversiam istam p. ro. de icto persecto N p. ιλε. Cp . Iur c vel mihi move- .ret, vel circa eam litem publiea contestaretur t

modum agitari coepta, auferamur.' g Nempe si Annon bene, ac philo-

g Nulla vero eausa, ut vidimus, verendi ista adero. Nee sum ille, qui tortuosas Aeambagiosas quaestiones amat. Certe has tres, quas ipse Vir Clarissimus hie excogitavit, nequidem omnes antelligo.

- sopbice desinita semel: tam tu doctrina de interpretatione, quam alibi, maneani bene δε ita ' An i) si definiri possint maxime favorabilia , o odiosas in doctrina de interpretatione de iri queant: tum absolute, quod ad suam naturam ὐ tum 3 respective, quod ad methodum docendi non violandum Z I g. I. IN omnium ore sunt regulae, dum de interpretatione pactorum & legum agitur: Eoorabilia esse latim, 'odiosa strictius interpretandar Item: si vorabilia esse extendenda , odiosa. re iugenda, quarum explicationem potissimum suscepit Huga Grotius in capite de interpretatione Libri II. δε . B. 9 P. Intendi vero in Institutionibus meis Auris dentia divina Lib. II. cap. II. g. ID. mque ad lysi. Ostendere, has regulas nullum habere usum in materia interpretationis, quin potius aptas esse, ut sub ea- trum praetextu interpretationes cavillatoriae S ineptae possint salvari. Rationes ibi vide. Est vero inter eas non infima, quod obscurissimum sit. quid sit favorabile vel odiosum, cum omne, quod uni favorabile est. alteri odiosum sit , adeoque favorabilia di odiosa non possint describi. d. d. i. g. rysi. Postea cum Halae Anno 369 i. de navis quibusdam Iuris- prudentiae disputarem, inter corollaria disputationis sententiam illam re

petii : Ealsum esse Brocardicum torum de favorabilibus extendis ct odiosi restringendis, neque enim definiri posse, quid At favorabile, quid odissum '

Potius aptas esse.ὶ Hoe commune habent eum omnibus rebus humanis . optimis, quae pravo usu pe sma evadunt: per se inserim nihilominus, ob usim optim4m opt1mae permanent, , excoluntur, ac aestimantur. h

SEARCH

MENU NAVIGATION