장음표시 사용
391쪽
ito LIB. m. CAP. II. DE OFFICIO HOMINI s
quomodo vero inditum esse poterit ejusmodi quid, quod cum ratione, hoc est, cum essentia hominis pugnet. 161. Nec est, quod dicas ita perget instinctum istum tendere ad procreationem sobolis, ergo huic eundem esse subordinandum, cum ipse supra a concesseris, sentire homines stimulos istos acriter, etiamsi certum sit, nIn posse per concubitum procreationem sequi, aut ubi civili ratio non ferat, ut conjugium ineat; cum concessoris, b hoc ultimo casu non obligari hominem ad ineundum matrimonium; An igitur his nitem casibus legi naturali quid adversum committit homo, si impetum non peculiarem, qui a perversa educatione oriri poterat, sed communem humano generi, di ipsos etiam homines justissimos agentem, sequatur, de voluntatem aliquam ex eo, ad quod natura ipsum fert, capiendo, Ven
16 i. Quod si urgeas, dictare rationem tamen. turpe id esse, cui adeo obsecundandum non sit, quod sepius homines extra se rapiat, ut actus alios legi naturae vetitos committant, c) regeret essemas hos non tam
affectui ipsi & inclinationi, sed pertinaciae, quod homo istam inclinationem reprimere conatus fuerit, esse adscribendos, adeoque invertendam potius esse illationem, ac vel ideo in tempore laxandas esse habenas stimulis urgentibus, ne rationem de throno turbare queant.163. Ita cupido naturalis . sic illustrabit sententiam Ram, edendi Olibendi naturalis est, neque naturae prohibita, at si cibum de potum non suppedites stomacho, fames inde orietur & sitis, sepius homines eo adi-ctens, ut teque magna, si non majora, scelera perpetraverint.
R is . Elgo tum demum, inseret, Artatio legi naturali adversa erit, si per eandem quis bona corporis aut animi destruat, si contumeliam alteri aut aliam hesionem inferat, si patia violet. i63. Quo pacto parum aberit, quin progrediatur ulterius, Si quam modo pro indifferente S licita saltem venditavit, honestatis specie commendare audeat. Quid si enim ad ossicia humanitatis provocet. 6c teneram proponat viri nem, ex defectu concubitus graviter aegrotantem & vitae periculum subeuntem l Quid si ad utilitatem reipublicae provocet, cujustuirensit lupanaria erigi, ut matronarum ac viriginum honestarum pudicitia paucioribus insidiis foret obnoxia. d 166. Addet denique per modum corollarii quaestionem; an putemus, concubitum mariti cum gravida esse peccatum rationi ariersum ' pete, que, ut ex ratione ipsi demonstremus, cur hic actus, etsi pro fine habeat solum
392쪽
INTUITU SOCIETATIS CONJUGALIS.
olum extinctionem libidinis, mediis adscribi mereatur, neque id tamen extendi debeat ad actus alius similes. 167. Hic profecto sentiant alii quod velint, & Philosophi nomine me judicent indignum, cogor fateri, rationem meam, omnibus licet diis sputandi resulis, omnibus ratiocinandi principiis suffultam, succumbere. 6c nescire quomodo ex hoc labyrintho se expedire queat, nisi filum
Ariadneum ipsi suppeditet Jurisprudentia Christiana. 368. Unde facile iam praevidere poteris, quae de concubinatu eὶ ex
legibus naturae dicenda restent. Denotat is regulariter consortium viri 6t mulieris continuatum libidinis explendi gratia, ita tamen, ut generatio sobolis non excludatur, quod adeo a matrimonio stricte sumto maximam partem duratione differt, quod hoc sit perpetuum, illud quandocunque contrahentibus placuerit, dissolubile, di quod in concubinatu praesumptio sit, eum principaliter propter stupri consuetudinem contrahi. in matrimonio contra si praesumptio, id principaliter iniri sobolis generanda fratia, etsi revera saepius conjuges primario intendant expletionem libidinIS. i . Quod itaque disylubilitatem concubinatus concernit, cum suprac D dixerimus, lege naturae ad matrimonium individuam vitae consuetudinem non requiri, patet, etiam hac parte in concubinatu vitium ex ra. tionis dictamine demonstrari non posse. 1 o. At quod intentionem primariam libidinis explendae attinet, peccabitur utique a concubinariis, quod ductum naturae ejusque funclatoris invertant, & cum coniunctionem suam ad procreandam pariter sobolem S extinguendam libidinem dirigant, illam tamen secundario saltem dc pee accidens desiderent, cum tamen sciant ex ductu rationis, eam esse finem matrimonii primarium. I i. Caeterum cum hic magis peccetur intentione quam actu exteriori, inde simul patet, quod abstrahendo a revelatione, hoc delietum magis violet praeceptum primum Iurisprudentiae divinae in genere. &Uicium hominis erga Deum, quam ut pertineat ad DraFFrudentiam natur Iem stricte dictam, actiones externas hominis erga hominem potissimum
i a. Solet S concubinaim nomen aliquando usurpari pro matrimonio secundario, h in quo vel uxori vel liberis non tanta relinquuntur.bona,
393쪽
sia LIB. III. CAP. II. DE OFFICIO HOMINIS
aut tam abundantia aIimen a suppeditantur, quanta alias ipsorum conditio vel dignitas requisiviiset, quam Iegi naturali non esse adversam, non nisi ab huius disciplinae imperitis dubitari potest. i 3. De fine conjugii hactenus plus satis diximus. Sed cum in qualibet societate prater finem etiam personae considerationem mereantur, restat, ut de his quoque dispiciamus, ita tamen, ut & hic utroque oculo ad finem conjugii adhuc respiciamus, quia commune dicterium Philois sophorum est, secundum finem dirigendam esse societatum materiam; ita enim personas appellant.
3 4. Adeoque Thesis primaria hic erit: EAE PERSONAE SOCIE. TATEM CONJUGALEM CONTRAHANT , PER QUAS GENERATIO SOBOLIS OBTINERI POTEST. Fluit ea exinde .
quod haec sit finis principalis nuptiarum, in capite vero praecedenti si jam adstruxerimus, ab hoc fine in societatibus personarum electionem dependere. i s. Ergo requiruntur min & omina, non minuis & msulari neque 'mina di 'mina, nam hae quidem senerare sobolem nequeunt.1 6. Nisi forte statuere velis, foeminas per fortem imaginationem concipere posse, aut abriue semine maris, quorum utrumque absu
i77. Porro necesse est, ut sceminae pariter & mas habilitate generandi polleant. l) Unde excluduntur infantes, qui nondum ad annos pu .hertatis pervenerunt. I 8. Neque conjugium est cum Eunucho, cui nempe vel membrum enerationi destinatum plane est ademtum, vel quem vasa seminaria deiaciunt, quorum illud apud populos OrientaIes, hoc apud Europaeos magis receptum est. 1 9. Neque cum arcta, quae scilicet tali corporis vitio laborat, ut congrestum maritalem, ob nimiam angustiam, plane non admittat. iso. Ac de hac quidem ut it Eunuchis orientalibus nullum est du-hium, quoniam neque ad generationem, neque ad libidinis expletionem aptὲ sunt. igi. At de Eunxctis Europaeis saepius acriter disceptatum fuit, m quoniam hi, etsi ad prolis generationem sint inepti, tales tamen plerumque sunt, ut custodia gynaecei ipss commendari tuto non possit, strenui videlicet stortatores di pseudo adulteri. 82. Mihi iὶ cap. r. F. 7 Pus β. 23. in Vide refova varia in hae materia de conjugis Eunuchi, collicia ab Histonymo quodam Dei tuo.
394쪽
INTUITU SOCIETATIS CONIUGALIS.
18r. Mihi secundum ductum praecedentium id quidem demonstratum esse videtur, conjunctionem eorum cum sceminis neque ex dictamine solius rationis pro matrimonio esse habendam, ob deficientiam finis primarii. 183. Quod vero in contrarium a quibusdam agertur, sussicere eosdem ad libidinas extinctionis, initio a multis in dubium vocatur, praetendentibus, siccis eiusmodi congressibus libidinem excitari magis quam extingui, quamvis mihi quidem contrarium videatur verius. i 84. Demus ergo dissentientibus, haec ita esse, an unicum societatis exemplum afferre poterunt, quae aperte deficiente fine primario a secundario denominationem admiserit. . 383. Et mirandum profecto, quod scortationem aut stuprum iidem non habeant pro matrimonio, quoniam & hic libido expletur. 186. Magis. ridiculum est, quod ad mutuum adiutorium provocent. in gubernatione puta familiae & cura corporis; quasi matrimonium foret, si mas cum masculo, aut Remina cum foemina hujus rei gratia inierint
187. Alia quaestio est, an jure naturali societin Eunuchi cum femina ideo, quod nuptialis esse non potest, plane non sit toleranda. Ubi repetenda erunt, quae modo de libidine disseruimus in genere, & reliqua quaestionis hujus decisio ad sequens caput erit differenda. 188. Restant spadones, steriles, senes itidem ac vetule, quorum coniu- .gia cum admittant mores nostri, dc de his quaedam dicenda erunt, prae- primis cum Patroni Eunuchorum inde sententiae suae nimium quantum
89. Nam si his, uni, coniugia permittuntur, etsi in universum nec ipsi propagent sobolem , etsi senes ne quidem ad libidinis extinctis nemapti sint, sed solum mutuum adjutorium utcunque obtinere queant, cur Eunuchi praecludendi forent, qui praeter adiutorium delectationi ex asse satisfatiunt. n iso. Fateor, multos exercuisse speciem huius objectionis, prae primis cum simul viderint, communibus Gentium moribus admitti conjugia in ultimo mortis articulo celebrata, praeprimis in legitimatione liberorum naturalium, ubi tamen similiter ob proxime instantem alterius mortem neque procreatio sobolis, neque ullus conjugii finis obtineri potest.
395쪽
ν4 LIB. III. CAP. II. DEL OFFICIO HOMINI s
ist. Unde nonnulli isto responsionis medio ne liberare conati sunt o consensum in extremo mortis articulo declaratum, non quidem ad praesens matrimonium pertinere . . quasi nunc demum incipiat esse matrimonium, sed testari saltem de affectione, quae retro fuit, facereque prae
tor. Sed quemadmodum ista quidem responsio videtur adversari
communi gentium intentioni, tr ex eadem iIlud insuper inconveniens, sequeretur, eum, qui extra matrimonium liberos generavit, it postea ex accidenti Eunuchus factus fuerit, posse in ultimo mortis articulo matrimonium cum concubina celebrare Iiberorum legitimandorum gratia . ita nec in universum ad Omnia ejusmodi matrimonia applicari eadem posset, cum multa fiant, etiam ubi nulli liberi, qui Iegitimentur, adsunt,
etiam cum ea, eum qua quis nunquam antea consuevit.
M v Igitur ut uno istu haec omnia tollantur, ita breviter dicendum: Ea Ddonum, serilium, fenum, in ultimo mortis articulo haerentium conjugia ideo tolerari, quia in his Omnibus spes es, naturaliter ab iisdem gens rationem sobotas obtineri posse. . 194. Spadones enim dicuntur, qui morbo aIiquo impediuntur, ut actu non statim generare possint, multi tamen sublato isto impedimento
1ss. Ita in sterilitus causae sterilitatis latent absconditae, & non desunt exempla, taminas steriles etiam a medicis ut incunabiles derelidias sobolem edidisse. I96. Quod senes attinet & veniam, etsi a Physicis masculis pariter Scsceminis certum annorum spatium assignetur, quo generare & concipere
detinant; eius tamen determinatio ab eo, quod plerumque fieri solet, desumta est, di quotidiana docet experientia, senibus nasci sobolem. I. Nec est, quod objicias, incertum esse, an non aliorum industria hic cooperaveris; nam praetemuam, quod adversum ista valeat praesumtio. quemlibet vivere honeste, cui non demonstratum est contrarium: ita pro ipsis validas conjecturas suppeditant historia experientia corroboratae, d vetulus parere. Quod itaque in uno sexu sperare licet, cur non , t ceat sperare in altero r . Quanquam non sit dissilendum, me Iius obtineri conjugii finem per juvenes, aut personas nondum senectute Iaborantes, unde nec male Iegibus quibusdam civilibus cstutum fuit, mulierem quinquagenaria di virum sexagenario majorem nuptias inire non posse. p tw o, Id facit Strauh. in Exercit. Iustin. IVoth. 7. tibi vide qua disi rui ibidem in noua, Ursuve sua bis ponaeo inu seqq. U M. Straueh. dissi II. tb. 9.
396쪽
INΤUITU SOCIETATIS CONJUGALIS. ars
199. Denique & in iis, qui in ultimo mortis articulo sunt constituti, spes superest, posse omnes conjugii fines obtineri, siquidem per hunc non intelligendum est ultimum momentum, quo anima a corpore abit, sed illud spatium inter vitam di mortem, quo homines rationibus Medicorum subnixi, de salute aegroti jam desperant. Quot enim di hic referri . possent, qui desperationem istam medicam evaserintlaoo. Perduxit nos ordo ad illam quaestionem: an ad generationem sobolis obtinendam requirantur unus mas et una tamina 3 seu; an Pρθ-gamiasis jure naturati 'ohibita fletor. Fuit ea hactenus acriter ventiIata, postquam quidam homine Lanalici anxie defendere conati sunt, polygamiam unius viri cum pluribus taminis esse Iege divina praeceptam , magistratusque Christianos peccare graviter, si eam subditis non permittam. zor. Ubi non dissilendum. ex variis scriptoribus iIlos, qui ex dictamine rationis monstrum istud opinionis suffocare intenderunt, ansam dedisse, ut potius it Iud spiritus sumserit, di magno impetu imbecille
aox Scilicet, sicut alibi iam ostendimus, q non poterit pol Momi virilis ex lege naturali impugnari quia tantum abest, ut per eam direct turbetur socialitin humani generis, ani generatio sobolis impediatur; ut potius rationi sibi relidita eadem multum facere videatur ad multiplic tionem generis humani. ir .ao4. Rationes vero ab aliis versus eandem adduitie, de ZeIotypia, de discordiis domesticis, de odiis novercalibus in ipsa prole continua dis, de quae sunt alia incommoda domestica, iam sepius a multis sunt rejectae. s . 'aos. Quod si praecedenti argumento a priori desumto, rationem aposteriori adversus Christianos valituram velis superaddere , eandem optime suppeditabis di ensatio divina, t qua DEUS in veteri testamento populo Judaico, veI certe Patribus eandem permisit, quin Ac inter beneficia Dacispraestita recensuit, quod ipsi plures uxores dederit. Quis enim putaret, DEUM id inter beneficia referre, quod essentiam hominis turbatae jure naturali prohibitum est 1o6. De muliebri sodigamia, seu unius Aminae cum pIuribus viris conjunctione, major equidem consensus est eruditorum, eam iuri natu- sali adversari, quoniam videIicet pugnet cum a. procreatione sebolis,
397쪽
116 LIB. III. CAP. II. DE OFFICIO HOMINI s
a. mutuo adjutorio. 3. imperio maritali, 4. per eam sola libidinis exple. tio intendatur, s. DEUS vero nunquam eandem admiserit, quae rationes si quid valent, valebunt etiam contra communionem uxorum. Quare &quae nos dicemus, ad communionem uxorum erunt extendenda.
uo . Sed quid rationes istae in recessu habeant, partim ex hactenus dictis facile occurre potest, partim de singulis alibi prolixius ostendi. u ros. Ex quibus non dissicile erit respondere ad argumenta secundaria; x si polygamia muliebris aut communio uxorum admittatur,
multas rixas esse orituras inter mares circa formosas Reminas; magnam imbecillitatem praegnantis Deminae N alieni auxilii indigentiam esse futuram, neminem vero marium opem laturum esse, nisi ex se praegnantem norit, quod in ista communione fieri nequeat; tum partus educationem. quam nemo ex maribus ex identitate rationis suscepturus sit, fice. minae unice laboriosam nimis ac sumtuosam futuram, ita ut eidem vix suffectura sit; denique isto casu nullas cogitationes sat distinctas, nulla quoque patrimonia posse existere, quibus tamen sublatis magna pars commodorum, quibus vita humana simentatur, aut exornatur, peritura sit.
aoq. Quod si vero nihil aliud haberemus, quod argumentis istis obiicere possemus, sussieeret, eas desumtas esse fere ab incommodis domesticis, quibus alia ratione facile occurri posset, & quae ex accedenti saltem advenirent, adeoque hic repetenda essent ea, quibus responderi solet ad incommoda polygamiae virilis y Mo. Taceo, quod Stoici tradiderint, uxores apud sapientes communes esse debere, ut quilibet illi congrediatur, quae sibi prior occurrit; fore enim sic, ut omnes patrum instar aequa caritate sobolem diligant, utque tollatur adulterii suspicio it Zelotypia; ic quod Plutarchus naturali di civili rationi convenientissimum judicaverit, si aliquibus casibus communes cum aliis habentur uxores. et zii. Id tamen operabuntur rationes contra Podigamiam muliebrem addume, potissimum ea, quod per illam non ita bene sobolis procreatio de generis humani multiplicatio possit obtineri, ut apparet, eandem in mum gradum licentiae obtinere O prohibitioni propiorum se quam praecepto; secus atque conjugium unius cum una , aut polygam iam virilem. a tu. Inter has vero conjunctionis species, si in gradus licentiae velis inquirere, Sc utra ex iis pro magis decora S perfecta conjugii specie habenda sit, ex ductu rationis sibi relictae definire, valde veror, ne postgm
398쪽
INTUITU SOCIETAΤIS CONJUGALIS. : m
inta virilis plurimos in suas partes tractura sit, cum, ut dixi, finis primarius conjugii per eam magis promoveri videatur, quam per mDDOga iam , dc quies ac tranquillitas domestica a populis polygamia hac utentibus satis bene fuerit obtenta, ac denique Zelotypia taminarum fere prosupponat jus aliquod ex consensu acquisitum, adeoque si acquisitio ista cellet, necesse sit, ipsam valde diminui, praeprimis si talis sit populus, ubi non obnoxii nimis mariti uxoribus vivunt, quique educationem taminarum sc temperet, ut ne erecta nimis evadant illarum ingenia. b δ73. Quo pacto tamen monogamia haud quaquam juri naturali adversari putanda erit , sed medio quasi loco inter utramque polygamiam posta eise a ratione censebitur, c vel ut exactius loquar, Le ad prae ceptum habere, ut v. g. numerus quinarius ut septenarius, polygdmiAvirilis contra ut senarius, & muliebris ut binarius. at . Simul vero a didiis dependet decisio quassionis, an mero jure naturae liceat inire matrimonium cum ea, quae jam alteri nupta est, aut eos qui jam uxorem habet 8 Nam si vir & tamina sibi mutuo fidem dederint de perpetua cohabitione. corpore aIii non communicando, haud dubie quaestio neganda est, quia alias peccaretur contra praeceptum legis natu ratis, quod fidem datam servandam esse vult. d ris. Quod si istud pactum abfuerit, aut una ex polygamiae speciebus fit recepta, nullam poteris afferre rationem, qua, sola ratione utentem, convincere possis de istius actionis turpitudine. ai6. Igitur vides, quo respectu adulterium juri naturali repugnet; sive enim id describas cum Romanis per violationem tori coniugalis, sive cum hodiernis JCtis per conjugalis fidei violationem, utrobique pei sonaconjugata notam legis naturalis, quae pacta servari jubet, incurret, ibi sola tamina, cum maritus saltem apud Rama nos haheret jus tori, hic uterque, propter fidem mutuam. m . Solutus autem di se Iuta, quae cum coniuge alieno rem habet, adversus innocentem peccabit, quod violet praeceptum de non laedendis aliis. . 'a 8. Rum etsi alteruter ex coniugibus consentiat, ut alter corporis sui copiam alii faciat, quomodo velles ostendere, tum nihilominus communicationi huic inesse naturalem turpitudinem l. Sane quilibet juristo ex pacto quaesito renunciare poterit, ni obstet praeceptum superius, quod hactenus in ratione frustra quaesivimus. alsi. Hinc
399쪽
iit LIB. III. CAP. II. DE OFFI CIO HOMINI s
it9. Hinc dissicillimum foret, lenocinii tumitudinem vel certe multarum eius specierum ex ea disciplina, ubi solam rationem sequimur ducem, demonstrare. e ito. Restat, ut videamus. an personae, inter quas est necessitudo sanguinis vel alia huic amnis, naturaliter ad societatem coniugalem aptae
sinit fur an incohu quidam juri naturali a versetur fili. Etsi igitur apud omnes gentes f quibuet morum aliqua est
cultura, communi persuasione recePtum deprehendatur. a quarundam
personarum nuptiis esse abstinendum; eius rei tamen solidam rationem.& quae ex sociali hominis natura . uti reliqua praecepta, liquido fluat, assignare. oppido quam dissicile est. iii. Nonnulli hic simpliciter ad abhorentiam humanorum affectuum confugiunt, quasi omnes, qui Per pravam educationem aut vitiosum
habitum non sunt corrupti, in ipsis sensibus deprehendant aliquid tali commixtioni repugnans. id quod claro sit indicio, eandem naturali iure prohiberi. 111. Sed his satisfecerunt iam alii. α Plutarchi vero ratio de latituspargendis amicitia per diffusas assinitates, non tanti est ponderis, ut
quod contra fiat, irritum aut illicitum censeri debeat, etsi eandem sequa tur Augustinus.1r . Res omnium optime procedet, si separemus incestis Perierat est enim alius, qui committitur ratione consanguinitatis, alius cum personis affinibus; Uterque vel in linea recta vel in collaterati.
1is. De eo qui inter cosanguiueos linea rectae committitur. ante omnia dispiciendum. Nam conianguinitas est assinatatis praesuppositum, linea recta vero est fundamentum lineae collateralis.
216. In illorum ergo conjugio sapientissimus Socrates nihil aliud culpandum invenit. praeter aetatis disparitatem, unde sequatur aut sterilitas, aut male conformata soboles, quod prolecto oppido quam-jejunum est.
11 . Alii eiusmodi conjunctionem Deditatem inde ostendere voIuerunt, quod per eam diVersa plane necessitudinum vocabula confundantur. Sed hi nescio, cur res ex vocabulis metiri voluerim, obliti vulgati axiomatis, rerum gratia inVenta esse Vocabula, haud quaquam res propter voces. h 228. A
e Fit enim lenocinium vel propter quaesum. τεἰ propter honorem, vel propter famev fedandam. De quaesu dispiciendum foret, an hac res apta nata sit, ut natur istis recipiat in iercium. Pil. 3. 28. fg Pus. d. L 23. Cons. Grotium II. s. ia. h Quoad hunc ix prae d. F. cous Pus. F. 3a. Disiliatio by Corali
400쪽
228. Accedit, quod nullo iure, quantum constat, prohibitum sit conjugium filii cum novercae matre, etsi hic filius fiat socer patris S novercae vitricus, noverca voro privigni privigna & matris suae socrus dic. ai9. Qui vero nihil aliud hic asserunt, i) quam, quod Iure naturali matrimonia adscendentium in infinitum sint prohibita propter com munimi sanguinis, quae in prioribus gradibus omnino detur, illi nodum arrunt, non solvunt; obscurissimum 1iquidem est, quomodo communio sanguinis physica possit producere effectum moralem. rao. Restant duae rationes, quae plus in recessu videntur habere, reis verentiae debitum se sudor naturatis. Nam nec maritum, aiunt, qui superior est lege matrimonii, eam reverentiam posse praestare matri, quam natura exigit, nec patri filiam, quia . quanquam in serior ea sit in matrimonio, ipsum tamen matrimonium talem inducere societatem, quae illius necessitudinis reverentiam excludat. l) . 233. Sed non desunt, quae adversum ista reponi possunt. Si enim reverentiam a pudore abstrahas, non adeo videtur absurdum eme, matrem cum filio sui juris jungi , cum non repugnet, maritum uxori ob virtutem, sapientiam aut nobilitatem reverentiam exhibere; multo magis cum
obsequio coniugali etiam filialem reverentiam patri marito filiam uxorem exhibere posse, ni pudor obstet. m 13et. Ac poterit haec assertio omnium optime declarari exemplis. Maiorem utique, quam liberi parentibus, reverentiam debent sti,diit -- perantibuι, 6t hoc non obstante tamen haud quicquam juri naturali adiaversari videtur conjugium principis cum subdita, regina cum subdito, etsi
utrobique uxor Si maritus characterem subditorum retineant, adeoque illa marito, hic reginae uxori reverentiam illam exhibere teneantur. 233. Fuit nihilominus, cum putaverim, n) reverentiam esse prohibitionis causam in linea recta; neque feriri hanc sententiam ab inllantia allata, quoniam a reverentia ex facto humano orta, adeoque dispensabili, ad reverentiam a natura immediate debitam di irremissibilem non valeat consequentia. . . . '
α3 . Sed re penitius exacta, ista quidem responsio obiectionem non tollit, non quod falsum sit, reverentiam subditorum mediante facto humano oriri, quae quidem communis est opinio, de qua infra suo loco adeoque reverentiae Principibus debitae cum reverentia, qua parentibus
