장음표시 사용
431쪽
no LIB. III. CAP. III. DE L L. POSITI VI s
circa personin ibi non expressem, ad quas tamen ratio prohibitionis pertinet, ut bt de rationib1u ipsis.
io . Nos praeiupponimus, omnem legem admittere praeter interia pretationem declarativam etiam restrictivam ec extremam, si modo conia stet de ratione legis, di Iesislator extensionem fieri non prohibuerit. FIuit hoc ex iis, quae supra in cap. de interpretatione demonstravimus. ios. Deinde di illud postulatum sua radiat luce, praeferendam esse rationem, quam legislator ipse legibus suis apposuit. rationi. quam suppeditant interpretes. Quia omnis interpretationis finis est assequi vo luntatem legislatoris, quae ubi obscura est, conjecturis est opus; quod si ergo voluntas est aperta, cessant coniecturae, neque conjecturae valent, quae non sunt ad mentem legislatoris. ios. Ergo multo magis, quas DEUS rationes legis suae suppeditat. anteponendae erunt iis, quas homines cujuscunque alias sint autoritatis. omnes tamen in relatione ad divinam sapientiam fatui, inculcarunt. io . Quodsi haec notassent, di adhuc in universum notarent illi. qui causis matrimonialibus dijudicandis praesunt, facile cessarent et roianeae assertiones ex hoc primo falso, quod tradita Rabbinorum praelata fuerint verbo Dei, copiolis ortae, facile tolleretur disiensiis, etiam inter eos, qui uni religionis addicti sunt, frequens. tos. Nempe Ebrari veteres aὶ dum potissimum rationes allegant nuptiarum in Levitico interdictarum, unam desumtam a naturali pudore, qui non sinant autores ortus seu parentes cum sua sobole aut in seipsis, aut etiam per personas sanguine aut nuptiali commiXtione proxime cohaerentes misceri.
io . Alterum inde dedueunt, ne quarundam personarum eonvictis quotidianus di inobservatus stupris di adulteriis ansam daret, si tales amores nuptiis possent conglutinari, unde U. g. inferunt, interdictum esse matrimonium amita, non vero Aliae fratris, quia nempe viri invenes assidue frequentarit domos avorum lc aviarum, aut etiam in iisdem eum amitis habitant, ad domos vero fratrum minus frequens ipsis est
aditus, nec ibi tantundem habent juris. tio. Jam cum ipsi Rabbini rationibus istis & aliis levioribus non multum innitantur, b di diserte fateantur, magistros traditionum nihil certi ea de re accepisse, mirandum, quod plurimi ex Christianis, c
432쪽
iis plus justo tribuant, quasi jugens sapientiae thesaurus inibi lateat. Nobis vero, quid eaedem veri contineant, eo distinctius videndum, quod istis prostratis conclusiones multae a vera expositione legis divinae recedentes, utpote quae, si accurate in earum fundamenta inquitas. huic fulcro vel unice vel certe maxime superstructae sunt, sua sponte
m. Initio vero id velut obiter notamus, sequestrari a Rabbinorum sectatoribus sere rationem omnibus prohibitionibus communem, de qua mox, quae tamen his speciali oribus erat omnino praemittenda, cum ex generalibus in moralibus specialiora limitationem vel interpretationem accipiant. Sie enim duae rationes secemebamur, ut prior magis ad lineam rectam, altera ad coIlateralem pertineret. M. Iam quod priorem concernit, vel praecedens caput d ostendere Poterit, quantum robur insit argumento a pudore desumto; si exinde turpitudinem naturalem conjunctionis personarum in Iinea recta de-
onstrare velis.113. An autem Deus eandem ut rationem arbitrariam Iegis arbitratiae in prohibitione conjunctionis inter parentes di liberos simul respexerit, videbimus statim. ii . Ergo de priore nihil adiiciemus amplius. Posterior non ita leviter nobis dimittenda erit, quia manifestam absurditatem, multorum errorum fontem continet, sive ipsam in se consideres, sive ejus applicationem ad persum in prohibitione expresis sive conclusiones inde deductas de personis non ex vias, sive denique deducendaτι quas tamen ipsi hujus' rationis amasii habent haud dubie pro absurdis.
II s. Iuconjugium cum sorore uxoris, π quod lex divina non debeat extendi ad personas
ejusdem gradus in lege non numinatat. Cons. Omnino Aruntiemann. in jure Ecclesiastico, Bruchneri deeisones matrimoniales. Grotius lib. a. c. s. I . ea' vocat Va
tioni consentanear. Pro non absurdis bael Dn. Poend. p. 813. Cum vero evidenter ostenderam. isas rationes omnino ta regulis bonae interpretationis is rationis a Deo in prohibitione dicta aperte repugnare, rogo omnes defensores adversa sententia sive Theologos, sive JCtor, sive singulos, sive Cotygia integra, velint vel rationes has meas refutare, vel in honorem Dei errorem fareri , N Da praeeavere, ne ab omnibus Diu num verbum is veritatem amantibus atque timentibus pro iis habeantur, qui propter uoi honores aut lucellum verbum Dei is veritatem produnt. Convertat eos Dera atque a spiritu ambitionis atque avaritiae liberet. Ego alu me divina Gratia δε- per paratus ero, ad honorem Dei veris atem hanc calamo, ore, voro defendcro
433쪽
Mi LIB. III. CAP. m. DE L L. POSITIVIS
iis. In se spectata tolerari sorie posset ea ratio. ut secundaria, cur DEUS in personis collateralibus ibidem prohibitis, commixtionem corporum noluerit admittere, si subordinaretur rationi generali, in proximityre sanguinis constitutae, non sine causa a divino numine etiam sinpersonis collateralibus, repetitae, e) ut omnis excludi debeat cavillatio; Ast cum huic communiter opponatur, ita ut ratio a DEO exhibita cedere debeat huic humanae, id est, ut eae personae pro prohibitis non habendae, in quibus etiamsi eadem adsit proximitatis ratio, cesset tamen ista de convidua quotidiano causa, id vero est, sapientiam divinam velis te corrigere, id est, committere absurditatem Christiano homini non
H6. Deinde applicatio ejusdem satis quidem bene procedit inter fratres cor sorores cujuscunque generis sive germanas sive uni laterales, quia hi simul habitant di communi conversatione utuntur. At quod amatam et materteram attinet, maxime hic claudicare incipit ista Rabbinorum
ii . Nam quod cohabitationem concernit . uti apud alias gentes, ita Napud Hebraeos, nisi fallor, vel ipsis morum Iudaicorum scriptoribus consentientibus, praerogativa non una agnationu fuit prae curatione, cui illud accenseri solitum tuit: ut post mortem parentum filiae Innuptae ma-'gis apud fratres quam sorores fuerint educatae, quo pacto saepius quidem contingere potuit, ut juvenes cohabitarent cum amitis, quam cum materteris, adeoque, si DLUS in promulgatione prohibiti incestus conis versationem quotidianam primario respexisset, omnino discrimen inter materteram S amitam aeque fu i siet observandum, atque illi inter amitam S fratris filiam observatum fuisse volunt. ii8. Huic scrupulo, ut se explicent Hebraei, nova effusia quaerunt. in frequenti uisitatione familiae avitae a viris juvenibus institutae, quasi nempe . cum ab his aeque avi materni atque paterni aedes frequentatae fuerint, vel ob hauc causam materterae pariter di amitae conjunctio fuerit interdicta. Sed videamus an haec panacea 6c reliquas absurditates sit
iis. Mox enim prohibetur concubitus eum patrui uxore. Cedo rationem, qui sputa Rabbinorum linguis. An putas patruum una cum uxore in avi domo, quam ita frequenter adiisse fratris lilium arbitraris. habitasset Non arbitror, An vero viduam patrui apud socerum degisse opinaris' Id adhuc minus propabile, si quis communia odia inter
434쪽
socrum & nurum reputet. An denique fratris Alium frequenter ivisse ad patruum dices' qui ne quidem fratrum conversationem pro frequenti
uo. Eadem est ratio prohibitae uxoris fratris. Nam nec hanc poterunt in domo soceri commode collocare, nec metum stupri adeo conis versatio quotidiana injicere poterit, si in mentem revocent, quod docuerunt. ad domos fratrum minus frequentem fuisse aditum, nec ibi tantumdem eos, ut apud avos habuisse juris. rii. Sed forte effugium quaerent in eo, quod diximus, fratres 8c sorores post parentum mortem apud fratres di agnatos fuisset educatos, ergo omnino ob hanc conversationem interdicendum fuisse conjugium cum uxore fratris S patrui, quoniam non raro evenerit, ut frater aut . nepos ex fratre ibi habitaverint. Bene, inquam ego, sed si vos tot effugia pro demonstranda ratione personarum expressarum in Drohibitio-- ne quaeritis, cavete ne ansam mihi suppeditetis ostendere ablurditatem. quam committitis in deducendis conclusionibus de personis ibi non expressis. AEquum enim est, ut libertatem, qua utimini, & mihi indulleatis viventi vobiscum in literaria Republica, in qua omnes aequales
ω. Nam ut de fratris Flia incipiam, cui cum patruo nuptias interdictas haud esse adstruebatis, fg initio quaerere liceat, qua ratione
nitatur assertio ista, quod ad fratrum domos minus frequens iuvenibus fuerit aditus, quam ad domos avorum, nec sibi tantundem habuerint juris. Sane repugnant mores omnium populorum, neque de Iudaeis quicquam peculiare hac parte ex Historiis ostendi poterit. ir3. Scio equidem indulgentius communiter haberi pueros solere ab avis, quam a fratribus, ted procedit id in infantibus aut infantiae proximis. In puberibus, ad quos maxime legislator respexit, alia est ratio. Etsi enim & hi blandius, quam sorte a parentibus, tractentur ab avis, non tamen quicquam solidi adduci poterit, cur frequentatio aedium fraternarum ipsis iam ex magna parte educatis reddi debe'nt odiose. Quin et prope dixerim, juvenes lubentius conversari in familia fratris quam avi, quoniam quantumcunque benignitati gradum observent parentes secundi gradus, coniuncta tamen est ista conversatio cum magna reverentia ipsis debita, quae in ista aetate magis magisque se exserit. At haec
reverentia ut exhibeatur fratribus etiam natu majoribus, nulla causa postu-
435쪽
3 ΑLIB. III. CAP. III. DE L L. POSITI VIS postulat. Ubi vero maior aequalitas. ibi major amicitia, ibi major societatis appeti US. 114. Verum demus ipsis S hoc paradoxum. Parum lucrabuntur.
si 8c nos utamur illo effugio. quod non raro liberi fratrum a patruis fuerint educati. h Ergo re hic quotidiana conversatio patrui cum fratris filia postularet prohibitionem. ias. Aut, si neque hoc placeat, an non juvenculae aeque ut iuvenes
visitarunt avos aviasque, ac ita occasionem habuerunt patruis familiariter utendi Annon saepius accidit . ut avi educarent neptes ex filiolCerte nihil frequentius est, quam ut aviae neptes suas amore ad exce sum usque prosequantur, easque multum frequentata conversatione adignentur.
116. Eadem suo modo Si ad sororis filiam applicari possunt, ut deaIiis personis non expressis iam non sim prolixior. ii . Quin imo, si DEUS ad personarum quarundam convictum quotidianum & inobservatum in lege hac respexisset necesse fuisset e iam prohibere coniugia inter duorum fratrum aut sororum liberos, certe
inter liberos fratrum, quoniam & hi vel apud avos non raro educabanis tur, aut alias ibi occasionem familiariter conversandi habebant, aut quia, ut diximus, fratris filius patre mortuo. apud patruum tanquam agnatum proximum educabatur. Breviter si Ob is miliarem conversationem prohibita fuit patrui uxor, ob eandem causam aeque di imo magis interdicendae sitissent nuptiae cum filia patrui . At horum conjugia lege divina prohibita non esse patet ex sequentibus.1a8. Ergo nos potius, relistis tuta rationibus haud genuinis. maneamus in revelatione divina, S in illa sola, utpote hac parte maxime perspicua, demonstremus legem de incestu, prout eam supra forma viis mus. Notanter vero diximus: abstinendum esse a CONJUNCTIONE cognatorum S affinium, prohibetur enim ibi non solum concubitus matrimonialis societatem nuptialem intendens. sed & vel maxime concubitus fornicatorius, cujus malitia incestu gravatur.
129. Deinde non sine ratione DEUS prohibitionibus specialibus
generalem praemittit: i Neminem debere concumbere eum ea, que ipse Ianguine proxima est, ut ostendat, ad hanc legem tanquam generalem homines in dubio, tanquam ad rationem communem in interpretandis prohibitionibus specialidus recurrere debere.
436쪽
tio. Dico in dubio. Unde si leges sequentes speciali ores aperte suppeditant novam rationem, quae a proximitate sanguinis abit, communia principia bonae interpretationis dictitant, iis potius esse inhaerendum, easque extendi debere ad personas, in quibus non est eadem sanguinis proximitas. ui. Operabitur tamen ista generalis ratio perpetuo, ut ibi eandem est sanguinis proximitas, ibi eadem quoque sit prohibitio etiam in personis non expressis. Et rationes speciali ores indicaturae sint, in quibus casibus ultra proximitatem sanguinis prohibitio locum sibi vindicer.
Breviter: valebit argumentatio ex ista ratione assirmative non negative. ἶr. Quare non opus erit, ut, quod multi faciunt, prolixe inculcemus doctrinam de computatione graduum, quoniam rationes a DEO
nobis traditae ostendunt, sensum prohibitionum commode absque mentione certorum Fraduum posse exponi. i;3. Quodsi quaeras, quaenam sit rationis ratio. 8c cur Deus ob proximitatem languinis conjugia quaedam interdicere voluerit, respondebo. id ut inquiramus non esse necesse, quia non interpretamur legem humanam, in qua communiter scrutari solemus utilitatem Reipublicae, quam Princeps in legibus suis respicere debet, sed divinam, cujus rationes non indicatas subtilius inquirere velle, pugnat cum reverentia. ipsi debita. ii . Quin &, si non omnium, quae legibus civilibus constituta sunt, dari potest ratio, di multo minus rationis ratio, sed sepius lex etiamsi dura, tamen quia scripta est, observanda est a subditis, multo magis homines rationem suam compescere debent in revelationibus di vinis, ut non tendant plus ultra, cum certissimum sit, DEUM omnia sapientissime agere, etiamsi rationes sapientiae ejus non capiamus. i 33. Et, nisi me omnia fallunt, potentissimam Nomen in verbis, quae legi isti generali addidit: Nam sum Bbovis Dominus tuus, praeter alia, quae per eadem innuuntur, etiam curiositatem humanam prie scindere voluit, ut non ulterius de ratione prohibitionis hujus philosopharentur, sed id si item cogitando, este DEUM Oi timum maximum, qui haec velit, sancto terrore pruritus ulteriorum meditationum compescant. i;6. Ergo nunc ad specia Iia. Dixi prohibitam esse conjunetionem
PARENTUM .LT LIBERORUM. De confunguinitate enim incipiendum est, Si ab hac pergendum ad innitatem, utpote quae est coniunctio
personarum cognatarum cum cognati conjuge. Inter cognatos linea re-
437쪽
1,6 LIB. III. CAP. III. DE L L. POSIt IVIS
praecedit collateralem, itaque prius videndum de parentibus 8c librris, S ab his etiam ipse Deus incipit. 337. Prohibet vero concubitum cum patre O matre, item cum silii aut filiae filia, m istam rationem suppeditans intuitu matris; esse ligam
matrem, ac propterea nuditatem ejus non esse detegendam; intuitu liberorum; quod sit propria parentum nuditas, quo ipso, ni fallor, divinus legislator innuere voluit, ob reverentiam parentibus a liberis debitam, quae perpetua est, hos abstinere debere a concubitu cum parentibus, Cum pater S mater maneant parer dc mater, etiamsi liberi maxime sint adulti, illos contra propter pudorem debere abstinere ab incestuosa commixtione, quoniam maxime impudicum habetur, si quis propriam nuditatem detegat.138. Sentio autem quid velis. Id scilicet mones, quod capite praecedenti ratines prohibitarum nuptiarum in linea recta a reverentia repudore desumtas reiecerim. Ita est. Sed reieci saltem sub ea limitati ne, quod hae rationes non inferant demonstrative, abstrahendo a revelatione, nuptiarum illarum prohibitionem ex lege naturae. Recordari ergo debuisses, nos iam occupatos esse in legibus positivis, quae uti praeter rationem quid jubent aut prohibent, ita regulariter rationes iis adriiunctae sunt praeter dictamen naturale. Non tamen statim, quod praeter rationis dictamen est, est etiam contra illud.
ia*. Ex ista itaque prohibitione speciali formo primam regulam:
IURE DIVINO IN LINEA RECTA NUPTIAE SUNT ΡROHI
BITAE IN INFINITUM. Quod sint prohibitae, nullus dubitat.
Probandum igitur solum, quod haec prohibitio tendat in in itum. I o. Probo r. ex terminu. Voces patris di matris, Atiae item & ii in Iegibus etiam ex idiomate Hebrato sumuntur vel late, vel stricte.
Hoc modo pro solis parentibus Sc liberis primi gradus. Illo pro gradu
quocunque in infinitum. Μedia acceptio, ut forte gradum tertium aut quartum saltem cum exclusione ulteriorum denotant, non datur. Necesse igitur erit, ut alteruter horum significatum & hie subintelligatur. i t. At stricta acceptio huc non quadrat, tum quia hac parte conissentiunt omnes interpretes Christiani, proavos N abavos interditio contineri, tum quod quae DEUS de fluae filia addit, ex necessitate relationis
Evincunt, sub patre etiam avum comprehendi. Sequitur ititur, ut DEUS latiorem acceptionem intenderit.
438쪽
r4r. Probo a. ex ratione legis, sive eam secundum interpretationem nostram spectes, sive etiam in verbis haereas. Nam avia tua etiam indecimo gradu mater tua est, quoniam ex ejus sanguine es natus, ct neptis tuae in decimo gradu constituta nuditas tua nudum est, quia de haec de sanguine ruo participat. iq3. Porro quo magis ascendis, eo maiorem reverentiam debes ascendentibus tuis, quoniam his di qui intermedii sunt, reverentiam debent omnes, tu vero insuper & intermediis omnibus. Et quo magis descendis, eo maior est pudendi ratio, utpote reverentiae cohaeret. i 4. Dissentiunt ab hac regula pauci, n in linea recta ultra a aviam di abneptem nuptias non prohiberi asserentes, inepte, cum fero loco rationis a DEO expressae fundamentum quaerant in mixtura physica quamor temperamentorum, aut elementorum, aut participatione de identitate essentiae , vel alia simili.
i s. Rectius isti, Ο qui tradunt ita in infinitum hie esse prohibitas nuptias, ut nec Adamus, si resurgeret, ullam ex hominibus in uxorem ducere posset.
146. Sed iste quidem dissensus est curiosus magis. quam ad applicationem utilis. Neque enim Adam eum in finem resurget, neque no- die casus accidet, ut vel effoeta atavia atnepotis sui concubitum vel matrimonium appetat, aut alneptis consuescat cum atavo.
i . Ergo relicta linea recta transeo ad collateralem, S initio quidem ad FRATRES N SORORES. Prohibet inter has personas DEUS incestum apertissime: ne qus detegat nuditatem sororis suae, quae patris
ipsius aut matris est filia, domi vel foris edita. p r48. Hinc oritur secunda regula: IN LINEA COLLAHRALI
AEQUALI NUPTIAE TANTUM SUNT PROHIBITAE INTER
FRATRES & SORORES. Ipsa propositio demonstratur per verba Iegis divinae modo addues a. Exclusiva regulae adjecta inde deducitur, quia in linea collaterali aequali post fratres S sorores sunt stativm S sororum liberi, de quibus nulla extat prohibitio. Et quamvis jus humanum Ecclesiasticum etiam inter Christianos circa licentiam conjugii eonfibrianorum aut fratrum patruetium maxime Variaverit, nemo tamen unquam defendit, ista conjugia esse contra Iegem divinam, excepto solo Ambrosio, qui tamen assertionis suae nullum attulit fundamentum. Neque enim habuit. qν ΙΑ n Nomas Aulus in statera moriun- pontificiis Besta inur velBaronius,
439쪽
LIB. III. CAP. m. DE L L. POSITI UIS
I 9. Caeterum fratres sunt vel germani, vel uni laterales, illique vel uterini, vel consanguinei. De ungulis perspicue loquitur Iex divina. Sororem germanam intelligit per eam, quae domi nata est, uni- Iateralem, quae Iovis, id est ex alio coniugio. uterinam, quae es matris tu.e filia, consanguineam, quae patris. r iso. Transirem ad aliam legem specialem, nisi iterata prohibitio ulteriorem meditationem postularet. Mox enim DEUS subulcitv Non deteges turpitudinem Miae uxoris parris tuu , genitae patri tuo, se ita soror sis tuae. s In hunc sensum reddidir Lutherus di fere reliquae versiones. Et communis horum verborum est expositio. quod hic iterum interdicatur conjugium cum sorore consanguinea.
t r. Sed fuerunt tamen, quamvis pauci, alia omnia hac prohibitione subinteuigi opinantes, di nempe vetari convugium cum comprivigna, cujus mater peperit patri meo. t
i r. Rationes, quas asserunt, potissimum duae sunt. I. communem expositionem esse otiosam, quia hoc pacto committeretur tautologia, utpote cum modo in praecedentibus soror consanguinea inter reliquas
satis distincte fuisset prohibita. At Spiritum Sanctum non esse tautologum.1 I. a. In lingua sancia extra Miaedeth, non Muserith, istud esse participium activae significationis, hoc passivae. Male igitur secundum
passivum significatum vocem accepisse versiones communes, cum potius ita fuisset reddendum: Non deleges turpistidinem filiae uxoris patris tui
id est comprivignae tuae in postquam ea noverca peperit patri tuo λ-
rorem vel fratrem tibi cum comprivigna communem ὶ ο ita comprivigna mediante isto fratre communi Ibris tua facta es. 134. Quamvis vero multi hoc dogma tanquam novum, ut fieri solet, refutare aggressi fuerint, cu) si tamen fatendum est, quid sentiam, non responderunt exame ad illa duo argumenta.
p. ao7. Ita jure Saxonico conjugia haec quidem Νηι interdicta, sed primen tamen dioensi tu iis. rὶ Alii ita explicont: Donu, qua in conjugio. foris, qua extra conjugium. s Levit. i8. v. ii. lὶ Ut Autonius Μatthaei. Samuel Eohtius, . ideElavemanni Gunol. p. 3or. seqq. Nuper Elias Θd neegast seu Antonius a Maria de conjugio comprivignorimi hane sentemiam des tr. sed aperte jus naturae N dAviuum positivum aliaque νnulta miscens, eamque prohibitionem per Actionem at alia conjugia extendens, contra quam sententiam disputamur infra at 3. seqq. uJ Vide Havemammm d. l. Icripta varia Bohlii V contra eum edita. Ex hodiernis Icti pleri-
440쪽
is3. Quin & plerique vel ex hoc fundamento istam opinionem deis
struere sunt conati, quod comprivigni neque cognati.sint neque assines, neque cognatio inter eos aut assinitas per nativitatem fratris communis. oriatur, quod facile ex definitionibus cognatorum assinium omni iure receptorum demonstram.
is6. Sed hoc, ni fallor, est leges humanas normas facere, ex quia bus debeat interpretatio juris divini sumi, cum tamen potius res sit i vertenda. Esto, jure humano tantum prohibeti propter cognationem S assinitatem nuptias, an propterea DEO ligandae sunt manus, ut prohibitionem suam non possit extendere ulterius φi37. Quin imo & leges humanae κ ob alias quoque rationes civiles conjugia interdicunt praeter cognationem S assinitatem; annon idem liceret UEO 3338. At, inquies, DEUS in istis prohibitionibus, quas inter controversa haec fere medio in loco collocata est, continua serie agit de interdictis ob proximitatem sanguinis, hoc est, ob consanguinitatem dc assinitatem. Ergo inconveniens foret istam Iegem de alia causa velle in
is9. Admittam & hoc, sed tum urgebo, ipsum satis aperte asserere in hoc casu proximitatem sanguinis sive amnitatem eam velis appellare, sive consanguinitatem. sive ex horum utroque aliquid mixtum ortam ex generatione fratris communis: ut nempe illa, quae cum fratre meo proximitatem sanguinis habeat, habeat intuitu huius medii & mecum, & adeo fiat mea soror, quoniam fratris mei soror est. M o. Nec obstat, quod hunc modum, consanguinitatem S assinitatem augendi ignorent leges . Si quod conlanguinitas atque assinitas sint termini technici. Nam hic iterum committitur μεταβασα. Permitte illis, ut in sua arte loquantur, ut velinti Annon DEUS autor sermonis potestatem habebit, in sua arte significationem vocis extendere ad eum casum, quem alia disciplina ignorat li6l. Ita non raro evenit, ut inter homines unus artifex vocabula utatur in alia significatione, quam alter, qui diversam artem profitetur. y
