Christiani Thomasi ... Institutionum jurisprudentiæ divinæ libri tres. In quibus fundamenta juris naturalis secundum hypotheses illustris Pufendorffii perspicue demonstrantur, et ab objectionibus dissentientium, potissimum d. Valentini Alberti ... li

발행: 1730년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

LIB. III. CAP. VI. DE OFFICIIS

3i. Post decretum circa formam regiminis altero pacto opus est, t quo constituuntur ille vel illi, in quem vel quos regimen nascentis civitatis confertur, quo quidem pacto hi ad curam communis securitatis S salutis, reliqui ad obsequium his praestandum se obstringunt, suasque voluntates di vires illius vel illorum voluntati S directioni sub jiciant. 31. Cum vero a forima regiminis ipse civitates dividantur, hae disia Ilanes paucissimis erunt tradendae. u Sunt enim formae civitatum vel regulares vel irregulares. Regulares sunt, ubi imperium summum in uno subjecto ita est unitum, ut illud indivisum & inconvulsum ad una voluntate per omnes civitatis partes atque negotia sese dispenset. Ubi hoc non deprehenditur, irregularis forma civitatis erit. 33. Civitatis regularis tres sunt formae; aut enim regimen collatum est in unum hominem, qui dicitur monarcha, Si civitas monarchia, aut in concilium, S hoc quidem vel ex selectis civibus seu optimatibus conis stans, & vocatur aristocratia, .vel ex universis patribus familias seu populo , di est democratia. 34. Contigit vero saepius ut regimen alicubi bene, alicubi prave εc imprudenter administretur. Unde fit, ut aliae civitates same, aliae morbidae& corruptae dicantur . etsi propter istius modi morbos peculiares formas aut species rerum publicarum cominisci necessum non sit, sicuti nec homo sanus ab aegroto differt specie. 33. Eorum autem morborum, quibus civitates infestantur, alii in

hominibus, alii in ipse statu haerent. Vitia hominum sunt, si, quibus

imperii administratio incumbat, ad id munus gerendum sint inepti, vel ossicio suo negligenter aut prave fungantur, di si cives, quibus sola obsequii gloria relicta est, frenum mordeant. 36. Vitia status sunt, ubi leges aut instituta civitatis non sunt alia temperata ad genium populi aut regionis, aut ibi eadem cives disponunt ad turbas internas, aut ad justa vicinorum odia incurrenda; aut si eosdem ineptos reddunt ab obeundas functiones, quae Reipublicae servandae sunt necessariae, aut si leges fundamentales ita sunt dispositae, ut Per eas negotia publica non possint non tarde S dissiculter expediri. 37. Morbidis ejusmodi Rebuspublicis multi peculiaria quoque vocabula applicant; ita ut vitiosa monarchia vocetur orannis; vitiosus status Paucorum obligarchia; vitiosus status popularis Ochlocratia. Etsi

t Dissentit Hube r. qis nullum pactum inter imperantes s si ditos agno μα cui fusius respondet PQ. b. 9.M. ii. Ia. tu Hic incipis Pus ud. lib. I. cap. 3.

472쪽

frequenter contingat, ut multi per isthaec vocabula non tam morbum Reipublicae, quam suum affectum aut displicentiam in praesentem statum, imperantesve exprimant.

38. Respublica irregularis est, iii qua non ita persecte unio illa, in

qua essentia civitatis consistit, deprehenditur: idque non per modum morbi, aut vitii in administratione Reipublicae haerentis; sea ut publica lege aut consuetudine ea velut Iegitima sit recepta. D. Cum autem aberrationum a rectitudine infiniti esse modi queant, non possunt etiam irregularium Rerum publicarum certae & definitae species constitui. Indoles tamen ejus ex uno aut altero exemplo plane potest intelligi , v. g. si in aliqua Republica senatus it populus summo utrinque jure negotia publica tractent, ita ut neuter alteri obnoxius sit. Aut si in regno aliquo procerum potentia ita invaluerit, ut regi deinceps non alio modo quam inaequales foederati subsint 4 o. Caeterum vel descriptio Reipublicae irregularis ostendit, si praecedentem divisionem Rerumpublicarum, secundum quam alienae sanae erant, aliae morbidae, huc applicare velis, irregulares morbidis esse accensendas, non quidem vitio imperantium tales, sed vitio status. χ qi. Equidem vulgus impium plane S injurium esse putat, si quis certam rempubl. aliquam pro irregulari S morbida praedicet, tanquam hoc pacto contra reverentiam, summis potestatibus debitam, S contra boni civis ossicium peccetur, utpote qui optime de republica, in qua degit, sentire, et mutationem nullam eidem inferre vel desiderare

debeat.

r. Sed hi profecto sophistice disserunt, ne quid dicam graVius.

Initio quippe morbidum esse in se haud quaquam contumeliosum eli, aut, quod semper culpam ejus, qui morbo laborat, importet, quippe cum inpius dispositio imbecellis struiturae corporeae, aut conditio vivendi

honesta de necessiaria dcc. morborum cauta existant; ita v. g. vita seden- raria eruditorum multorum morborum occasionem praebet.

43. Similiter si in rebuspublicis morbidis, etsi vitia quaedam comitentur flatum, ista tamen nequaquam imputari debent ipsis imperantibus

aut x Notum est, Mouetambanum Remp. Romanι-Germanicam habere pro irresti

lari. Hic eum Dn. Pufendor tis. Monetam anum defendens, inter alia ab adversariis ineulparetur, quod haberet eam pro morbida, in responsionibus suis Abiude di- singuis: aliud esse morbidum, aliud irregulare. Nos eoncedimur. in hae materia

morbidum N irregulare idem esse, at negamus, crim/u esse, A quis Remp. sub quβvivit, morbidam esse vierat.

473쪽

LIB. III. CAP. IU. DE OFFICIIS

aut parentibus, sed si non semper, certe saepius, necessitas Ingens Reipublicae, puta, V. g. pacis S tranquillitatis turbatae iterum recuperandae studium, illum morbum in statum introduxit. 44. Et quamvis, ut diximus, naturalis Reipublicae ortus pacto &consen ut libero ineuntium rempublicam debeatur, unde videbatur di cendum esse, quod vitia status imputari quoque debeant ipsis civibuς:rarius tamen evenit, ut prima origo Reipublicae alicujus nobis nota sit. in mutationibus vero ejusdem saepius unius partis voluntas non 'ta est libera, sed a multis exterioribus turbis graviter inclinatur. Quin imo non putandum est, vitia status ab initio statim formatae Reipublicae ad fuisse, sed pleraque rempublicam jam constitutams sim invaserunt. 43. auemadmodum ergo per declarationem morbi, utpote rei per se non contumeliosae, in reverentiam reipublicae & imperantibus debi tam non peccatur, ita non omnis, qui morbidi terminum de aliquo praedicat, id animo contumeliosi, qui injuriam importet, facere censendus est, qui di quod sepius peccaret contra ossicium suum, si morbum dis- fini aret. 6. Exemplo sit in corpore humano Physicinec Medicus, quibus non solum vitio verti non poterit, si morbum homini aperiant, sed &, ut ignorantia aut malitia imputaretur, si corpus morbidum tanquam sanitate perseeta praeditum sit, depraedicarent. 47. Eandem rationem esse puta Doctoris S Confitiarii in morbis Rei publicae. Peccaret Dotar, y si rempublicam pro sma venditaret, quae talis non est, non solum, si a Principe ea de re quaeratur, sed &, si a quovis alio, cui veritatem profiteri ex patio vel alias obstri eius est, quemadmodum peccaret P sicus, qui a discipulo interrogatus, tertium aegrotantem defenderet esse sanum. Peccaret Consiliarius, si Principem ruaerentem remedia conservandae Reipublicae persuaderet, nullis reme- iis esse opus.

obstrictus sum, falsum dicere, hoc est, mentiri l

tes, & peccatum in eo quaeris, quod quis opinionem suam pubtice divulget, hoc enim pertineret ad contemptum Reipublicae, cum potius naevi domestici sint dissimulandi.

runt , quaeque publicis legibus exponuntur omnium scientiae , quasi

yὶ Doctorem compars Phraseo, Consiliarium mico.

474쪽

IN CIVITATE VIVENTIUM.

Medicus pro contemptore S irrisore habeatur, qui saepius publice exemis pia personarum, morbo aliquo periculoso laborantium, adducit, quais tenus nempe tales morbi sunt, qui aegrotis non imputantur. st. Denique sicut istud axioma, quod omnis mutatis Reipublica sit perniciosa, infinitis limitationibus & declarationibus est obnoxia, ita potissimum id intelligendum est de mutatione in spersonis imperanistibus. ist. Ad hanc quidem non intendit, qui Doctoris munus gerit, sed saltem morbum decIarat, curam ejus relinquendo aliis. 33. Qui S ipsi tamen peccarent contra regulas prudentiae & pietatis. fi posito 6t cognito Reipublicae morbo, consilia suppeditarent de tollenia dis imperantibus, quemadmodum stultus pariter et injustus esset Mediacus, qui cognito morbo hominis, medicamenta eidem suppeditaret, e

Put, animae sedem, corrumpentia.

34. Quin potius, ut ossicium boni Medici saepius est, in corpore. multis impuritatibus repleto, camarinam medicamentis plane non movere, ne totus homo destruatur, sed potius suppeditare confortantia partes maxime vitales, sic Consiliarii saepius erit, morbum, qui in Re- . publica altas radices egit, tolerare inconcussum, di saltem consilia eo adirigere, ne latius serpat malum. . s. Neque tamen cuilibet erit integrum, privata consi a sua hae Iarte sponte afferre Reipublicae, cum omnino pro vitio celsi satis obvio aberi debeat, si quis talia tentet, sed pro vitio magis imprudentiae quam injustitiae, quale nempe est vitium ejus, qui non Vocatus ab aegroto, medicamenta sua eidem offert. 36. Sed vereor, ut Sisti, qui publice declamant in assertores RG rumpublicarum irregularium & morbidarum. a simili ineptitudinis vitio se Iiberare possint, cum sane non rogati υiudicationem honoris O reve- , rentiae Reipublicae debitae sibi arrogant, quasi ipsis incumbat Atlas curandae tranquillitatis publicae, principe interim quieto, dc istos togatos milites vano conatu hostes sibi fingentes, & stramineis armis oppugnantes, ri

dente.

3 . Cui contreversiae Politicae cognitae sunt, digressionem hanc no- ram forte non judicabit intempestivam. Iam in viam. Cum istis. quas hucusque recensuimus formis rerumpublicarum non confundenda Dunt Λὶ semata civitatum, ubi nimirum plures perferee civitates aliquo peculiari vinculo vel communis regis vel perpetui foederis ita connectuntur, ut ipsarum vires fere pro unius civitatis viribus haberi queant.

475쪽

3 4 LIB. m. CAP. VI. DE OFFICIIS

. 38. Cave vero di visionem hanc formarum Reipublicae eandem esse arbitreris cum ea, quae communiter proponitur. Nam primo doctrina defustematibus civitaium plane nest igitur, quae, si comparando ad reliquas terminis distinitis circumscribςre velis, sorte appellare posses re publicas compositas, illas vero si lues.sq. Non tamen puta, ac si secundo distinctio haec in simplices & tam positas coincidat cum divisione communi Reipublicae in Amplicem ominam. Mixtam enim vocant, quam fios irregularem dicimus, etsi nec tum terminus mixtae Reipublicae exhauriat ambitum Reipublicae i regularis. 2 . . . 6o. Tertio nos Rempublicam irregularem morbidis accerisuimus, illi mixtam suam omni praeconio extollunt; quam bene, mox dicemus. si. Quarto illi alvisionem Reipublicae in rectam it corruptam habent pro divisione in species; quamvis hoc leve sit. 61. Diximus hactenus de constitutione cilitatis. Civitas constituta ad modum unius personae concipitur, unoque nomine ab omnibus pamticularibus hominibus distinguitur atque dignoscitur, habetque peculiaria iura ac res proprias. a 63. Unde jam civitas plenius definiri potest, quod sit persona mora- .lis composita, cujus voluntas ex plurium pactis implicita se unita, pro voluntate omnium habetur, ut sitauorum viribus O facultatibus ad pacem OsecurItatem communem uti possi. 64. Non vero dissicile est concipere, quomodo voluntas civitatis se. exerat , quoties penes unum hominem regimen civitatis est. Verum. ubi id est collatum in concilium plurium hominum, regulariter illud. habetur pro voluntate civitatis, in quod consenserit major pars concilii, quoniam commodior alia litium & dissensuum evitandorum ratio haberi non potest, nisi expresse statutum sit, quota pars concilii consentiens re-.quiratur ad repraesentandam voluntatem universtatis. . 6ue. Civitate sic constituta, ille, in quem imperium est collatum Imperantis nomine saudet, reliqui subdita audiunt vel cives, quamvis Sc in lata acceptione civium vox utrumque ordinem sub se comprehendat. 66. Potestas vero imperantis in civitate uno vocabulo Majestas appellatur, de qua profecto magnos in simpulo fluctus excitarunt, qui .eyus causam immeduatam DEUM esse defenderunt. η 67.Scri

Σὶ Ouia respublica mixta tantum dicitur, quae composta es ex Monarchia, Arisorealia s Democratia: At irregularis etiam denotat comminam, P. g. ex Mo

narchia I SVsemate Civitatum. aὶ Coni. Pus d. o. H. α C. lib. a. c. 6. g. IO. seq. b, Hic inelu Pusend. lib. I. cap. 3.

476쪽

IN CIVITATE VIVENΤIUM. 3 s

6 . Scilicet, ut sepius contingit, falsa aliqua sententia orta, ut eam refutare aggrediantur Viri. doeti pariter de semi- docti, solidis istitationibus adversiarios impugnantes, hi ineptis Si ridiculis; ita & evenit, cum Machi essi scripta de Principe, in quibus Autor vel impius vel satyricus principem omnia ex utilitate propria metiri, callide tamen S clandestine iubebat, avide legerentur, ut inter eos, qui huic doctrinae se opponebant, aliqui in alterum extremum prolapsi, qui communiter Mom rehomachorum appellatione veniunt, docerent; principem ita teneri ad procurandam utilitatem publicam, ut si secus faceret, populo ad rationes reddendas. quin & ad poenam esset obstrictus. 6s. Sed hos quidem uti solide ex genuinis principiis politicis refutarunt Uiri quidam celebres, c) ita non defuerunt tamen, qui in novum extremum ruentes, nimium quantum sobriae Politicae adversus tradita Monarchomachorum accedere putarent, si thesis ista, quod ' DEUS At eausa --inata masestitis, omnibus Viribus d) propugnaretur. Sy. Quare S in Galgia aliquando a certa ordinum classe propositio ista ut in publicis comitiis approbaretur, di autoritate regia confrmar tur, fuit postulatum, tanquam sine qua tranquilIita publica in regno non sit speranda. Sed res effectu caruit, reliquis ordinibus demonstrantibus, in ea salutem Galliae non esse sitam, sed controversiam istam cathedris scholasticis esse relinquendam. se o. In Germania vero simile quid vel tentatum saltem esse non m minimus, sed affectui magis suo quam veritati indulsisse arbitramur. cui Dublicae iraditionis autor fuit: Non tutam fuisse Germaniam

Ddd a . GL e Pusend. d. l. β. 3. & 4. sdὶ Non praevidere tamen poteram. dum isa serit berem. eventurum esse. uι aliquor annis post Hector Gottinredus instar ignem Camnifieis molesu aa defendendam sam sententiam abseurdam sis adhibiturus. Nos Iom factum, non mei gratia. ut re cui vis sa vana nec in bonis corporis. nee in b ναι animi. nee in bonis fortuna nocuit, sed optimi Regis intuitu, cujus Nomine s smtoritate Masius hae parte fuit abusus. imo i in Mari s Minifri Regii Masium aijuvantis gratia, ut qui hac carnificis flamma indelebilem malitia aut stultitiae mmeaeum famae propria opud posteritatem s meliorem hujus secuti partem in erunt, quasi scilicet veritas a carnifice possit extingui. μι Deus, ut m us sultitiam hane. agnineat, s ad sanam mamem redeat. quamvis id quidem M optandum magist, quam sterandum. e) Vide Grammonae Hiii. Galli lib. 1. Cons. quae dixi in Cogit. j oser. anni 88. mense Decembr. p. Ti. seq. i s) Scilicet 1 F. Horinus in praefat. ad lib. δε civitate. Bodsi sorte Horniur ad Consitutioncm i anno E S. respexerit,

477쪽

396 LIB. m. CAP. VI. DE OFFICIIS

Galliamque, antequam solennibus comitiis sanciretur: Deum esse solam causam Moestatis, qui aliter doceret, eastigamdum deportatione. g tri. Ergo vanum istud terriculamentum cerebrinae alicujus deporta. tionis non terrebit, quin sententiam nostram de causa Mosesatis aperiamus libere, M de qua tres praecipuae sunt opiniones. Una, populum regulariter consensu suo in reges transferendo imperium Min tem pr ducere, DEUM vero salubre hoc hominum institutum probare. i 72. Altera, illa eminentium Monarchomachicae seree oppugnat rum: l non soIum esse autorem dr originem Majestatis, sed di eiusdem causam immediatam, non solum in primis di antiquis Rerur publicarum temporibus, sed & hodie semper, quotiescunque Princeps aliquis vel consensu populi, vel vi bellica sive justa sive inJusta, regnum

nanciscitur; nam consensum populi di reliquos modos esse quidem media ad acquirendam majestatem, non Vero causas medias, v. g. populum quidem eligere principem, huic vero lecto majestatem immediate

conferri a DEO, dcc. . .

3. Nobis tertia eaque media placet opinio m statuentium; revora DEUM antecedenter praecepisse hominibus, ut societates civiles instituantur, quoniam sine iis pax ec tranquillitas humani seneris subsistere non potuit, adeoque DEUΜ recte dici autorem imperii in civitate sea Maiestatis, non demum ex pacto facto illud probasse, & ita Oriplarin Maiestatis ad DEUM utique pertinere, tanquam ad autorem legis naturalis: Tq.Sed quam refert Gudasus lib. a. det NeichsiSasiungen, re ad hane respodi d. mens

Dec. p. rra. seqq. t g Similis, ut inde ur, o Finio min; Non rutam foro Daniam antequam suenni edicto sanciatur: Deum esse solam coseam minsatis, qui aliter doceat. ejus scripta ea ganda per tenem carnificis . ain tarquillos Meraridi cinu dam Benzenii vel similis sursuris Pseud Minifrorum Wroi. ih Nequa hodie rem

res vanius adhue terriculamenetum Masii, quo minus hanc doctrinam repetamin.

Carnificem agat σ Parquiliantem, quotiescunq- 0si libuerit, mitti sicurrat Benz nium aquantes vel superaneter contra me excitet; i e Benzιnius via sub suo nomina publice in famam meam irassetur. via sub larva cujusdam Ebroholdii aut alterias nominis ficti calumnias atrocissimas evomat. Ego quiam per isas vanitater mummere, nequo tranquillito animi mia. etiamst rumpantur, per haec inania ne umquam turbatur. Deum potius precor, ut i r i secat, quia nesium. quid faciam. Da assectu ambitionis, invidiae. adulationis, s furentis iracundia abrepti sunt. si oa s Gratu. vid. Pus . a. it cis Hornii Commentatorum Gratianorum stam niser Theologorum Lutheranorum, unde σ - - eam Oanquam m a religi

478쪽

4. Sed ut imperium immediate in civitate producatur, proxime de pactis, per quae civitas coalescit, di quae hactenus exposuimus, promaisnat, dum nempe populus vires suas & voluntatem principi submittit, princeps vero istam subjectionem accentat.

73. Et hinc est, quod unus Apostilorum n imperium politicum

vocat ordinationem duinam, respiciens ad divinam eius originem, alter o id refert ad ordinationes humanas, referens se ad ejusdem ortum specialem.

6. Sed forte scire cupis, quibus rationibus filii, qui DEUM immediatam causam faciunt, sententiam suam defendanti Imnino nullis, nisi imbecillibus maxime, di ad quae tyro facile respondere possit, quare nec memorabimus quidem. 7. Ergo opus fuit, ut desectum rationum specie pietatis supplerent, coacervando multa scripturae dicta, de divina Maiestatis origine quidem testantia, sed de immedireme nihil firmantia, nisi forte apud vulgus de Iogicae imperitos homines. 8. Ad quos alliciendos maxime conducere videbatur dictum Apostoli: Non est ροισα nisi a DEO, ubi vero est potesas, a DEO es. Quid

enim dixerunt, annon satis apertum est, Apostolum hic utramque asinsertionem nostram probare, Si quod Majestatis origo sit a DEO, di quod nullam aliam causam agnoscat praeter DEUM; adhibet enim particulam nisi, quae exclusiva est, di omnes alias causas praeter DEUM excludit. Necesse vero est, ut quae causa sola sit, sit etiam immediata. q. Quo pacto parum abfuit, ut non simul se egregie praecepta ratiocinandi observasse gloriati sint, cum analysis Iogica doceat, propositionem exclusivam in se continere duas propositiones communes, unam

assirmativam, alteram negativam.

so. Sed S hoc quidem sophisma facillima est responsio. Nam initioeontextus ostendit, Apostolum ibi per potestatem intelligere non solum summam illam, quae majestas dicitur, sed S subordinatas omnes, quae magistratibus competunt. Si ergo in locutione ista: Non est potestis, nisi a DEO voluisset innuere: DEUM esse causam immediatam potestatis illius, de qua loquitur, sequeretur etiam illud absurdum, quod DEUS sit causa immediata potest/tis in quocunque magistratu etiam infimo. At hoc nee ipsi dissentientes admittunt. si. Deinde commiserunt insignem errorem logicum & in doctrinam

de aequipodentim, di in caput de propositionibus exesumu, dum istam proin Ddd a positio ιη Pauliu ad Rom. XIII. I. seqq. H PuruI I. a. v, 3.

479쪽

gyg LIB. m. CAP. VI. DE OFFICII s

positionem: Non .est potestin, nisi a DEO, quae nulli alii aequipollet quam illi: Non datur potestas, quae non fit a DEO, Ru: Omnis potestin es a DEO ;habuerint pro exclusiva: ac si Apostolus dixisset: Potestin est non nisi aDEO. Nam haec vere exclusiva esset, illi aequi pollens: Porsin es tantum seu immediate a DEO.gr. Res ita clara est, ut puderet, ulterius quid addere. nisi impegissent saepius homines non de turba. Ergo liceat illud insuper paucis monere, non solum Apostolum perspicue periphrasin priori phrasi omnis dubii tollendi gratia adfecisse, dum statim subjicit: Ubi vero est potesar, a DLO es, cum alias dicere debuisset, ubi vero es 'tesm, tantum a DEO os, sed di veritatem dictorum illustrari posse simili exemplo. 83. Ita recte dico: Non est homo, nis ab Adamo a DEO) sed haee profecto propositio non aequipollet illi: Homo es non ni ab Adamo aDEO

quae simul etiam falsa est. 8 . Vides adeo, eos, qui cum ejusmodi armis monarchomachos aggrediuntur, bonam cousam male defendere. Nam Atti sine hoc somnio iidem non difficulter vinci possunt, ita fallor, annon ex eadem hypothesi Monarchomachi spicula possint retorquere adversus suos aggressores.sue. Cum enim illi statuant, omni principi, etiamsi injustissime. v. g. per regicidium ad regnum Pervenerit, a DEO immediate majest tem infundi. sequitur ex communi Politicorum hypothesi quod majestas non solum In monarchia, sed Sc in aristocratia & democratia Iocum

sibi vindicet, idem dicendum esse de populo, regem suum injuste de

solio deturbante, di monarchiam transmutante in statum democraticum. s6. Quidsi itaque urgeant monarchomachi, etsi majestas sit immediate a DEO, exinde tamen nequaquam sequi, iniustum esse. ut populus regem, potestate divinitus concessa abutentem deponat & puniat,

p) Commnna argumentum Theologorum nostratium contra monarchomachos

est: quicunque poωstatem suam immediate habet a Deo, illi homines non possunt eam auferre per paruam. Atqui Regesψc. F. siri δεῖ igitur monarchomachus r. responderet negando majorem, det insantiam de sacerdota delinquente, qui haud dubie juse deponitur in paenam . etsi ex con muni etiam plurimorum Theologorum sententia potestatem suam immediate a Deo acceperit J uidsi a. opponat: quicunque post depositionem regis a Deo immeHau mast Icm accipis, ille non injuste regem

480쪽

8 . Nisi forte illud absurdum admittere velint isti Anti-monaroe machi ; DEUM esse, non dicam causam peccati, sed quod majus est,

precati, qua talis, ut ita dicam, praemia torem. 88. Exhis angustiis, quomodo se extricare velint, equidem non Video, nisi refugium quaerant in distinctionibus nihil significantibus, Rut Ad vanum terriculamentum autoritatis propriae provocent, ostenden tes videlicet barbam & pallium. . 89. Caeterum etsi consensus populi, ut hactenus diximus, ad imperium legitime acquirendum requiratur, modi tamen, quibus iste conr1ensus elicitur, variant, unde iam ordo postulat, ut pauca de modis a

quirendi imperii disseramus. '

9o. Cum autem in disquisitione, quo quis modo imperium acquisverit, regulariter praesupponatur, diversum esse eum, qui imperium dicitur acquirere, ab illis, a quibus vel in qu's idem acquiritur, divero in monarchias istud discrimen longe clarius se pandat, quam in aristocratia & democratia, de monarchia hic potissimum erimus solliciti, Rqua postea ad aristocratiam di democratiam suo modo faciIe poterit fieri

applicatio. ἀ-

i. Etsi enim successo rarius in aristocratia, nunquam in demore tia r habeat locum, ad hanc etiam nec electio proprie accommodari Posse videatur, tamen ad utramque speciem poterit accommodari diis stinctio inter modum acquirendi violentum Sc non violentum. 'r. Nam si per seditionem, pulsis optimatibus & rege, democratia constituitur, etsi populus regem ejiciens, non possit dici violento modo imperium in seipium constituisse, cum in democratia imperantes de subinie ti non physice sed morali saltem respectu distinguantur, revera tamen violento modo regi vel optimatibus imperium abstulit, is quod hic suD

ς3. Imperium igitur monarchicum vel acquiritur per violentiam, veIultroneo populi consensu. Violentia vel justa est vel in M. Per quamiscunque Imperium acquiratur, modus iste appellari solet occupatio, quae.

deposuit. Arqui invaser regni ex vestra bpothes se. E. His malum scire. quid responsuri Aut defensores eommunis sententia. tq me incipit Pusend. lib. I. cap. T. rὶ Nam qui in democratia senatores sum, non habent majestatem. sed ejus saltem excrcitium. Totus vero populus, qui hic majestatem habet. semper idem est, etsi Isnguli Deredant in locum singularum. nece o vero σ electio praesipponunt diversa subjecta. s Dissent. Dn. Pusend. g. r. ct cons. F. s. n. 3. μbi tractat, quando popu'us libertatem consequatur hoc pacto.

SEARCH

MENU NAVIGATION