Christiani Thomasi ... Institutionum jurisprudentiæ divinæ libri tres. In quibus fundamenta juris naturalis secundum hypotheses illustris Pufendorffii perspicue demonstrantur, et ab objectionibus dissentientium, potissimum d. Valentini Alberti ... li

발행: 1730년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

i, LIB. m. CAP. VIII. DE OFFICIIS

3. Scilicet pacta RerumpuHicarum postunt etiam fieri de re statim exis pedenda, ut si una respublica alteri quid vendat; at foedera requirunt unionem voluntatum inter duas respublicas longiori aliquo temporis spatio duraturam. 6. Quod tamen ex natura foederum communi indefinitum est, ita ut

ejus duratio relinquatur conventioni partium, nec adeo requirat unionem perpetusim.

. Denique dixi, fieri foedera certae utilitatis gratia, per quae verba differt societas foederatorum asstemate civitatum, quae indefinitae utilitatis communis causa fiunt, ic simul regulariter tenaunt ad unionem perpetuam. bὶ 8. Dirigit hanc societatem unicum praeceptum: SERVA, QUOD IN FOEDERE PROMISSUM EST, idque tanquam conclusio ex praecepto generali de pactis servandis deducitur, nec aliter potest, quia foedera diximus esse pactorum species. Unde nec est, ut quicquam acidamus. p. Nili drisones foederum ex disserentias eorum a sponsionibus. Fadrea intuitu materiae nossunt dividi in ea, quae constituunt de aliquo ossicio invicem praestanao, quod iam antea lege naturali praecipiebatur; dc, quae ossiciis legis naturalis aliquid superaddunt, aut saltem eadem, ubi indefinita videnrur, ad certi quid determinant. io. Priora vel respiciunt. complexum praeceptorum juris naturalis, ut quibus simplex duntaxat amicitia, citra peculiarem praestationem sanctis tur, vel certam solum buris naturatis regulam. ii. Et vel de noxa non inferenda, vel de simplici duntaxat humanitate exercenda, quorsum pertinent ea, quibus simplex jus hospitii aut commerciorum quatenus Id iure naturali debetur, stabilitur. ii. Ex his tribuιθeciebvi prima se Iecunda vix merentur foederum nomen, quia non producunt novum finem, qui ante foedus non iam adfuisset, unde nec hodie sunt adeo in usu, olim vero ob vanam persuasionem, qua Ethnici liti tum putabant in non foederatos latrocinia excercere, non erant infrequentia. 13. Tertia vero, quae de praestandis ossiciis humanitatis initur, eum saltem effectum producet, ut, cum ante foedus non liceret denegatum eiusmodi ossicium bello vindicare, id iam liceat post foedus. 4. Sed & his tamen nobiliora sunt posterioris classis foedera, quae ite tum sunt vel aequalia vel inaequalia. Illa sunt, quae utrinque eodem se modo habent, seu quando non solum aequalia utrinque promittuntur,

512쪽

simpliciter aut observata proportione virium; sed di aequali modo, ita ut neutra pars prae altera si deterioris conditionis aut alteri obnoxia. is. Et potissimum ineuntur vel ad commercia, vel ad communit tembolli seu auxilia mutuo praestanda in bello offensivo aut defensivo, Veiad alias res. 26. Foedera aequalia circa commercia varia esse possunt, puta si con Veniatur, ne cives utriusque foederati alterutrius terras aut portus accedentes ullum vectigal solvant, aut non plus quam in praesens solVitur, aut ne supra certam quantitatem, aut ne plus quam cives vel alii sucu

T. Circa societatem bellicam, si conveniatur, ut utrinque paria prwstentur auxilia militum, navium, aut alterius apparatus bellici, idque Vel utroctu e tempore, sive bello alteruter invadatur, sive alteri bellum Velit ipse inferre, vel si alteruter bello impetatur. Quandoque etiam auxilia promittuntur ad certum duntaxat bellum, aut contra certos hostes, aut contra Omnes quidem , sed exceptis utriusque foederati sociis. 18. Denique aequalia foedera circa ali, res sunt. me in confinio alterius alter arces habeat, ne subditos alterius defendat aut recipiat, aut, uti comprehensos alteri transmittat, ne iter alterius hosti praebeat, di quae

sunt alia. . 1 3

19. Poterit tamen haec foederum aequalium divisio applicari etiam ad equalia, quae sunt, quando vel inaequales priae stationes invicem eXhibentur, vel altera pars est deterioris conditionis. Promittuntur autem inaequalia vel a foederato digniore, vel a minis igno. Prim sit, si poten tior promittat alteri auxilia, nec resti puletur. aut si majori proportione quam alter promittat. Posterius contingit, si foederatus inferior plura

teneatur praestare, quam ab altero recipit. P. Eorum, quae a foederato inferiore praestantur, quaedam sunt con

juncta cum imminuticine summi imperii; puta si conventum sit, ne interior socius partem aliquam summi imperii exerceat, nisi cum consensu superioris. Quaedam autem summum imperium non diminuunt, licet adjunctum habeant aliquod onus transsurium, seu quo simul S semel li-set defungi; puta si ex foedere pacis alter teneatur stipendium solvere alterius militibus, belli sumptus restituere, certam summam pecuniae sol Ve-xe, mdenia diruere, ubsides dare, naves, arma tradere Scc. ai. Imo nec quaevis perpetua onera summum imperium diminuunt. Qualia sunt; eosdem cum ultero amicos Si hostes habere, sed non reciproce; ne liceat certis locis munitiones exstruere. ne ad certa loca naVr-- gare

513쪽

43 LIB. III. CAP. V. DE OFFICIIS

gare. 8 c. Item si unus sociorum alterius socii majestatem comiter teneatur colere, seu reverentiam quandam ipsi exhibere, & sese ad eiusdem placitum modeste attemperare. ar. Celebratur etiam communiter divisio foederum in realia & perfinalia, quorum hae sunt, 'uae cum rege intuitu personae ipsius ineuntur, eoque defuncto simul exspirant. Ida vero sunt, quae non tam ipsius re gis ut talis, quam reipublicae S regni intuitu contrahuntur, ac perdurant. liis licet mortuis, qui eorundem autores fuerant. 23. Ex definitione vero virorumque apparet, distinctionem hane non pertinere ad omnes Reipublicae formas, sed maxime ad Monarchiam. 24. Nam quod democratiam concernit, parcissimus ejus est usiis. quia populus non interit, nec successorem habet, sed semper morali aestimatione est idem. Eadem dicenda sunt de statu Aristocratico. rue. Quin etsi status Reipublicae democraticae aut aristocraticae muteis tur in monarchicum, foedus mansurum est, republica licet mutata, quia di hic idem populus manet. 26. Porro quod monarchiam attinet, magis hanc distinetionem ha- herem pro distinctione aequivoci, non pro divitione vera, quia quodpem sensis foedus vocavimus, magis pactum est quam foedus per dicta superius. sc tr. Quo pacto non opus habemus ad cognoscenda 1 quae secernant sce3era realia a personalibus quae a variis proponuntur vam. d Nam cum Rex in dubio, quae agit, praesumatur agere ut rex seu caput Reipublicae, in dubio quoque pacta regum pro foederibus realibus erunt habenda, nisi verbis expresse aliud fuerit conventum, aut natura negotii

ostendat aliud. e Σ3. A Diribtu disserunt sponsiones, quae proprie vocantur ista pacta, quae a ministerio summae potestatis circa negotia ad eandem speetantia sine ipsus mandato ineuntur. Quibus uti summus imperans non tenetur, postquam eadem rata habuerit; ita si minister easdem absolute extraxerit, & ratthabitio secuta non fuerit, ipse viderit, quomodo satisfacit

illis, qui eius fidem secuti inanibus patiis decepti sunt. CAPUT'

c h. c. l. 3. U) vid. f. d. I. g. e. 9. b. 7. & 8. Ut si rex in faedere alteri promittat suam me enim non promistit in Rox, sed ut pater. σὶ cons disp. nostr. de ψ.asione caudina , 47. seq.

514쪽

DE OFFICIIS ERGA LEGATOS.

onnexio. g. I. a. Legatorum ham DTES HON LAEDE. . 36. Inquirisur in nymia V species. β. 3. 8. Varia di- rationem hujus Praecepti dictincte. F. 3Istuctiones his consideranda β. 9 --I3. O cium erga Legatos consisti vel in admi ne, vel in inviolabilitate. I. 14. De admi ne praeceptum: LEGATI SINE

CAUsΛ IUSTA NON SUNT REIICIENDI.circa Legatum innocentem rogatum, β. 38.

39. N sagatum, tum ante admissonem . 4O-- Αa. rum poscant. I. 43- 4b, quia adeo observandumsit Legato sagato, Aiην violabilitatem praerendere velit β. 47 so. β. i3. Fluit ex debito inciorum huma- Circa Legatum nρrentem distinguitur. I. nitatis, . I6. pertinet G ad legatos. qui Si dolinquas irae Legatus solus F. si. ubi ab hosti mittunturi .i7. N ad tertium, . quaeritur υὶ quibus ilictis excidat Lega cujur fines legatus peragrat. . I8. ob tur sanctimonia y β. 32. Ubi quidam sa-Legatum non admissum non oritur jusa ruunt ex omni. I. 3. . quidam ex nubbelli ea a. f. i9. Causa usae rejiciendi i D, I, 33. quidam verius distinguum: ν. f. Legatum, β. 2O. 2I.:mur quas an sit, ut exidat ex delicto manifesto atroci. guamsi legatus ideo rejicitur, quia ve- β. 37 - . Criseria deliciti levis s at σ-niar ab hoste armato, . aa. 23. aut, quod cis. . 6I - 6 . b uales tum Legato sit atheus vel haereticus y s. 24. Au λ'TH hi Uponi vindicia i ,. -- a. II. Si dierna Legationes indua residentum pos- delinquar jussu Principis sui. β. 73 -- 76. sint rejici liquod a matur π responde- Hl. Si delinquat Princeps inscio legato. tur dissentientibus. j. 23 3a..Desinitur ' s. 77 -8t. Inviolabiliras legati iniuitu jηνιolubalitas Legatι. f. 33. 34. 3 . Pra- Comitum, β. 8a.-8 . ubi es de Iure a li

ceptum circa eam: LEGATOS INNOCEN- β. 86. item intuitu rerum ejus mobilium TES, IMO ET REGULARITER NOCEN--1. 87. 88.

. I. RE stat βciet in Gentium , in qua iam supra 9 diximus neque novum

finem neque nova praecepta esse expectanda, sed solum applicationem praeceptorum communium Iibro secundo expositorum ad duo Juiis Gentium capita potiora eo legationibuι ec jure sepulturae. r. Neque enim hic opus erit adjus Suoddam voluntarium humanumi recurrere, quia ab initio mox demonstravimusius Gentium ad jus voluntarium non pertinere, sed esse speciem Juris naturalis. 3. Res

515쪽

3. Res ipsa vero loquitur, dum de societate Gentium iam sumus occupati, de legatu ibi loqui nos velle diverserum rerumpublicarum, non de legatis. qui co ectunt societae Dei cum hominibus, aut hominum in societate civili viventium, aut singulorumhominum indiversis rebus-

4. Quare di exuIare debet legatio titularis eorum. quipri Wari tanturis negotii causa in aliam Rempublicam discedentes favoris di honoris ergouum titulo legati, sed absque ullo Reipublicae ad aIteram mandato dimit

tuntur.

s. Rursus eorum, qui ab una Republiea ad aliam rempublieam mutuntur, alii veI repraesentant Per fictionem rempublicam sam, aquamne misi, aut eius Principem, qui legati simpliciter di stricte dicuntur, vel smecharactere isto mandatum publicum exequuntur. qc. TaIes hodie sunt, quos Agentes, vel A Mariosvorant, qui rebus pacatis, Herriri item, Tubicines ac Umpanotribae, qui turbato sere ac heu lico satu adhibentur. id r. Priores legati moribus nostris sunt veI temporarii seu extraordism ii, sylo publico Ambasiatoreri vci perpetui, seu ordinarii sui Residentes. e g. De utriusque generis f legatu dicemus. εt de iis, qui charaEurem principis gerunt, de qui eo destituuntur, potissimum tamen de illis, quia sunt species nobilioris. Qui adeo duplici modo considerari possunt, semel siab principis sui, iterum sub sua persona. g io. Quin At, si nexum speetes, qui ipsi eum comitinus sitis, familia

item ac rebus intercediti poterit legatus concipi vel ut torum musicum, hoc est, in sua solius persona, quae tamen hic principis imaginem non ex- Eludit, vel ut torium morale, simulque adeo in iis, quae ipsi connexa sunt. h it. Porro Iegati in genere respectu mittentis vel ab hoste veniunt, vel ab amico princire, quo nominae N is censetur, qui non est hostis, lequi bellum saltem sub conditione indici curat, sicut is hostis etiam est. qui consiIia paeis proponit. Illumsgatum. appelIare poteris, hunc togatum. i ra. Denique Legatus vel reserri potest ad mittentem, vel ad eum,ad quem es missus, vel au illum, mis Anc seragrat. l . ..

516쪽

r3. Prima relatio huc non pertinet, quia cum eo, qui legatum misit. Legatus vivit in societate civili, non gentium. Reliquae duae hujus loci sunt, potissimum tamen secunda. m i 4. Ossicium vero erga Legatos potissimum in duoba; momentis n consistit, in admi one, ει inviolabilitate. Admissionem hic tam late usurpo, ut audientiam de dimissionem sub se comprehendat.

is. De adimissione illud est praeceptum: LEGATI SINE IUNA

CAUSA NON SUNT REJICIENDI. o

i6. Ratio dependet a praecepto de ' aestandis officiis humanitatis. p

Quoniam enim & rebvspublicis inter se invicem mutua commercia intercedunt, di ossiciorum communicationes, di his alendis necessarium est, ut altera alteri voluntatem significet suam, id vero non commode per colloquia ipsorum principum, neque adeo bene etiam per literas semper, cornis modissime vero per nuncios expediri potest, peccaret in ossicia humanitatis, qui legatos sine iusta causa reiiceret. ii . Quod de ad eos extendo. qui ab MMad hostem mittuntur. Nam de in medio statu belli, humanitas postulat cogitare de pace di audire aIisterius pacis consilia. ig. Similiter praeceptum nostrum etiam ad tertium pertinet, cujus fines legatus peragrat, quatenus di is obligatus est mutua aliorum humaianitatis ossicia humanitate sua promovere. cuius respectu tamen praeceptum hoc masis pertinebit ad Legatum, qui ab amico mittitur, quam qui

ab hoste tertiI.iq. Illud vero ex ratione praecepti illius fluit. quod tantum ob nostadmisium Legatum non oriatur Iusta besti causa, nisi legationem extorse-

, rit extrema necessitas. Ita enim supra demonstravimus. ob vioIata humanitatis ossicia regulariter alterum bello peti non posse. 2o. Caeterum diximus sine Iusa causae Harum autem uti infinitae sunt, quae in genere aliquem a praestatione ossiciorum humanitatis exeuia

sate poterunt, ita di hic eadem certis regulis includi nequeunt, sed potius cujuslibet conscientiae propriae atque prudentiae erunt relinquendae.1i. Tales sunt q) v. g. si certum sit, Legatum non super pace aut nesotiis publicis, sed ad seaitionem concitandam civiumque sollicitandos animos venisse. si non Legatus, sed explorator. si ad tempus extrahenis dum, eaque mora rebus domini sui consulendum, S alteri, ad quem missus

est, noeendum venerit. Si simili fallacia jam saepe aliis illusit, aut aliis modis Legati ingenium suspectum sit. Ii I a a. IlIa in Par. ν. D. α 38. n) Groriur s. 3. Pal. 6i. ct ibi lit. p. co ror. g. 3. pὶ OU. Patri L 1. λ 3. s H mg. ad Grin. p. 783.

517쪽

436 LIB. m. CAP. IXI DE OPTIC iis

r r. Illa vero'causa in universum iusta non est, si quis velit legatum repudiare eo, quod veniat ab Iulle armato, tr quia neque pax neque imduciae neque ullae aliae conventiones inter belligerantes iniri facile pus sunt, nisi per Legatos. HOS ergo, qui ex isto solum praetextu respueret, omnem tolleret reconciliationis S pacis reparandae spem. 1;. Dico in universum Unde neque saltum Periciis statim culpare vellem. s quo a in ore Melesippus Lacedaemoniorum Legatus dimissus est extra fines agri Attici, quod ab hoste armam veniret. Nam quemadmodum alias in statu pacis non peccat, qui, cum ejus nou in pari gradu intersit, contradium celebrari, alteri pacisci volenti leges quasdam pacti di conditiones praescribit, ita di qui bello superior est, caeteris paribus non peccabit, si alterius de pace.tractare cupientis Legatum non antea admi tat, quam ipse arma deposuerit. n. p 24. Porro uti in universum propter solum athei um aut haereseos L bem Legati non videntur esse rejiciendi, quia jus Gentium pertinet ad officia populorum, qua talium, non qua Christiani sunt, aut Ethnici, ita tamen rursus nollem taxare factum Lysimachi, qui audire noluit Theo dorum, qui ἄθε vocabatur, a Ptolomaeo ad se mistum. Quia regulati ter alteri . cui aliquid nunciari volo, liberum est, cum quo nuncio nego

as. Id vero recte asseri arbitror: Optime iure reiici posse, quae nunc

in usu sunt, Iaegationes vis dum resus IIum, non quidem e X ea ratione. quod mos antiquus, cui illae isnoratae sint, ostendat, quod ipsis non adeost opus, quoniam officia humanitatis non solum necessitatem, 1ed etiam ut litatem aliorum promovent.. u) i IJ --.16. Sed vel maxime ideo, quod taIes Iegationes magis ad expiscam da alterius rei publicae secreta, quam pacis causa in aliquo loco haereantὸ adeoque sint honestae explorationes eorum, quae in alia Republica geruntur. Misera enim ei let conditio principum, si unus alterum cogere

pollet ad explorationem hanc patiendam.

et . Quare cum earum numissio magis ex mera eius, ad quem mi

tuntur, indulgantia dependeat, citra violationem ullius juris, si amplius eas permittere videatur incommodum, denegari poterunt, si modo quis pati veIit, ut sui pari modo tractentur, nam si quis aliorum residentes

518쪽

47 admitter, nollet, ipse vero, suos aliis obtrudere vellet, is aperte peccaret in praeceptum de custodienda aequalitate di vitanda superbia. sy . 28. racii in contrarium, nec hujusmodi legationes sine alia iusta causa reiici jure posse, inclinant, 2 ad exempla provocant &judicia imperantium, tanquam ex quibus consensus Gentium eliciatur, & unice aestimationem suam consequatur, ita ut postquam paulatim sentes mutuis Detis comprobaverint ejusmodi legationes, S residentes in consortium caeterorum Legatorum admiserint, iisdemque juris Gentium privilegia applicaverint, paulo arctius sese adstrinxisse videri debeant, ut quod antea beneficii εt mutuae voluntatis fuerit, pinea conversum sit in mutuas prae- sationes vim iuris habentes.' . . a9. Unde id concedunt, initio, cum introduceretur ista consuetudo, liberiorem fuisse Regum ac Principum facultatem deliberationemque super ista admissione. o. Sed haec profecto discussione prolixa non hahent opus, cum praesupponant, Jus Gentium esie speciem juris humani voluntarii, quod

supra susius rejecimus.

i. Accedit quod judicia Principum hic iure sint suspeeta , a cum

Us non possint esse testes in causa propria di unius principis magis intersit has legationes admitti, quam alte Ilias. .. . ni 32. Id tamen non dissiteor, uti in omni reiectione Legatorum togae. torum, ita hic maxime caute et se procedendum, ne reie4tio fiat cum con tumelia vel Legati, vel Principis, qui Legatum misit, quia tum peccaretur .in praeceptum de vitanda superbω di justa proinde belli causa oriretur. Quin potius facienda est rejectio cum contestatione perennis benevo

leutiae . . .

33. Pergo ad serviolabilitarem, per quam intelligo debitum Legato . praestandum, quod expletur actu non laedendi. b 34. Lissono voce hic utor in lata acceptione, ita ut sub se etiam com- Irehendat contumeliam, di quatenus alias fit vel inserendo alicui ma-um, vel auferendo, quod habeat, bonum. 33. Etsi vero alias communiter lasio dicatur de invocentis violatione, in materia tamen Legatorum eadem tam late supponitur a scriptoribus, ut extendatur quandoque etiam ad vim usam, quae infertur homini nocenti & delinquenti. . . . i. 36. Quo pacto tale evadet praee 'tum quod Legatorum inviciabili-I i i 3 tatem, i d. p. i97. a gu is d. l. p. 3i. seqq. Cois eii d. aa Grol. hie. a) Itis που cat Dn. Xulpisius p. 3t. ad declarationum Reair Gallia. bo Pater s. 37.

519쪽

4ig LIB. m. CAP. IT DE OFFICII statem concernit: LEGATOS INNOCENTES, O ET REGULA RITER NOCENTES NON LAEDR3 . Sed in exponenda ratione genuina huius Draecepti di declaranda ejusdem ampliatione scriptores non conveniunt. Nobis videtur, adhi-hendas esse distinctiones r. inter Legatos innocentes O nocentes, a. interrogatos atos, 3. inter eum. M quem Legatus mittitur, de tertium. 38. Quod Legatos innocentes eosque togatos attinet, illorum invi

labilitas haud dubie munitur praeceptis communibus juris naturalis desitanda superbia o non iadendis aliis, sive eum principem confideres, adium Legatus missus est, sive tertium s ejusmodi enim inviolabilitas in istincte debetur omnibus hominibus. adeoque hac parte in Legatis nihil est peculiare, neque opus est; ut quantum privilegium eorum contra iam injustam attinet, hic refugium quaeramus in majestate principis, quem repraesentant. c) . - 3ρ. Neque adeo dubium est, si innocentibus legatis ab amicomissis, contumelia vel damnum datum fuerit, juste id indicari per binIum, eoque pertinet exemplum Legatorum Davidis.

unem dependet a solo praecepto de praestandis O ficis humanitatis. Cum enim regulariter hostis hostem laedere possit, semper vero, etiam abstrahendo a promisso, in medio bello officium humanitatis utrum e hostem inclinare debeat ad studium pacis, inde hoc casu princeps uve tertiansve is, ad quem Legatus mittitur, s Legatum non admissum interficiat. praeceptum de non laedendis aliis, quod inter hostes non observatur, haud violat, sed violat saltem humanitatis officia.

rem tantums antea justa Iura is, firmat.

is, qui legatum mittit, alteri, ad quem legatus mittitur, injuriam intuleis xit, ne quidem violationem Legati putarem belli justitiam ab una parte transferre in alteram, d nisi forte laedens per legatum obtulerit conditiones pacis, hoc est satisfactionem de injuria illata. e 43. Post admi onem vero Legatorum securitas firmatur insuper pacto, tam intuitu eius, ad quem missus est, quam intuitu teriis, quod i

sum. si innocenter vivat, laedere nolint. -- 44. Ra- e si a facis Hornius, cujus locum vide v. Hemiis. d. l. p. 777. d) Ouia ineia humanitatis producunt faucm jur imperfectum. eὶ svia tum ossicia humanitatis obligant persecte, qui iv e trema neces tars ot consitutus, quod tum dicendum M.

520쪽

44. Rarius tamen hoc pactum expressis Oerbis initur, sed plerumque tacitis pactis annumerandum est, Sc exinde colligitur. Quoniam ut diximus, etiam in bello de negotiis pacis sne internunciis tractari non potest, Et vero sine inviolabilitate Legatorum negotium vel non haberet mitium, quia nemo facile sub hoc periculo suscepturus esset Iegationem, neque Respublica etiam hsmines bene meritos qui maxime aci legatio nem requiruntur,) honeste ad eam cogere posset; D vel nultam haberetexitum, si Legatus impune posset interfici, vel certe di Hem, si impune posset vexari; igitur positis his circumstantiis. et quia pacta tacita frequenter se in eo fundant, quod qui concedat sinem, concedat etiam medio M obtinendum em ducentia, semper vero inferunt, quod in dubio homi

nes etiam facta pro ejusmodi signis usurpare velint, qualia ea esse V luerint communiter alii homines, quilibet homo recta ratione utens ita concludit: Admisit Legatum; ergo securitatem promi sit. 4s. Loquor vero de pactis tacitis, non de praesumptis, de quorum differentia latius egi libω secundo. Neque enim obligatio post adminsionem alium fontem habet, quam consensum verum, neque citra con sensum alia lex principes obligat ad inviolabilitatem, quam illa saltem depraestandis humanitatis ossiciis. 46. Igitur hoc pactum tacitum novum tamen esse is producet, ut si Iegatus innocens violatus sit post admissionem, iusta belli causa oriatur, vel certe a laedente ad principem laesi transferatur, quia piata transserunt

jus perfectum.

47. Fluit ex dictis, quod Legatus Sagaris tum demum inviolabilitatem strieto jure praetendere possit. si a principe altero fuerit ad is

certe nullam conquerendi causam habet, si prohibitus accedere venerit tamen, nisi in quantum tune incia humanitatis Principem alterum li-

48. Quin imo si Princeps Legarum sagatum non admittat, nisi sub

hac eo Dione expresse, ut livertatem laedendi ipsum sibi reservet, putarem de tunc per hesionem violari saltem principis, cujus est Legatus, jus imperfectum. Neque enim ex admissione potem consensum insitum principis inferre ob regulam vulgatam, quod frustra quaeramus de consensu tacito, quoties constet de expresso contrario.

q. Et hoc insuper ex dictis deduci potest . quod Legatus, sagatus maxime, mature persenam praemisso ministro vel alio signo a Gentibus repto signi care Muri debeat. h quoniam citra hanc fgnificationem,

SEARCH

MENU NAVIGATION