Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

s IR v I DR s CARTE autem semini-trum esse sexcentorum milliariotiam , suod ad mlni mum , ut stentde Astronomia de Geometria, poni debet; si lumen vices,ma Maria temporis parte, quo se pulsant arteriae, indigeat , ad qua tam Fretem unius milliaris V pertranstandam, indigebit tempore quoqivnquies millevicibus pulsant, hoc est, ad minimum una hora, adlip tium, quod est inter Lunam& terram, etiam bis pertranseundum, ut pa

tet numeranti.

Atque ex his eoneessis ira sum argumentatus. . Sit A B C linea rem . & ut possimus idem concludere, sive sol, B C moveatur , sit A locus in quo . Sol, B in quo terra, & C in quo Luna interdum reperiantur, ponaniusque jam ex terra B Lunam videri pati imtem Eclipsim in puncto C, videri autem debet haec Eclipsis ex concesti, eodem instanti preesse, quo lumen emissum 1 Sole, dum in puncto A existebat, ad oculum ex luna reflexum perveniret, nisi filisset a terrai terceptum, hoc est, etiam ex concessis, una hora tardius . i in tui uim istud ad terram B pertingit; ac proinde neque potest videri Eclipsis in nisi una hora tardius, quam Sol videatur in Α, si quidem tuae eoneessiones sint verae, si nempe vicesima quam parte unius pulsationis arteriae tam dius videatur motus racis in speculo, quarta phte milliaris distante quam manu tatiatur. Atqui constans de accurata omnium Astronomorum observatio, experimentis innumeris confirmati, testatur, si Luna, dum patitur Eclipsim, videatur in C, ex terra B, Solem noni rius una hora, sed eodem ipso instanti videri debere in A : multoque magis sensibile in horae tempus in loco Solis respectu terrae &lunae observando, qiram vice sima quarta pars unius pulsationis arteriae in tuo experimento. Ergo Setuum experimentum est inutile, &meum p quod eu omnium Astron morum, Ionge clarim ostendit, in nullo tempore sensibili lumen videri Hoc ergo argumentum demonstrationem esse inquiebam, tu vero&pralogisinum & petitionem principii nominabas; sed in tua responsone fatis patet, utrum iure vel potius injuriose sic nominares. Duo enim taneum respondes, in quorum primo ' dis, ii paret parilogisinus,& ina

tem non est quidem petiitior i inpii , sive assumptio ejus quod erat probandum ; sed quod pejus mihi videtur est negatio ejus quod fuerat

concessum. Cum enim excluso motu diurno ad tarditatem motus recurris, in re quae amotu Lunae menstruo, plusquam duodecies annuo celeriori, tora dependet, & praeterea in re, ubi non tantum horae disse .rentia, quod sussicere demonstraram sed etiam differentia dimidii mia

nuti

102쪽

miti satis commode solet observari, quis paralogdinum non agnoscat pcum autem dicis postea, radios ex Sole & Luna emissos, etiam inter S Iem & Lunam una cum Sole & Luna circulariter moveri, ita scilicet ut videantur semper in locis ubi revera existunt, licet videantur ope luminis, quod ab ipsis prius est emissum, cum aliis in loςis existerent, neque enim aliter potest intelligi) negas manIseste illud ipsum quod ante concesseras,& ex quo tota illa pars meae ctmonstrationis , quam tibi explicaveram , dependebat, nec vides te in aliam ejus partem incidere, quae est do

lis Eclipsi. Nempe sint A Sol, C luna, B terra, in eadem linea recta, di juxta suri L C Bputationem supra factam ponamus lumen media hora indigereint a Luna C ad terram B perveniat r ut autem a S te Α, qui est viginti quatuor vicibus ad minimum Luna remotior, horis duodecim. Igitur ex tua ultima concessione, hoc instanti, quo Sol est in A. videtur ab oculis in B existentibus, nihil obstant interpositione Luttis, quae tamen interim N est in C, & ipsa etiam ibi videretur, si proprium haberet lumen. Sol enim ibi videtur ope luminis quod ex eo ante duodecim horas egressum est, & quod anis mediam horam, caelum Lunae pertransiens, ab illa non potuit impediri, quia nondum tunc illa inter Solem & terram erat posita: lumen autem quod nunc ab illa impeditur, non nisi post mediam horam potest ad B pervenire, ac proinde ejus etiam luminis deseditis, hoc est Eclipsis, non m media hora post hoc nstans, quo Sol, & Luna, & terra , sunt in eadem linea recta poteri videri. Sed constat ex omnium Astronomorsim experientia plane contrarium, . nempe tune fieri Eclipsim, cum Sol, & Luna& terra in eadem linea rem existunt, de ea in re non modo mediae horae, sed etiam medii minuti error insensibilis non esset. Ergo &c. Nec addo alia innumera, quibus hanc ultimam positionem priore adhuc magis insertio esse ostendatur; ut quod illa posita semper Orientem versus, nigrum circulum in horizonte inter terram dc coelum debeapius videre, & occidentem versus, Solem& stet las infra montes & similia; nee peto qua vi motus iste circularis I minis, ex diversis astris simul venientis, dirigarur, ut semper celeritates imaequales si derum, ex quibus egressum est, retineat. &e. Nisi enim te, quae jam scripsi, convincant, plane insuperabilem fitebor. Vale Amst lodami, 22 Augusti 163

103쪽

DIssiellius mihi videtur huius quaestionis dissicultatem agnoscere,

quam , ubi cognita est, em extricare. Quiriuis enim considerat duos esse motus in rota plane distinctos, rectum se ilicet& circularem; quorum alter, nempe rectus, nihil plane consere ad ejus circumvolutio nem, sed solus eam totam sima promovet secundum lineam rectam supra planum subiectum, omMs & singulas ejus parus aequaceleriter movendo; alter vero nihil confert ad eam ita promovendam supra planum subjectum, sed solus omnes & singulas ejus partes circa ipsius axem volvit; non tamin ea in celeritate, sed remotiores ab axe celerius, quam vici niores, ita ut hae tantumdem temporis impendant in brevi suo circuita ab luendo, quam illae in ampliori; mirari certe non potest, quod omnes . rotae partes aeque longam lineam supra planum subjectum describant, &tamen non aeque celerirer in gyrum vertantur; videt enim istos duos motus esse diversos, di a se mutuo plane independentes. Imo etiam videt hoc plane esse necessarium, adeo ut pro miraculo esset, si aliter accideret rcum enim motus rectus in omnibus rotae partibus litaequalis, circularis autem inaequalis in partibus quae inaequaliter ab axe distant; necesse est, . dum omnes simul aequali celeritate reruntur motu recto, ut inaequaliferantur motu cireulari. Unde igitur orta est dissicultas Forte ex eo , quod isti duo motus diversi pro uno e lenique habeantur, credaturque iam, rotas curruum semper aequalemstaecisisImferentiae lineam in pla- no rubjecto describtae, quod tamen nunquam, nisi casu , accurate verum esse potest. Causa enim promotionis secundum Iineam rectam est vis quorum currum trahentium, aut alia similis, causa autem circumvol tionis est, quod rotae pondere suo planum non accuratissime laevigatum prementes, ei aliquo modo adhaereant; quae duae causae cum sint omnino diversae, vix unquam possunt habere effectus plane aequales. Mirum a

tem mihi videtur aliquem uti rarefactionis exemplo ad istam dissiculi tem , quae meo judicio nulla est, explicandam: facilius enim intelliguntur duo motus diversi, quorum unus alio celcrior est, quod solum hic sp ctandum occurrit quam ista rarefactio vulgari modo concepta, quae certe a me intelligi plane non potest.

. . In

104쪽

EPIs ToLΛRUM PAR s II. Epist. XIX. 97 In libelli istius par 6. dicitur unamquamque partem minorIs circuli unam tantum plani subjecti partem tangere, quod falsum est; nam si ille circulus lineam duplo majorem sua circumferentia in plano describat, unaquaeque istius circumserentiae pars duas plani partes sibi aequales tangit; si triplo, tres , dcc. Nec mirum est eandem lineam fieri successive duarum linearum commune segmentum; quia I. applicatur uni, deinde alteri , ut, cum ambulo per plateam, meum corpus fit commune segmentum omnium linearum, quae a centro terrae ad omnes illius plateae partes duci

Pag. 8. Ad haec verba : enim propretionb majus vel minus spatium relinqueret ' Respondeo ex proportione,qiia is impellens ad motum rectum major est vel minor, quam impellens sive determinans ad circularem; & . .n o lineam rectam perfecte congruere cum circulari, ut enim perfecte congruat, debem sngulae partes unius singulis alterius eodem tempore congruere, non autem successive; nec simile est exemplum panni pag. s. quia singularum ulnarum applic tio si tota simul , non autem hic singu

larum partium.

Pag. II. Nemo relinquit quod non habet, est Disma; nec enim ca- Iamus habet lineas quas relinquit in charta, cum motu suo eas ducit; Δ falsa sunt quae ibi sequuntur . . Pag. I s. & II. Distinctiones inter rarefactionem seccessivam, & προ manentem; item inter motum naturalem & per accidens, sunt fictitiae. nec habent ullum in rerum veritate fundamentum; Ex quibus reliqua omnia facile diluuntur. .

Clariss Viro Renato Descartes.

. Decretum Duratorum Academi Le densis ad Cl. V. Renatum Dessaries, occasione calumniarum, quibus vexatus fuerat.

Nobiliss Doctissimeque Vir,

C Imul ae literas , quas ad nos quarto hujus mensis Egmondae dederas, accepimus, magnincum Acadcmiae Rectorem, Sc facultatis Theologi- ear re Philosophicae Professores, & Collegii Tlleologici Rectores, nobis stitimus, eosque onmes &singulos tui vel opinionis tuae in suis lection, N bus, Digiti sed by Coosla

105쪽

y8 R. a N A T L E s CCA R π R. 2bus, disputationibus, aut aliis id genus exercitiis Academicis imposterum mentionem vel minimam sacere 1erio vetuimus ac monuimus, altumque iis ea de re silentium imposuimis. Qua in re cum nos desiderium hoetu*m explevisse intelliges, nulli dubitamu quis voto quoque nostro a unde responsurus sis: Ea igitur, qua par est, contentione a te petimus, ne ab opinione, quam a Prostabribus Academiae, & Regente Coli sit, , Theologis impugnatam retulisti, ulterius ventilanda urgendave austineare graveris, ob ea quae nobis & vobis inde timemus incomi da. quibus obviam ire ὸ Repti blica ac nostrarum partium esse arbitramur. Deum d nique rogamus ut te spiritu suo rcuere & incolumem prinstare velit. Dobantur Lugduni Batavorum, I 3 Kalcndas Junias, Anni

Clarissimo Viro Renato Descartes.

Distin Iohannua , melichisen ad Renatium De rara, inoiergo. Nobiliss. Doctissimeque Vir, ' i a C Um eadem opera , qua causae tuae merita Nobilissimis Academita Curatoribus, amplissimisque urbis Leydensis Consulibus exposui'sti, ad me quoque scripseris, nihil expectatione tua indignum me facturum putavi, si literis publicis privatas meas adjungerem: Hanc vero os cii mei partem eo libentius explevi, quo majorem te commendationis meae sduciam habere cognovi; non quod operam meam hac in re tibi vel tantillum utilem fuisse glorier, tibi enim ipsi & aequitati Dominorum Curatorum & Consulum tribuendum est, quod ex humanitate quoque . mihi debere volueras sed quod spem inde inibi seri videam, ubi nata fuerit occasio commodis & utilitati uiae inserviendi. Quo fretus Deum precor, ut te diutissime incolumem conservet. Lugduni quod est in B tavis, L 3 Kal. Iunias, Anni 1647.

106쪽

. Nobilissimis Academiae & urbis L densis Curatoribus.

Nobilissimi S: Amplissimi Domini,

T TT mihi niaximo honori duco, quod literarum mearum habere rationem ac perhumaniter ad eas respondere dignati sitis, ita etiam summopere admiror, quod vel sensum veltrum non percipiam, vel certe, quae a vobis petieram, sitis clare exponere non potuerim, ut a vobis perciperentur; Petitis enim ut ab ea opinione, quam a duobus vestris The lagis impugnatam retuli, ulterius ventilanda urgendave abstineam eseat ego non retuli ullam meam opinionem ab illis impugnatam, ullam vequam unquam ventilarim aut urserim; sed conquinus sum, quod per atrocem & plane inexcusabilem calumniam ex praemeditato consilio ea in thesibus suis mihi a xerint, quae nunquam scripsi,nec cogitavi. Nempe scripsi Deum esse quam maximum, & absque comparatione majorem Omnibu creaturis ; contra autem Regem vester finxit me scripsisse ideam nostri liberi arbitrii majorem esse, quam sit idea Dei, sive liberum n strum arbitrium esse malus Deo, ex qua puerili maledicentia mihi plustquam Pelagianismum Mnxit. Praeterea scripsi Deum non esse de ruptorem, imo etiam repugnare ut possit esse deceptor; Primarius autem vestet Theologus assirmat me Deum pro imporiore ac deceptore habere. atque ideo blasphemum esse pronunciat. De his vero conquestus sum, non quod nolim meas cliniones a vestris Prosesibribus aliisve quibuslibet examinari, quin imo dum illas publici juris feci, rogavi omnes eruditos ne ipsas examinare gravarentur; ut vel errores meos me doceant, vel cer te, ii vera scripsi, non invideant. Cum autem viderem vestros iIIos duos Theologos, non opiniones ullas meas impugnare, sedeas a quibus quam maxime sum alienus, a gere mihi, judicavi quidem me jure posse publico scripto illis respondere, sicque ipsorum crimen omnibus notum

facere. Nec enim eo superbita ipsos processiis. mihi persuadeo, ut sibi velint Iicere, vel saltem licuisse, publicis scriptis nos aggredi, siminusque

injuriis Meere, nobis autem miseris nequidem mutire liceat, ad justam di legitimam honoris nostri defensionem. Hoc esset contra omne ius genuum, hoc nullis in seculis, nulla unquam in gente, saltem quaelibe N 2 ram

107쪽

Ioo RE NA 'TI DR s CARTAsram se jactet, est auditum, ut uni possint publice calumniari, aliis autem eos publice calumniae accusare non liccat. Verum quia tam ineptos calumniatores negligere potuissem, nisi iis muneribus apud vos fungerentur, quae illis dant aliquid autoritatis , atque ideo non propria eorum nomina, quae per me nunquam fient celebriora, ne sorte alios amore poenae ad similem maledicentiam invitem sed ea, quae dant ipsis aliquam autoritatem in scriptis meis essent designanda; credidi hoc Academiae vestrae honorificum esse non posse; ideoque malui vos praemonere, non mea causa , quippe cui semper facillimae ac iustissimae viae sunt, ad tales injuria

ulciscendas, sed ut de vobis bene mererer, Gque ostenderem, politari graves injurias, me etiam mediocri satisfactione fore contentum, modo tantum talis daretur, ut honore salvo id possem. Nunc autem quod cum pace vestra dictum st) nullam satisfaAionis umbram ex literis vestris possum deprehendere, nam scribitis vos serio vetuisse, omnes & singulos Professores mei, vel opinionis meae, in exercitiis suis imposterum me

tionem vel minimam faceret at non ita me de vobis meritum esse pum Vir non opinionem ullam meam adeo abominandam, &, quod ultimum

est, adeo infandam esse suspicatus sum, vel ab aliis pro tali habitam fuisse unquam audivi, ut de ipsa loqui non liceret. Soli sunt omnium scelestis simi, qui nefarii vel nefandi appellantur, de quibus scilicetne seri quidem licet. An ergo me pro tali deinceps a Prosessoribus vestris haben xlum esse judicatis non possit m adhue animum inducere, ut id credam; sed literarum vestrarum sensum a me non percipi, mihi potius persu deo. Ita etiam cum petitis ut ab ea opsnione, quam dicitis a vestris imp gnatam, ulterius ventilanda urgentive abstineam, capere non possiim; an ergo nolitis me habere Deum pro majore quam sint omnes creaturae,& qui nullo modo sit deceptor; haec enim fuit semper mea opinio, hanc solam ea de re hactenus ventilavi vel ursi, an vero nolitis me ventilare, vel urgere illa opinionum portenta, quae mihi ab istis vestris fuerunt an ficta; cum autem ab iis semper fuerim quam maxime alienus, peti non potest, ne ulterius illas ventilem, vel urgeam. Rogo itaque vos, cum quanta possum observantia, ut si literarum vestrarum sensum non percipio , benignitate vestra tarditati meae subveniatis: Si vero petitionem meam non satis antea ex :cui, eam nunc intelligere ne gravemini; & ne

ex hoc ipso quod de iniuriis mihi allatis apud vos conquestus sum, graviores novas injurias me pati aequum judicetis. Petitio autem mea non

alia est, quam ut duo illi vestri Theologi cogantur ad palinodiam atro erum & plane inexcusabilium calumniarum, quas notavi, atque ita de

illis

108쪽

Epis vox ARUM PAR s II. Epist. XXII. Ior illis mihi, ut par est, satisfaciant. Et notate, quaeso, non hic esse quaesti uem ullam de doctrina, sed de facto duntaxat; an scilicet ea, quae fingunt a me scripta esse, in meis scriptis habeantur, nec ne ; qua de re quilibre, qui linguam Latinam intelligit, potest judicare. Notate etiam, me non curare, si mei deinceps in Academia vestra mentio fiat, aut non fiat: opiniones autem meas, cum nullas nisi verissimas habere studeam, omnemque cognitam veritatem numerem inter opiniones meas, non putare ab

ullo loco posse exulare, nisi ex quo veritas etiam exulabit; & non posse prohiberi, ne, qui de homine aliquo bene sentiunt, de eodem bene I quantur, nisi ab iis qui hominem istum pro nefario habent, vel summa eum volunt afficere ignominia summaque injuria. Denique &, quia non ita me de vobis meritum esse certo scio, aliam, si placet, literarum vestrarum interpretationem a vestra humanitate, aliamque, acceptarum injuri tum satisfactionem ab adversariis expectabo, & ero semper vestri obse vantissimus, &c. EPIs To LN XXII.

Clarissimo Viro Iohanni 1 vesichoven.

O ii ergo. Amplissime, & praeclarissime Domine,

HUmanitati tuae multum debeo, quod litteris D D. Curatorum etiam tuas adjungere volucris, quod vero etiam officia tua offeras, si denuo nascatur occasio ut indigeam, iammo benescio me assicis. Atque ne diutius expectem, jam illa se osteri occasio, iis qua mihi plurimum potes gratiscari; videbis enim ex mea ad DD. Curatores responsione, me sensum illorum non percipere; quia non possum suspicari, pro ea qua sunt humanitate, aequitate de prudentia, id eos voluisse, ut propterea quod de injuriis mihi illatis, quas alia via perfacile ac justissime ulcisci potuissem, apud illos conquestus sum, alias multo graviores recipcrem. Peto itaque ab illis, ut mihi mentem suam apertius velint significare; & quoniam ea vales prudentia, & apud DD. Consides autoritate, ut non dubitem quineorum , quae decernent, magna pars tua sit futura, quicquid inde mihi accidet grati, magna ex parte humanitati tuae debebitur , a tibi addictissimo

109쪽

Clarissimo Viro Domino . .

De rotatione Planetarum. De motu in visimiaiauia. De Musica. Demaderis se istis. De ν exione arem,c deas sioneta descensiano corporaram in at rem ruinorum. 2, repercussis

sem. Varia ad PQ - ψemmia. Vir Clarissime, Non nego quin mater liter verum sit, quod a Mechanicis dici solet.

nempe longiorem partem in vecte tanto velocius moveri quam alteram, quanto minori vi indiget, ut moveatur; sed nego celeritatem aut tarditatem hujus rei cautan esset imo etiam addo celeritatem, quae ibi per accidens reperitur, nonnihil de veritate hujus calculi minu e. . Nam

exempli causa in vecte ABC posita parte A B centum partium , qualium BC est una, & existente pondere in C centum librarum, si absque ista celeritate sis , hoc ponia centum librarum in C attolleret pondus unius librae in Λῖ sed propter ipsam debebit pondus in Λ paulo

levius.

Quantum ad distantiam Planetarum a Sole, nihil minus mihi videtur, quam id quod seribis ; sed quemadmodum varia corpora, quae in vase aqua pleno simul cum ipsa aqua rotarentur, talisque essent materiae, ut paulo magis quam aqua, vim manctet in centro, minus autem quam illa quae esset in circumserentia, impulsum istius rotationis in se admitterent; quae plus haberent de isto impulsu magis a centro removerentur, quae minus , minus: Idem etiam de Planetis in materia ecelesti quasi natanti Lexistimo esse sentiendum. Non mirum est quod de ranis scribis. Motus enim sit ope spirituum, quorum satis magna copia in ventriculis cerebri existens potest escere

110쪽

Epis TOGARUM PARS II. Epist. XXIII. io ut duret aliquandiu, postquam cor exsectum est, & novi etiam eo a

fluunt exsanguine in arteriis contentor si autem caput exsecetur, quantumvis cor palpitet,' nulli amplius nec ex eo, nec ex arteriis in musculos

transire possunt, nec proinde ulli motus perseverare, iis exceptis qui aspiritibus in ipsis muttulis haerentibus perficiuntur, ut apparet in caudis lacertarum abscissas. Nihilominus cor recte mihi videtur dici primum vivens & ultimum moriens, neque enim vita in motu musculorum consistit, sed in calore qui est in corde.

Mittis in alia tua epistola Meditationes D. B. de chordarum tremoribus, quas tecum fateor me nequaquam intelligere. Sed facile est judicare verborum ejus obscuritatem nil egere quod nos non intelligere poeniteat. Primo enim sal fundamento superstruit, dum supponit duodecimam. plus tremoris efficere quam octavam; quod ipsi sorte egomet, cum super testudine observassem, dixerim; sed hoc proficiscebatur ex chordae, quae duodecimam faciebat, crassitie ς quaeque aerem magis quatiebat,

quam minores aliae ex quibus octavam explorabam; Certum autem est,n caeteris paribus consideretur tantum motus chordarum, octavam plustremoris escere quam duodecimam ; Praeterea tremores hos trifariam

dividit, quod plane imaginarium est; Denique inter duos tremores qui rem supponit, quod certissime falsum est. Materiam subtilem, de qua tecum saepius disserui, aliam non suppono a corporum terrestrium materia; sed quemadmodum aer aqua liquidior est, ita illam aere multo liquidiorem sive fluidiorem & penetrantiorem

suppono. Arcus reflexio exinde provenit quod, cum pororum ejus figura corrupta sit, materia subtilis illos pertransiens restituere contendit, quacunque demum ex parte in illos ingrediatur. Miror quod ais te expertum suisse corpora in aerem projecta neque plus, neque minus temporis impendere ascendendo, quam descendendo; m

que excusatum habeas, si dixero fuisse judicio meo difficillimum id exacte

experiri. Corpora ascendentia magna vi impulsa progrediuntur incompserabiliter celerius in initio, quam in fine; non autem descendunt tam notabiliter celerius in fine, quam in initio, praesertim ea, quae ex materia admodum levi constant. Ista enim, quae exstat in Galileo proportio augmenti secundum numeros impares I. 3. s. 7. &c. & de qua ad te etiam olim scripsisse me opinor, vera esse nequit prout jam tum ad te scribebam, nisurponantur duo aut tria admodum falsa; quorum unum est, motum cre scere per gradus a tardissimo, sicuti existimat Galileus, alterum, resstentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION