Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

8 RT NATI DE SCAR TR sanalytice, quam synthetice quaecu'uc prostant apud Euclidem & alios .

Geometras, quibus enim mediis uti potes, quae in numerato non habeant i & tamen dubitant, igitur & tu dubitas, quamvis te credas Deum agnoscere. Nunquid cum summis Philosophis dubitas an linea componatur ex punctis, an ex partibus finitis vel infinitis 3 quas si ponis infinitas, vide qua capiaris abysso, ut cogaris fateri pedem aequalem esse milliari, guttam oceano: si sinitas, vide ut conchois sit rectam, ad quam inclinatur, brevi tacturar si punctis constantem ais, vide quomodo ruat decimus Euclidis, & quicquid de incommensurabilibus affertur: si non punctis. vide quo abeant ejusdem puncti moti super planum applicationes, eo tactusque varii, qui seipsis lineam generanti Nunquid ergo. licet Deum agnoscas, de rebus Geometricis dubitabis 'quod si respondeas te semper clare videre rectanguli trianguli subtensam aequalem esse potestate duobus reliquis lateribus; idem poterit respondere Scepticus, licet Deum non agnoscat; qui tecum dicturus sit, fallat me quantum potest, quisepiam malus ille genius, certe nunquam efficere poterit ut in illa proposi- tione me fallat, quae mihi pcraeque clara est, ac me existere, dum illam

demonstro, aut de ea cogito. Decimo quarto, pag. 6 8. negas mentem esse extensam, etsi uniatur

extenso corpori; quomodo fieri potest ut toti corpori uniatur, neque tamen pars illius uni parti corporis & altera pars alteri parti uniatur &cum id sit inintelligibile, nunquid vis mentem contingere corpus in unico puncto, ut globus contingit planum Idemne de Deo toti mundo coextenso putas ρ Quantum tibi debiturus sim vix possim explicare, si modum illum ita explicaris, ut mente capi possit. Quibus si addideris qua ratione sit intelligendus Ecclesiastes, qui c. 3. tithominem mlhaberero ampliss qui nil dicit, ipsam mentem, quae pars est hominis, compI .ctitur, quam propicro mortalem esse fatearis necesse est, si jumenti moriatur anima; si enim de solo corpore loqui dixeris Ecclesiastem, quomodo id

evinces Θ Unicum circa claram cognitionem addo, num semper judicare debeamus duo non osse inter se diiuncta, quando unum sine alio conci . pere non possumus, quemadmodum etiam ais esse distincta, cum alter trum absque alio complete concipimus; nunquid enim modus iste eo cipiendi potius mentis nostrae testatur imbecillitatem, quam ut ex illius

operatione debeamus judieare de vera res inter distinctione λ Licet enim non possim filium absque patre concipere , distinguitur tamen parera filio ; & cum essentiam hominis , aut trianguli absque illorum ex stentia concipio, non tamen distinguitur esse hominis ab ejus existen

92쪽

EpIsro LARUM PAns II. Epist. XVI. 8s la, nisi ad summum ratione ratiocinata, uti docent maximi Philos hi. Haec sunt, vir Clarissime, quibus, ut ultimo te impugnantium impetui, espondendum superest, neque enim video quid porro affarre quispiam lubeat, quod non possis merito spernere, nisi novos Hyperaspistas novus

mi indus emittat.

Responsio ad Hyperas stem.

Vir Clarissime

U Tsi praecedentibus praelo commissis , reliquas objectiones, si quae se

te venturae essent, in aliud volumen reservare decrevissem, quia tinnen hae instar omnium, quae supersunt, proponuntur , libentissime ad ipsas cspondere festinabo, ut simul cum aliis edi possint. I. Optanda quidem esset tanta certitudo in iis, quae pertinent ad v, am regendam, quanta ad scientiam acquirendam deiideratur; sed tanam tamen non esse ibi quaeriendam, nec expectandam periacile demon-tratur; &quidem a priori, ex eo quod compositum humanum sit ex naura sua corruptibile, mens autem incorruptibilis & immortalis; sed&acilius a posteriori, ex iis quae inde sequerentur, ut si quis ab omnibus eseris vellet abstinete, donec tame absumeretur, propterea quod certus non 'sset, nullum venenum iis esse admisium, putaretque se non teneri com iere, quia non esset clarum & perspectum tibi adesse ex quo vitam sustin et, satiusque esse mortem expectare abstinendo, quam se occidere com tendo; profecto, tanquata insimus &. sui ipsius interfector esset culparielus: quin si ponamus, ipsum nullos plane cibos sibi posse comparare, nisi 'en natos, qui tamen ei, non venenati, sed contra valde salubres appaeant; atque etiam eundem ita esse a natura constitutum, ut inedia ejus Metudini conducat, etsi non minus quam reliquis hominibus nocitura

ideatur tenebitur nihilominus uti istis cibis, atque ita id quod apparet, otius quam quod revera utile est, amplecti. Hocque est omnibus per seam notum, ut mirer alicui aliter videri potuisse. a. Nullibi dixi, ex eo quod mens imperfectius agat in insante, quama adulto, sequi illam non esse impersectiorem, nec proinde eo nomineum reprehendendus; sed quia non etiam sequitur ipsam esse imperfecti em, ille qui hoc assumpserat, non immerito fuit a me reprehensus. Nec tiam sine ratione affirmavi, animam humanam, ubicunque sit, etiam in L 3 matris

93쪽

REMATI DESCA, RT Asmatris utero, semper cogitare: nam quae certior aut evidentior ratio ad hoc nosset optari, quam quod probarim ejus naturam sive essentiam in eo contistere, q'vd cogitet, sicut esset na corporis in eo consistit, quod sit extensum: neque enim ulla res potest unquam propria cssentia privari: nee ideo mihi videtur ille magis audiendus, qui negat animam suam cogitasse iis temporibus, quibus non meminit se adverti ite ipsam cogitasse; quam si negaret etiam corpus suum fuisse extensem, quamdiu non advertit illud habuisse extensionem. Non autem idcirco mihi persuadeo, mentem infantis de rebus Metaphysicis in matris utero meditari; sed contra, si quid liceat de re non perspecta conjicere, cum experiamur, mentes nostras corporibus ita esse adiunctas, ut sere temper ab iisdem patiantur; de quamvis in adulto& sano corpore vigens animus, nonnulla fruatur liber tale cogitandi de aliis, quam quae ipsi a sensibus offeruntur, eandemi incn non esse libertatem in agris, nec in dormientibus, nec in pueris, &solcre esse eo minorem, quo aetas est tenerior; nihil magis rationi conse

taneum est, quam ut putemus mentem corpori infantis recenter unitam

in solis ideis doloris, titillationis, caloris, frigoris & similibus, quae ex ista

unione ac quasi permistione oriuntur, confuse percipiendis sive initiendis occupati. Nec minus tamen in se habet ideas Dei, sui de earum Gmnium veritatum, quae per se notae esse dicuntur, quam easdem habent homines adulti, cum ad ipsas non attendunt; nec enim postea crescente aetate illas acquirit: Nee dubito quin,si vinculis corporis eximeretur,ipsas apud se esset inventura. Nec in ullas planc salebras sententia haec nos conjicit. Nam quod mens realiter a corpore distincta, nihilominus ei conjuncta sit, & a vestigiis in eo impressis assciatur, aut etiam , nova in ipsum imprimat, non diruilius potest intelligi, quam vulgo intelligitur accidentia realia nempe ab iis, qui ipsa supponunt in substantiam corpoream

ere , quamvis ab ea toto genere sint diversa. Nec refert quod accidentia illa dicantur esse corporea; si enim per corporeum intelligatur id omne quod potest aliquo modo corpus asscere , mens etiam eo sensu corporea erit dicenda ; sed si per corporeum intelligatur id quod componitur ex 'ea substantia quae vocatur corpus, nec mens, nec etiam ista accidentia, quae supponuntur esse realiter a corpore distincta, corporea dici debent: a que hoc tantum sensu negari solet, mcntem esse corpoream. Ita igitur, cum ipsa corpori unita de re corporea cogitat, particulae quaedam cerebri loco moventur, interdum quidem ab objectis externis in organa sensuum agentibus, & interdum a spiritibus animalibus a corde ad cerebrum ascendentibus; sed interdum etiam ab ipsa mente, cum scilicet ad aliquam eo-git

94쪽

gitationem a propria tantum libertate impellitur: atque amotu istariam cerebri particularum fit vestigium, ex quo recordatio dependet. De rebus vero pure intellectualibus nulla proprie recordatio est, sed prima vice qua occurrunt, aeque bene cogitantur, ac secunda; nisi quod soleant nominibus quibusdam alligari, quaecum eo orea sint, dei setiam recordamur. Sed & alia multa hac in re sunt notanda, quae accuratius exinplicare non est hujus loci. 3. Ex eo quod distinxerim intor ea quae ad me sive ad meam naturam,& ea quae tantum ad meam notitiam pertinent, nullo jure potest inferri,

meam Metaph sicam nilomnino statuere,quam' pertinent ad notitiam,vaccraetera quae hic objecta sunt. Nam facile a lectore dignosci potest, quan-lonam de sola notitia ζ Ac quando de ipsa rerum veritate tractarim. Nec allibi usus sum verbo ereώe ubi ducientia fuit loquendum , quin etiam in loco hie citato verbum credere non habetur. Et in respontiόne ad serian ob1ectiones dii xi,nosa Deo Ppernatinisteri stratteonsiderae qua predenda proponuntur,ab ipse esse revelata; quia ibi non de humana scientia,ed de fide sermo erat. Neque affirmavi per lumen gratiae nos msteria ipsa idei clare in quanquam etiam hoc fieri posse non negem), sed tan- um nos eonfidere illis esse credendum;quod autem evidentissimum sit,ca,quaei Deo revelata sunt, esse credenda, quodque lumen gratiae lumini naturaeit praeferendum, nemini fidem catholicam vere habenti dubium vel miram esse potest. Nec quae hie deinde interrogantur ad me pertinent, cum

aullam de iis inquirendi dederim occasionem in meis scriptis; & quia jam Ara in respontione ad sextas objectiones professus summe ad talia non:de responsurum, nihil addo. . Nullibi habeo id quo nititur haec quarta obiectio, nempe μmmum

picem mea certitudinis eo, eum rem auiquam ita nos clare cernere putamus , it eo veriorem ea senemus, o magis de ea cogitamur nec proinde meum est,

id da quae subjunguntur respondere, quamvis esset perfacile lumen fidei a umine naturali distinguenti, & huic illud preferenti. s. Nullibi ettim habeo id quo nititur quinta objemo, ae prorsusn to nos ignorare quid sit res, quidve cogitatio, vel opus esse ut alios id d eam, quia per se tam notum est, ut nihil habeatur per quod clarius explietur. Nego denique nihil nos cogitare praeter res corporeas. 6. Verissimum est, non a nobis infinitum intelligi per limitationis ne-γtionem; & ex eo quod limitatio contineat negationem infiniti, perperamnsertur, negationem limitationis continere cognitionem insiniti; quia id,qu Infinitum Mert a finito, est reale ae postivum; contra autem limitatiori quo

95쪽

88 6 R κ NRTI DEM CARTES qua finitum dissert ab infinito, est non ens, sive negatio entis: Non autem potest, id quod non est, nos adducere in cognitionem ejus quod est; sed contra ex rei cognitione percipi debet ejus negatio. Et cum dixi pag. 122. susicere quod intelligamus rem, nullis limitibus comprehensam, ad intelligendum infinitum , sequutus sim modum loquendi quam maxime usi tum, ut etiam cum retinui nomen infiniti , quod rectius vocari possetens a bssimum, si nomina omnia naturis rerum vellemus esse conso mia; usus autem voluit ut per nWationem negationis exprimatur,tanquams ad designandam rem maximam dicerem, esic non parvam vel quae nihil plane habet parvitatis; per hoc vero non significavi postivam naturam infiniti cognosci ex negatione, ac proinde mihi nullo modo contradixi. Quod vero ficultas sit in mente ad rerum ideas ampliandas non negavi ;'quod in ea esse non possint id ista ita ampliatae, & facultas in eum modum eas ampliandi,nisi ipsa mens a Deo sit, in quo omnes persectiones, quae per istam ampliationem attingi possunt, revera existant, si 1einc alcavi; & probavi ex eo, quod nihil esse possi in effectu, quod non prae extiterit incauta Nullique putant uomos esse a seipiis, qui pro subtilissimis Philosophis illa in re sint habendi, quia lumine naturali manifestum est, non nisi unicum ens summum ab omni alio independens esse posse. Cum vero dicitur turbinem in se ipsum non agere dum se circumvolvit, sed tantum pati a verbere, licet absente, vellem scire quo pacto unum cor-

Ius ab alio absente pati possit, & quomodo actio & passio ab invieem diainguantur. Ego enim fateor me non adeo esse subtilem, ut capere posisin quo pacto aliquid patiatur ab eo, quod non adest. atque etiam quod supponi potest non amplius existere, si nempe statim post verberatum turbinem flagellum esse desinat nec video cur non codem jure dici posisit, nullas jam actiones esse in mundo, sed omnia quae fiunt esse eastiones

actionum, quae in prima mundi origine fuerunt. Semper autem existia mavi unam & candcm rem esse, quae cum resertur ad terminum a quo vocatur actio , cum vero ad terminum ad quem, sivc, in quo recipitur, voca tur passior adeo ut plane repugnet, vel per minimum semporis mome tum, passionem esse sine actione. Denique quamvis concedam ideas rorum corporalium, atque etiam, non quidem totum hunc mundum vim

bilem, ut objicitur, sed ideam tot rerum quot sunt in hoc mundo vi bili, ab humana mente produci posse, non ideo recto insertur nos scire . non posse an quid corporeum sit in rerum natura, nec ad ullas angustias .dcducunt meae opiniones, sed tantum illationes perperam ex iis deductae; non enim rerum materialium existentiam in eo probavi, quod earum ideae

96쪽

fint in nobis, sed ex eo, quod nobis sic adveniant, ut simus conscii, non a nobis fieri, aliunde advenire. 7. Hic dico primo,ldmen Solis non conservari in lapide illo Bononiens, sed novum lumen a radiis solaribus in eo accendi, quod postea in umbra conspicitur; δέ secundo, non recte inde in serri quamlibet rem absque Dei influxu conservari posse; quia saepe licet res veras per false exempla illustrare, ac multo certius est, nullam rem sine Dei concursu posse ex tere, quam nullum lumen Solis sine Sole. Nec dubium est, si Deus ces. aret a suo concursu, quin statim omnia quae creavit in nihilum essentibitura, quia antequam creata essent, & ipsis concursum suum praeberet, hil erant: Nec ideo minys vocari debent substantiae, quia eum dicimus te substantia creata quoa per se subsistat, non ideo excludimus concurum divinum, quo indiget ad subsistendum; sedetant modo significanus illam esse talem rem, ut absque omni alia creata esse possit, quod dem de modis rerum, ut de fisura vel numero diei non potest. Nec Deus γstenderet potentiam suam esse immeo iam, si res tales eisceret, ut posteatne ipso esse possent; sed contra illam in hoc testaretur esse finitam. Fod res semel creatae non amplius ab eo penderent. Nec recido in

eam a me paratam,cum dico fieri non posse,ut Deus quicquam aliter de lauat quam cessando a suo concursu, quia alioqui per positivam amo iem veniret in non ens. Magna enim differentia est inter ea, quae fiunt per Fositivam Dei actionem, quae omnia non possunt non esse valde bona; &a,quae ob cessationem positivae actionis eveniunt,ut omnia mala & pecca

a, & destructio alicujus entis, si unquam aliquid existens destruatur. Neciment quae adduntur de natura trianguli, ut enim variis in locis inculcavi. le iis quae ad Deum vel infinitum spectant, non quid comprehendere pos imus, cum sciamus illa non debere a nobis posse comprehendi; sed tanum quid certa aliqua ratione attingamus, est considerandum. Nunc auem ad cognoscendum in quo causarum genere Istae veritates dependeanti Deo, videantur Responsiones ad sextas objectiones ait. S.

8. Nunquam memini me scripsisse, nec censuisse quod hic mihi tri

mitur.

R. Nec etiam memini, me unquam miratum fuisse, quod omnes non

uitiant in sie ideam Dei; tam frequenter enim animadverti, ea quae hom inesadicabant, ab iis quae intelligebant dissentire, ut quamvis non dubitem tu in omnes idem Dei, saltem implicitam, hoc est, aptitudinem adipsam xplicite percipiendam in se habeant, non mirer tamen quod illam se ha- ere non sentiant, sive non advertant, nec sorte etiam post millesimam

97쪽

so i R AE NATT DBεCA. Ret Esmeuum meditari um lectionem sint adversuri: Sic cum judicant j tium, quod inane appellant, nihil esse, illud nihilominus ut rem positi v in intelligunt; sic eum accidentia putant esse realia, repraesentant sibi ipsi tanquam substantias, etsi substantias esse non judicent; ac saepe ηiis iis in rebus hominum judicia ab ipsorum perceptione dissentiunt. At quicunque nudum unquam judicium serunt, nisi de us, quas clare iusti te percipiunt, quo Auantum in me est, semper observo non porusunt uno tempore aliter quam alio de eadem re judicarc. Quamvis autem .cia es nudia isHa siuat, eo certiora nobis appareant, quosVisu ta atre n/υς- --tur, non memini tamen me hoc ullibi pro clarae & indubiti

tae cenitudinis nois posuisse; nee etiam scio ubi sit illud Savm de quo hic fit montiosed scio,cumdicimus aliquid a nobis simper fieri,per hocsin' non solere signinari aeternitatem, sed tantummodo omnes vices qui soccasio occurrit, ut id faciamus.

Io. Fines Dei a nobis sciri non posse, nisi Deus ipsos reveset, est prese manifestum; Et quamvis verq sit rejiciendo ad nos homines, ut fixin Ethicis, omnia ad Dei gloriam factaesie, quia nempe Deus propter mnia opera sua est a nobis laudandus; Solemque ad nos illuminandos factum esse, quia experimur, nos a Sole illuminari: puerile tamen atque absurdum, si quis in Metaphysicis assereret Deum tanquam tam

nem aliquem valde luperbum, non alium finem in condendo uniuei habuisse, quam ut ab hominibus Iaudaretur; & Solem multoties terra majorem non alio fine creatum esse quam ut homini, minimam terrae partem occupanti, lumen praeberet. II. Hie voluntatis di intellectus functiones confunduntur , neque enim voluntatis est intelligere, sed tantum velle; ac quamvis nihil umquam velimus de quo non aliquid aliquo modo intelligamus, ut jam a te concessi, plura tamen eadem de re nos posse velle quam cognoscere satis experientia declarat. Neque etiam falsum sub ratione veri apprehenditur, nee qui negant ideam Dei esse in nobis, id ipsum appreh-dunt, etsi sorte affirment, eredant & contendant. Ut enim mox notavi

punctos. persaepe hominum judicia ab ipsorum perceptione sive apprehensione dissentiunt.12. Cum nihil hic praeter autoritatem Aristotelis & ejus Semiorum mihi opponatur, nee dissimulem me ipsi minus credere, quam rationi, non est quod multum de responsione laborem. Qui autem a nativitate caecus est utrum habeat ideas colorum, nec ne,

parum reserti di frustra de hac re ei Philosephi testimonium advoca

98쪽

EP Is TOLA RUM P ARS II. Epist. XVI. tur; quamvis enim ponamus ipsum habere ideas plane similes iis, quas de coloribus habemus, non potest tamen scixe illas esse similes nostris, nee proinde vocari colorum ideas, quia quales nostrae sint ignorat. Nec video quo jure hic inferior sim, quia etsi mens sit indivisibilis, non ideo

variarum proprietatum acquirendarum minus est capax ; Nee mirum quod in somnis nullas demonstrationes Archimedeis similes eonsciat, manet enim corpori unita etiam insomnis, nec ullo modo liberior est. quam in vigilia; Nee cerebrum diu vigilando melitis disponitur ad vestigia sibi impressa retinenda, sed tam in somno, quam in vigilia , quo tius vestigia ista impressa sunt, eo melius retinentur, ideoque interdum etiam somniorism recordamur, sed melius eorum, quae cogitavimus vigilando , cujus rei rationes in Physica erunt mantiastae. I3. Ubi dixi Deum esses tum se, usus sum modo loquendi Theologia usitatissimo quo intelligitur ad Dei essentiam pertinere ut existat; quod idem de triangulo dici noci potest, quia tota ejus essentia recte intelli g, . tur, etsi nullum in rerum natura esse supponatur. Dixi vero Scepticos de veritatibus Geometricis dubitaturos non fuisse, si Deum ut par est agnovissent, quia cum istae veritates Geometricae sint admodum perspicuae, non habuissent ullam occasionem de iis dubitandi, si scivissent ea omnia, quae perspicue intclliguntur, esse vera; hoc autem in semeienti Dei cognitione continetur, atque hoc ipsum est medium, quod in numerato non habebant. Quaestio denique, n linea constet ex punctis vel partibus, nihil hie ad rem, nee hujus est loci ad ipsam respondere: sed moneo tantum in loco clinis p. 663. me non locutum esse de qualibet re ad Geometriam pertinente , sed tantum de iis ejus demonstrationibus, de quibus, licet clare intellectis, Sceptici dubitabant. Nee recte hic inducitur Scepticus dicens, fasiat me quantumpotest malus il enius, die. Quicunque enim id dicet, hoc ipse non erit Scepticus, quia non de omnibus dubitabit. Et sane nunquam negavi ipsos Scepticos,quamdiu aliquam veritatem Hare percipiunt,

ipsi sponte asseruiri, nec nisi nomine tenus, & sorte etiam voluntate ae

instituto, in sua illa de omnibus dubitandi haeresi permanere: Sed egi tantum de iis, quae mominimus nos antea clare percepisse, non de iis quae inpra'nti clare percipimus, ut videre est pag. 84. & 3 ε . Quomodo mens corpori ex te'. coextendatur, etsi non habeat ullam veram exrensionem, hoc est, ullam per quam locum occupet, atque aliud quid ab eo excludat, jim supra exemplo gravitatis sumptae pro qua litate reali explicui. Quod autem Ecclesiastes,ubi ait hominem nihil habere

99쪽

yx RENΛΥt DR s C ARTE fjumento ampl- , de corpore tantum loquatur, etiam supra ostendi ex quod statim postea separatim agat de anima, his verbis: Quis novit hiritus Aliorum Adam, &e. Denique ad dignoscendum uter concipiendi modus sit imperfectior, & imbecillitatem mentis nostrae potius testetur, an

ille quo unum qui ne alio concipere non possumus, ut mente ne corpore; .an vero ille quo alterutrum ab e alio complete canc pimura, considerandum ,

est uter ex his duobus procedat a positiva aliqua facultate, cujus facultatis privatio alterius si insi: Nam facile intelligetur realem esse mentis facul- 'tate in , per quam duas res unam absque alia complete percipit; atque ejusdem multatis privationem, ob quam duas istas res confuse tantum instae unius apprehendit. Ut etiam in visu major persectio est, cum singulas objecti particulas accurate distinguit, quam cum omnes rimul instar u nius tantum advertit. Si quis vero titubantibus oculis unam rem pro dua, bus sumat, ut ebriis saepe contingit; atque si quando Philo hi, non diaco essentiam ab existentia distinguant, quil non solent aliam inter ista duo distinctionem supponere, quam revera est, sed in codem corpore, materiam, formam & varia accidentia tanquam totidem res a se mutuo diversas concipiant, tunc facile ex perceptionis obscuritate ac confusione, ipsam nota tantum a positiva facultate, sed etiam ab alicujus facultatis dosectu oriri deprehendent, si diligentius attendentes animadvertant, non habere plane diversas ideas eorum, quae sic diversa esse supponunt. Caeterum,si loca omnia,quae non satis in praecedentibus explicui nus, in his objectionitas notata sint, pomultum debeo eorum Autori, quod ejus opera justam habeam occasionem, nullas amplius expectandi. EPIs TOLA XVII.

Clarissimo Viro '

Virum lumen in instanti, an vero in tempore a corpore luminose ad nos perveniat.

G Audeo te adhue meminisse controversae nuper inter nos exortae. Sed quia video rationem, qua tunc utcbar, nondum tibi satisfecisse, quid de tua responsione judicem libenter scribam: & prius quidem ne dipsa thesi dubitemus, brevem hie toti rei narrationem instituam Dixi nuper cum una essemus, lumen in ipstanti non quidem moveri,

ut scribis, sed squod pro eodem habes) a corpore luminoso ad oculum

100쪽

EpIsTOLARUM PAR s II. Epist. XVII. pervenire, addidique etiam hoc mihi esse tam certum, ut si falsitatis ar- sui posset, nil me prorsus scire in Philosophia confitcri paratus sim. Tu contra lumen non nisi in tempore moveri possc affirmabas; addebatque te modum faciendi experimentum excogitasse, ex quo, utern serum falleretur, appareret: Atque hoc experimentum, uti nunc melius aliquot supervacaneis, sono, malleo, de similibus repurgatum per literas exponis, cu tale: Si quis noctu facem in manu habens, & illam movens , in speculum quarta parte milliaris a se distans respiciat, notare poterit, utrum prius hunc motum in manu sit sensurus, quali eundem per sp culum sit visurus: Tantopere uirum isti experimento confidebqs , ut prostearis totam te tuam Philosophiam pro falsa habiturum, si nulla inter instans, quo motus iste per speculum videretur, de instans,quo manu sentiretur, mora sensibilis intercederet. Coiura ego, si quae talis mora sensuperciperetur, t*tam meam Philosophiam ianvitus eversam sere inqui Dam: At proinde internos, quod est notandum, non tam de quaestione, an lumen feratur in instanti vel in tempore, quam de successii exper, menti fuit certamen. Sequenti aurem die, ut finircm totam conciovcrsiam, & te ab inutili labore liberarem, monui nos habere aliud experimentum , iam saepe a multis hominum millibus, de quidem diligentini me attendentibus, probatum per quod apparet mantiaue, nullam talem moram, inter instans, quo lumen egreditur ex l ainois, de instans, quo oculum ingreditur, intercedere. Quod ut exponercm, petii prius, nunquid putares Lunam a Sole ili minari , de Eclipses fieri per interpositionem terrae inter Solem & Lunam, yel L inae inter Solem de terram Z Quod concessistit Petii praeterea quo pacto supponi velles lumen ab astris ad nos pervenire se de respondisti per lineas rectas: ita ut dum Sol aspicitur, non appareat in loco in quo cst revera, sed in quo fuit eo instanti, quo lumen per quo videtur, ab eo prius egressum est. Petii denique ut determinares quanta esse deberet ad minuemum mora ista sensibilis inter instans quo fax moveretur, &instans quo eius motus per speculum, quarta parte milliaris distans, appareret; atquc hanc quidem ad minimum aequalem tempori quo semel pulsant arteriae, praecedentidie assignaveras; sed timc, magis liberaliter, quantam vellem

concedebas. Itaque ut apilarerct me nolle abuti tua concessione, .non

majorem vicesima quarta parte temporis, quo semel puliant arteriae, absumpsi; dixique illam, quae, te omnino concedente, in tuo experimento plane insensibilis existeret, in meo valde sensibilem evasuram. Etςnim 'ponendo Lunam a terra distarc quinquaginta semidiametris terrae, unam

M 3 autem

SEARCH

MENU NAVIGATION