Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

est ad D, suceedat, atque

haec in locum aquae, quae

est ad E , atque haec d

inum in locum emboli Α Hoc quidem evenit cum aqua non est nimis attollenda di sed cum illam nimis elevare volunt, aqua

quae est in tubo E, tanta vitendit deorsum, ut aer 'lii est ad B, omisse motu versus C & D , cursum

suum capiat inter embo lum A,& tubum F, qua tumuis exiguum spatium intercedat; unde fit ut pro aqua, nihil extrahatur nisi spuma, hoc est, aqua aericommista.

Credo quidem aquam sursum impulsam posse, motu non interrupto, ad viginti sexpcdarum altitudinem, vel cliam altius promoverit sed non credo id adeo commodum esse, neque machinam posse esse tam durabilem, a que si motu interrupto & plurium antliarum opς, aut aliter attollatur. Difficultates tuae de perspicillis per reflexionem , inde oriuntur, quod consid res radios, Aut paralleli ab una aliqua objecti parte adveniunt, & in unum punctum coeunt, non habita ratione illorum , qui ex aliis partibus adveniunt, de coeunt ad alia puncta in fundo oculi, ubi imaginem objecti tabr-mant. Haec enim imago non potest esse tuorum speculorum ope aeque m gna, atque vitrorum, nisi perspicillum tuum sit aeque longum; si vero seaque longum, Oculus ab exiguo speculo magno intervallo elongabitur, tota nempe perspicilli longitudine; neque porro per tubum tuum tota magni speculi latitudine patentem excluditur adeo bene lumen collater te, atque per occlusos caeterorum perspicillorum tubos, &e. In sccunda tua Epistola me admones de quibusdam locis, quos in Di ptrica mea corrigendos esse censes, qua de re tibi gratias ago humillimas. Certissimum est lumen ad corpora nigra, quatenus nigra, suffocari; sed id non impedit quominus reflectatur a marmore nigro, aut aliis ejusmodi corporibus; nam ne unum quidem corpus sertasse est in natura rerum,

quod

132쪽

bri motus, 789. quemadmodum etiam picturae in speculo , in fundo oculi, &c. aliud non sunt, ouam ejusmodi motus.

EpisTOLARUM PARs II. Epist. XXXII. Irs quod sit tam pure nigrum, quin plurimas partes habeat, quae si ab aliis es.sent secretae, corpus album compositurae essent; quod autem plurimae marmoris, quod nigrum appellant, partes sint ejusmodi, argumento est quod longe minus nigrum appareat non politum, quam politum. Quod vero politum nigrius appareat inde sit, quod albicantes ejus partes omnes versus eandem partem lumen reflectant, in qua si non sit oculus , idem fit ejus respectu, atque si lumen exstingueretur. Sed in ea parte situs cernit in marmore lumen hoc, una cum coloribus & figura objectorum, a quibus lumen proficiscitur, non secus quam in alio quopiam speculo. Per vocabulumpi iura nihil aliud intelligo, quam varios partium cer Di tiroc by OS

133쪽

Non dubitabis de eo quod seripsi adserem pag. 62. si attendas quod

idem homo duobus tantum a te passibus remotus non apparet notabiliter

major, quam si viginti aut trigintae passibus distaret; & agnosces regulam veteris Optices de angulo visionis essetatissimam. Pag. 8. sub finem. Quum scimus objectum aliquod esse valde propinquum, non facile estu lud valde remotum imaginari; sed eum, qui id ignorat, decipcte facile est, impediendo ne extra per*ic illum spectet pulicem, qui intus sit, & Gmulando quasi eum poneremus ad extremum isto alicujus rubi, qui sit perspicillo adjunctus, aut alio quovis modo. Pag. 8 . Non dico vitrum convexum debere esse majus ut augeat objecti, sidui ea clarius exhibeatanam unaquaeque pars istius convexi vitri pingit imaginem tantam quantam totum vitrum; sed non tantum luminis transiniuit. Caeterum mihi pergratum seceris, si persas observare quid in iis, quae vulgavi, corrige dum censebis. Sedulo asservo schedam, quam ad me antehae misisti, aut, si placet, illam remittam, ut exemplar, cui emendando das operam, sit com

pletum.

Gaudeo quod Dom. du Maurier fabricandis perspicillis det operam . nam sive illi succedat, sive non; me ulciscetur de insulso inepti ejus c gnati scripto. Quod ad concavum vitrum, quod ille se secuisse ait, nequaquam id miror, nam cum vitra ista concava quamproxime oculum admoveri oporteat, vitia figurae illorum non fere observantur, secundum

id quod scripsi sub finem pag. Is I. .

Scribis Domin. d. asserere lapidem, aut quod vis aliud missile, quo cunque motu impulsum, infinita velocitate motum iri; sed oblitus es d finire quo casu, utrum in vacuo, an secus intelligat id futurum; quod quidem divinare nequeo, nec proinde refellere; hoc splum possum dicere, implicare contradictionem quod detur in natura infinita velocitas, nisi, secundum cogitata Domini des Argues circa conica, dicatur quod linea AB, absque motu idem est atqx pu Α Β ctum infinita velocitate motum ab re ad Br' nam si velocitas ejus sit infinita, reperietur eo dem instanti in tota ista Iinea, & sic illam componet. In tertia tua epistola ro Sept. data me admones illius viri, qui dicit se credere Philosophiam meam non parum contulisse ad perturbandum c

rebrum, &c. qua de re tibi gratias ago: Iste homo satis ostendit se minime parsurum mihi, si haberet calumniandi ansam; sed illum jam pridem n vi ; illumque ejusque similes tantum aspernor animo, quantum ipsi me odisse possunt. Interim est quod conquerar , quod Hugonorii me ut

134쪽

Papistam oderint, Romani vero me non amem, quod putent esse me haeresi de motu terrae insectum. .

Ut intelligas quomodo materiasubtilis, quae circa terram rotatur, eo pora gravia versus centrum impellat; implevis aliquot rotundum minutioribus globulis plumbeis . his intermiscens frusta quaedam ligni, aut cujuscunque alterius materiae plumbo levioris; acque hoc vas circa centrum suum celeriter convertens, reperies ab isto plumbo versus centrum vasis propelli particulas ligneas, aut lapides, quanquam multo grandiores plumbeis, per quas materiam sub

tilem repraesento.

Credo lateres coctos esse crudis graviores; propterea quod crudorum pori sunt coctorum poris alii laxiorest, alii angustiores, & I xiores quidem aere tantum pleni sunt, pomquam exsiccati, quo nimirum tempore sunt levissimi; angustiores autem

materia tantum subtili pleni sunt; sed postquam coeti sunt, permultos poros habent ejus omnino masnitudinis, quae sit idonea capiendis aquae par tibus, quae in illos confluunt, ubi exponuntur aeri refrigerandi; nam ejusmodi particularum magna semper copia est in aere, a quo Reile expelli non possunt; & quae se in Iaterum poros insinuando, eorum gravitatem a gent. Cujus rei argumentum est, quod si pondererer idem later servidus continuo postquam ex sornace extractus est, deprehendetur levior, quam postquam aeri aliquandiu expositus fuerit; & si deinde in aqua elixetur, ponderosior adhuc evadet, quanquam exponatur aeri postmodum siccandus; nam partes aquae, quae in ejus poros intraverint, exire am plius non poterunt.

Redditur mihi modo aliud a te Epistolium 1 s Sept. datum, in quo loqueris de quibusdam prope Romam lapicidinis, in quibus lapides in I gnum eonvertuntur; qua de re nihil habeo quod dicam, nisi quod lapides isti speciem quidem ligni referre possunt, nee tamen liquitur quod

sint lignum; quemadmodum etiam venae lapidum Novigenti ad Sequanam, arbores pictas naturaliter reserunt. offers mihi semina herbae sen- stivae, quae quidem libenter accipiam, modo tu tibi habeas satis; meae enim speculationes circa plantas in praesens partim versantur. Suspicor igneas scintillas, quas in aere te vidisse ais Io Sep. sub vesperam , coelo rubicundo admodum & inflammato, non aliud suisse, quam majusculas

aquae guttas, quae ex summis nubibus stillare incipiebant, & quas penetrabant

135쪽

x28 .RgNATI DES CARTEstrabant radii Solis, qui ad oculos per refractionem deserebantur, quain vis Sole jam sub horizonte existente. Vale. EPIs TOLA XXXIII.

Contina vis praeedentis epistoiar is ascensione aqua, de re Hone limnis ad corpora nigra, ta de tarditate ρο velocitate motus. Cur oculora ine gis quaquaversum respicere videaturi sua in re Mathesu. ' noeeat Metaph eisspeculationibus , euec. T Nventio antliae, de qua scribis, non me fefellit, nam procul dubio aet tem minus feret, eritque ad usum minus commoda, quam si aqua ad viginti sexpedas attolleretur interrupto motu, hoc est, si adhibereruranula, aut alia quaevis machina pro binis aut ternis primis sexpedis ,deia' de alia pro binis aut ternis sequentibus, &c. Atque vis, qua omnes istae machinae moverentur, fossct collocari in fastigio ad F, aut D; quemadmodum in tua fisura. Ratio autem quamobrem praestaret interruptus motus est, quot corium subtensum sustinere dctat totam aquae columnam viginti sexpedas altam, quod quidem pondus est tantum, ut illud diu ferre nequeat quin frangatur. Quod ad nigra corpora attinet, scis me non aliud concipere per lumen quod adversus illa fertur, quam actionem, aut inclinationem, qua vela sus illa tendunt materiae subtilis partes impulsae a corporibus quae vocari tur lucida, versus corpora illa quae dicuntur nigra. Potest autem ista actio extingui ab istorum nigrorum corporum partibus, quia illam in seipsas recipiunt & non reflectunt, cum contra corporum alborum partes illam non admittant, sed reflectant; quemadmodum tapes in se recipit motum pilae impulsae, atque ideo illam non repercutit, sed durus paries, qui ab ista pila nequaquam commovetur, motum non admittit, atque ea propter pilam reflectit.

Recte asseris hapidis motum in ipQ vacuo, si quidem dari possit, sere

tardiorern aut velociorem, prout lente aut celeriter impulses fuerit;nee est quod quis dicat motum ejus non posse a variis medii impedimentis ad tam ditatem aut velocitatem determinari; nam si hoc locum haberet, idem lapis in codem aere eadem semper celeritate moveretur, quia iisdem semper impedimentis occurrit; sed hoc est contra experientiam, &c. Qua

, , tum

136쪽

EpIsTOLARUM PARs II. Epist. XXXIII. 11stum ad lapides qui subnigrum lignum reserunt, nequaquam mirum est, &in quibusdam Aremoricae locis ejusmodi plurimos vidi. Gratias tibi ago pro seminibus herbae sensitivae, quae mihi obtulisti; herbam istam in horto Lugdunens habuerunt, sed semina ibi maturari non potuerunt, & dicunt adesse jam tempus illa serendi. Libenter etiam viderem rararum plantarum, quae in regio horto sunt, catalogum, si facile obtineri positet, & si placeret permutare cum earum, quae in horto Leydensi sunt, catalogo, cuius mihi facultas oblata est. Quod ad aereas, aut igneas scintillulas, melius de illis judicare possis, quam ego, quaniloquidem illas vidisti. Sed observandum est posse seri ut per refractionem aut reflexionem in quibusdam altis limis nubibus, radii Solis ad oculum per Reniant,

etiam post unam aut alteram horam ab cjus occasu. Quantum ad illum quislicit me Calvinistarum conciones frequentiare, certe manifesta est calumnia ;& ubi conscientiam meam examino, ut scire possim quop textu potuerit hoc cudi, nullum alium reperio, nisi quod scmel una cum .N.&D. Hesdin prosectus sum leucam unam a Lugduno Batavorum in coetum cujusdam sectae hominum, qui se Prophetas nominant, atque inter quos nullus cst concionator, scd unusquisque cujus cunque scxus, prout se inspiratum esse imaginatur, pro libidine concio- natur; ita ut horae unius spatio quinque aut sex rusticos & operarios concionantes audiverimus. Alia autem vice intersuimus Anabaptistae cujusdam ministri concioni, qui tam inepta estutiebat, & Gallicam Linguam

tam barbare loquebatur, ut cachinnos tenere non possemus; crederemque me potius comediae alicui, quam sacrae concioni interesse. Quod ad Calvinianorum conciones, nunquam per totam vitam, nisi post epiuolam tuam scriptam, illis intersui; hujus nempe mensis die nono, quo gratias agunt Deo & ignes in laetam devictae classis Hispanicae memoriam accendunt, cum Hagae Comitum essem, celebris cujusdam Ministri Gallici concioni interfui; sed ita ut me nemo ibi adverteret, quin facile agnosceret me non illuc prosectum esse ut illi fidem adjungerem. Nam non ingressus sum nili quo momento faceret initium concionis, fori biu adstiti, & simul ac perorasset, egressus sum nullarum ceremoniarum testis; quod si antea

tuas accepissem, omnino abstinuissem; sed impossibile est illorum devitare calumnias, quibus volupe cst iure vel iniuria quidvis loqui. Sed certe . ille, de quo scribis, debet esse exigui admodum ingenii P cum mihi o jiciat quod pagatim cursitem ut porcos mactandos videam; certe enim multo plures m stantur in urbibus, quam in pagis, in quos nunquam hac , de causa prosectus sum; sed ut scribis, nequaquam crimen est An tomiae 'R dare

137쪽

r3o RRNATI DE SCAR T E sdare operam; de hyemem integram qua Amstelodami fui, quotidie serelanionem adibam, ut illum mactantem viderem, & inde eas paries, qua-ram cum otio Anatomiam instituere volebam, domum curabam deferri.

Quod etiam in caeteris, ubi sui , locis saepius feci, neque puto ingeniosum quenquam id mihi.vitio daturum. Ratio quam a dfers, cur effora quaquaversum respicere videatur , est subtilis; sed non mihi videtur sussicere; nam quamvis pupilla in efigie depicta sit rotunda, tamen non apparet rotunda iis qui illam oblique respiciunt; veruM equidem est quod non omnino aeque ovalis apparet, atque in homine vivo; quare hoc nonnihil ad rem facit. Sed puto addi posse, quod, undecunque respiciatur effgies, eaedem semper oculi in ea depicti partes cernuntur, quae quidem eaetim sunt clim iis, quae in oculo hominis vivi ad nos respitientis apparent, qsaeque in homine aliorsum . respiciente, non usque adeo bene, atque in ingle conspiciuntur; nam cum protuberet oculus, partes ejus se mutuo multo magis obtegunt aut detegunt, quam planae picturae partes. Accepi Philolaum , sed nondum vaeavsit mihi illum legere, nec forsan intra sex menses vacabit, aliis enim studiis me addico. Admodum dissicile est, uti scribis, Analystarum vestrorum opini nes de existentia Dei,deque honore illi exhibendo,corrigere,ison quod desint satis validae rationes, quibus convincantur, sed quia ejusmodi homines cum putent se pollere ingenio, saepe sunt minus,quam alii, rationi o sequentes; ea enim ingenii pars, imaginatio nempe, quae ad Mathesin maxime juvat, plus nocet quam prodest ad Metaphysicas speculationes. Habeo iam prae manibus discursum, in quo quicquid de hae materia hinctenus scripti, elucidare conor; quinque tantum, aut sex foliorum erit,

sed ita tamen ut maximani Metaphylices partem comprehendat; utque melius succedat, viginti tantum aut triginta exemplaria excudenda cur

bo, quae ad totidem Theologos, quos quidem noverim , doctissimos miseram , ut illorum judicio explorem quid in illo mutandum, corrigendum. addendumve fuGit, antequam fiat publici juris. . In vacuo, si dari possit, satis credo minimam quampiam vim moturam non minus maxima, quam minima quaeque corpora. sed non eadem

celeritate. Eadem enim vis lapidem dupIum, duplo tardius movebit, quam simplum. Nequaquam mirum est quod torrens ille materiae sebtilis, qui est in aere, non obstet quominus lapidem altissime projicia*ius. Nam visn stri brachii ab alio materiae subtilis torrente, multo rapidiore pcnia, eo

138쪽

EpasTOLARUM PAR s II. Epist. XXXIV. ratnempe quo spiritus nostri animales aguntur, quique ab alio tantum dis. sere vi & activitate, quantum ignis ab aere Experimentum tuum, quo dimidiae lineae foramen quadruplo pauciorem aquam effindit, quam integrae; hoc vero duplo pauciorem, .quam duarum linearum, mihi videtur prorsus incredibile, caeteris paribus , hoc est, curando ut tubus usque ad fastigium semper plenus malaxat; si enim non repleatur simul ut e fluit aqua, liquet quod quanto ma)us erit seramen, tanto citius deprimetur aqua in tubo, quanto autem depressior erit, tanto tardius, ut scis, effluet.

Sollicitus sum de tuo in Italiam itinere, coelum enim illud est Gallis valde inimicum; imprimis parce vescendum, nam istius regionis cibi nimis alunt; sed hoc in professionis tuae viro non erat praecavendum. Precor Deum ut te nobis incolumem reddat. Quod ad me attinet, si non fuisset morborum metus, quos aestus aersi creat, totum illud, quod hic traduxi tempus, in Italia transegissem, & sic non fuissem illorum calumniae 'obnoxius, qui me Calvinianorum conciones adire dicunt; sed sertasse non tam firma valetudine usus fuissem atque hic. Vale. - . . . E P I s T O L A XXXIV.

Varia ad n eam ta Geometria- spectantia. o. Esponsum debeo ternis tius literis, quarum unae I 2 Novc binae aliae R io Decemb. datae sunt, duasque has novissimas uno eodemque die accepi. In primis rogas cur arcus aut tendo diu tensus vim suam de- Derdat; cujus rei ratio ex Prineipiis meis facilis est; nam pori, quos dixi supra esse figurae ellipticae, paulatim rotundi fiunt, propter materiae .btilis particulas, quae per illos jugiter fluunt.. me materia subtilis obstat quidem quominus lapidem sursum projiciamus,' aut prosiliamus; nam absque hac materia, quae corpora gravia deorsum trudit, lapis in altum projectus usquc in coelum ferretur, atque ubi prosiliendo tantisper clavamur, semper pergeremus ascendere, nec rercideremus unquam.

Quantum ad inertiam, puto me jam scripsisse, quod in spatio neut, quam impediente, si corpus certae magnitudinis, certa velocitate motum incurrat in aliud , quod sit ipsi magnitudine aequale , motusque

139쪽

omnino expers, impertietur huic semissem sui motus, ita ut ambo simul subdupla tantum velocitate pribris postmodum progressura sint; sed si in

aliud m)gnitudine duplum incurrat, duas motus sui tertias in illum transferet, A sic ambo simul non plus spatii tribus momentis percurrent, quam prius illud uno pertransiisset; & generatim quanto majora sunt corpora , tanto tardius ab eadem vi impulsa progredientur. Non miror quod quisquam conica facilius demonstret, quam Apollonius , nam is admodum prolixus & perplexus est; nec quicquam demonstravit quod non sit ex se satis facile. Sed sane nonnulla alia de conicis proponi possent, quae annorum sedecim puer vix expediret. Desiderm in quod in se unusquisque persentiscit eas omnes, quas co cipere potest, persectiones, & proinde cas, quas in Deo esse credimus. omnes pollidendi, inde oritur, quod Deus nobis indiderit voluntatem nullis limitibus coercitiam, & hujus potissimum voluntatis respectu, dici possumus ad imaginem Dei creati. iAd probandum quod homo in aqua demersus aqtiae gravitatem non

sentiat, pessimum est hoc argumentum, omnii pressis qua ladu corpus , partem istius corporis aliquam loco seuo naturata depeltit; sed aqua equatiter ,r mens undique corpus in aqua demersum, nullam e us partem loco siuo naturasi

depellit. Ergo c. Nam neganda est minor; & falsissimum est quod si omnes hominis in aqua demersi partes satis valide ab illa comprimeremur, non possciat loco suo naturali depelli, quanquam partes cutis omnes aequaliter promerentur; satis enim depellerentur loco suo naturali, si omnes tam aequaliter compellerentur introrsum, ut iste homo minus solito spatii occuparet; sed praeterea falsum est quod ista aqua, quae hominis corpori sit' perincumbit, illum premat, imo potius illum sublevat, cujus rei veram ut opinor rationem ad te antehac scripsi. Quod prosiliendo sursum attollamur non aliunde fit, quam ex reflexione impetus, quo terram ante saltum impellimus , quo quidem impetu d sciente, neccsse est ut recidamus, neque possibile est ut se quisquam in

aere sustentet, nisi tanta brachiorum aut pedum celeritate aerem verbo 'rct, ut tam cito cedere nequeat; hoc enim cssceret ut iterum elevaremur ,& sic volant aves.

Observavi Dominum Herbertum multa pro notionibus communibus

assumere, quae non sunt; & certum est nihil pro notione habendum esse nisi quod a nemine negari possit. Transeo ad tuas 4 Dec. datas, & gratias tibi ago pro tuis circa Meti physicae meae specimen monitis. Verum quod ad Ray mundi Lullii rati

140쪽

EPIsTOLARUM PARS II. Epist. XXXIV. nes attinet, non sunt nisi sephismata quae parvi facio. Quod ad obiecti

nes vestrorum Analystarum, conabor illas omnes ita sol vere, ut tamen id non indicem; videlicet ea ponam fundamenta , ex quibus solutionem deducere poterunt ii, qui illas norint; illas vero eos non edocebo, quibus ignotae fuerint. Hac enim ratione tractanda mihi videtur ista m lcria. Caeterum non sum usque adeo, ut putas, libris destitutus, habeo enim hic summam D. Thomae, & Biblia sacra, quae ex Gallia meeum

attuli.

Vis percussionis pendet tantum ex celeritate motus, idqqe juxta cabculum de quo dixi supra numero 3. sciendum enim est quicquid in contrarium dicant Galilaeus & alii nonnulli) corpora quae descendere, vel quocunque modo moveri incipiunt, non transire per omncs tarditatis gradus ; sed a primo initanti aliquantam velocitatem obtinere , quae postea multum augetur. Atque cx hoc incremento oritur vis percussionis. Ex. gr. si resalleus Α, centum libras gravis unum tantum celeritatis gradum habeat, quum sponte sua descendere incipit, premet ineudem B, ea tantum vi, quam iste celeritatis gradus impertit emtum libris; si v m alter malleus unam tantum libram gravis acquirat centum celeritatis gradus decidendo super istam incudem ex altitudine quinque aut sex pedum, illam aeque valide premet, atque malleus A. Certum autem est manum, dum malleum istum regit, posse eeseritatem ejus augere non

SEARCH

MENU NAVIGATION