Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

animum indueere ut credam P. N. Copemici sententiae in arcano n6nassentiri, quod certe me adeo terret , ut meam de hoc sententiam scribere non autiam. Quod ad me attinet, nihil quaero nisi quietem de animi tranquillitatem , quae quidem bona eorum non sunt, quos exstimulat simultas de ambitio; neque porro interea otiosus maneo, sed mihi uni . studeo, reliquis erudiendis impar, iis maxime, qui cum ex falsis opini nibus famam aliquam jam adepti sint, metuerent fortasse ne illa exciderent, si veritas in lucem prodiret.

Dolet mihi valde scripsisse in superioribus aliquid, quod tibi displieu rit, hujus a te veniam peto; sed tibi juratus dico non fuisse mihi in animo

quicquam per literas istas conqueri, nisi nimiam curam, qua me ossiciis prosequi studebas, & summam tuam humanitatem, ex qua metuebam ne id fieret, quod postmodum faetium fuisse renuncias, ne nempe librum alicui traderes, qui illum apud se legendum detineret, neglecta interim privilegii obtinendi cura; & vcrebar ne, ut ad hoc moras necteret, tibi persuasisset, ut generale peteres quod denegaretur, &sic abiret tempus;& quidem hoc unum fuit quamobrem scriberem me non audere profite- . .ri quid suspicarer; quod enim volueris hujus libri quicquam in propriam

laudem vertere, id mihi nunquam in mentem venisse juro, aliudque longe sentiendum esse mihi de viro, de cujus sinceritate 8c benevolentia mihi tam certo constat; cum tale quid ne suspicari quidem potuerim de iis, quos mihi amicos non esse, & fesso quovis titulo famam aucupari noveram, ut B. H. F. & similes. Qnod si de forma privilegii conquestus sum, eo tantum id feci, ut ne ii, quibuscum de eo sermonem haberes, existimarent me fuisse auctorem ut in hae sorma peteretur, alioqui enim

dedissem, uti mihi videtur, justissimam causam illudendi mihi, u fuissem ausus tam honorificum privilegium postulare, quod postea denegatum

fuisset. Sed impetratum tamen magni facio, tibique eo nomine gratiam

summam habeo. Neque sane ignoro permultos esse, qui istiusmodi privilegium in summa gloria ducerent; eo usque ut qui hie, vise illius exemplo, dixerit se illud pluris facere, quam equestris ordinis codicillos.

Caeterum quod nomen meum quibusdam dixeris, & librum communicaveris, scio te id gratisseari mini voluisse; essemque retricus admodum , si ob tale quid succenserem; & maximam habeo gratiam nobili isti se minat, a qua literas accepisti, quod de me tam bene existimet. Accepi antehac fasciculos omnes, quos in ultima tua memoras. sed de schedula, in qua crant errata Typographi, nihil rescripsi, propterea quod jam impressae erant, neque etiam de Divi Augustini loco, quia non videtur illum

262쪽

in eundem mecum finem adhibere. D. a Zuilichem tuos etiam libros accepit, de quibus si ad te non scripsit Pin causa fuit uxoris ejus morbus ει fatum, quae duobus abhinc mensibus illum affligunt. Accepi biduo tantum abhinc duos exiguos libros in folio, quos ad me misisti, quorum unus, qui de perspectiva, non est improbandus, ejusque stylus exquis, tus & nitidus habendus est in pretio; quantum vero ad alterum, peium e consulare videtur rem refutatu facillimam, & multo satius fuisset ipsum siluisse. Mittis etiam ad me Geometrae cujusdam, Senatoris in suprema curia Partamenti Tholosani, propositionem pulcherrimam & quae me valde delectavit; idita enim per Geometriam meam facillime solvitur, in qua modum trado locorum omnium non solum planorum , scd ctiam solidorum inveniendorum, spero virum illum, ii quidem sincerus sit, ex illorum numero fore, qui eam in pretio habeant, & intelligere valeant; fatebor enim vereri me, ne paucissimi futuri sint qui illam intelli

gent.

Quantum ad Medicum illum , qui negat valvulas cordis exacte claudi, anatomicis, qui id tradunt, omnibus, potius quam mihi contradicit, nam non est necesse ut exacte claudantur ad demonstrandum motum

cordis talem esse qualem describo ; etiamsi enim ne dimidium quidem

aditus cujuslibet vasis occluderetur, nihilominus sequeretur necessario, ut dixi, moveri automatum. Sed praeterea experientia clare ostendit m gnam arteriam, & arteriosam venam sex valvulis suis exacte elaudi, &quamvis venae cavae & arteriae venosae valvulae in animalis mortui corde idem facere non videantur, nihilominus, si advertatur, pelliculas, ex qui bus constant, & fibras, quibus adhaerent, multo magis extendi in anim libus vivis, quam in mortuis, in quibus contrahuntur, nemini erit dubium, quin aeque exacte claudantur atque aliae. Quod vero addit me

potius bruti, quam Eominis cerebrum & oculum inspexisse, haud video unde ille id colligat; nisi sorte quod, cum sciat me non profiteri Medic, nam , putet quod fateri velim, mihi defuisse opportunitates ad anat

miam exercendam; aut etiam quia schema, quod in Dioptrica mea sui jeci, ex vervecino cerebro delinearum stat, cujus scio ventriculos, &interiores partes reliquas respectu totius cerebri molis multo majores esse,

quam in humano , sed illud tanto aptius judicavi, ut oculis subjicerem id quod erat mihi propositum, quodque hominis & bruti eommune est;

hoc vero cyntra me nihil omnino facit; nam nihil in anatomia supposui,

quod esset novum, aut inter auctores ullo modo controversum. Denisque non miror quod mea de res actionibus & natura colorum explicatio

non D

263쪽

2s6 RE NATI DE s CARTES non satisfaciat omnibus; hactenus cnim nemo satis temporis habuit ad illam perpendendam; sed re satis examinata mihi pergratum secerint, qui errores, quos deprehenderint, mihi indicare non gravabuntur, prae tertim si sinant ut responsa mea cum illorum scriptis imprimantur, ut quod uni, sit etiam omnibus responsum; denique gratias tibi ago pro omnibus tuis ossiciis. Vale. EPISTOLA LXXXI.

Ad Dominum η η. v

De motu circulari corporum ut motorum. De conficiendis perfficillis.

NUllus dubito quin possis rationem reddere, & quidem melius meis ipso, cur aqua, quae est in instrumento A B C D, a te descripto. . non essiuat per soramen D; sed quandoquidem sententiam meam audire

dignaris, dicam me considerare primo nullum esse in natura vacuum, & proi de quando corpus aliquod movetur, de bere illudnecellario in quorumdam aliorum locum succedere, atque hoc inde exturbatum debere eodem instanti alterius locum occupare, atque hoc iterum alterius, & sic consequenter, donec postremum occus t eundem illum locum quem primum reliquerat; ita ut motus

omnes, qui in Mundo fiunt, sint aliquomodo circulares. Deinde ut sciamus utrum corpus aliquod moveri possit, necne, attendenda sunt omnia, quae in istiusmodi motus circulo fieri necesse est, supposito quod moveatur. Ut hic ex. gr. si gutta aquae, quae est ad D, descenderet, advertendum est non selum hanc aquae guttam occupaturam locum aeris subjacentis, sed etiam fore ut pars istius aeris ejusdcm cum hac aquae gutta magnitudinis occupet locum superfici ci aquae, quae est in vase Α, illae enim nineessario transire debet ad motus hujus circulum perficiendum, atque tiam sore ut aqua haec superficiei istius vasis occupet locum alterius guttae, & haec iterum alterius, ascendendo per tubum ABC, donec uitia ma occupet locum ejus, quae erat in D; verum quia superficies aquae, quae Dissiliaco by Coosl

264쪽

Eris Tox. ARUM PAR s II. Epist. LXXXI. 11 quae est in vase Α, supponitur depressior, quam apertura D, si id si ret, major esset quantitas aquae ab A ad B alcendentis, quam a B ad D desceniantis : quapri pter ici non sit. Tota autem aqua, quae est in ca pacitate vasis C, nequaquam premit eam, quae est ad foramen D, singulae enim aquae istius parto partibus vasis directe stariacentibus inni

tuntur.

Sol aliquantulum eolluxit hoc mane, unde mihi copia fidit vitri tui experiendi ; sed pace tua ausim dicere tornatorem tuum non dedisse illi figuram a te praescriptam , idque facile deprehendes, si latus illius planum obte harta Hac, in qua varia suntforamina, illudque ad solem exponas pone anam hanc chartam, in qua plures sunt circuli &lineae designantes locos, per quos transire debent radii solis per haec foramina transmissi; vitro enim propius admoto vel longius remoto videbis radios, qui per minoris circuliseramina transeunt , coiseia quinque tantum aut sex digitorum distantiam, secundi vero radios lonjus multo , postquam nempe radii primi circuli ab invicem iterum recedcre incipiunt; tertii vero de quarti circuli radios adhuc etiam longius, posteaquam primi & secundi ab invicem jam multum recesserunt, cum contra debuissent omnes ad I digitorum distantiam coire; & quidem dicam ne voluisse explorare numquid hoc oriretur ex eo quod lirpe bolen delineando supposuisses refractionem vitri majorem vera, aut minorem, propterea quod nesciebam an illam prius mensurasses; sed invenio id non posse seri; nam liminorem supposuisses, tuamque figuram tornator recte observasset, radii medii propius quidem coirent , quam ad I digitorum distantiam, ut si, sed ut per oras transeunt, propius ad c coirent, quam medii, contra quami; si vero majorem supposuisses, 'Adii quidem , qui per oras transeunt, ad majorem distantiam coirent, quam medii, ut st; sed hi medii ad majorem, quam quatuordecim digitorum distantiam coirent, cum contra ad minorem multo coeant; &schujus vitri figura non potest esse hyperbolica, nisi hyperbola ejusmodi esset, ut ejus exterior focus sex tantum digitis distaret, interior vero multo pluribus ; nam quando refractio re liqui vitri est fere ut binarii ad ternarium, sdistantia ab hyperboles vertice ad ejus exteriorem secum sit sex digitorum, distantia ad interiorem non debet esse ad summum nisi j digiti; si vero distantia ad exteriorem se I digitorum, distantia ad interiorem debet esse p. Octcnnium est

jam aut novennium quod secandum curavi vitrum ope tomi, quod optime successit; nam quamvis diameter ejus semissem tuae non excederet,

265쪽

118 IAR g AT II D E S C A R T E sῖ - coclem modo perforata explorando, cernebantur omnes radii haec fors mina pervassinates proportionaliter accedere ad odio digitorum distantiam, ubi is unum exactissime coibant; sed quid in illo secando precaverini dicam. Primo triangula tria aequalia curavi secanda; quorum si gubi angulum unum rectum , alacrum vero .triginta graduum habebant, ita ut latus unum alterius duplum cisci; crat autem illorum unum ex montano erystallo, alterum ex crystallino, seu Venetiano vitro, tertium ex vitro minus puro; dc inde conficiendam curavi regulam aeneam cum duobus foraminibus, quibus triangula ista applicandore fractiones mensurarem, quemadmodum in Dioptrica mca exposui; atque inde deiischcndi montani crystalli res actionem esse multo majorem, quam cryvallim crystallini vero quam vitri minus puri. Sed singularum magnitudinem non recordor; deinde D. Mydorgius, de quo forsan audivisti, &quem in delineanda figura aliqua Mathematica omnium hominum exactiummum duco, descripsit hyperbolen, quae ad Venetiani crystalli refractionem reserebatur, super magna lamina cuprea polita, idque ope ei reini cujus mucrones chalibet erant instar cuspidis aeus; deinde laminam hane juxta hyperboles figuram exacte limavit, ut esset archetypus, ex quo M thematicorum instrumentorum faber quidam, noenine Ferrier, secuit modulum ex cu pro sphaerice cavatum jusdem cum vitro secando magnitudinis, & ne primum archetypum huic modulo sepius applicando eo rumperet, chartas tantum ex illius figura secabat quibus ejus vice utebatur , donec perfecto modulo, vitrum torno affixum, & cote interposita applicatum secaret; sed cum vellet postea concavum eodem modo see re, impossibile illi fuit, propterea quod cum torni motus minor-in medio, quam in extremis, vitrum ita semper atterebatur minus, ubi d buisset magis. Sed si tum venisset mihi in mentem id, quod ab eo temptu e, animadverti, vitia nempe concavi vitri non esse tanti momenti, atque convexi, credo quod satis bona ope torni conscere potuisset. IDORE, Domine, si te longo hoc & taedioso sermone detinui, sed hanc in temetis testiam tute accersivisti. Vale. λ g. t E P

De secandis'poliendis perspiculis.

Uibuscunque ncgotiis distinear, charissimae semper&gratissimae m hi tuae redduntur, cum me doceant te esse mei memorem. & velle

266쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. LXXXII. et sytornatorem tuum in perspicillis nostris iterum exercere. Sed quoniam meam hac de re sententiam cognoscere tibi visum est, libere dicam tantum abesse ut sperem rem habituram succellum ope machinae ut lius mea simplicioris, ut contra credam multa a me omissa illi adiicienda esse, sed quae non puto tam dissicilia invcntu, quin illa doceat usus. Sic ex. ca. primo vitri delectus non est facilis, saepe enim in eo quod purissimum N pellucidissmum videtur, occurrunt undae quaedam, quae illud reddunt prorsus inutile, quaeque animadverti nequeunt, nisi ab iis, qui illud per adversum lumen respiciunt, quique in hoc se exercuerunt; vitrum etiam polire admodum dissicile est, nam quamvis vera prope figura vitrum aliquod donetur, tamen inutile erit, nisi poliendo donetur etiam curvatura admodum uniformi. Atque hoc deerat ultimo vitro, quod a tornatore tuo faetum vidi: praeterea ad eximium quid praestandum, non satis est vitrum polire, cuius diameter sit duorum aut trium digitorum, hujus enim magnitudinis jam extant nonnulla, quae non obtecta cxtremitate objecta repraesentant: &cum hoc si, qtiae cunque demum sit illorum si-gura, legitima debet reputari; sed operae pretium cst majora conficere, quae bona sint, quod allequi nequeunt artifices, qui illa sphaericae figurae

moliuntur; ut autem aliquid exquisitum fiat, vellem ut hyperboles, quam secandam curares, duo soci quatuor ad minimum .pedibus di starent, & vitri idiameter esset quatuor aut quinque digitorum. Caeterum machina a me do

scripta mihi videtur satis, simplex, praesertim si attendatur illam non consistere, nisi in ea parte , quae la habetur pag. Iqs. &cylindrum dc asseres, &c.

posse fieri valde parvos, si

. comparentur cum instru-

. mento B Κ , & cardini-bii; illud sustinentibus ,.quae quidem decies bre

viora

267쪽

aso RE NATI DE s CARTE fviora istic depingenda curavi, quam requireretur, comparative ad alia, ut sestema in mea charta melius exhiberi posset. Quantum ad illud quod de Mechanicis rogas, fateor me nunquam suisse a scribendo magis quam nunc alienum, S non solum deesse mihi magnum illud, quod olim suppetebat, otium, sed etiam me desiderare quotidie templas, quod Marius mea imprimendo mihi detraxit. Canescentes c pilli me admonent nihil in Physica esse, cui jam studere debeam, nili canitiei disterendae; hoe jam ago, & penuriam experimentorum supplere conor industria; ad hoc autem totum meum otium tam necessarium est, ut integrum huic uni impendere constituerim, M dumque meum pro-Mal hinc ablegaverim, ne me incessat illi exscribendi desiderium; mittam tamen ad te scriptum quod a me petis, praesertim cum illud trium tam tum soliorum roges, & perlibenter testabor esse te meis apud me consis liis potiorem. Vale.

EPIs TOLA LXXXIII.

Ad quendam R. P. Jesultam.

Dioptrices ac Meteororum examine. .

Λ D modum volupe fuit intelligere ex iis , quibus me cohonestasti, esse me adhuc in tua memoria simul benevolentia; gratias etiam tibi ago, quod pollicearis curaturum te, ut examinetur liber, quem ad te misi, a quibusdam e vestris, qui ejusmodi materiis delectantur, at- . que ut illorum censurae ad me mittantur; hoc unum insuper optarem, ut tuas illis velles adjicere; velim enim pro certo habeas nullas fore majore apud me auctoritate, aut quibus me libentius subjiciam. . Verum

quidem est me monitum fuisse ab amicis quibusdam, qui hunc librum . perlegerunt, requiri tempus & studium ad judicium de illo ferendum, propterea quod initia saltem Dioptrices & Meteororum suaderi bene. non possunt, nisi cognitis omnibus, quae sequuntur; sequentia a tem recte intelligi nequeunt , nisi quis praecedentium omnium mem nerit: quare tibi devinctissimus ero, si vel per te, vcl per alios exam nandum illum cures. Nam revera nihil aliud mihi propositum habeo , quam mei ipsius eruditionem ; mihique semper gratiores crunt, qui meos mihi errores indicabunt, quam qui me laudibus afficient. Cati rum nemo est, ut milii quidem videtur, cujus magis intersit hunc librum

268쪽

EPis Tot ARuM PAR s II. Epist. LXXXIV. 161 examinare, quam Societatis vestrae, tam multos enim video in senten- 'tiam meam proclives, spraesertim de Meteoris ut nesciam qua ratione poterunt a vcstris dehinc doceri, sicut in maxima coltcgiorum vestrorum parte quotannis in more positum est, nisi scripta mea vel resellant, vel sequantur; & quia scio novitates in Philosophia a vestris sedulo respui, hac potissimum de causa, quod timeant ne aliquid etiam in Theologiam novitatis invehatur, hic te peculiariter monitum velim nihil esse hae in parte ex meis metuendum, &habere me Deo gratiam, quod quae opiniones in Physica ex rerum naturalium consideratione visae sunt mihi verissimae, omnium etiam optime cum Religionis nostrae mysteriis con- ,

sentiant, prout data occasione demonstraturuin me spero. Interim autem quaeso me ama.

Ad R. P. Mersennum.

Varia. De forma perspicisiorum. Cur probationes Vsius videantur obscura. De circulis qui videntur circa summam canistae ardentis. De Echo.

Ratias tibi ago pro opera, quam in libris nostris distribuendis navasti. Quantum ad epistolam Fratris mei, atque eam quam ad me dederas, in qua inelusam fuisse illam scribis, illas non accepi, quod me aliquantulum sollicitum facit, &quaeso ut mihi rescribas an eas per eundem Tabellarium miseris, per quem scripseras ad Marium eam, in qua inclusum erat scriptum de maximis ta minimis, an vero per alium quempiam, ut illas coner recuperare, aut saltem scire cujus culpa amissae fuerint. Nullus dubito quin permulta descriptis meis judicia, & plura quidem adversa, quam secunda audias; etenim iis, quibus ingenium proclive est ad illa traducenda, facile illud erit in initio, tantaque major ipsis erit occasio, quanto minus aliis perspecta fuerint; certe ad recte judiacandum de illis, necesse est illa multo eum orto antea legisse & pcrpendisse. Summopere devinctus sum Domino des Argues quod optare let stetur ut Cardinalis curet invinionem perspicillorum ad praxim redigendam. Qimium vero ad artificem, de quo scribis, objectiones ejus ridiculae sunt, & maximam ejus ignorantiam produnt, quum supponit non esse opus ut vitrorum diameter in majoribus perspicillis, plus quam

KL 3 trium

269쪽

16a RE NATI DE SCAR Taestrium aut quatuor sit digitorum p contra enim tanto praestantiora Crunt, quanto majoris diametri. Sed nescio an sit mihi optandum ut Cardinalis hoc opus ex Dioptrica mea aggrediatur; qui 'ilis enim ille .st, qui me inconsulto daturus cst illis operam, vcreor ut illi primo codinatu succedat, sorsan autem ad cxcusandum se, transseret in me rei male gestae culpam. Librum pro Cardinali tradideram Domino de Char, qui cum ab eo temporc mortem obicrit, nescio utrum liber mis. sus fuerit necne. Non miror quod D. Mydorgius in multis, quae devisione scripsi, a me dissentiat; huic enim materiae multum antehac studuit, & cum diversa a me principia fuerit secutus, diversas ctiam opbniones hauserit necesse est. Sed rationes meas quo magis perpendet, eo magis illi satis facturas spero; ipsc autem nimis pollet ingenio, quam ut veritatem non amplectatur. Veterem meam Algebram ad illum libenter mittia em, nili mihi videretur parum digna, quae in lucem prodeat;& quia nemo est, quod sciam, qui illius exemplum habeat, apud me imposterum maneat velim: sed si tertium G minotriae naeae librum examinare dignetur, illum , ix spero, satis facilem inveniet, & deinde secundam etiam intelliget. Caeterum valde timeo ne paucissimi hactenus fuerint, qui rerum, quas scripsi, sensum integrum fuerint assecuti; quod

quidem cx verborum obscuritate ortum suille nequaquam ubitror, sed potius ex eo quod cum videantur satis faciles , non attenmtiir id omne quod in illis continetur; & video te ipsum non bene inteflexisse rati

nes, quas de coronis circa candelam conspicuis affero. Non enim ut .

scribis ibi loquor de ulla oculi pressione aut dissocatione, sed de diversis dispositionibus, quae eundem omnes incetum praestare possunt,& quarum una est ea, quam te expertum fuisse ais; ita ut experientia tua pro me omnino faciat. vid. pag. 279'. lin. s. Illud tamen quod humori oculum obnubenti adscribis, mihi videtur potius oriri ex hum rum aut spirituum desectu, ita ut sit perficies ejus aliquantulum corrugatae sint, prout scripsi eadem pag. lin. 8. humores enim isti per somnum minuuntur, dc paulo post somnum facile redeunt; sed poterishoe nullo negotio crvcriri; si enim id oriatur ex humore oculum t gente, desinet hoc phaeno nenon statim atque linteolo oculum absterseris; sin ex alia quapiam causa , haud ita cito desinet. Nondum remitto ad te scripta Domini Fer. de focis pl. viri foliis, quia illa nondum legi, neque ut sincere loquar, legere constitui, donec binis illis, quas cum illo communicandas ad te dedi, literis rosponderit. Non est quod motuas, ne tibi damno sit, squando mihi renunciaveris rumores, qui 3 de

270쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. LXXXV. a 63 de me circumseruntur; quid is enim potius serrem, quam ut te jurgiis meis admiscerem; sed certe nolles mihi manus ligare vapulanti, deis sionisque rationem praecludere; &ii qui objectiones contra me tibi asserunt, mea tibi responsa imputare neutiquam possitnt: neque succensere quod illas ad me transmittas; cum cnim nota sit tua erga me benevolentia, non possiant alio fine illas tibi tradere, quam ut illas mecum communices ; quantum vero ad N. non poteram alia erga illum civilitate uti, quam dissimulando nomen ejus, ut sciat me scripto tantum suo re

spondere; nec te misisse ad me quicquam praeter objectiones ejus, fama in periculum non adducta. Objectio contra tua de Echo experimenta nullius mihi ponderis videtur; nam quamvis verum sit sonum circulariter quaquaversum extendi, non secus quam motum qui in aqua fit ex lapide injecto, tamen observandum es, circulos bos multo longius cxtendi versus partem, in quam projectus emapis, aut versus quam conversi eramus loquendo , quam in contrariam; unde sit ut Echo, qux non generatur nisi ex reflectione partis illius circula una, quae quam longissime porrigitur, non audiatur nisi versus illam partem, versus quam

reflectitur. vale.

De poliendis perspicillis. Varia. Volupe mihi fuit videre tornatorem tuum, judicavi enim ex ejus se monibus illum esse valde idoneum cujus opera perspicilla succedant; mihique adhuc magis volupe est quod ex novissimis tuis intcllexi eum

circa illa studiose laborare ; dicebat ille mihi se facturum pyimodotius

machinae modulum ligneum, hinc cnim incipiendum csse puto; quamprimum autem illum perfecerit , Amstelodamum me libentissime cons ram, ut rem videam, tum enim erit illi facillimum intelligere & quid necesse si in machina ista obsilvare , & quid non. Ut cx. gr. nequa quam resert quaenam si distantia inter cardines Α Δ B, aut quodnam spatium inter duos asscres. Imo non necesse est ut cylindrus duos illos asseres, sicut descripsi, contingat, si enim recte jungatur cum duabus cubicis partibus Y & Z, quae in ejus duobus extremis esse debcnt, satis est ut duo hi cubi illos utrinque exacte tangant; atque ad hoc non est opus

SEARCH

MENU NAVIGATION