Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

33 RE NATI DE s C A R T E srent, si bene, gratiam nunquam haberent, etiamsi optime mihi succederet. Non vidi librum Cabei de Magnetica Philosophia, nec illi jam v

care velim.

Quantum ad quaestiones tuas, vix possum ad illas respondere, animum enim aliis plane cogitationibus occupatum habeo. Nihilominus dicam me non credere chordam testudinis diutius motum iri in vacuo, quam in aere, nam eadem vis est, quae illam movet, & quae finem movendi facit. Ex. gr. eum chorda CD trahitur usque ad B, non alia de causa movetur ver

sus E . qiram quia dispositionem

habet ad seipsam contrahendam &reducendam , quoties cit supra modum extensa, ita ut moveri doboret tantum usque ad lineam rectam CED ; neque porro illam

quicquam ultra impellit ab E usque ad H, nisi vis nova, quam ex motus sui impetu acquirit veniendα a B usque ad E, adeo ut H nequeat tantum distare ab E quantum B. Nequit enim haec nova vis cinis esse, quanta prior; quamvis autem unoquoque hujus chordae regressu vis nova illam moveat, certum est tamen illam inter duas vibrationes, ne uno quidem momento quiescere, &clarillima quidem est S certissima ratio, quam affers, cur chorda nequeat ab aere impelli, quia nimirum aer ipse. ehorda impellitur. Scripseram saperiora omnia duabus abhinc hebdomadis, verum quia scheda nondum erat plena, illam ad te non miseram, prout in epistolici quodam tuo mihi significaveras; misissem tamen praeterita. bebdomada , nisi tuae mihi nimis sero redditae fuissent; quod nescio annon exinde factum sit, quod in cujuspiam alterius fasciculum illas conjecisses, nam non eram domi, eum allatae sunt; dchinc autem cum ad me dabis literas, tutius erit illas via solita mittere. . Habeo tibi surimam gratiam, quod manuscripti istius exemplum ad me transmiseris; compendiosissima, quam noverim, via respondendi r tionibus, quas adversus Divinitatem actri, & reliquis simul omnium Atheorum objectionibus haec est, si nimirum inveniatur evidens aliqua demonstratio , quae apud omnes fidem faciat Deum esse. Quod ad me attinet, ausim dicere me invenisse unam , quae mihi penitus satisficiat, &cx qua certius scio Deum esse, quam Geometricae ullius propositionis veritatem; sed nescio an possem effcere, ut illam eodem modo quilibet intelligat, ac egos existimo autem saluis esse hanc materiam plane non

342쪽

EPISTOLARUM PAR s II. Epist. CIII. attingere , quam imperfecte tractare. Universus populorum omnium consensus satis asserit numen ab Atheorum injuriis, neque sane privatus quisquam debet cum illis disputationem inire, nisi certissimus sit se illos

convicturum.

Experiar in Dioptrica an possim cogitationes meas exprimere, & veritatem, quam mihi ipsi persuasam habeo, aliis persuadere, quod quidem nequaquam puto. Sed si experientia deprehenderem ita esse, absolverem sertasse aliquando exiguum Metaphysices tractatum, cujus in Frisia olim initium seci, & eujus praecipuus scopus est probare Dei & animarum

nostrarum a corporibus separatarum existentiam, unde sequitur illarum immortalitas. Certe enim succenseo, cum video homines utque adeo audaces de impudentes, ut Deum oppugnent. - Mihi dolet Dominum F. sparsisse rumorem, quasi haberem in animo aliquid scribere , mihique pergratum seceris , si contrarium profitearis, meque nihil nisi gladiatoriam exercere. Miscret me tecum illius auctoris, qui ad probandam terrae immobilitatem rationibus Astrologicis uti tur; sed certe aetatis nostrae multo magis misererer, si putarem validiores nullas ad illam defendendam rationes habere eos, qui ex hac opinione articulum sidei conficere voluerunt. Quantum vero ad tuam de sonorum re fractionibus quaestionem, dicam multum abesse ut refractio possit in illis aeque facile observari, atque in lumine, propterea quod sonus secundum curvas aut inflexas lineas sere aeque facile transmittitur, ac secundum rectas. Tamen absolute loquendo, certum est sonos per duo diversa corpora transmitas pati refractionem, atque in eo per quod facilius transmittuntur refringi ad pcrpendiculum; verum non semper facilius transmittuntiar per crassius & molidius, neque etiam per minus crassum, &multa hic dicenda haberem, antequam distinctionem hanc satis elucidare possem. Quantum ad experimentum de monochordo isto, quod tubam aemulatur, viso opus esset antequam meam de illo sententiam proferre ausim; sed quantum conjectare licet, tota ars in eo quod cum magadium mobile sit prout scribis & tremulum, soniis saluudinem aliquam habet, neque ad hoc ut si ad hunc vel illum gradum acutus aut gravis, determinatur sola chordae longitudine , sed ejus praesertim tensione, qua si ut magadium istud magis vel minus prematur, atque adeo tr mores ejus crebriores sint aut rariores, quibus etiam tremores chordae, proindeque soni altitudo aut depressio consonare debent. Unde primo

facile est ex bisectionibus intelligere prout dieis me olim scripsisse ad

e te

343쪽

Ras ΛTI DES CARTEste de tuba eur Monochordum hoc, si plectatur non adhibitis disitis, omnes simul eonsonantias auditui exhibeat; deinde cui inter divisiones I, 2, 3, . pulsatum, nullum sonum jucundum reddat, nisi eum ipsum, quem redderet, si in divisionibus istis pleruretur, quia nimirum trem res chordae cum Magadii tremoribus consonare nequeunt, nisi eandem retineant, quam indivisionibus istis, mensuram. Quantum ad experimentum illud, quod bombarda factum fuisse dicis, quae ad quinquaginta aut centum magis, quam ad decem aut viginti pedum distantiam penetret, dicendum cst noc cassi penetrare minus, propterea, quod globulus nimis cito impulsus, reflectitur tam cito ut non habeat satis spatii ad tantum effectum praestandum , non secus quam malleus percuticndo globulum plumbeum incudi superpositum, illum minus complanabit, quam si pulvino iuperponeretur. Denique si non audiatur sibilum globorum e bombarda explosorum in initio illorum motus, ut in fine, cogitandum est id ex nimia illorum ccleritate oriri,

quae aerem uno tantum modo impellendo, neque ei concedendo tempus eundi & redeundi, nullum sonum edit, scis enim hasce aeris reciprocationes ad sonum generandum esse necessarias. Vale. . -

Ad R. P. Mersennum.

Varia. Propositio quorundam pro matum Mauhematicorum rarefactione. De seno. De praxi ad cognoscendum

Deum 'μm. De ovisis infinita. - 14 Martii datae, quae, ut puto, illae sunt, de quibus sollicitu eras, post decem aut duodecim dies mihi redditae fuerunt; sed quia aliarum spem mihi faciebas per proximum tabellarium, atque ctiam quia superiori hebdomada pseram, responsionem meam distuli, usque

dum recentissimas tq1sal. Aprilis datas acciperem. Quaeso credas me habere tibi immortalem gratiam pro omnibus, quae mihi praestas, officiis, quae liuidem nimis magno numero sunt, quam ut reseram pro singulis gratias. Sed sit apud te certum me vicissim, quoad, potero, tibi in omni

bus tacturum satis, faciamque sedulo ut scias ubinam sim . modo ut, si placet, id sileas; imo &te rogo ut iis, qui putant esse mihi propositum scribendi, hape opinionem potius adimas, quam addas. Juratus enim

dicis Diuitigod by Corale

344쪽

dico quod nisi antehae testatus fuissem esse mihi hoc propositum, esse que locus existimandi me esse consilio meo imparem, nunquam istuc animum inducerem. Non sum sanetam durus quin amem ut de me, si qui cogitent, bene existiment; sed longe mallem ut de me nemo cogitaret; quippe famam plus metuo, quam amo, ratus semper eam aliquomodo minuere eorum, qui illam adepti sunt, libertatem & otium, quae duo tam perseω possideo& facio tanti, ut nullius Principis opibus sint apud me venalia. Hoe tamen non obstabit quominus exiguum, quem incepi, tr ctatum absolvam, sed nolim hoc evulgari, ut mihi semper integrum sit id diffiteri; lente autem admodum laboro, quia longe majorem voluptatem percipio meipsum institu do, quam paulum illud, quod scio, chartae committendo. Studeo nunc Chymiae simul&Αnatomiae, & no nulla quotidie addisco, quae in libris nusquam occurrunt. Vellem ad morborum & remediorum investigationem devenisse, ut tuo Eresyp lati, quo te tamdiu afflictum doleo, remedii aliquid invenirem. Caeterum tempus traduco tam tranquille, ut nunquam circa tractatum meum

laborare incipiam, nisi ingratiis, idque ut propositum meum assequar, illum nimirum eo perducendi, ut possit initio anni ad te transemitti. Tempus definio ut me arctius si desin promissis, possis mihi id exprobrare. Miraberis sine dubio quod tam longum tempus sumam ad scribendum discursum adeo breveni, ut unius tantum pomeridianae lectionis opus fore existimem. Verum magis curo, magisque reserre arbitror ut ea addiscam , quae sunt ad vitae meae regimen necessaria, quam ut tempus paucis illis, quae scio, vulgandis impendam. Quod si mireris me olim initium secisse Parisiis quorundam trassituum, quos non .absolvi rationem diem; nimirum circa illos laborando, paulo majorem, quam in initio cognitionem comparavi, ad quam accommodare me volens, coactus fui novum consilium priori aliquanto amplius inire; prorsus ut si quis post inceptum ad habitationem suam aedis scium, inexpectatas opes acquireret, & dignitatem amplificaret, adeo ut inceptum aedificium nimis exile esset, is nequaquam esset culpandus, s aliud ad fortunam suam magis conveniens deuinaret; verum mihi perstadeo me non amplius mutaturum institutum meum, nam ejusinodi

nune est ut, si quid novi addistam, ad illud referri possit, sin minus, nihi-do secius persciam. Miror id quod de N. ad me scribis, illum nempe

spes suas in vitrorum inventione ponere, cum ad me scribere negligat; licet enim de machinis ad illorum constructionem nec esuriis valde accum rate ad illum scripserim, haud tamen puto illum ope mea non indigerc,

345쪽

338 RE NATI DE s An TR snee dubito quin reperturus sit aliquid difficultatis, quod ipsum aut morabitur aut decipiet. Sed ita sunt .homines quidam, ut continuo putent se rem aliquam persecte tenere, cum vel minimum quid in illa intelligunt. Rogo te, idque nonnullis de causis, ut mihi rescribas an tibi dixe rit quid esset in novissimis, quas ad illum dedi, & si de hoe tibi verbum

non fecit, percontare; occalionem exinde capere poteris, quod ad te scripserim mirari me quod novissimis meis literis non responderit, cum putarem eas esse responso dignas, tum enim rogare poteris quodnam esset

illarum argumentum.

Quantum ad problemata, possem, si velles, millies millena aliis proponenda ad te mittere; sed tenet me tanta Matheseos satietas, illamque nunc tam parvi facto , ut illis 2Ivendis incumbere nequeam; tria hic apponam, quae sola Geometriae simplicis ope, hoc est regula dccircino

inveni. Invenire taranetrum siphara tangentis a quattuor possisne-magnis dine datas. Invenire axem parabola tangentis tres sinera recta/positione datas ta inis nitas , cfus etiam axis secet M angulos rectos abam rectam etiam positisne

datam cs indefinitam. Invenire fiam Horologii in data MundSparte describendi, ita ut umbraexIremitas data die anni, transeat per tria data 'Mim; saltem quando istud

si ri potest.

Possem quidem Hissiciliora hisce reperire, si vellem ad ea animum a jungere , sed credo non esse opus. antum ad quaestiones tuas , primo, corpuscula haec, quae subintrant, cum corpus aliquod rarefit, quaeque egrediuntur, ubi conderis tur, & quae durissima quaeque perviaunt, ejusdem sunt cum visibilibus & tangibilibus substantiae; sed non concipienda sunt atomorum i star, neque tanquam duritiem aliquam habentia , sed veluti substantia aliqua admodum fluida & iubtilis , quae reliquorum corporum poros implet. Haud enim inficiaberis esse in auro & adamantibus poros quos dam, licet admodum exiguos; quod si praeterea concedas non dari v cuum, ut puto me demonstrare posse, necessum habebis fateri hosce poros plenos esse materia aliqua, quae omnia facile penetret. Calor autem& rarefactio aliud non sunt, quam materiae hujus mistura; sed ad hoc. suadendum, producendus esset discursus ultra Φistolae leges. Hoc quidem de multis aliis rebus , quas mihi proposuisti, tibi non semel dixi; sed quaeso ne credas hoc unquam a me in cxcusationem arripi, ne tibi

346쪽

- Εν Is TOLARUM PARS II. Epist. CIU. aperiam id quod in Physica mea scribere est animus. Nam pro certo habeas me nihil scire, quod habere velim clam alium quempiam, nedum te, quem magnopere colo, & cui pluriistis nominibus devinctus sum. Sed omnes Physicae difficultates, de quibus scripsi me habere aliquid

constitutum, tam arcte cohaerent & ab invicem ita penden , ut unam demonstrare nequeam, quin demonstrem omnes simul, hoc vero neque citius neque compeninosius facere possum, quam in tractatu, quem

adorno.

Ad definiendum quanto longius sonus unus altero audiri possit, id non simpliciter sequitur ex eo quod si gravis aut acutus sed etiam scie dum est quanta sit densitas aeris, quinam sit minimus ille motus, qui pro sono habendus si, qua

ratione moto aere in parte aliqua. puta Α, motus hic communicetur cum partibus vicinis, pum a B CP, & qua proportione minuatur recedendo ; mutatur autem haec proportio, prout corpus motum hunc producens, majus est aut minus, pro

figura, qua praeditum est prout durum est aut molle, prout cito aat lente movetur; quae omnia determinanda mi, antequam quaestio tua solvi possit. Quod sibilus globi ex tormento bellico explosi sit magis gravis aut acutus, non simpliciter oritur, ut quidem puto, ex magnitudine aut celeritate globi ; sed praeterea sciendum est quam rationem habeat haec celaritas cum quadam aeris qualitate, quae dici potest viscositas sive glutinositas; hoc vero determinare nequeo. i. Ad explicandum cur quibusvis intervallorum generibus auris non de lectetur, est mihi comparatione utendum. Puto te concessurum paulo dissicilius esse proportionem, quae quintam constituit, internouere, quam eam, quae uni num; & aliquanto aegrius distingui proportionem, quae teritam facit, quam eam, quae quintam; quemadmodum etiam aliquanto difficilius est pondus duarum librarum, quam unius attollere, &trium quam, &c. Si autem rogares quot librarum pondus homo unus ex humo tollere valeat, dicerem non posse id determinari, sed variareis pro hominum robore. At vero si tria tantum corpora proponeres, unum librae unius , alterum quinquaginta, aliud mille librarum, & p teres quot existis corporibus possit homo unus attollere, dicerem abs

lute illum non posse nisi duo ista attollere, quae unam ω quinquagintaue et Iibras

347쪽

3 o RE NATI DE s CARYAs libras faeiunt; quod si roges an natura vires hominis FI. libris coereu rit, dicerem non, sed idcirco illum non posse, quia in hoc casu nequis plures quam unam & quinqdaginta libras attollere, nisi praeterea alias . mille attollat, quod quidem vim hominum communem excedit. Ita fisimplicites roges quot sint in Musica intervalla, quae possit auris inte noscere, dicam id variare prout quis subtiliore prae aliis auditu praeditiuest; ut revera ego nequeo quintam ab octava distinguere; cum tamen nonnulli sint, qui semitonum majorem a minori distinguant; & forsan

quidam possent intervalla cognoscere a s. ad 7.&aIO. ad II.&c. At v m cum rogas quot sint intervalla, quae in concentu adhibita possint ab a re internosci, tum proponis intervalla omnia, quae in tribus duntaxat eo ,

poribus ligata a prima, secunda &tertia bisectione oriuntur; sicuti pondera unius, & quinquaginta & mille librarum; itaque absolute respondeo non posse intervalla in concentu admitti, nisi ea quae ex prima tis eunda bisectione oriuntur; quia si quod ultra admiseris, admittenda mi

ro erunt omnia ea, quae ex tertia bisectione oriuntur, quae quidem omnia simul optimarum aurium captum excedunt.

Chorda Α---B in quiete est ubique aequabiliter tensar sed in mο- tu, quia extensio non fit in instanti, si quidem extremitates chorda trahantur, uisieri sol, tune ille impe-privi sentitur in sextremis , quam inmedo,oe idcirco ibi frangitur. Quod si extensio fieret absque Iocali motu alicujus extremitatum ejus, ut cum chordae testudinis humore aeris intumescunt, & sponte franguntur, mihi persuadeo illas in medio potius quam alibi s.ctum iri, hocque experimentum facere poteris, & mihi illud renunciare, nunquam enim ipse expertus sum. santum ad quaestionem tuam Theologicam, quanquam ingenti mei captum superat, haud tamen a prosessione mea sima videtur, qua doquidem non spemt revelationem, quam proprie Theologiam appello; scd potius metaphysica est & humana ratione expendenda. Existimo autem officii esse eorum omnium, quibus Deus rationis ussim largitus est, ut illa ad ipsum seque ipsos cognoscendos potissimum utantur. Αγque hinc studiorum meorum principium facere sum conatus; neque -- quam Physiees fundamentis inveniendis par fuissem, nisi hae via illa investigassem. Verum huic materiae studui, mihique, Deo gratias, utcunque satisfeci; saltem puto me invenisse rationem , qua veritates mei. . physcae demonstrari possint evidentius , quam propositiones quaevis Geometricae. Hoe quidem secundum sententiam meam dico; nam n

scio utrum id aliis suadere potero. Nihil aliud egi novem integris men-sbus

348쪽

Eprs TOLARUM PAR s II. Epist. CIV. sibus, quibus hic primum sui, & opinor te jam olim a me audivisse esse mihi animum tale quid conscribendi, sed judico non esse in rem ut id

clam , donec viderim qua ratione Physica mea ab hominibus excipietur. Nihilominus liber ille , de quo loqueris, si quidem. verum est quod audivisti, i tractat de robus tam periculosis , meaque sentciuia tam falsis , ut si luculente conscriptus Alci, inque manus meas veniret, ad extemporaneum sorsan rcsponsum teneri me existimarem. Metaphysicas tamen quaestiones in Physica mea attingam , praesertim vero hanc, veritates nempe Mathematicas, quas aeternas appellas, fuisse a Deo stabilitas, & ab illo pendere, non secus quam reliquas creat ras. Revera de Deo loquuntur tanquam de Jove aut Saturno aliquo, illumque Stygi & fato subjiciunt, qui dicunt has veritates csse ab illo independentes. Ne verearis, quaeso, prosteri ubique & asserere has leges fuisse a Deo in natura positas, non secus quam rex aliquis leges in regno suo constituit. Earum autem nulla est, quam sigillatim animo comprehendere nequeamus, modo ut ad illam considerandam mentem adjungamus, suntque omnes mentibus nostris ingenitae, sicuti rex aliquis i ges suas omnium iubditorum sirorum cordi, si posset, inscriberet. E co trario autem magnitudinem Dei quanquam agnoscimus, tamen comproliendere nequimus; sed hoc ipsum quod illam incomprehensibilem judicamus , illam nobis magis commendat; quemadmodum regi tanto plus Majestatis accedit, quanto minus familiariter a subditis suis cognoscitur; modo tamen ne pulcnt secarere rege, illumque satis norint, ut id in dubium revocare nequeant. Objicietur sorsan tibi quod si hae veritates a Deo positae fuissent, tum Deus posset, ut & rex, leges suas mutare; ad quod respondendum emta esse, si quidem voluntas ejus mutari possit. V rum concipio illas ut aeternas & immutabiles; atque idem de Deo judico. At voluntas ejus libera est; ita sane, sed potentia ejus est incomprehensibilis; & generatim licet asserere Deum posse omnia illa facere, quae com-

prchendere possiimus, non vero eum non posse facere ea, quae non possumus comprehendere ; male cnim quis putaret imaginationem nostram juxta cum ejus potentia extendi. Hoc ante duas hebdomadas in Physica mea scripturum me spero, sed tamen non rogo te ut id sileas , contra Duito te ad id , quoties dabitur occasio, praedicandum , modo tamen ut nomen meum taceas; quippe Iibcnter scirem quidnam contra hoc o

jici possit; & praeterea gaudebo quod homines assuescant digniora de Deo audire, quam quae vulgus hominum loquitur, qui illum semper ut finitum quid concipiunt.

349쪽

- Sed quoniam hie se offert sermo de infinito, quaestionem de illo mihi proponebas in tuis I Martii datis, quam unam in novissimis tuis non reperio. , Dicebas nimirum, si daretur linea infinita, illam infinitum pedum & perticarum. numerum habituram, & proinde humerum pedum infini-ltum numero perticarumsexies majorem fore; concedo totum. Ergo p sterior numerus non est infinitus, nego consequentiam. Uerum infiniis

tum unum non potest esse alio majus; quidni ' quid absurdi' praese tim si major sit tantum, in ratione. finita, ut hic multiplicatio per sex est ratio finita, quae nihil atyinet ad infinitum; & praeterea quomodo judicare possumus an, infinitum 11pum possit esse alio majus, necne'. d . sineret enim esse infinitum si illud possemus comprehendere. Vale&me

. amare perge. . '.

Musica. De iustionibus natur tersignificantibui. Desenis. De resulis. De pelluciditate corporum.' Desere si ustoriis. De seno ea anarams. De intensione ehordarum. De variis observationibus de seu ta amis. i. 't

D Emiror equidem quod dicis te vidi sic tam saepe coronam cir ca candclam, nam. prout illam Oscribis, videtur penes te csse si Iam, quoties libuerit, videre; oculos meos modis omnibus confricui& cstntorsi, ut conarer simile quid cernere, sed nequaquam potui. Tecum tamen senti hujus phaen'meni causam oculi humoribus esse adserisendam; atque adeo libenter scirem an illas videre soleas surgendo noctu, dum oculi tui sunt adhuc somni vaporibus obruti, an vero post multam lectionem, aut vigiliam, aut jejunium. Etenim resappysita puto me posse. rationem satis distincte reddere, credo etiam poste illas alia insuper ratione sormavi, ope nimirum vaporum aeris catulatam ambientium; .sed ςst: quid plane diversum ab eo, quiψ cii ca solem conspicitur, idque mihi ipse testaris dum scribis alium esse . colorum ordinem. Nolim inficiari auctoritatem Domini Gassendi, &velim credere illum observasse coronam que gr. diametri: sed conjecto .varias esse illarum magnitudines; illasque minores esse, cum sub albi aut subrubri tantum circuli specie apparent. Verum quum variis coIO-

ribus

350쪽

EPIsTOLARUM PAR s. II. Epist. CV. ribus distinctae sunt ,. crediderim illas ad hanc usque magnitudinem excrescere, & colorum ordinem eum esse, quem discribist quod si experientia ab iis, quae dico, dissentiat, &si minus persectae augeantur etiam ad que .gr. fateor me non posse illarum rationem reddere. Quae reser

be mihi quis sit auct. ille qui refert, quod Hollandi in naviotione, &α

res enim pulchra est & regularis, eandem habens cum pluenomeno Romano causam. Habeo tibi gratiam pro aliis observationibus, quas de co-

ronis ad me scribis, mihique gratum feceris, si pergas rescribere ea quae in natura maxime notatu digna judicaveris ; sed potissimum observati nes universues, & quas possit quilibet experiri, cujusmodi sunt ea, de quibus trore aggressus sum; nam quantum ad experimenta privata &-b aliquorum fide pendentia nullus disseram. Habeo etiam tibi gratiam . quod recipias te curaturum impressionem seripti mei; & quamvis pudeat me tibi tantum molestiae facessere, inmen illud, si dederit Deus ut ad finem perducam, ad te mittam, quandoquidem ua cupis, non tamen ut imprimatur hisi post longum tempus; etsi cnim nomen meum reticere decrevi, nolim tamen ut prodeat in lucem, nisi postquam diligenter inspectum fuerit & examinatum a te cujus sane judicium mihi sufficeret, nisi metuerem ne tua erga me benevolentia te mihi faciliorem reddat

&ab eruditissimis, quos noverimus, viris, si quidem id ficere non gravabuntur; idque pr-rtim propter Theologiam , quam Aristoteli ita subjecerunt, ut impossibile sit aliam Philosophiam explicare, quin fidei adversari continuo videatur. Sed quoniam se nobis offert hic sermo, quaese rescribe mihi an de extensione mundi quicquam fuerit in fide dos nitum, utrum nempe si finitus, an vero potius infinitus, atque utrum spatia illa, quae vocant imaginaria, sint eomora creatadi vera; nam licet non erat animus hanc qiuestionem movere; -- puto invito mihi tractandam fore.

Jam ut ad quaestiones tuas respondeam, eas resumam, quae in iis habentur , quas tribus retro hebdomadis accepi, ubi primo quaeris cur dicam saltum quintae in basso non esse majorem quam saltum tertiae superiori parte, & quidem ad hoc jam respondi, quod vero dicendum restat m lius quadrabit in responium ad novissimas tuas, in quibus rogas primo cur dicam vim celeritatis imprimi a gravitate ut unum in primo mome in , & ut duo in secundo, &c. sed paee tua respondeo me non ita rem intellexisse; dixi enim vim celeritatis imprimi agravitate ut unum in primo momento, atque iterum ut unum in secundo, & sie deinceps ut unum in

tertio, &c. sed unum in primo dc unum in secundo iaciunt duo mome

SEARCH

MENU NAVIGATION