Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

interfuerunt, subducatur, ducenti . n. & quadraginta octo fuerunt, quanta inter Duillium& Ciceronem coss. nemo prosecto Polybii uerba mirabitur ; nemoq. qui prima conditae urbis tempora cogitatione & coniectura r petierit, non statuet , uix aut exigua ex parte

linguam Romuli Caesaris temporibus intellisi potuisse . Verum inspicienda quoque eit Genuensis tabula media inter Duelliana, &Ciceroni na tempora, quae ad Ciceronianam linguam propius accedit, longe tamen illius dissimilis.

102쪽

TERMINVS . STAT. Ex . Eo . TERMINO. QVI. STAT TRANS.

103쪽

47RANS . UIAM. POSTUMIAM. RECTA. REGIONE.INLONTEM. IN. MANICELLVM. INDE. DEORSVΜ.RDvo. QVEI. ORITUR. AB: FONTEI. IN. MANICELLO A D. TERMINUM. QUEI. STAT. AD FLOVIUM. EDEM AGRI. POPLICI. QVOD LANGENSES. POSIDENT HISCE. FINIS. VIDENTUR. ESSE. VBEI. CONFLV-ΟNT. EDvs. ET. PROCOBERA . In EI. TERMINUS STAT . INDE. EDE. FLOVIO. svR. SVORSUM. IN MONTEM. LEMURINO . IN FUMO. IBEI. TERMINvssTAΤ INDE. SURIUM . VORSUM . IUGO. RECTO

105쪽

SECUNDUS. N

Vtraque

106쪽

Ioo LIBER

Vtraque tabula lecta s A vL I v s ad omissum

sermonem rediens. nominum, inquit, formarum loquendi,& ceterarum rerum uarietas ninaliunde profecto nascebatur, ut saepe iam dixi, quam ab usu loquendi populari. cuius uim Horatius diserte testatur illis uersibus

Multa renascentur, qua iam cecidere ; cadentq. Qua nunc hunt in bonore uocabula, si uolet usus, Quem penes arbitrium est ,σuis, ac norma loquendi.

Qui alio quoque in loco eos homines accusat, qui noua rerum uocabula spernentes uetera & obsoleta pugnaciter retinebant.

- Quid temcaeeilio Plautos dabit Romanus, ademptum Vergilio, Variose sego cur acquirere pauca Si posskm inuictor Cum lingua Catonis σ Enni Sermonem patriam ditauerit , o noua rerum Nomina protulerit e licuit emperq licebit

Signatum prestente nota producere nomen.

Quos etiam homines a Cicerone reprehensos& irrisos accepimus. tantum q. huic usui tribuebatur, ut ipse etiam Cicero, ut diximus, in recte scribendi ratione usum se rationi praeser-reafirmarit. quae *uctoritas illorum consiliui redarguit, qui aetate nostra uetera & obsolita uocabula Boccacianoru temporum consectatur, nouis,&quar in usu loquendi sunt, spretis . neque animaduertunt, se simit nudine latinae linguae reprehensionem subtei Deere non posse. Vsus enim latine uulgo loquendi uel omissus, uel extinctus noua uocabula gignere

107쪽

non potest . ut uetera & Ciceronis temporibus usurpata nobis sint necessario & perpetuo reti nenda. at in lingua populari diuersum est , in qua popularis loquedi usus idem quod uetus Romanus debet eficere . sed horum hominu opinio fatis acute & copiose a Baldassare Castillionio refellitur, qui mihi de hac re probabilius disseruisse uidetur. GONL. Tu uero Castillionium tibi habeto. Ego Bembum & ceteros, qui contra sentiunt, tenebo. quorum, ni fallor, hac praesertim in re maiora sunt auctoritatis momenta. S A VL. Maiota apud egregios uiros esse debent rationis,quam ullius hui manae auctoritatis momenta, parceq. de .magnis uiris loquendum est I meminisseq. prouerbii decet, quod a comparationibuS tamquam odiosis rebus nos iubet abstinere . sed hκc alias. nunc quod agimus. Nempe ita diceb mus, neque in eo sententiis discrepamus, non licere nobis in rebus, quae ueterum temporibus erant, noua uocabula, nouas'. loquendi formas inducere, quippe quod loquendi usus sit extinctus, a quo uno haec petenda sunt.quq res latine scribentibus nihil prorsus incommodat . ueteribus enim latinis uocabulis ueteribusq. loquendi formis uti possunt. Q ua parte diuisionis expedita, quae facilior & minoris cotentionis fuit, altera restat longe dissicillim . atque in primis controuersa. quae ita in specie firma est, ut quamplurimos, qui non cXlguos

progressus in latinis litteris habebat, ab eo studio

108쪽

dio abduxerit. mare ea quae hactenus diximus , ludus & iocus fuerunt prs iis, qui mox

disputaturi sumus. in media enim & acerrimam dimicationem deuenimus ; atque adeo in ipsam arcem inuadendum est.Tria igitur asserunt

ii, qui latine scribendi nullam esse facultatem

hoc tempore contedunt, primum nouas easq.

innumerabiles post usum latine uulgo loquendi extinctum exortas res, quae nomine latino omnino careant. quo fieri, ut si quis latine uelit scribere, haec omnia cogatur omittere ἱ maximam q. proinde cogitationum & sensorum suorum partem non possit exprimere. Alteru, si uocibus non latinis eas res uelit nominare,

non iam latine illum scripturum, sed barbare& inquinate; deformeq. monstrum pariturum ex diuersissimis duabus rebus conflatum. Temtium est, si circumlocutionibus uti uelit, molestum illum sibi, & legentibus ingratum ac uix tolerabile negotium sumpturum . quid uero ea lingua facias, qua recte & proprie animi sensa aperire non possis, sed per ambages te debeas auribus hominum insinuare Cui uero omnino mortalium tantum ab usuum suorum necessitatibus otii est, ut te iustum diem uix dimidiam sententiam tam longo ac molesto uerborum ambitu exprimentem ferat, quam si proprie loquereris, aut scriberes, duobus uerbis

poteras expedire. Tu ne cum tanto conatu,

tantOq. uerborum apparatu nihil tandem dicas, tamen ne te audiri & legi postulare aud

109쪽

bisemio uero opers pretio tantam molesti negotii molem tibi randem studes conflare)Quibus rationibus, qui ita disputant, perfecti sibi & conclusum putant,quod intendunt;atmillis ita haerent, ut contra disserentium serm

nem uix auribus admittant . quam rem tu GONE AGA in oratione tua satis demonstrasti, qui in hoc argumeto plurimus fueris, quod caussae uestrae munitissimam arcem putas.

G O N Z. Et quidem ita munitam, ut si me &ceteros ex ea deieceris, lauream tibi deberi conrear. S A V L. Palmam quidem ex hac uictoria potiusquam lauream spero, ita leuis mihi

in hac dimicatione uidi t ar exudandus esset bor ; speroq. te hoc in loco multo minus commode constiturum, quam in tribus superiori- 'bus constiteris.Verum ne uerbis tantu feroces uideamur, pes est coferendus;presseq.agendu, ac diltinctio praemunieda,cuius ut paullo ante diximus, ea est natura, ut res confusas & obscv ras explicet & illustret , uerumq. ab adumbra tis speciebus secernat,ac ueritatem inuolucris euolutam in clara luce constituat. Rerum igitur, quibus noua sint imponenda nomina, duo esse genera dico, alterum earum,quae re & usu omninoq. ueteribus erant ignota. alterum,ea

rum quarum usum habebant ueteres quidem, quarumque essentia apud illos erat, quamuis eaedem forma quadam, non illa quidem, quae rebus ut sint, dati sed extrinsecus adueniente, uariarent. diuersaeq. a nostria essent. G O N Z.

Exemplis

110쪽

IO . . LIBER

Exemplis haec mihi plana fieri nelim. S A V L

Fient uero. Superioris generis sunt quamplurima Magistratuum ac Principatuum & Procurationum, munerumque tam militarium quam Civilium nomina. Vt Duces, Marchiones ,

Lanigrauit, Sullani, Bassae, Bellerbei, Sangia chi , Asapi, exercitus Magistri , Colum .helli ; Bellica praeterea tormenta & instrumenta: armorum q. genera quamplurima Bombardae , Cannones, Moscheti, Sagri, Sclopi, Alabardae; Quamplurima praeterea munitio num nomina & species. Belloardui, Casia mamiae; formae platae & nonnulla eiusmodi. quaere, apud ueteres non raodo nullo in usu fuerunt, sed ne excogitais ouidem , aut eorunnomina fando audita. ad noc penus referenda quoque sunt urbium & prouinciarium, tum locorum & fluminum mutata nomina . Alte agenus est earum rersi, qui usu & essentia apud ueteres eidem erant, qui apud nos sunt, qua- uis forma, non illa, ut lape repetam, quae intima rebus est r a quaq. res, ut sint habent, sed hac extrinsecus adueniente ac mutabili re eadem manente uarient. Eiusmodi sunt complures uestium & ciborum ac condimentoru ad hoc domesticorum instrumentorum tam urbanorum quam rusticorum , domesti aeq.

suppellcctilis species; nonnulla quoq. foriaste opificum instrumenta. Et si qua alia sunt eius modi. In primo genere debemus nos ad ueterum similitudinem conformare, ut non uerea. mur

SEARCH

MENU NAVIGATION