Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tionem eundem usum ad uerba emittenda , quem locutionem habere . quam tu subtili quadam ratione rem ad tenue limando contendis non esse in natura & uilinguae, sed illi extrinsecus aduenire ; ad hoc solidam per se rem esse; quae natura & ui sua innixa stet; quae omnium rerum humanarum utilissima sit; qua sublata non multum homines abessent a belluarum immanitate. Quod igitur in altera parte ualet , idem cur in altera non suscipiatur, non uideo; ac si ideo Itala locutio, siue illam Iinguam uelis appellare, non enim repugno, uiua existimatur, quod usus Italice loquendi uigeat, cur non uiuere existimetur latina scriptio, cuius usus numquam interierit Z Verum haec spinosa &captiosa sunt; potius q. ad rem inutilibus controuersis implicandam,& inuoluendam, quam ad ueritatem explorandam accommodata ; nos q. in rebus futilibus nimium immoramur, quae omitti omnino potuerunt.

Vt quod extremum posuisti de exteris gentibus linguam hanc singulis uindicantibus omitti etiam potuit. Nam non ideo Italis hominibus aliena est haec lingua, aut minus ipsorum propria , quod ea ceteris Europae nationibus communis sit, ut Romana Ciuitas non minus Romanorum propria erat, quamuis illa non priuati modo homines complures, sed integrae quoque nationes donarentur . Igitur exteri linguae huius, ut Ciuitatis participes facti quemadmodum Ciuitatem, ita lin- Suam

92쪽

guam propriam Italorum , ac secum com municatam debent agnoscere . Retinendum est igitur, latinum sermonem nobis, & huic aetati nostrae alienum non esse, neque extinctum ullo modo . quippe quem graues atque ingenio & doctrina praestantes viri se non deponere perpetuo testati sunt, neque ab eo sese avelli nisi quotidianorum usuum necessitate sint passi, sed eum perpetuo usurparint in grauioribus negotiis&rebus, nimirum in Gym-nctis, in doctrinis litterarum monumentis ma- dandis, in iudiciis exercendis, in actis & decretis publicis condendis, in Historiis conscribe-dis, in epistolis inter se mittendis, ut minus cetum ab hinc annis non modo Principes, sed priuati etiam homines alio sermone , quam latino litteras etiam familiares scribere uerecundarentur. quem morem Genuenses tam in epistolis, quam in tabulis conficiendis postremi omiserunt. Duo igitur haec sint posita, alteruquod tu des mihi necesse est, latinam linguam non alienam, sed non minus nostram, quam Italam popularem esse; eamq. non extinctam sed uigere ; alterum, in quo tibi magnopere norepugnabo, eius usium in quotidiano & populari sermone esse intermissu in , uel etiam, si ita mauis, plane extinctum, no quidem omnibus

in locis, nam in scholis & in iudiciis uiget. His igitur positis id quod necessario sequitur suscipiendum est. GON Z. Quod id tandem SAVL. Vt in nouis nominibus fingendis qd

ueteribus

93쪽

ueteribus latinis licebat, idem nobis quoque partim liceat, partim non item. G O N L. Que tandem sunt ista, aut quae est ista distinctio IS A V L. Ea quae huic loco lucem afferat, ac

sine qua in obscuritate nos uersari necesse sit rnihilq. certi & explorati statuere possimus.q FIdem in omnibus controuersiis usu uenit, ut sine distinctione ueritas elucere no possit; sineq. ullo fructu in arduis rebus in uestigandis &disceptadis laboremus.Ut recte Horatius dixerit.

Non qui Sidonio contendere callidus ostro Nescit Aquinatem potantia uellera succum, certius accipiet damnum, propiusve medullis, Quam qui non poterit uero distinguere falsum.

In quam sententiam mentem bene penitus defigere debemus . Versatur enim hoc tempore magnus error, qui quamplurimos uel excelleti ingenio, egregiaq. scribendi facultate & eloquentia praeditos viros, quos non necesse habeo nominare, ni fallor, transuersos egit; dum

putant non licere nobis noua uocabula, nouaq. rerum nomina in latinum sermonem ta-

quam alienum inducere . quemadmodum Romanis olim licuit in suam uidelicet linguam. Hoc uere dicitur aliqua ex parte. at qui id omnino &In uniuersum sine distinctione suscipiunt, eo errore lapsi sent, quod caussas uariandi sermonis non satis animaduerterui, aut ponderarunt ; neque res inter se longe diue

ias, ut par fuit, distinxerunt. id quod liquido apparebit. Nos igitur errorem aperiemus distinctione

94쪽

SI LIBER

stinctione adhibita, quae disputationi nostrae Iumen praeferat, inueteratum q. errorem eripiat. Peto igitur a te GON ZAGA,&a uobis omnibus, qui adestis, ut mentem acriter intendatis . ac si qua opinio insedit animis uestris, eas ratio ueritasq. ipsa non dico labefactabit, sed plane extorquebit, ne inuiti deponatis et neque uos eorum, qui adhuc in hac facultate latine scribe di cum laude sunt uersati, a re momentis suis ponderanda deterreat consilium :maioraq. & grauiora sint apud uos rationis &ueritatis, quam cuiusquam auctoritatis mometa. Pervincet enim ratio, ut spero, lapsos plane esse uiros ceteroqui doctos & ingeniosos, ac disertos. Q ut igitur ueteribus in sua lingua

uocabula mutare; nouaq. alia ac nouas loquedi formas inducere licuisse contendunt, nobis non item , ii rationem & caussam eius rei debent afferre . at nihil est facilius , aut magis in promptu , forensis nimirum ac popularis loquendi usus . ad quem scribentes, & oratores, poets quoque se accommodare, ut mox planum faciam, cogebantur . quare ubi uiget hic usus, ibi loquendi formas, uocabulaq. uariare non solum licet, sed necesse quoque est. si imperet usus uarians.

auem penes arbitrium eΠ, ac uis o norma loquens.

Hic igitur forensis & popularis usus pro tempore uarius , aliusq. alii paullatim succrescens; ueteresq. loquendi, ac pronuntiandi,& scribe dilarinas expelles, ac nouas in eorum locum

paullatim

95쪽

iaullatim inducens, uariare quoq. oratores de

criptores cogebat, ac non potestatem modo

illis faciebat, sed uim quoque & necessitatem adhibebat noua uocabula novasq. loquendi formas inducendi, quamuis id nonnu quam contra rationem fieret, id quod Cicero non uno in loco aperte testatur, qui se se populi

usum sequi, quamuis contrarium ratio ni, atque a ueteri usu tam in recte loquendo, quam , in scribendo abhorrens fatetur . nam rectius

inuideri florem,quam flori dici, sed consuetudini seruiendum, quae flori accepit; item confidentem mala consuetudine loquendi in uitio poni. Consuetudinem igitur quamuis malam sequitur Cicero. haec & multa eiusmodi loque do . at scribendo non pauciora. Maiores, inquit, nusquam nisi in uocali aspiratione utebatur . ideo ipse loquebar sic, ut pulcros, C

tegos, triumpos, Cartaginem dicerem. aliqua- do, idque sero, conuicio aurium cum extorta mihi ueritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi retinui. Veritati igitur & scientiae usum populi ueluti arbitrum &normam loquendi anteponendum docet Cicero. quae res nobis prorsus est interdicta usu hoc loquendi magistro atque arbitro extincto . Forensis igitur & popularis usus, tum uigens, nunc extinctus uera & germana caussa est, quae in potestate nouarum vocum noua-- Tumq. loqvcndi formarum inducendarum difIereno am urier . Os& ueteres facit. Quam rem M ut co-

96쪽

ut copiosius explicem,ac planiorem faciam,dico ueluti hinc initium sumens, latinam lingu in , & ceteros omnes omnium q. gentium sermones uocabula saepe & loquendi formas ac uerborum terminationes, vocum quoque sonos uariasse, procedentibusq. temporibus litterarum usum immutasse , aliamq. pro alia posuisse, idque non in uocabulis modo, sed in consonantibus quoque ; aliterq. alio atq. alio tempore uerba ac nomina terminasse & in fisacisse. Vt Polybius affirmet, tantam factam esse Romanae linguae mutationem, ut pleraq. in primo foedere a Romanis cum Carthaginensibus

icto anno primo post exactos Reges L. Iunio Bruto . P. Valerio poplicola Cocvix ab antiquitatis studiosis ac peritissimis uiris intelligorentur . . uod ne mirum uideatur, bona tu

grati Praefecte inscriptionem incisam in baside columnae erectar C. Duillio, ei, qui primus Carthaginenses nauali praelio uicit, modo inuentam , quam mecum attuli, quod eam ad hanc disputationem pertinere existimaui,proferam, simulq. tabulam, quae Genuae in aede maxima dseruatur, a Rusticano quodam P trum nostrorum qiate in finibus Genuensium haud procul ab Urbe ipsa casu repertam, cum is agrum foderet. magnam enim lucem asseret disputationi, quae in manibus est. Annuente

BON COMPAGNO. S'AULI Us tabulas protulit . qu 'rum aenea Genuensis tota integr* est, at Duciliana marmorea ruinis confracta mul- tisq.

97쪽

tis q. circum detractis partibus, ut multa in illa desiderentur. quae industria &sollertia plurimoq. labore Petri Ciachoni Toletani multa cruditionis eximiaeq. antiquitatum cognitionis,ac pristantis ingenii uiri,mihiq. amicissimi suppleta sunt, praeclare ac uere mea sententia. Duo attuli exempla alterum ueteris inscriptionis, ut est manca & circuciis; alterum, in quo suppletae res minutioribus litteris notate sunt, ut sententia inspicientibus & Iegentibus clarior sit, obscutissima aliter futura . primum exemplum tale est.

99쪽

Exemplum suppleta sequitur.

C. bilios. m. f. cos asuorsum earracinienset, en sieeliadrem terens ecestΑNOs coenatos popli romani artissimadobsedioneD. EXEMET. LECIONEs cartacinienseis omnela

Lecta

100쪽

Lecta& inspecta inscriptione s A vLI vs sollerti , inquit, ingenio ac coniectura, historias a. diligenter inspiciendo & conlatendo

ueritatem, & integram inscriptionis sententiam mihi uidetur assecutus Ciachonus, omissumq. sermonem repetens, Dii, inquit, immortales, quanta, quotq. in rebus linguae est facta mutatio a Duillio Cos. ad Ciceroni 1 de Caesaris tempora. nam nullus apparet G. litterae usus. cuius loco .C. semper ponitur. LE-CIONES . MACISTRATOS. CARTA CINIENSES. Exiguus est usus uoc Iis. V. cuius locum. O. occupat PRIMOS C A P T O M. frequentillimus est usus ei S OCI EIS. NUM EIS. Qui uero nisi sententia declarante EX FOCIONT pro EFF GIUNT intelligat Sextus cassis in conso nantem exiens. D. littera terminatur P R AGDA D. ALTO D. M ARID. praeteritum tempus non in it, sed in et exit. C E P E T. UIC ET . Numquam interiecta uocalibus geminatur consonans . quem morem in semi-

uocalibus fuiss apud ueteres Quinctilianus& Festus tradunt. Ruis ergo CES ET pro GESSIT per se nisi antecedentibus uocibus & sequentibus intelligat caruisse aspiratione uidentur TRIOMPO . CAR TACINENS EIS . Quod si tanta mutatio facta est linguae a Bruto, & Valerio Coss. ad primi Punici belli tempora, numerusque annorum , qui inter illos & Duillium coss.

SEARCH

MENU NAVIGATION