장음표시 사용
71쪽
ra. qus tamen res homines in illa natos & educatos non deterruit, quo minus illa sibi scri-hendum ducerent. Cuius igitur linguae felicitate factum est, ut quamplurimos alumnos tali ingenio & animo prsditos sortiretur, ea assiduis& praeclaris scriptis, diligentiaq. & industria talium uirorum paulatim prouecta; omniq. litterarum genere &uarietate exculta &illustrata ad altissimum gloriae locum tandem lseruenit. quo factum est, ut cum multi eius inguae appeterent cognitionem, egregii uiri, quorum cura, labore, industria patria linguae tenebris educta est, & in cIarissima luce collocata , nomen ipsi una clarissimum ad exteras nationes & omnem posteritatem sbi pepererint . quod idem de hac Itala lingua nostra non est desperandum, nisi nos ipsi illam ope nostra turpiter deserimus; tantumo gloris cursum, in quo nunc est, interrumpimus, hominum studium, & industriam scribendi ab illa
reuocando. Cum praesertim, ut dixi, eam eus e linguam hanc nostram Italam, usu compe tum exploratumq. habeamus, quae omnes animi notiones tam soluta, quam numeris astricta
oratione felicissime possit exprimere . quam si ad idem fastigium, ad quod ceterae ascend runt, diligentia nostra & scribendi assiduitate perducimus, quis dubitat, quin tam prsclari
operis auctores magnum operae pretium facturi sint; nomen l. corum tum cum huius lin- suae cognitio ab exteris expetetur, quod pro-
72쪽
pediem fore diuinat animus, in magna gloria
apud exteras quoque gentes tandem futurum sit ; & ad omnem posteritatis memoriam celebre SAUL. Vos uero arbitratu uestro scribite . neque enim ego in eam sententiam disputo, ut ab Italice scribendo homines deterream , sed illud mihi propositum est, ut orationem tuam , qua latinam linguam quantum in te est, extinguere es aggressus, refellam; doceam q. ut ii, qui Italice scribunt, non sint accusandi, ita eam operam cum longe maiore
gloria in latinam linguam insumi. Nam quod
ad diuinationem tuam attinet, id est eiusmodi, ut optare id potius possim, quam sperare. nulla enim earum caussarum spes mea alitur, quibus diximus homines ad alienam linguam appetendam excitari. nam imperium quidem nihil est, quod his temporibus,hisq. moribus atque hac Italis fortuna somniemus. quin co-tra praeclare nobiscum agitur, si perpauca ea ,
quς reliqua sunt, retinemus; illudq. potius, quod lugendum fit, est periculum , ne Italis Hispanam Iinguam discere, magis quam Hispanis Italam necesse sit. id quod in multis iam huius prouinciae regionibus fieri coeptum est. Nihiloq. magis idem a commerciis est expectandum . quod si futurum fuisset, iam pridem
factum esset.ea est enim Italiae natura; itaq. Italorum usus ferunt, ut commerciorum caussa
ipsis potius in alienas prouincias sit commeandum , quam in Italiam exteris. Artes uero ingenuas
73쪽
genuas ex ipso fonte omnes petere maIunt. Vt orbis nostri nationes singulae statuant in Graeca lingua,quam in Itala cognosceda &perdiscenda ea de caussa utilius tempus & operam poni; Poetasq. potius,& oratores latinos & gricos, quam nouos hos Hetruscos uelint audire. nec cum duet linguς graeca, & latina necessario sint parandae, satis se temporis habere putent, aut ita otio abundare, itaue a docti inar studiis uacare, ut tertiam hanc linguam necesse habeat perdiscere. Sequitur tertium argumentum de labore, qui sine ullo magnopere fructu in lingua latina suscipitur . quae res magnam, ac meliorem temporis partem doctrinae studiis,praeclarisq. aliis rebus subtrahit. quod argumentum ad homines transuersos agendos magnam uim habet. nulla enim maior est quam temporis iactura , nullum q. damnum homines m gis fugiunt, quam quod ,resarciri non posse intelligunt. Qua in re omnes quicumque ita disput*nt, magno in errore, magnaq. in antiquitatis ignoratione mihi uidentur uersari. neque enim aetas puerilis; primiq. anni qui latinae linguae perdiscendet solent dari, grauioribus studiis sunt apti, neque arduis & implicatis quaestionibus, quae in doctrinae studiis tractantur, propter imbecillitatem suam idonei, neque ad res tam obscuras, & abstrusas intelligenti aeui possunt penetrare . quo fit, ut non modo non damnosa, sed in primis fructuosa snt primae illi aetati leuiora haec linguae studia, I a neque
74쪽
neque in ulla exercitatione utilius pueritiae rudimenta ponantur, quibus occupati pueri, fit, ne ad desidem uitam & aetatem otiose traducendam assuefiant, prauumq., qui illis postea difficulter eripi possit, animi habitum induant. quem morem ueterum quoque fuisse minime dubiis monumentis constat. quorum primum statis tempus in Grammatices studiis, atque in loquendi & scribendi regulis poetarumq- scriptis cognoscendis ac leui illa eruditione totum ponebatur . neque serius nos quam illi a Grammaticorum ludis ad Philosophis Gymnasia,grauioraq. studia adolescentes traducimus. neque dissicilis aut diuturni temporis & laboris est linguae latinae perceptio. quod nonnulli
eo errore putant, quod puerilem statem in eo studio multos annos uideant conteri, neque animaduertunt id ingenii imbecillitate ' aetatis fieri, quod ea stas nihil roboris ac neruo rum habens , omni q. contentioni impar, &ab omni labore abhorrens nullam cogitationem ullo in studio possit defigere. quo fit ut
prima elemeta uix annuo temporis curriculo, eaq. centies in die repetendo, parentum q. S praeceptoris uel metu adacta, uel blandimentis delinita perdiscat. quam eandem rem uirum state &consilio confirmato biduo facere posse declarant ii, qui Grscarum litterarum prorsus ignari sese ad illas applicantes biduo legere perdiscunt . pueriles uero annos egresset
di corroborra i stati perfacilis est& expedita latin ε
75쪽
latinae linguae perceptio,perexiguusq.& haud diuturnus labor in eo studio est ponendus, Italo praesertim homini, propter lingus similitudinem , quod multo maxima nominum &uerborum pars eadem sit Italet,& latins lingue, parum q. inter se differentes lint plersq, ex re- Iiquis orationis partibus, cum plersq. sint es
dem omnino, terminationibus enim, casibus,
in stegionibus,& eis similibus rebus lis dus lingus fere inter se differunt . Eloquendi uero& coniungendi leges & prscepta facilia, &perpauca sunt . quod si aliqua sint uerba &uocabula dissimilia, ea partim coniectura ex antecedentibus & subsequentibus rebus percipiuntur; partim auctorum huius linguae lectione breui nota fiunt. Vides igitur GoNZAGA terribilis ista tua laboris diuturni species ad studia hominum infringenda animosq. debilitandos opposita, quam iaceat. G ON Z. Aut dignus tibi uideor s A VLI , qui a te ludificer,
aut tu unus tot annos in scholis uersiatus in Iatinae linguae rebus peregrinaris, neque tibi r o-ta est quae illius perdiscendae cura, & sollicitudo hoc si culum teneat . intorsum enim pertinuit, te de ptimis Grammaticae rudimentis disserere, deq. adumbrata illa ac d cforrni linguae latinae specie, qua imbuuntur puer, atque
ii, qui ad doctrinae studia pi operantes de lingua polienda haud magnopere laborant e Faenim lingua nostra aetate doctrinae studia, qSpudeat, in scholis tractantur, quam omnibus i loidi
76쪽
sordibus inquinatam omniq. barbaris fiditate
contaminatam eruditorum egregiisq. artibus polliorum aures respuant , cum nobis depura& pcrfecta latina lingua, qua iis, qui eloquentiae gloriam sequuntur, scribendum est, sit instituta disputatio. Cuius lingus acquisitio quatae sit contentionis, quamq. diuturni laboris, ii experti sunt, qui in ea lingua comparanda tot
annorum continuatam operam,&assiduam posuerunt,nullisq. aliis studiis interpellata, qui q. tantum ac tam diuturnum laborem exhauserta in Ciceronis, Livii, & ceterorum Latinitatis auctorum scriptis observadis. quam rem cum nuriti magna cum diligentia & animi contentione Lecerint, perpauci tamen sunt, qui magnum aliquid, aut prςclaru sint assecuti; quiq. linguae latins commendatione probentur.N que ego tam diligentem, tamq. accuratam &diuturnam operam in iis hominibus reprehendo, quibus necessaria est ad eam rem as equendam, cuius studio tam incenso ducuntur ho est ad bene, & cum laude latine scribendum. Consilium uero, quo tot de melioribus annis doctrinae studiis, multarum l. magnarum & utilium rerum cognitioni detractos,in hoc studiuconferunt, cum aliam linguam parata habeant, qua cogitationes suas feliciter possint exprimere, eam q. comptam & ornatam nullo modo povum probare . Hoc labore ueteres caruisse, nullam q. tantam temporis iactura fecisse, neq.
illos racturos, qui inuenta & cogitata sua patrio
77쪽
rso sermone litteris mandare animum inducunt , si negas s A V L i , tum uero te pactorum admonebo. Conuenit enim inter nos, ut Socratico more sine pertinacia ueritatem perquireremus. quq ita hac in re euidens est, ut nullis uerborum praestigiis possit euerti. neque. n. omnia sunt in eloquentia, qua tantum uales,
ut quod non ulli ueteres siue illi oratores, siue sophistae fuerint, professi sunt, possis deteriore
caussam dicendo facere meliorem. Sed istor coram iis Iudicibus caussam agi, quos nullum artificium possit peruertere, neque ullus illorum mentibus obiici error in re prssertim tam clara. S A V L. Multo mihi formidolosior esse deberet eloquentia tua GON Z AGA, quam
mea tibi, si in instituta disputatione ullus illi
esset locus . quod tu tam acri oratione ac uehementi modo a te recitata satis docuisti, cum ego nullum umquam inboc genere aut periculum mei fecerim, aut specimen dederim. itaq. tuam tibi artem facile cocederem. uerum illud multo mini magis, quam tibi istadum uideo, quod coram iis ludicibus caussa agitur,quoi si
sapientis & ingenio nullis captionibus possit illudi . Tua enim ista ratio quam tantopere amplexaris , cuique occurri non posse existimas, quamquam re falsa est, tanta tamen similitudine uerum attingit, ut nulla ad speciem sit insignior . Verum hoc in loco unde te nulla rationis aut argumentoru ui exturbari posse considia, quam commode consistas mox appar
78쪽
bit. quod ne longum faciam, illud quod a te positum est, accipio, non de illis hominibus
inter nos esse pugna, qui quo tandem scribendi genere res suas mandent litteris, minus I borant,modo a legentibus ipsorum scripta intelligatur; sed de iis nos disserere,qui scribedo nomen suum eloquentiae laude student commendare , quales sunt Poets, Oratores, Historiarum scriptores, atque ii quoque,qui ingenuas artes, ac doctrinas n6 hoc foedo &inquinatissimo orationis genere, quo multis ab hinc annis scholae utuntur, sed polito illo & eleganti litteris mandat. quam rem Platonem,Xeno hontem, Aristotelem, omne'. priscos illos magnos uiros ac Philosophiae, omnis l. doctrinae, & eruditionis, omniumq. praeclararum artium parentes,Iuris quoq. Ciuilis auctores, sacros etiam Theologos nostros Chrysostomu Nazian Zenum, Cypr.num,Tertullianum, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, & reliquos ueteres semper fecisse constat. Eiusmodi
hominibus, si finem, quem spectant, assequi
uolunt, magna pars temporis a doctrinarun, studiis ad eloquentiae auctores legendos, eorum q. libros assidua tractatione conterendos
necessario est conuertenda, atque illorum scribendi genus summa cura, omni g. ingenii contentione obseruandum, quo sese ad illorum similis udinem quam maxime possint, consormet. Omnia enim fere sunt, ut diximus, in hac
imitatione, in artis prsceptis minimu, qui res, homi-
79쪽
homines a doctrinae studiis multos annos abstrahit. quam rem ueteres no minus, quam nostros facere solitos,testis est Demosthenes, qui Thucydide in ore & in manibus perpetuo habuisse . quamplurimosq. annos in eius scriptoris assidua lectione contriuisse traditur. Quod idem aetate nostra fecisse M. Antonium Flaminium constat. Cuius multos annos unu illud studium fuit, ut Poetas omnes latinos, eos nimirum, ad quorum imitationem se se contulerat, initium faciens a Vergilio,deinceps memoriter recitaret . quibus finitis de integro inciperet; itaque per plures annos fecisse, omnes in orbem nullo die intermisso recitando.idem alios facere existimandum est, qui ad summulaudis gradum in scribendo contendunt. nihilq. interest, utrum hic tantus ac tam assiduus labor in sua,an in aliena ponatur lingua, cum utraque aeque diuturnum tempus postulet. GON Z. In hoc uero paucos tibi assensuros puto. SAUL. Assentientur omnes ii certe, qui utramque rem experti sunt.Adsunt graues testes, qui Bembum , quem in utraque lingua aeque laborasse tot egregia ab illo relicta monumenta testantur, sa spe audierint, cum diceret, sese non minus auiduam minusue diutum nam &' diligentem operam & contentionem in Petrarcae & Boccacii, quam in Ciceronis &Latinorum Poetarum scriptis obseruandis co-
sumpsisse. GON Z. At in linguae latinae auctoribus duplex suscipitur labor, quod in illis
80쪽
praeter eloquentiae imitationem perdiscencsa sit lingua, quo altero labore uel maximo, quiq. multum temporis aufert, carent ii, qui Italice scribere decreuerunt. S A V L. Duplex responso est, altera simul cum modo scribendi linguam quoque perdisci, & ea, quam superius prolixe explicauimus, non minus in H trusca ista lingua perdiscenda, quam in latina hoc tempore esse laborandum, quam uos, qui eam, ut diximus, a uobis uultis peti, ab ipsorum etiam Hetruscorum populari loquedi usu secernitis , ut nemo nisi ex praescripto uestromittere uerbum possit. Quo fit, ut si quis bene Italice scribere uelit, teque actam diu in Boccacii & Petrarcae obseruatione illi sit laborandum, si Italus, ac si Gallus sit; nihilq. inter-st,hςc cura & diligentia in aliena an in sua lingua sumatur . qua similitudine cogimur idem de latina lingua fateri, neque dubitare debemus , quin nobis in Petrarcs & Boccacii, qua in Ciceronis & Vergilii lectione minus diu minusq. attente sit uersandum. GON L. Paucos te puto S A VLΙ huius opinionis socios habiturum. S A V L. Immo uero paucissimos, ut paucissimi sunt, qui huius rei periculum i ciant ; quiq. in rebus existimandis, momentoq. suo ponderandis mentem & cogitatione bene penitus defigant. Tu ipse GON ZAGA, si quis tibi iusiurandum deserat, minorem n aetatis tuae partem in lingua Hetrusca, atque in Boccacii & Petrarce sci iptis euoluendis te putes
