장음표시 사용
81쪽
tes contriuisse, quam Longolius aut Osorius in latina lingua, &in Ciceronis ceterorumq. eius linguae Antistitum obseruatione, amabo te, quid respondeas GON L. Quid omnino respondeam, cui mea tantum studia nota sunt, ceterorum ignotaὸ SAVL. Satis, ut arbitror,tres priores loci purgati sunt. qui genere leuiores sunt habendi, atque eiusmodi, ut solutam optionem relinquant, qua quiLque lingua sibi scribendum statuat. Simul t men doceant & admoneant, melius & praeci rius, maioreq. cum fructu & gloria operam &studium in latina lingua poni. id quod tamen posterius clarius apparebit, cum dignitatem utriusque linguae inter se comparabimus .
Quarti & Quincti loci, qui deinceps sequuntur, maiora & grauiora sunt momenta ' quΟ-rum alter , hoc est quartus est de innumeris post usum latini sermonis uulgo omissum n uis exortis rebus, quq uocabulo Iatino careant, quae nouis nominibus in aliena & mortua, ut uultis, lingua appellare non liceat; &si appellentur, tum uero aliam plane linguam fore. Quinctus sermonem Italiae popularem latino ut praestantiorem & pulchriorem ant ponit . Quae si uere dicuntur , non iam libera nobis relinquuntur consilia , utram linguam sequamur; sed quarto efficitur , ut Iatine omnino scribi non possit, quincto, ut,
etiam, si possit, non debeat. Duo igitur hi Κ a loci,
82쪽
ioci, qui susceptam quaestionem maxime continent , longiorem & fortasse etiam litigiosiorem habent disputationem . Que cum ille dixisset BON COMPAGNVS , multum, inquit, diei iam processit, horaq. prandii appropinquans nos admonet ut ad sacrum accedamus. Consurreximus igitur omnes, sacroq. peracto diascubuimus.
83쪽
mi'. sermonibus ac iocis conuiuium celebrauissemus, mensis remotis BoNCOMPAGNVS cum in nulla, inquit, disputationis parte SAVLI te conuenit defatigari, tu uero haec, quam nunc habes in manibus, omnem tuam acerrimam contentionem postulat . uenistis enim in mediam dimicationem , atque in eam, in qua huius quaestionis uertitur summa. hactenus enim pugnam a uobis elusam put mus, quae nunc committenda est; atq; a comminando ad ineundum praelium descendendum. non debes igitur nos nunc, ut cum maxime, ad te audiendum animis erectis destituere ἔ expectationemque nostram fruthrari, sed tamquam nunc primum certame inter uos committatur,integris uiribus animoq.infracto
84쪽
& uiuido manum conserere . Ex huius enim argumenti exitu pendet, utrum nutantem &instabilem, ut adhuc, an certam & explorata de instituta quaestione posthac habeam sententiam. Perge igitur alacri animo sententiam tua nobis explicare. S A V L. Pergendum uero,&fortiter agendum uideo. neque enim mihi imperiis tuis deprehenso integrum iam est,aduersus iussa contumacem esse. Initium igitur faciens illud repetitum uolo, quod superius satis arbitror demonstratum, latinam linguam It lis alienam dici non posse. illud praeterea prγmuniendum est, quod paulo ante leuiter attactum enodatius nunc est explicandum. Nego igitur latinam linguam extinctam aut mortua esse existimandam. neque enim ea res mortua uere ac recte appellatur, quae nobiliore&praestantiore sui parte uiuat & uigeat . quae res in investigationem nostram conuenit. Etenim cusermonis duplex sit usus & facultas, altera Io- quendi , altera scribendi, longe iis c infinitisq. partibus illi prsstat; atque adeo rerum hum narum pristantissima est . quippe quae uitam ,
mores, humanitatem, omnes doctrinas, omnes artes, omnia denique nostra contineat. sine qua homines in altissimis ignorationis tenebris uersentur, uitaq. haec nostra agrestis&inculta haud multum sane a ferarum absit immanitate. Litterarum enim praesidio, scribendiq. facultate duce omnes doctrini, omne'. artes, quibus uita haec nostra ad humanitatem excolitur
85쪽
Iitur auctae, & absolutet, atque ad perfectum hunc statum adductet sunt, leges scripis, uiuedi
tradita praecepta. nulla enim ars litterarum &scribendi ope deserta aut perfici & absolui potuisset; aut perfecta & absoluta durare . neque enim ulla earum primo & ab uno inuetore ad perfectum & absolutum operis effectum perducta est, aut omnibus suis partibus & numeris expleta, sed tantummodo inchoata, cui reliqui, qui consecuti sunt eiusdem studii aemuli alia deinceps atque alia paulatim addedo ominnes tandem scientias & doctrinas; omne'. artes ad perfectionem hanc, in qua nunc sunt, adduxerunt. at hoc haudquaquam potuissent facere ope litterarum & scribendi facultate destituti ii, qui primos rerum inuentores deinceps consecuti sunt; nisi primi illi inuentores; iiq. qui primis proxime succreverunt, inuenta di addita sua litteris & scriptura c5 signata successoribus reliquissent; praebuissent l. materia cui ipsi deinceps ac paulatim quae praeter iam
inuenta excogitassent, adderent. neque en im
ex primis inuentis lumen aliquod in eode studio succedentibus potuisset priserri, quo illi illustrati cetera, quae restabant. possent in uestigare; atq. superiorum inuenta ipsi limare & polire. Iam uero quae & quanta illa est utilitas, quod litteris & scriptura deficientibus n ullam
priorum temporum & saeculorum, quae ante avos aut summum proauos nostros fuerunt, notitia haberemus omniumq. rerum memo-
86쪽
ria periret i atq. in maxima obscuritate & obliuione tot Regna, tot.Respublicae, tot clarorum uirorum res gestae, omnia deniq. temporum monumenta iacerent. Vt qui rerum status
superioribus sirculis fuerit ; qui usus, qui mores, quae leges, quae instituta, qui bella, quet pestes, quq rerum conuersiones, quae imperiorum euersiones, qui populi opibus & armis floruerint, ne suspicari possemus quide. QSare cum singulis doctrinarum & artium inuentoribus tantam gratiar nostre parte debeamus, quata est in singulis inuentis rebus utilitas,li terarum & scribendi inuentoribus uniuersiam gratiam omniaq. nostra debemus. quoru ingenio & praeclarissimo omnium, quae excogitari possint, inueto omnes artes, omnesq. doctringad perfectionem & absolutionem uenerunt: uita nostra legibus, moribus, institutis formata& exculta est ; clarorum uirorum memoria celebratur et uigentq. Virtutu monumenta, a quibus uiti cu honestate & laude degendi sumamus exepla. Cum igitur pars haec lingus, quae dignitate & gloria infinito interuallo alteri sit
anteponenda, vivat ac uigeat; eius . numquasit intermissus usus, sed iam inde ab eius initio cum in Latio hac lingua loqui homines coeperunt, perpetuo retentus & cultus, siquidem et trost Italam, Hispanam, Gallicam & ceteras inguas inductas numquam latine & quidem maxima ex parte scribi desitum est, ut paulo ante diximus, qui tandem hanc linguam mortuam
87쪽
tuam conuenit uocare Vsum quidem minus nobilis illius partis omisitim dicere possumus; neque eum ipsum omnino. quippe cui in rebus, quae reliquas humanas dignitate antecellunt,in iisq. locis, in quibus negotia omnium maxima tractantur, sit adhuc locus, hoc est in scholis & in iudiciis. Quare diligenter cauendum est nobis, ne posthac linguam latinam uigentem & florentem falso mortuam appellando per summam iniuriam & impietatem obruere & sepelire contendamus. G O N Z. Voluntati isti tuae S A V L Ι , quam ita egregiam erga linguam latinam ostendis, nihil illa tibi magnopere debet, quod illam ab interitu se uare, atque adeo defunctam iam& extincta
ad uitam reuocare uerbis studeas, cum re nopossis. neque ista tua distinctione de scribendi& loquendi facultate satis a cute a te excogitata quidquam tibi est perfectum ac conclusum. Te enim uirum omni eruditione perpo- Iitum, omniq. eleganti doctrina instructum nofugit, in unaquaque re ponderanda & iudicanda non ea, quae extrinsecus adueniunt,sed
uim & naturam ipsam rei esse spectandam, &ad illam iudicium & stimationem nostram dirigendam . Dubitari autem non potest, quin uis & natura sermonis sit locutio; eaque de caussa lingua & sermo sit a natura hominibus
dytus, ut loquantur, notionesq. animi loquedo exprimant; eaq. facultas, non autem scribendi ars inuenta nos a belluis destinguat.
88쪽
Hominum enim est inuentum , ut tu ipse modo posuisti, quae loquimur, ea litterarum monumetis& scriptura ad posteritatis memoriam consignare. res quidem pri clarissima, sed quilinguae natura ac vi sua nequaquam insit , uerum illi extrinsecus accidat. Cuius rei uel illud sit signum, quod mulis nationes fuerunt, &etiam nunc lunt, quibus hic scribendi usus diu fuerit ignotus,& adhuc sit; atq. adeo uniuersus orbis terrarum eo usu multa saecula caruerit, cum inuentor Cadmus proferatur, aut si quis alius fuit, qui multis saeculorum aetatibus post conditum orbem fuit. Illa igitur tantummodo lingua uiuere existimanda est, qua loquimur; quaeq. nobiscum nascitur,cum nulla alia lingus & sermonis uita sit, quam locutio. qua uero non Ioquimur, quaque loquendi usus, qui sermonis uita est, extinctus est, ea mortua plane est censenda; neque naturalis nostra appellanda, quippe, quae non a natura insita nobis, sed a Magistro accepta aliena & dici & haberi debeat. Qui enim aliena eam linguam non dicamus, quam si propriam
nostram esse contendamus, ceteri omnes Europs nationes nobis litem intendant; fgulqq. illam suam uindicent ξ quippe cuius usus non minor,atque adeo frequentior sit apud illas. Vt si eam alienam non libeat appellare, saltem
propriam nostram non esse cogamur confiteri SAVL. Enimvero GON ZAGA cetera, quet
adhuc attulisti, & si minus mihi probata sunt,
89쪽
tolerabilia tamen fuerunt. haec uero tua tam captiosa ratio , pace tua dixerim, nullo modo
ferri potest. non enim ista, quam adduxisti, solida est sententis,sed uerborum futilis & inanis differentia . quod si uerba potius sequi,
quam sententiam uolumus spectare, nulla disputatio satis nobis procedet.Definitio enim sermonis istam a te excogitatam differentiam refellit. didicisse autem te a Dialecticis puto, quaru rerum definitio sit una & eadem, eas res inter se re non differre. Qui uero sit alia se monis definitio, quam uerborum contextus& complexio, quibus animi notiones & sensa ab iis, ad quos uerba perueniunt, percipiuntur ξ quid porro interest, utrum uerba haec ore
pronuntiemus , an in tabulis exaremus, cum uterque sit modus , quo uerbis , non autem
nutu& significatione ne eam latebram habeas sensa nostra animiq. notiones, quibus uolumus, aperimus. Modi igitur sermonis cualiis communicandi duo sunt, cum unus tantum sit sermo, alter oris, alter stili. quorum
hic praestatior illo est habendus. quippe quod
ille caducus sit ac subito intereat ; auresq. prεteruehatur posterioribus uerbis antecedentia trudentibus & expellentibus, at qui scriptura consignatur sermo, immortalis est; quiq. saepe repetitus adhqreat & retineatur; neque prsteruolet. Quod si captionibus ego quoque uelim tecum agere, uide in ratione ista tua quot sint uulnera. Principio qui tibi uenit in mente
90쪽
Italam linguam natura nobis insitam uocare, cum hoc in nullam linguam cadat ξ Si enim ulla esset hominibus naturalis lingua, ea nimirum omnes homines omnesq. gentes uteretur. quarum tam uarius tamq. inter se diuer-' sus nunc sit sermo . quae enim natura sunt, ea
ubique eadem & perpetua sunt, neque locis
aut nationibus aut temporibus uariant. facultatem tantummodo &aptitudinem adloquendum natura hominibus dedit ; hoc uero,aut illo sermone uti, hoc non a natura,sed ab aliis caussis habemus . deinde si sermo, qui perdia scendus sit, naturalis non est, id non minus in Itala, quam in latina lingua ualet. utraque, . enim perdiscenda est, nec refert utrum a nutrice, an a praeceptore, & utrum in schola, an in domestica consuetudine . Iam uero quid tandem ista tua distinctio ad quςstionem nostram pertiner aut quid uerba inter nos aucupamur , cum sententia non discrepemus ξ QSare quoniam aures ita delicatas habemus, aliis utamur uerbis, duasq. has res , quas adhuci uno uocabulo nominauimus linguae siue sermonis, distinctis nominibus uocemus, alteram q. latinam locutionem ; alteram latinam scriptionem appellemus . cum utraque res nihil aliud sit, ut diximus, quam moduS sermΟ-nis proferendi, animi g. cogitata enuntiandirneque de origine utriusque, quod nihil ea res ad nos pertineat; laboremus Isitq. sane locutio uetustior, modo illud teneam, hanc scriptionem
