Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

SECUNDUS. Iu

ri, quorum nomina grauibus uiris uel in popuIari sermone ignota ab ipsis tantummodo artificibus uix sciuntur. Virgilii auctoritate contetus grauis & prudens scriptor se se ad eius similitudinem conformabit . qui Didonem aureis & purpureis pictisq. uestibus conspiciendam inducens a minutis illis rebus abstinuit, quae poematis dignitatem &grauitatem imminuunt, sati'. habuit formam pulcherrimae Reginae uestibus ad uenationem luccincti ita ex-' primere.

Sidoniam picto eumdem elaeumdata limbo ;cui pharetra ex humero et erises nodantur in aurum tAurea purpuream siubnectit fibula uectem.

Quod Virgilii iudicium sunt qui Homeri consilio anteponant. qui in rebus describendis minutissima quique nimium fortasse consectatus est . quem aetate nostra imitari studuit in Poemate populari lingua conscripto, quod Italiae liberatae inscripsit.Joannes Georgius Trissinus eruditus quidem & doctus in primis uir, atque

egregius Poeta. at hac in re sapienter ne fecerit Homeri auctoritatem Virgilio praeferens, aliorum erit iudicium. equidem meum inter tantos uiros,qui q. in Poetica facultate summu fastigium teneant, iudicium non interponam. Illud tenebo , neque me de eo quisquam dimouebit, Virgilii consilium ad Ciceronis eloquetia antistitis sententiam propius accedere, qui assirmat, minutam & exilem atq. humilem esse nimiam omnem diligentiam . quare in graui P a oratione

122쪽

IM LIBER

oratione & in amplo illo genere, res nimium enucleandas non esse, aut minute persequendas. Perspicuum autem est, ni fallor, nihil Heroico poemate magis ab humilibus & eYili4 bus abhorrere , ac magis grandia postulare . Quam rem Virgilium iudicio potius adducta fecisse, quam linguae egestate, quodque latinus sermo non, ut Graecus, in quascumque formas uelis, flexibilis minus minutis rebus explicandis aptus sit, ut nonnulli putant, Moretum declarat, in quo Virgilius res humiles ita minute persequitur, ut nihil Graecis cedat. Quid enim minutius simulque enucleatius dici potuit, quam hoc

Sollicitaq. manu tenebras explorat inertes,

Vestigas Deum, mus quem denique sensit.

Faraulus exuno remanebat ni resumus, Et cinis obduo Mesabat lumina pruna. Admouet bis pronam submissa fronte lucerna , Et producit acu nuppas humore earentes ἔ citat O erebris languentem statibus ignem. Tandem concepto tenebra fulgore recedunt Oppositaq. manu lumen defendit ab aura

Item illa

- me erat unica custor, Afra genus, tota patriam testante figura , Torta comam, labros tumens, ct fusca colore , Pectore lata, iacens mammis, compressior aluo,

cruribus exilis, spatiosa prodiga planta , continuis rimis calcanea; scissa rigebant.

Eiusmodi

123쪽

Eiusmodi minuta si in poemate non sunt necessaria, quod genus scribendi omnes flosculos admittit, quanto eadem a grauitate historis sunt magis aliena . G Ο N Z. Veritatem mora, falsa festinatione ualescere uere tradidit Cornelius Tacitus. quare paullo amplius immorandum est hoc in loco, in quo disputationis summa in primis uertitur, resq. subtialius est tractanda, ac prolixius & planius ex-llicanda: neque ueritas istius breuitatis inuo

ucris obtegenda . Tu enim sAVLI bellica dumtaxat nonnulla instrumenta de armorum genera protulisti, quae nouis nominibus nuncupari posse,ueterum ipsorum emplo & imitatione confirmare conatus es, quam tamen rem non omnes tibi facile dederint; quin contra acerrimos aduersarios te habituru puto.Verum ego non necesse habeo omnibus in rebus tibi morose aduersari . quare rem controuersam & ambiguam a me tibi concessam in praesentia habeto. non enim libenter lites sero . sed pauca haec & tolerabilia sunt. Quid cetera omnia, qui in quotidiano usu uetianis tur ξ quae non paucula illa sunt, quae commemorasti, chyrotheca, stapeda, sella, sed pene infinita in omni rerum genere,atque adeo tot, ut si quis summam subducat, plures snt pene

aetate nostra res, quae latino nomine carcant,

quam qui latine nominentur I eqq. eiusmodi sunt, ut nisi sua quae l. uoce appellentur, quotidianorum usuum commercia inter nos con . stare

124쪽

stare non possint. Atque ut distinistionem tua

accipiam , earum rerum , quae omnino non erant, quaS nouo uocabulo nuncupandas es.se necessitas a te expressit, ab iis quae quamuis

formam mutarint, usus tamen earum uiget,

idemq. est, ac proinde cum eadem sit substantia, eadem cum ueteribus possunt dici; recteq. idcirco illas ueteribus nominibus uocari. Vt igitur tuam distinctionem sequar, quamplurimς ac pene innumerabiles sunt res in utroque genere, qui nouis nominibus necessario egent, quς oratione persequi non necesse habeo , nam & uulgo nota sunt, & satietatem facerent. Sed cogitationi uos ea uestri in omni genere quiso, subiicite, eaq. omnia animo circunspicite . Principio in uestitu quot noua sunt , quorum nullus apud ueteres erat usus ac praeter ipsum uestitum quot pannora

sunt indum sipecies ueteribus plane ignotae ΘQuid in cibisὸ dies me deficiat, si singulas species cum ciborum ipsorum, tum condimentorum uelim recensere, quae suis singuis nominibus appellantur, quaeq. apud ueteres cumi pis non essent, ne nominari quidem poterant. Iam uero Salgamorum infinita genera a ueteribus re diuersa an no sunt suis propriis nominibus a nobis notata Eadem multitudo rerum nouarum, ac nouis & suis propriis uocabulis distinctarum in supellectili tam urbana quam rustica reperietur, Atque haec in eo genere sunt rerum, quas nouas plane esse ano firmasti;

125쪽

SECUNDUS e no

srmasti; quarumq. nullum fuisse usum apud

ueteres constat. Alterius generis sunt ea, quae eadem cum ueteribus fuisse, atque idcirco iis. dem, quibus apud ueteres, nominibus appellandas ex substantia atque ex usu argumenta ris. quem locum non te facilius quam superiorem tueri posse reor, nam ut tibi dem, que usu sunt eadem , quod ad nostram disput tionem attinet, substantia quoque eadem es.se , quamuis forma quadam uarient; ac pro, pterea eadem illis esse tribuenda nomina , ut

de toga & de tunica dixisti. Vt igitur hςc tibidem, non tamen lisc pro cetero tuo acumine

mihi pronunciare uisus es, cum singula harurerum genera compluribus speciebus ac uariis distinguantur . quas singulas species suis pro priis nominibus uocandas esse cum quotidianorum usuum necessitas uel ab inuitis nobis

exprimit, tum ueterum exemplo demonstra tur . quorum uno ero contentus, ne nimis longum faciam.Velandi capitis cum usus sit unus, non tamen Omne capitis uelame uno eodemq. uocabulo nominabatur, sed nomina simul cuspeciebus erantuaria. galerus, pileus, pet sus, tiara, cidaris, diadema, corona, mitra,& nonnulla alia. idem igitur nos quoq. face re tum ueterum exemplum, tum necessitas ipsa cogit. nam ut uestem exteriorem, que interiores tegit, togam , interiorem tunicam etiam nostro tempore recte uocari tibi assen. tior, atque utr*mque rem eandem esse gene re

126쪽

ID LIBER

re, substantia, usu cum ueteribus non inficior, ita plures ac uarias esse assirmo togarum & tunicarum species , uarias item penularum, id

quod uulgo notum est . quq snguis si uno generis uocabulo uesis appellare , & a ueterum imitatione recedes ; neque te ministri ac pueri tui illas poscentem intelligent. Iam uero nauticarum rerum uocabula, ipsiusq. nauis partium nomina, cum alia plane esset ueterum nauigiorum forma, quot ac quam pene innumerabilia sunt quibus cum latina lingua pro sus careat, in quanta ac quam necessaria re, si latine loqui ac scribere uolumus, muti esse cogemur QSem igitur exitum habet distinctio a te inducta, cum in utroque genere tam multa sint, quae proprio uocabulo nuncupari sermonis & quotidianorum usuum necessitas cogit ξ Minuta igitur haec, que contemnebas, quae in omni genere infinita pene sunt, quoruusu carere non possumus ,l si non scripto, id

quod tamen nullo modo concedo, saltem l quendo , cum illis nobis opus est, an non necessario sunt nobis millies in die exprimendaὸ SAUL: Sunt uero GONE AGA. Verum anmemoria iam excidit, ita partitos nos esse inter hos duos sermones munera, ut scripturam& graues res latinς linguae reservaremus, quotidianorum uero usuum commercia cum pueris, cum mulieribus, cum familiaribus, cum opificibus, cum uillicis, cum rusticanis, cum

ni inistiis, addo etiam cum magnis & grauibus

viris

127쪽

uiris ad popularem linguam delegamus λG Ο N Z. Misera uero & perdita omnino ista

est defensionis latebra a te uno nunc primum excogitata, preclareq. se habet egregius iste uester latinus sermo. quo quid mihi opus estia ut quid me molesto negotio implicem, tantoq. studio ac labore eum mihi sermonem c6- parem, quo uix dimidiam rerum partem, quae

in usum mortalium cadunt, possim exprimere, cum meum paratum habeam, quo omnia animi sensa commode declarem; omnesq. res nominem Z S A V L. Nemini oratio mea uim affert; liberaq. sunt tibi, & uero cunctis hominibus consilia, quo quisque sermone sit iutendum statuat. uerum quas tu nouas res

in omni genere quotidianorum usuum protulisti, eas non magnopere ad disputationem nostram dico pertinere. nam si mihi tecum pugna esset de loquendo, ualeret tua ratio in quotidianis commerciis. ineptus enim ac

ridiculus plane st, si quis uulgo, ac cum familiaribus & ministris & opificibus alio quam

populari sermone utatur. Verum nos non de loquendo sed de scribendo ambigimus. Docuimus autem modo, eiusmodi res in scrupturam non cadere, nisi raro admodum, atque inter familiares ac mercatores, si quis illorum eas res per epistolam sibi mitti postulet, eas uein tabernae & societatis aduersaria referat . at

in epistolis de grauibus& publicis rebus, quales sunt, quas Principes & oratores, quiq. Prin . cipibus

128쪽

cipibus sunt ab epistolis, atque ii, qui publicas& graues res tractant, inter se scribunt, in orationibus, in iudiciis, in historiis scribendis , in Poematibus conficiendis, in primis uero in Gymnasiis atque in doctrinae studiis & disputationibus nullus est, ut planum fecimus , minutis istis locus. GONE. Hoc uero optimum, quod doctrinas & scientias latino sermoni r seruas. id uero est eiusmodi, ut nisi de tuo pudore & iudicio detrahere uererer, affirmare nodubitarem , te talium, qui te audiunt, uirotusummae dignitati illudere uoluisse. An qui Ru

est tam omnium litterarum ignarus, qui nesciatiatinum sermonem minime omnium doctrinis& optimis artibus tractandis aptum quippe qui primis nominibus maxima ex parte careat. qui substantiam, quantitatem, identitatem, quidditatem, poenitentiam, peritiam, perditionem , sublimitatem , aptitudinem, incertutudinem, diuersitatem , indifferentiam, paternitatem, fraternitatem, ac longe maxima

eius generis partem dicere non possit. atqui in his uocibus doctrinae in primis uersantur.quippe quae de rebus in uniuersum & aeternis disserant , quas a materia abstrahunt. Vocabula uero liberalium & Mathematicarum artium apud latinos nulla sunt, ut Lucretius & alii patrii sermonis egestatem conqueri soliti fuerint , qua fieret, ut Graecorum inuenta latinis litteris explicari non possent; Ciceroq. ipse cuPhilosophiam latinis litteris mandare aggres-

129쪽

SECUNDUS. Iu

sus esset, noua uocabula a Graecis mutuata in latinum sermonem inducere coactus est. Et adhuc non pudebit egentissimam latinam linguam cum ditissima Itala conferre . in qua doctrinae commodissime nulla linguae inopia tardante tractentur & explicentur ξ Tu uero latinum istum sermonem tuum tibi habeto. Ego ueram & solidam rationem tenebo. S A V L. Neque meum est GoNZAGA dignitati tantorum uirorum illudere, neque est,cur tu acumen meum hac in re desideres, quod ego nullum mihi assumo , quin etiam a te datum n que agnosco, & libenter tibi remitto. quaeq. dissero, ea non ingenii ostentandi consilio, sed ueritate ductus loquor . pauca igitur pro re tibi respondebo. neque egentem neque ad doctrinas tractandas parum aptum esse latinusermonem. quorum alterum de egestate suo loco reseruo, tum cum de utriusque sermonis comparatione & pulchritudine agetur. in quo spero me latini sermonis copiam &diuiatias ἱ contra popularis Itali sordidam inopiam& egestatem non modo his Proceribus, qui adsunt, ita ut nulla dubitationis fibra in animo cuiusquam sit residua, sed tibi ipsi probaturum . aperiamq. in quo linguarum uberi

tem & egestatem positas putem. G O N Z.

Hoc uero optimum, ut linguam omnia, quaecumque in mortalium usum cadunt, commode & clare exprimcntem egentem uocemus, quae uero uix dimidiam rerum partem possita eXprimere,

130쪽

exprimere, eam diuitem faciamus. Tum ueroe me non tardum modo, sed amentem plane &stupidum fatebor. S AUL. Suo quisque periculo peccat GON ZAGA. Cum de redi si ruero ; ac quale id sit, quod dico, exposuero, tum utra sit absurdior sententia apparebit. Quod uero attinet ad scientias tractandas, ea distinctio, quam initio praemunivi, hoc me laqueo expedit. caret enim latina lingua aliqua ex parte nominibus primis, quod doctrinae in illa tractatae non sint.neque enim Romanis hominibus illud erat a continentibus bellis, &ab orbe terrarum, rebusq. humanis imperio regendis otium, ut doctrinae studiis uacarent. Vocabulis igitur ad forensem & quotidianum usum minime necessariis, & a nulla necessitate inductis nihil mirum est, illos caruisse. qua egestatem tum sentire coeperunt, cum sese ad doctrinarum studia contulerunt . illam q. eme dare sunt aggressi nomina ista prima qus desiderabantur, in latinum sermonem inducentes. Cuius rei auctor fuit Cicero, qui e Grsco fotite in Patrium sermonem ea transferre; ac latinitate donare instituit, multaq. noua uocabula no ab usu populari inuenta, sed a Graeco sermone accepta in latinam linguam induxit.Distinctionem igitur initio posita retinentes quod

in bellicis instrumentis armorum q. & munitionum genere; ac magistratuum, procurationum, honorum, imperiorum nominibus fecimus, idem in doctrinis tractandis faciamus;

SEARCH

MENU NAVIGATION