장음표시 사용
141쪽
superioribus atibus fuisse ex Plauti, Terentii , Catonis, Lucretii, Varronis, Cssaris, Sallustii , Livii, Celsi , Virgilii scriptis perspicuum sit . quae non pigebit referre. Dabis ueniam Pr lacte; satietasq. quam rei enucleandae necessitas inducit, tibi erit deuoranda. Plauti enim sunt abitudo , amabilitas, palpatio, receptio , incogitantia , obstaculum , aliaq. complura.GTerentii abitio, deambulatio, exprobratio , uecordia, cantilena . Catonis de portatio, putor. Lucretii canor, connexus, amaror, spurcitia. Varronis albor, ariditas, aritudo, cibatus, cinctus, attactus, exurigo;
exemptio, famulitium, frigedo, latratus, mistura, pinguedo, seminatio, tonsura. Caesearis acesiuitas, decliuitas, deiectus, obiectatio. Hirtii iugulatio . Sallustii algor, gnaritas. Virgilii assultus, canities, descensus aliaq. coplura . Livii adactio, adiectio , alloquium,
coercitio, comploratus, comploratio, comprecatio, consternatio , deiectus, decursio, devexitas, desertio, descensio, excensio, eruptio, fatigatio, insectatio, intercursus , Iit tio, procursatio, rubor, simplicitas, succlamatio, transfugium, uagatio, uariatio , uigor, uiolatio. Celsi, coercio, gestatio, re cursus, refectio, suffusio, marcor, sutura, Catulli esuritio, quae omnia a Cicerone non ut
parum latina reiecta sunt, quippe, quae non modo in uulgi sed in doctorum usu essent, sed
quod in rebus , quas tractauit, usu non euene
142쪽
runt, omissa. Quid posteriores Plinius , Tactatus Quinctilianus, Columella & ceteri, quoruinnumerabi Ita sunt eiusmodi nomina in omni rerum genere a Cicerone praeterita, ab ipsis cuusus esset, crebro usurpata. Tantos ne ac t
Ies uiros ingenio & doctrina Ciceronis aetate haudquaqua inferiores a latina lingua cI demus illorumq. iudicium repudia bimusὸ Hi
praeterqua quod ea ipsa, quae modo rettulimus nomina non a Cicerone modo,sed a reliquis quoque, quos nominauimus, acceperunt,i numera ipsi addiderunt, atque adeo ea omnia, quae non modo in doctrinarum studiis tractandi sed quae in rebus quoque domesticis & rensibus in omniq. usu uitae se se offerebant. Eorum igitur haec sunt a Ciceronis *culo uel
omissa uel non litteris mandata . abdicatio , ablutio , accidenti φ, accumulatio, accursus , acor, acceruatio,admissio,adoratio, aduectio, adustio , squiparatio, aestuatio, alligatio, amaritudo , ainbustio, apparitura, astrictio, attactio, auulsio, auersio, auersatio, austeritas ,
caesura, captiuitra,captura, cautela, circvactus, circuncisura, circunci fio, circumplexio, circusiantia, colluctatio, computatio, concoctio, conculcatio, condictio, concussus, congruentia , conniventia, consummatio, contactus, contradictio, conuulsio, cocti O., comparatio,
chematii, decoctura, deflexus, dinuuium, dedignatio, densitas, densiatio, deputati', de .
sectio, destinatio, directio , diuersitas, duppli
143쪽
otio, enuentia , egestio, eleuatio, emunis' ctio, enarratio, euagatio, euectus, executio,
exhibitio, expuitio, exulceratio, facundia , fartura, fer citas, figuratio, foetor, fultura, improbatio, inciso, incubatio, infuso, iniectus, laeuitas, laeuor , latratus , minutio, mucor, murmuratio, nictatio, nodatio, o pa-cietas , oscitatio, ouatio, perfusio, perditio, peritia, pinguitudo, popularitas, praecipitatio , praelusio, praeoccupatio, procurso, pugnacit s , purificatio, rasura , rancor , reatus , recisio, recreatio, redhibitio, reuulsio,
rigatio , signatio, scalptura, stratura, structura, strangulatio, sublimitas, substitutio, suffocatio, suffoso, suctus, superuentuβ, suppostio , ωppuratio, *nceritas, tactus, textus, tinctura, tinctus, torsio, torvitas, transcriptio, transcursus, transfusio, uersura, uesania, uanitas. Quid illa quae in rerum &locorum descriptione atque in re rustica tanta cum uenustate sunt a Caesare, Celso, Plinio, Columella formata nomina λ si quis ab illis abstinebit, sanum ne illum,atque integra mente uti putabimus λ contabulare , contabulatio , contignatio, inspirari, fibulari, decussare, decacuminare, impedare, asperari, clatrare, cuspidare, fenestrare, fastigiari, radicari, flexuosus, angulosus , sinuosus , labrosus, gibbosus, sylvosius, surculosus, racemosum, loculosus, carnosus, fungosus , stan olus, rimosus, torosus, lignosus, nu-
144쪽
merosus, pectorosus , musculosus, Iaceri sus, spongiosus, fistulosus, cuneatus, cuneatior , lunatus, capitulatus, sinuatus, cultellatus, discuneatus, denticulatus, striatus, reticulatus, uirgulatus, clauatus, imbricatus, spiculatus, acuminatus, tu ibi natus, turbinarior , turbinatio , catinatus, fornicatus, pandatus , cultratus. capitulatus, aculeatus; putaui natus, umbilicatus, geniculatus, echinatus, fimbriatus, ansatus, pectinatim, imbricarim, caniculatim I muricatim, orbiculatim, squa natim, ii alim. enodis, internodia, exemptilis , loculamenta. Denique Romanorum hominu ia, latinaeq. linguae perpetuus usus fuit, ad res, quas tractabant, uocabula apta sommare. tan aq. utS nouorum nominum, quae
recensui, cum multa me praeteriisse non ignorem, post Ciceronis aetatem a scriptoribus inductorum significat atque adeo aperte declarat, a nullo nomine, quod necessitas notionis animi declarandae induceret, illos abstinere solitos. qui enim in castris & in re militari aquationem , pabulationem , lignationem , frumentationem dixerunt, cur iidem essentiam , quantitatem, substantiam, dicturi non fuerunὸ Quae igitur noua istare religio saeculum tenet Castiores uidelicet ac puriores, atque adeo latiniores latinis ipfs ac priscis illis magnis uiris sumus. Equidem Ciceronem eloquentiae magistrum habeo, ad eiusq.
similitudinem me, quatum possum, semper sta
145쪽
debo conformare ; genusq. dicendi illiusq.
elocutionem ceteris praeferam . uerum non illis uocabulis tantummodo , quibus ille usus est, latinam linguam definiam , neque illam tam angustis terminis includam . hoc enim neque Cicero ipse uult , neque inueterum cogitationem umquam uenit. Sed satis ac nimium fortasse hoc in loco commorati sumus; tempusq. est, ut ad ultimum argumentum de linguae latins eximia dignitate atque praestantia , quod est omnium maximum & grauissimum,tractandum accedamus . Hic cum GoNZ AG A haud paruam respondendi uoluntatem significaret, BONCOM- P A G N v s se interponens, tempus, inquit,postmeridianum, aestusq. iam fractus nos admonet , si idem quoque uobis uidetur, ut & corpus nimis diuturna sessione langues,ac spiritus
pene consopitos solita exercitatione recreemus,& excitemus. SAULIO in exiguum hoc spatii ad respirandum atque animum ab acerrima contentione relaxandum detur, ut parua hac quiete refectus ac ueluti renouatus, vegetior ad ea, quae reliqua sunt, transigenda accedat. Contilio ab omnibus collaudato Aedes Pontificias egressi per sublimem pocticum iter Vaticanos hortos uersus cepimus.
146쪽
VM in hortos perueni siemus, getam uariarum amoenitatu aspecta oculos & animos aliquantum paώuissemus , in nemus contumctum exluimus. quod per mollissimos cliuos facilibus ascensibus & descensibus ali quandiu peruagati ad aediculam, quae est in medio nemore accessimus. ibi in marmoreis se dilibus aream ambientibus in conspectu eo sedimus, procerissimis ac frequentibus arbori bus locum opacantibus. Hic BONCOMPAGNus ad GON ZAGAM conuersus dabis, inquit, ueniam GONE AGA, nobisq. omnibus grativificaberis, ne disputatio de re, quam satis en cleatam putamus, diutius, extrahatur. ia enim dies in serum inclinatus est, egoq. totam disputationem hodie absolui cupio. superestq. extremum argumentum grauissimum, ut intelligi Ss
147쪽
ligis, quod paucis tran sigi posse non puto.
Neq. debes tu caussam tuam parum defensam putare, quam in oratione a te recitata tam e
pisse S accurate egisti, ut nihil te ad ea, quae in illa dixisti, magnoprie addere posse pute
mus. neque quae tu omate & distincte multa Attigisti, ea nobis extiderunt , quae hic contras AvLIvM puta repetita, ct ad ANTONI v Mc mueris . Permissu, inquis, SON ZAGAE, quem stimes in auctoritate nostra futurum,perges A vLI, ad eompatationem utina'. linguae inter te, si idem ceteris placet, ingredere. Hic omnes BON COMPAGNO essemus agensi iGO NE A GAα se illius uoluntati morem gerere dixisset, s A v LI v s. Ita nobis, inquit , progressa ratio est in quattuor his partibus , quas absoluimus, ut quaquam meam sententiam ab omnibus, quicumque de his rebus existimare possunt, ueriorem uisum iri spero, t men tua quoq. GON 2AGA approbatores reis petiat. in hac uero popularis Italici linguae suscepta laudatione, in qua se in primis tua iacta uit oratio; cuiusq. laudandi studium te tam Ionge extulit, ut eam latinae linguae, non dubiores pi ferre,paullum diuersa a superiore mihi ingtedienda est differendi ratio. Ego enim siestatuodatinam lingua non modo infinita lauade populari isti tuae anteponendam, illiq. popularem multis parti s de dignitate & pulchritudine concedere, sed latinam pulcherrimam & praestantissimam esse, contra Italam po
148쪽
pularem non in comparatione modo cum latina , sed ipsam per se, id quod magis mireris,
ignobilem &abiectam; rudemq. & mancam atque inopem esse, nullaq. dignam laude. G O N Z. Ego quoque S A U L I orationem mutabo; neque dicere uerebor, credidisse me. quae hactenus dixisti, ea te iudicio adductum pro latina lingua contra Italam disseruisse. nucle odio quodam execrabili in patrium sermonem efferatum esse, apparere. Cui nescio qua tandem re ab illo laesus tam iniquus sis; tamq; atrox in illum coortus sis; orationeq. ta non modo aspera sed truci quoque illum insecteris uir ceteroqui ingenio tam miti. S A V L. Non odio in Patrium sermonem efferatus, cuius caussam nullam habeo, liqc protuli GONZAGA, sed indignatione iusta commotus; tum ut uos uicissim ulciscerer; neque haec quamqua uera sunt, tam ego mea spote attulisse uideri uelim, qua a uobis irritatus uobis rettulisse. Ac quoniam me nudavi, comprimenda iam non sunt, quae animo inclusa habeo. Ego enim ita sentio, duas esse in primis caussas, quamobrem lingua popularis nostra non tam deformis & incompta nonnullis uideatur; alteram naturale rerum patriarum amorem, qui mentis aciem perstringere & caecare solet; alteram usum,quo
assiduo aures nostrae possidentur. quod si quis
tanto si animi robore, ut ab hoc usu mentem ualeat abducere, cogitationemq. a constretudine avocare , isq. popularem linguam latinet audeat
149쪽
audeat dignitate & pulchritudine non dico anteferre, sed aequare et atque adeo linguam hanc sua deformitate non contemnendam ducat , hunc, quamquam neminem consueui a pellare asperius, nihil omnino de his rebus iudicare posse dicam . GON Z. Non animaduertis s A V L I te de tot clarissimorum uiroru, quos orbis suspicit,praestanti iudicio splendidoque ingenio detrahere, ac Petrarcam, Dantem, Sannararium, Bembum, Ariostum,Guicciardinum, Machiauellum, Castillionum, Carum, Casiam, Triginum, Tassos patrem & filiu, Speronum, Scipionem Gonzagam, Alamanu, Molaam, Bernam, Anguillarium,Ptolemsum, Pignam, Bocciardum,Portium,in primis uero Victoriam Columnam, in qua muIiebris gloria aequauerit ne,an superauerit uirile, quis ausit pronuntiare compluresq. alios uituperare. qui si linguam patriam ita turpem & ignobilem iudicassent, quomodo tam longum ac diliges studium, lainq. assiduam & diligetem operam in ea omni scriptorum genere excolenda & illustranda posuissentὸ SAUL. Nihil tantorum uirorum auctoritate de sentetia moueor GoΝ-ZAGA .nulla.n. lingua est tam rudis & agrestis . ut in ea a praeclaris ingeniis cum laude elaborari no possit. id quod nostra aetate declarauit Paulus Folieta huius, qui adelt, Folieis frater germanus. qui patrium sermonem nostru Ligurem, quem ipsemet rudem & incomptum iudicat, tam uario poematum Senere insignem fe-
150쪽
ad perfectum statum accedit, uel ab eo recedit, prout in unaquaque plures aut maiores partes earum, quae ipsam rem conficiunt, atque ut ipsa res sit, faciunt, insunt, uel desiderantur. In uestigandum: est nobis, quod sit hominum sermonis bonum, quaeq. res illum conficiant. ad quod bonum qui sermo propius accedet, pluribusq.illius boni partibus cumulatior erit, is profecto perfectior erit, dignitateq. antece- det. hoc autem bonum cum, ut in ceteris rebus , ita & in sermone nihil aliud sit, quam, ut sapientiae professores recte tradunt,ipsarum rerum essentia, cum q. essentia rerum ab illarum definitione indicetur, is nimirum sermo perfectior erit, in quo humani sermonis definitio absolutior & expletior erit, cuique pauciores partes deerunt ex iis, quae essentiam sermonis conficiunt. quae definitio, cum, ut a Dialecticis didicimus, ex duabus rebus conficiatur genere & differentia, cuius differentiae ea uis est, ut speciem constituat; formaq. rebus der, quae ut res ipsae sint, e sciat, genus & differentia, quae sermonis definitionem conficiunt, nobis quaerenda sunt. At genus perspicuum est . est enim ore editus sonus. Differentia uero ita nobis est in uestigada. Duas esse aiunt res, quibus homines a ceteris animantibus differant, rationem , quam eandem intelligendi ratiocinandi q. uim appellant, & hunc ipsum sermo . nem. quod saepe Homerus testatur, qui homines hoc est articulatim &distincte uia T quentes